OBSERVATIONES BIBLICO -GEOLOGICAE IN HISTORIAM CREATIONIS MOSAICA3I. SCRIE^IT STEPHANUS KO ČLAN ČIČ. (Extr. ex Folio Period. Archidioee. Gorit. an. 1875.) * GORITIAE Typis Mailing ed. BIBLICO - GEOLOGICAE IN HISTORIAM CREATIONIS MOSAICAM. SCRIPSIT STEPHANUS KOCIANČIČ. (Extr. ex Folio Period. Archidioec. Gorit. an. 1875.) GORITIAE Typis Mailing ed. ■?, D£.1005, \ ■ ■ % • ' •>* Jam anno 1871. in Folio dioecesano Ter- gestino argumentum tractabam, mi titulmi: De Historia Crcationis Mosaica, praemiseram. Idem argumentum praesens opusculum com- pleditur, ita ut altera sed multum aucta ejus- dem editio vocari possit. Unde verba, quae praefationis loco illi tradatiunculae praemissa sunt, isti quoque opellae conveniunt, nimirmi: „Inimicus veritatis omni tempore homines in errorem ducere conatur. Antiquitus a cultu unius veri JDei aversos, ad plurium deorum inanem cultum agebat. Christo, JDei Unigenito conlradicens, modo negabat JEjus divinitatem, violo incarnationis mgsterio suos pestiferos op- ponebai errores ac multiplices fallacias. Spi- ritni Sando debitum honorem minuebat , susci- tando pneumatomachorum insaniam. Neque Im- maculatae JDei Genitricis pepercit Virgmitati, neque baptismi imitatem admittebat. Quid mul- tum ? Omnes et singulos nostrae fidei articulos convellere adnisus . est, neque unquam pacem concessit miseris mortalibus. Non mirum ita- que, si hac nostra aetate demo omnes vires intenclat, acl hominum fidem omnino subruen- dam evertendmigue, specioso suh praetcztu scientiae et profedus iu omni re scibili! Et revera multos ita capit incautos, praecipue qmm ferme omnia periodica scripta et ephe- merides, novum erroris et fallaciae evangeliurn praedicent; immo in scholis inferioribus et superioribus snos habet cooperatores et promo- tores. Sunt vero imprimis scientiae naturales, guibics utitur, immo abutitur spiritus mendacii, ad fidem in Verbum I)ei scriplum e cordibus hominum convellendam. linic malo ut succur- reretur, nostra aetate plura a catholicis viris conscripta et edita sunt opera. “ Quum vero ista opera non in omnium manibus inveniantur , praecipua capita quae- stionum in breve compendmm redada, atque in nostro „Folio Periodico“ publicata, majoris commoditatis causa in hocce libello reprodu- cere volui. Scribebam die 20. Augusti 1875. Observationes b i I) I i c o - g- e o 1 o g i c a e. Introductio. I. Inde ab initio liujus saeculi, praecipue vero his ultimis temporibus multum disputa- tum fuit, et disputatur circa id, quod S. Scrip- tura in suis prirais capitibus de origine mundi et generis humani refert. Agitur in hisce quaestionibus de rebus maximi momenti, agi¬ tur de fundamentis fidei nostrae. Biblia semper in ecclesia Christi crede- bantur opus divinimi, et id, quod continent, indubitate veruni. Interim novae disciplinae, cosmogonia, geologia, palaeontologia etc. sin- gulari diligentia cultae videntur aliquando et in aliquibus rebus aliud doccrc, quam S. Scrip- tura. Non respicere ad novae hujus scientiae plači ta, simpliciter sequi doctrinam et narra- tionem Sacrae Scripturae, potest forsan suffi- cere Christiane cuicumque in genere, non vero tbeologo, neque illi in specie, qui eruditi no- 6 men et hominis culti ambit. Oportet enim, ut omnia scibilia, quantum licri potest, eo ma- gis respiciat, quo propius illud unrni neces- sarnm attingunt, illisque utatur tum ad sui ipsius instructionem, tum ad aliorum confir- mationem in fide. Cuvier, Ampere, Marcel de Serres, aliique asserunt, scientias naturales insigniter confirmare Mosaicam de origine mun- di relationem; e contra adversariorum in dies nurnero crescens caterva pleniš buccis mundo stupenti annunciat, Bibliorum effata, in pri- mis ubi de creatione mundi et hominis lo- quuntur, conciliari non posse cum scientiae naturalis doctrinis. Necessarium itaque est, ut theologi ad mininum coilentur demonstrare, istam irfeconciliabilitatem (sit venia verbo!) inter theologiam, id est, proprie biblicam nar- rationem, et inter naturales scientias non dari, neque dari posse. Quum nostra aetate quaestiones istae vixnon ab omnibus tractentur, omnes de rerum visibi- lium principiis, origine, evolutionibus scribant et loquantur, et quidem ut plurimum Bibliis contra- rias sententias et opiniones sequantur, ita ut vel ipsi ludimagistri infidelitatis et incredulitatis ve- nenum alii manifestius, alii occultius christia- nae juventuti in scholis instillare soleant, quumque vix detur periodicum scriptuin sive ephemeris, in quibus saltem aliquando hujus- modi qnaestiones non tangantur: sacerdotes, inprimis animarum curatores omnino jejuni in 7 his esse non debent, sed pro muro esse in domo Dci, et eatenus saltem harum cjuaestio- num cognitionem habere, ut ad communiores objectiones debite respondere valeant. „Istud a quolibet sacerdote potest et de- „bet exigi, ut liaecce studia non omnino ne- „gligat; ut clare cognoscat, quaenam resultata „hujusmodi indagationes jam dederint, et in „qua relatione sint ad doctrinas revelatas, ut „sciat .... refellere objectiones, quas moder- „ni inc-reduli frequentissime facere solent" (Beusch. Bibel und Natur. Einleit.) Visum est mihi itaque, breviter pauca bic delibare, atque proponere, quae scientiae naturales de rerum pliysicarum historia sta- tuant, et simul ostendcre, biblicam narratio- nem cum iis, quae scientia docet, in nulla contradictione esse, nec esse posse. Scripsi de liis jam ante annos, atque in Folio dioecesano Tergestino anno 1871. sub titulo „de historia creationis Mosa-ica l ‘ illa publicavi. Nune partim eadem, partim nova, iterum evulgare non dubito, tum quia dictum Folium paucissimis e nostro Clero notum est, tum quia etiam illis, qui illud possident, non pauca forsitan etiam nova suppeditabit, quae scitu sunt necessaria. Qui in bac re plura legere desiderat, pleneque instrui, auetores ipsos, qui hanc quaestionem ex professo traetarunt, adeat, e quibus praecipuos hic, praeter illos, quos in 8 decursu hujus tractatus allegabo, benevolo lec- tori nomino. Sunt vero : Die Kosmogonie des Moses im Verglei- cbe mit den geologischen Tbatsacben, von Marcelle de Serres. Aus dem Franzosichen von Fr. H. S.teck. Tubingen 1841. Cosmogonia naturale comparata col Ge- nesi del P. Giovan Battista Pianciani della Comp. di Gesu. Roma 1862. Prius opus hoc latine ediderat stih titulo: In historiam crea- tionis Mosaicam commentatio. Neapoli 1851. Istud opus deinde in germanicum idioma translatmn: Pianciani J. B. Erlauterungen zur Mo- saisclien Schdpfungsgeschichte. Aus dem La- teinischen iibersetzt von Dr. Fr. Schottl. Re¬ gensburg 1853. Westermayer. Das alte Testament und seine Bedeutung. Schaffhausen 1861. vier Bande. Bosmo *) P. Athan. Das Hexaemeron und die Geologie. Mainz 1865. Baltzer. Die biblische Sclibpfungsgeschicli- te. Leipzig 1867, zwei Bande. Beusch. Bibel und Natur. 3.te umgear- beitete Aufl. Freibung im Br. 1870. *) Auctor iste origine Goritiensis, aliquando professor theologiae dogmaticae in lmjate Seipina- rio centrali Goritiensi. 9 Vetih. T)ie Anfiinge der Menschenwelt. Apologetische Vortrage liber Genesis I—-XI. Wien 1865. TViseman. Zusammenhang zwischen Wis- senschaft und Offenbarung. Z\v61f Vortrage. In deutscker Uebersetzung. Regensburg 1856. Marenzi. Zwolf Fragmente liber Geologie oder Beleuchtung dieser Vissenschaft nacli den Grundsatzen der Astronomie und der Pliy- sik. 2.te Aufl. Triest 1864. Marenzi. Das Alter der Erde. Ein ge- ologisches Fragment. Triest. 1865. Hettinger. Apologie des Christenthums. Freiburg im Br. 1867. 3 Bande. Vosen. Der Katholicismus und die Ein- spriiclie seiner Gegner, dargestellt ftir j eden Gebildeten. Freiburg im Br. 1865. Hi omncs, una cum plurimis aliis, lectu digni libri sunt, atque idem, quod nos, de- fendunt, nihil buc usque scientias naturales evicisse, quod biblicae relationi de mundi ori- gine contradiceret. *) *) Qui omnes auctores, qui de ista materia tractarunt, cognoscere desiderat, adeat dieti Reuseh , Bibcl und Natur , editionein tertiam, in qua a pag. 510. usque ad pag. 518. enumerantur seriptores sat multi, etsi non omnes, attamen majores et prae ceteris memorandi. 10 II. Ante omnia praeniittendum est, sacram Scripturam divinitus inspiratam, quod et Ju- daei, et Christiani, tuni orthodoxi, tuni hete- rodoxi semper firmiter crediderunt, et credunt, nec nisi a modernis incredulis in duhium re- vocatur, omnem fideni mereri; est enim ver- hum Dei infallibile. Moses pentateuchum ita conscripsit, ut a sancto Špiritu rnente illu- stratus nullibi erraverit, ubique simplicem ve- ritatem docuerit, sive quum facta historica narrat, sive quum divinas refert revelationes. Itaque firma fide credendum est, omnino vera esse, quae de mundi origine et de hominis creatione, atque de omnium hominum origine, ab Adam repetenda docet. Et quod creationis historiam in specie attinet, illam omnino a Deo ipso sive Mosi, sive, quod multo probabilius est, mox primis liominibus revelatam credere debemus. Tune enim bomo nondum aderat, quum scx dierum creationis opera fierent, quia bomo sub finem demum sextae diei creatus fuit. Hanc a Deo liominibus revelatam liisto- riam creationis Moses t inspiratus litteris con- signavit, ita ut ista ejus relatio omnino verax dicenda sit. Ex altera parte vero Deus revelat se etiam per res creatas. Coeli enarrant gJoriam 11 Dei, et opera manuum ejus annunciat firma- mentum ., . . Non sunt loguelae , neque ser- mones, guorum non audiantur voces eorum u (Ps. XVIII, 2. seq.) Idem docet Novum Foe- das (Cfr. Rom. I. coli. cum Sap. XIII.) Si itaque Deus et per Scripturam, et per naturam ad hominem loquitur, non potest id, quod Scriptura docet, in ulla contradictio- ne esse cum eo, quod docet natura. „Si nobis persuasum est, ait Wiseman, Deum esse auc- torern et religionis nostrae et naturae, omni- no persuasum nobis esse etiam debet, coinpa- rationem operum ejus in utroque ordine ad eadem omnino consectaria nos perducere de- bere.“ Sapientissimus et oinnipotens Deus non potuit revelare quidquam, cujus falsitatem ali- quando scientiae naturales demonstrare pos- sint*);sed neque natura hominem docere quid- quam potest, quod repugnet divinae revela- tioni. Unde Kurtz (Bibel und Astronomie): „Biblia et natura, ait, in quantum utraque verbum Dei est, debent concordare. Ubi boe locum liabere non videtur, ibi aut theologi exegesis, aut vero exegesis naturae indagatoris falsa est.“ Hoc axioma necesse est, ut firmiter te- neomus. Sacra Scriptura errare non potest, est enim divinitus inspirata; etiam natura *) Geolog'y in its relation to revealed religion by C. B. 12 nullum errorem docet nos, a Deo enim facta est. Et quod Scriptura docet, verum est, et quod natura. Sed homo poteši errare, qui vel Scrip turam non bene intelligit, vel naturam non satis penetrat. Quando itaque contradic- tio observatur inter Scripturae effata, et in- ter certam scientiae doctrinam, adparens tan- tum contradictio est, quae non in objecto, sed in subjecto suarn causam habet. Attamen in¬ ter ea, quae scientia ut plene certa tradit, et ea, quae sana exegesis e Bibliis profert, ne- que enantioplianiae de facili ostendi possunt. III. Sutor ne ultra crepidam, adagium tritum est. Neque theologus in scientiis naturalibus, neque naturae indagator in theologia voceni decisivam habet. Unusquisque intra lines suos contineat se oportet. Supernaturalis divina revelatio non inten- dit unquam ditare prophanam nostram scien- tiam; ideo ctiam s. Scriptura neque astrono- miam, neque geologiain, aliasve hujusmodi scientias docet. Ideo dicit Petrus Lombardus (dist. 23.): Hanc scientiam , nimirum rerum naturalium, homo peccando non perdidit , nec illam, qua carnis necessaria providerentur. Et idcirco in Scriptura homo de hujusmodi non eruditur , sed de scientia animae , cjuam peccando amisit. 13 Frustra itaque laboraret, imo reprehendi mereretur, qui e Bibliis systema astronomicum, geologicum etc. eruere et construere conare- tur. Biblia enim sy Sterna doctrinarum fidei et morum nobis suppeditant; alias doctrinas aliunde petere debemus. Scriptura directe tan- tummodo veritates religiosas docet, indirecte tamen res quoque naturales tangit. Loquens vero Scriptura de rebus natu- ralibus, non ita loquitur, ut requirit exacta scientia, sed eo modo, quo res vulgo liomini apparent. Si itaque Moses in bistoria creationis so¬ lem et lunam d-uo luminaria magna appellat (Gen. I, 16.), nemo inde concludere et dicere potest, solem esse maximum inter coelestia corpora, et lunam inter ea quoad molem te- nere secundum locum. Unde et S. Hieronvmus (in Jer. 28, 10. 11.): Multa, ait, in Scripturis sanctis dicun- tur juxta opinionem illius temporis, quo gesta refenmtur , et non juxta quod rei vcritas con- tinebat. Et s. Thomas Aquinas (l.a 2.dae 9. 98. a. 3. ad 2.): Secundum opinionem po- puli loguitur Scriptura. Necesse est ideo omnino, ut in legenda et intcrpretanda S. Scriptura accurate distin- guamus inter illa, quae ad substantiam fidei pertinent, et inter illa quae non per se, sed per accidens, ut idem Angelicus loquitur, ad fidem spectant. Sic v. c. in historia creatio- 14 nis, Deum in principio creasse coelum et ter- ram, et e niliilo produxisse, proprie ad fidei dogmata pertinet. Qualis vero fuerit liic mun- dus in primo illo creationis momento, qua ra- tione et quo ordine mundus ad istam perfec- tionem, quam modo liabet, pervenerit, magis per accidens ad fidem se habet. In stricte dogmaticis et sensus ecclesiae, et unanimis consensus Patrrnn viam nobis ostendit, a qua discedere viro catbolico nullatenus licet. In ceteris scientiae et propriis indagationibus campus liberior relinquitur. Quod attinet itaque theologiam, relate ad scientias naturales sequentia observanda suni: 1. Scriptura veritates religiosas nobis tra- dit; has accipimus ita, sieuti in Bibliis proponuntur; in hac re, id est, in rebus fidei et morum, ecclesiae sensus, et una¬ nimis consensus Patrum, norma unice se- quenda est. 2. Scriptura non docet scientias naturales, neque intendit nos erudire in rebus ad prophanas scientias pertinentes. 3. Scriptura loquitur de eventibus, pliaeno- menis et legibus naturae, sieuti solent hominibus externe adparere; non loqui- tur itaque de ipsis ita praecise, ut scien- tia requirit, sed ita, ut quilibet facile intcl- ligat. 15 4. In creationis historia et fidei dogmata, et naturae phaenomena memorantur. Quoad fidei dogmata, sequenda est regula ni’ 0 . 1. posita. Quoad naturales terrae evolu- tiones, scientiis plurimum deferimus. 5. Persuasum enim nobis est, secundum ea, quae sub II. dieta fuerunt, fore ut et Scripturae exegesis et scientiae naturales, indagationibus ex utraque parte diligen- ter continuatis, tandem mire consentiant. IV. Indagatores reruin naturalium, astronomi, geologi ete. boe šibi propositum habent, uti Humboldt (Kosmos I. p. 11.) dieit, ut pliae- nomena rerum naturalium visibilium, naturam nimirum ut unum totum examinent et cogno- scant. Res istae externae et perceptibiles, istaque phaenomena ab eis observantur, ordi- nantur, inter se conferuntur eo fine, ut in cognitionem legum perveniant, quae ipsis in- sunt, et secundum quas natura semper ope- ratur. Invenire istas leges dieit Humboldt „ultimum finem humanae indagationis in bis empiricis scientiis, “ et „phvsicam mundi de- scriptionem“ nominat „considerationem phae- nomenorum, ab empiria exliibitorum, sub ra- tione unius physeos“ (Ibid. 31. 32). Et vere dici potest, scientias hasce no- stro saeculo ingentes fecisse progressus. At- 16 tamen nemo dicere potest, eas esse jam plene et perfecte evolutas. Nam neque omnia ad- liuc naturae pliaenomena nota sunt. Tres quintas partes superficiei orbis nostri terra- quei aquae occupant; duae quintae tantum partes hominnm ocnlis patent. Et de liis dua- bus quintis terrae partibus pauca adliuc dili- genter examinata sunt, videlicet magna pars Francogalliae, Germaniae, Angliae, partes Hi- spaniae, Italiae et Russiae; sed de maxima parte Africae, si excipias australem regionem, fere niliil scimus; notae sunt exiguae partes Indiae, sed de reliqua Asia iterum niliil; ita America septemtrionalis ex parte cognita est, tota America meridionalis est pro geologi a quasi terra incognita. Quum res ita se ha- beat, dicendum, quod tantum decies millesima pars terrae, quatenus indagationibus nostris accessibilis est, bucusque debite sit examinata. (FIuxley. Ueber unsere Kenntniss etc.) Ignota porro est tota superficies terrae, quam maria tegunt, nec non terrae interiora. Unde Hum¬ boldt: „Quis certos nos reddere potest, ait, vel numerum virium, in universo agentium, nobis jam notum esse?“ (Kosmos, I, 31.) Liber naturae magna ex parte dicendus est adhuc liber signatus, et quantoscumque progressus scientia hic fecerit, adliuc quam- plurima restabunt incognita, ergo adhuc in- daganda. Geologia, (sic enim appellatur ramus 17 scientiarum naturalium, qui nos nune occupat) non tantum praesentem terrae conditionem considerat, sed conatur etiam cognoscere, qua- lis fuerit terra inde a prima sua origine per decursum temporum. Quum enim semper eae- dem naturae vires et leges operatae silit, ex harum operositate moderna probabiliter con- cluditur, qualis terrae facies esse poterat sac- culis elapsis. Si ergo nostra cognitio prae- sentis status terrae nostrae tam imperfecta est, ut vidimus, geologia hoc suum problema plene solvere nullatenus potest. In quam plu- rimis casibus tantum hppotheses statuere po¬ test, omnimodam certitudinem babere raro potest. Sed ubi geologia ad certitudinem pervenit, ibi perfede consonat effatis Scrip- turae sacrae. Hoc nos confirmat in assertio- ne nostra: Non aliud doceri a Scriptura, et aliud a natura. Quando livpotheses, quae Mosaicae relationi contrariae esse videntur, certae cognitioni cesserint, etiam antilogiae hujusmodi omnes disparebunt et evanescent. Faciat vero geologia progressus quales et quantoscumque, ad quaestiones: Unde venit materia in prima sua origine ? Semper- ne materia exstitit, aut quis eam produxit? An leges naturae semper aderant? unde tra- lrnnt suam originem? numquam respondebit. Istae quaestiones sunt pro geologo extra ar- tem. Pulchre ad rem ScJileiden (der Mate- rialismns, S. 52.): „Prima regula, ait, pro 2 18 „exacto naturae indagatore liaec est, ut de „ rebus, quae ad ejus sphaeram studiorum non „pertinent, taceat, neque eas affirmando, neque »negando. Spiritus autem, liberum arbitrium, „Deus, et quae sunt istiusmodi, non spectant „ad sphaeram naturae indagatoris : ut quid er- „go loquitur de illis? Sive haec affinnet, sive „neget, in utroque času aeque inconsequenter „et confuse agit. Si naturae indagator autem „de liis rebus qua homo loquitur, tune recor- „detur, alteram esse regulam pro exacto na- „turae indagatore, ut numquam de rebus ju- „dicet et sententiam ferat, antequam res ip- „sas perfeete noverit; recordetur, ad judicium »ferendum in rebus astronomicis necessariam „esse astronomiae cognitionem, chemiae in „rebus chemicis, et ita quoque in rebus phi- „losophicis i. e. ad ferendam sententiam de „ideis memoratis, necesse esse, ut homo phi- „losopbiam perfeete calleat; qui aliter agit, „ridiculus fit.“ Quaestionem de prima origine rerum non pertinere ad sphaeram geologicarum indaga- tionum, cordati geologi ipsi fatentur. „Scopus geologiae non potest esse,“ (ait Gr. Bischof. Lehrbuch der chem. und phvs. Geologie), „inquirere in causam, quae rerum existentiam „praecedit. Geologus considerat terram, qua- „lis est, nec quaei’it, quo modo existere coe- „perit. “ Et O. Fraas (Yor der Stindfluth S. VIIL): „De prima origine geologia nil aliud, 19 „nec melius quid dicere valet, quam id, quod „omnes scimus : In principio creavit Deus coe- „lum et terram.“ De Dei existentia, de anima hominis, de creatione universorum e nihilo, et quae liis sunt similia, pliilosophia et tlieologia, non ve¬ ro geologia, aliave scientia naturalis ex pro- fesso loquitur. Quum itaque geologi de hu- jusmodi quaestionibus sententiam dicere at- tentant, applicandum illis est tritum illud: Sutor, ne ultra crepidam. V. Nuli o modo timendum est religioni et fidei ob scientiarum naturalium culturam et progressum. Portae enim inferi non praeva- lebunt unquam. Scientia Deum creatorem, et primurn principium omnium omnino negare non pctest. „Ipse se fallit, inquit „Kurtz (loc. cit.) naturae indagator, qui šibi „imaginatur, aut etiam aliis persuadere cona- „tur, studia sua empirica ad hanc conclusio- „nem eum perduxisse, ut neget biblicam doc- „trinam de mundi creatione; non empiria liic „in culpa est, sed speculatio." Si Lalande dicit: „Coelum universum perscrutatus sum, „sed Deum nullibi inveni,“ non habet AsDo- nomia ullam culpam; non enim scientia lio- mincs ad tales paradoxas sententias effutien- das cogit, sed falsa speculatio circumvagans 20 in sphaeris alienis. Fides et scientia amice se habent ad invicem, et non šibi contradi- cunt. Quum videtur scientia fidci (religioni) contradicere, evenit boe non ex scientifica exactitudine, sed ex defectu exactitudinis. Non pugnat scientia cum religione, sed igno- rantia, et scientiae defectus (. Deutinger. Re- nan und das Wunder. S. 58 54.) Hoc va¬ let de omni scientia, boe valet etiam de geo- logia, astronomia etc. Possumus firma fide credere biblicam historiam creationis, prouti eam narrat Moses, et nihilominus sine timore ullo admittere omnes certas geologiae doc- trinas. Scientiam religioni non repugnare, ipsum faetum testatur; eruditissimi viri enim fue- runt etiam vere religiosi, et boni Christiani, uti Copernicus, Newtonius, Kepplerus, En- lerus etc. etc. ut omittam tot insignes eru- ditos apud omnes nationes, qui bac nostra aetate adbuc vivunt. Notissima enim sunt Baconis Verulamii verba: Leves gustus in philoso- phia movere fortasse ad atheismum, sed ple- niores haustus ad religionem reducere. Nec non: Ver um est, param philosophiae natura- Us homines indinare in atheismum, at altio- rem scientiam eos ad religionem circumagere. Porro: Deum non esse non credit, nisi cui Deum non esse expedit. 21 VI. Sacra Scriptura veritates religiosas do- cere nos gestit. Si itaque Moses in creatio- nis historia praeter illa verba: In principio creavit Dens coelum et tenom, plura adhuc adjicit, haec quoque aliquid nos docent, quod intime cum religione nostra connexum est, quod scilicet ad Mem et religiosam bominis instructionem referatur necesse est. Et pro- fecto sufficit, ut attente percurramus caput primum Geneseos, ut momenta religiosa in eo contenta nobis in oculos insiliant. Et qui- dem: 1. Sententia: In principio creavit Dens coe¬ lum et terra/m, egregie declaratur et illustra- tur illis, quae in eodem capite narrantur; cognoscimus enim, quid sub coelo , quid sub tena intelligere debeamus. Videm us enim coelum sole, luna, stellis ornatum, nubibus tegi, e quibus imbres descendentes terram hu- mectant. Deus itaque docet nos, a Deo boe firmamentum formatum esse, et istas aquas, quae in pluvias resolutae in terram descen- dunt, a I)eo in alto locatas ad hoc idem, ut nobis inserviant. Deum illum esse, qui duo luminaria magna in coelo collocavit cum ce- teris astris, ut luceant Super terram, et ad temporum divisionem hominibus serviant. In tena videmus et aridam et maria; terram 22 lierbis, plantisque or n atam atque arboribus; aerem videmus volatilibus plenum, terram et aquas plenas omnis generis animantibus. E Mosis relatione edocemur, Deum jussu suo aridam terram vegetabilibus vestivisse, ab ip- so quoque omnia animalia producta esse. Ip- sum quoque hominem a Do o čreatum docet. Et quia et vegetabilibus tribuit babere semen in semetipsis, et animalibus atque hominibus sui similia procreandi facultatem dedit, ergo et Flora, et Fauna, quae nune est, ab illa primitiva descendit, et homines qui nune vi- vunt, a primis illis hominibus originem du- cant necesse est. Moses itaque omnia ista specificando docet nos rem, et veritatem ma- ximi momenti, nimirum et mineralia, et plan- tas, et animalia, sicut et homines ipsos crea- turas esse Dei creatoris benignissimi. 2. Moses in liistoria creationis saepius repetit illa verba: et vidit Beus, quod esset bonum, boe est, illud, quod creando produxit, esse omnino et ad amussim tale, quale Deus liabere voluit, sive respondere perfeete illius ideae et voluntati divinae. Sic vidit Beus lucern , quod esset bona , non vero tenebras, quae non sunt ullum ens, sed tantum nega- tio lucis. Secunda die formavit Deus firma- mentum et separavit aquas superiores ab in- ferioribus; sed in fine hujus secundae diei non adjunxit Moses: et vidit Beus, quod es¬ set bonum, quia opus secundae diei creationis 23 nondum sistit perfectara aquarum separatio- nem et divisionem, quae demum die tertia facta cst, unde et ibi tandem iterum obser- vat: Et vidit Deus, quocl esset bonum. Et postquain in singulis Dei operibus creationis plene absolutis ista observatio adjecta fuit, omnino conveniens erat, ut tota creatione perfecta diceretur: Viditque Deus cuncta, quae fecerat, et erant v alde bona: ut videli- cet non tantum singula in se considerata fini, ad quem facta erant, perfecte responderint, sed etiam considerata in sua relatione ad to- tam creationem. — Hoc modo vero simul in- directe docuit nos Moses, quum mox postea in tertio et sequentibus capitibus plura me- morat, quae minus bona erant, haec aliunde, et non a Deo esse; ab initio enim Deus om- nia fecit bona. Ergo, quae mala sunt, facta sunt aliunde talia. 3. Homo narratur ultimo loco creatus, animalia vero ante hominem, quibus vero bo¬ mo dominari debeat. Similiter ante animalia producta erant vegctabilia, ut essent et ani- mantibus, et liomini ipsi in cibum. Ipsa corpora coelestia, sol, luna et stellae propter hominem facta dicuntur, ut et eis luceant, et in temporum distinctionem inserviant. Tota creationis historia ita disposita apparet, ut omnia ad hominem referantur, neque de alio, quam de hominis relationibus tum ad Deum, tum ad res creatas loquitur, et ostendit, universam 24 irrationalem cr c atu ram propter hominem ad- esse: ut liomo omnibus his tanquam totidem gradibus ad Deum, suum ultimum finem a- scendat. 4. Totam creationem in sex dies distri- buit, nam septima die Dcus dicitur cessasse ab omni opere suo et requievisse. Quae qui- dem ita intelligenda sunt, sicut S. Augusti- nus scribit: Quia nihil additum est creaturae , reguievisse clictus est ab omnibus operibus suis: quih vero, quod fecit, gubernare non cessat, rede dixit Dominus: Pater meus usgue nune operatur. “ Quare sex diebus tota circum- seribitur creatio? Rationem reddit versus tertius secundi capitis: Et benedixit diei sep- timo, et sanctificavit illum. Yoluit enim jam mox ab initio mundi inculcare hominibus, septima die cessandum ab operibus, ut Deo debitus cultus exliibeatur. Scriptura sacra itaque, ut diximus, reli- giosas veritates docet, et liae sunt skuti u- bique in toto Bibliorum volumine, ita etiam in primo Geneseos capite quaerendae et di- scendae, non vero cosmogonia, astronomia, geogonia et geologia; quae de liis in Scrip¬ tura posita sunt, tamquam media inserviunt, ad religiosas veritates melius et facilius pro- ponendas et intelligendas. Quia omnia ad hominem tantum refert Scriptura, praemissa sententia, quod Deus coelurn et terram creavit, jam de coelo nil 25 amplius adjicit, sed de sola terra loquitur; ideo improprie de Cosmogonia Mosis nonnulli loqunntur, quam raelius geogonimi dicerent. Nihil enim in speoie de astrorum formatione eorumque conditione, immo etiam nihil de in- ternis terrae tradit nobis biblica historia, quum liaec ad rem propositam nihil faciant. Praeterea Scriptura, de primordiis mun- di agens, simplicissime loquitur ita, ut qui- libet etiam rudis bomo verba ejus capere possit; neque utitur scieutificis terminis, lo- cutionibus, et distinctionibus, quia non solis eruditis destinatur, sed captui omnium sese accommodat. His observationibus praemissis jam ad exponenda ipsa Scripturae verba accedimus. YII. In principio creavit Dens coelu-m et ter- rcm. Ita Moses historiam orditur creationis. In principio i. e. temporis. Cum creatione rerum contingentium initium sumsit temp us, nam antea aeternitas erat. De temporis prin¬ cipio vero non tantum ratio suadet hic esse cogitandum, sed etiam concilium Lateranense IV. a 1215. in quo Cap. 1. dicitur: urnim universorum principhm, creator omnium visi- bilium et invisibilium, spiritualium et corpo- ralium, qui sna omnipotenti virtute simul ab 26 initio temporis utramgue de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angeli- cam videlicet et mundanam, ac deinde huma- nam quasi communem ex špiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et daemones alii a Deo quidem creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali, homo vero diaboli sugge- siione peccavit. Sic quoque S. Ambrosius: In eocordio mundi, ait, quando fieri coepit. Et S. Augustinus : In principio temporis . Nullum posset esse praeteritum tempus, quia nulla er at creatura, cujus mutabilibus motih us ageretur. (De Civ. Dei 1. II. c. 6.) Minus convenienter in principio accipitur pro in filio, seu per filium, secundum illud, quod in evangelio Joannis VIII, 25. Jesus interrogatus a Judaeis: Tu quis c s ? . respon- dit: Prineipium, qui et loquor vobis. Veram quidem est, quod Veri o Domini (Filio Dei) coeli firmati sunt, ut psalmista canit (Ps. XXXII, 6.); et omnia per ipsum fada sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I, 3.), sed istud non hac phrasi in principio a Moše expressum fuit. Creavit Deus. Verbum bara, quod sacer scriptor hic adhibet, semper, praecipne in Kal, de divina tantum operatione in Scripturis oc- currit, sive dicatur Deus e nihilo quid pro- ducere, sive ex jam existente materia effor- mare. 27 Verbum bard de illis, quae per omnipo- tentiam Dei quasi e nihilo mirabiliter existunt, adhiberi solet. Ait David Kimchi: Bara est transitus ex nihilo ad existentiam. Idem docet Maimonides. Hic, jimctum voci Vrešit „in principio", omnino creationem ex nihilo , ergo creationem vere talem exprimit. Testibus Jos. Arcli. I. c. 4. Philone de opif. miindi (cfr. Prov. VIII, 22-28. Ecclci. XVI, 2G. 2. Mach. VII, 20-29.) Hebraei locum seraper de crea- tione cx nihilo accipiebant uti ct omnes Ss. Patres. — Sed e nihilo nihil fit. Itespondet S. Anselmus (Moral. c. IX): „Priuspuam fie- „rent universa, er ant in ratione summae Na- „turae, quid aut cpialia, aut quomodo futura „essent. Quare cum ea,, quae facta sunt, „clarum sit nihil fuisse, antequam tierent, „quantum ad hoc, qui non erant, quod nune „sunt, neque erat, ex quo fierent: non tamen „ nihil erant, quantum ad rationem facientis, „per quam et secundum quam fierent". Dem, in originali elohim noraen plurale est, ut dicunt majestatieum sive excellentiae, denotans proprie Ens maxima dignum vene- ratione. Atque sic quidem Hebraei intellige- bant nomen istud, quum illud de I)eo adhi- berent, *) et rem šibi cogitabant. Non reji- *) Nam vocabulum elohim etiam de judicibus adhibebatur. Sic Exo. XXII, 8. Si lafet fur , do- minus domus applicabitur ad deos , i. e. ad judi- 28 cio tam en, interpretando lioc nomen plurale, sententiam Ss. Patrum et Interpretum eccle- siasticorum, qui dicunt, scriptores sacros a Špiritu sancto doctos, plurale nomen Dei ad- hibuisse ad innuendum sanctissimae Trinitatis mysterium. Quum enim Hebraeis, ad idolola- triam valde propensis, Claris verbis et aperte mysterium lioc proponi non potuisset, ne sci- licet tres Deos inde šibi confingerent, variis involucris et symbolis exhiberi debuit, ita quidem, ut perfectis fide et scientia lioc al~ tissimum mysterium prorsus ignotum non es- set, imperfectis vero et rudioribus omnis ansa ces, Ps. LXXXI, 1 . Dcus stetit in sgnagoga deo- rum, (judicum), in niedio anteni deos (judices) dijudicat ; et alibi. Quum enim elohim significet venerandos , patet etiam, quod hominibus titulus iste dari potuerit. Est vero linguae hebraicae istud propriutn, ut lmjusmodi pluralem adhibeant ad in- dicandam rei vel personae, de quasermonem insti- tuunt, excellentiam. Ita fratres Josephi patri re- ferebant, domimnn (hebr. adonim ) dururn esse Jo- sephum Gen. XLII. „ Qua,lche cosa di strnile, ait Pianciani ad hunc locum, abbiamo nelle nostre lingue, nelle quali il plurale Voi indica spesso una singolar persona ed e segno di rispetto.“ Ita adhibetur germanicum Sie ; et Slovenus solet simi- liter loqui: Gospod niso doma: oče so bolni etc. Hoc fenne modo Moses hic loquitur: Elohim (plur.) bard (sing.), quasi diceret: Ens colendum et ve- nerandum, quod appellatur Deus, creavit etc. De cetero elohim pluralitatem divinarum personarum, bard vero unitatem Dei denotare potest. 29 scandali demeretur. Quando enim Deus elo- him dicebatur; quando Moses scripsit, Deum sic loquentem inducens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 2G.), vel: Ecce Adam quasi anus ex no- bis factus est (ib. III. 22.) quando psalmista cantabat: Verbo Domini coeli firmati sunt, et špiritu oris ejus omnis vir tu s eormn (Ps. XXXII, G. ubi Verbum, Dominus, et Spiritus distincte ponuntur); vel: Benedicat nos Deus (Pater), Deus noster (i. e. Filius, qni noster per eminentiam dicitur propter assumptionem humanae naturae, in qua nos redemit), Benedi¬ cat nos Deus (scil. Spiritus sanctus) (Ps. LXYI. 7. 8.); porro quando Isaias propheta Seraphim trisagion cantantes memorat (Isa. YI, 3.) etc. etc. *) certe Trinitatis mysterium antiquis Sanctis ante Salvatoris adventum prorsus ignotum ct occultatum fuissc dici non potest. De cetero, exacte loquendo, veram esse sententiam concedemus ist-am: „Non po- „test dici: FAohim est pluralis Trinitatis ; „omnino vero recte dicitur: Trinitas est plu- „ralitas nominis Elohim in novo testamente ^manifestata.“ (Delitzcb. Genesis, S. 67.) *) Cfr. etiam Gen. XVIII, 2. Isa. XXXIV, IG. XLVIII, 16. LXI, 1. nec non omnia illa loca, in quibus Deus nominatur Deus Abraham, Deus Isaac , et Deus Jacob. Imo et illud Jeremiae: Et dixi: A , a, a , Domine Deus (Jer. I, 6.) aliqui sic exponunt, ut triplex a hoc mysterium denotet. 30 VIII. Coelum ct terram , icl est, hoc universum, quod coelo et terra constare dicimus. Nulla re exclusa, Deus omnia, quae existunt, sua omnipotentia e mirilo produxit unico volunta- tis suae actu. Coelum h. e. tam empyreum, ut scliola loquitur, quam sidereum, et' atmos- phaereum, quae omnia uno vocabulo coelum comprebenduntur. Terrcrn vero orbem no- strum terraqueum intelligimus. Ergo phrasis coelum et terra omnino id exprimit, quod graecum cosmos, latinum mun- dus; neque id Moses aliter exprimere poterat, quum pro vocabulo mundus propriam vocem lin- gua hebraea non habeat. Ita S. Augustinus: Assidue, inquit, guippe Scriptura kis duabus partibus (coelum et terra) commemoratis uni¬ versum mundum vult intelligi. Et iterum: Coeli et terrae nomine universa creatura si- gnificata est , quam fecit et condidit Deus (De Gen. contr. Man. I, 25.) Ita intelligeuda sunt Ex. XXXI, 17. Deut. XXXII, 1. Isa. I, 2. etc. Atque iste modus rem accipiendi pla- nissimus est et communis. Non desunt tamen, qui coelum et terram bic intelligant creaturas visibiles et invisibi- les, corporales et spirituales; sic Westermayer, das alte Testament I, C. et Baltzer, Schop - fungsgeschichte S. 184. ff., ut itaque vocabu- 31 luni terra totam visibilem creationem denotet, coelum vero totam invisibilem creationem, im- primis Angelos. Provocant hujus sententiae patroni ad id, quod in symbolo dicitur: Gre¬ do in unim Deum, Patrem omnipotentem, fac- torem coeli et terme, visibilium omnium et in- visibilium, ubi istud: visibilium omnium et invisibilium adnesum esse ajunt, ut explice- tur, quid significet: factorem coeli et terrae. Imo volunt, istam esse unice veram, et au- thenticam loči expositionem, quum, ut supra vidimus, concilium Lateranense IV. eodem modo sit locutum. Sed immerito. Concilium enim istud adversus Catharos et Valdenses, qui visibilem mundum non Dei creationem ad- mittebant esse, sed a quodam malo principio productum, declaravit et definivit, Deum esse tmurn universorum principimn, qui et corpo- ralem et spiritualem mundum crcavit. Non itaque ejus intentionis erat, sensum primi ver- sus Geneseos definire, sed illum haereticorum errorem refellere. Ideo aliquot decenniis post illud Concilium et S. Thomas Aquinas doce- bat, versiculum Geneseos primum tantum de materialis muncli creatione loqui ;*) et theolo- gi magnae notae, qui decretum Concilii La- ter. IV. omnino cognoscebant, uti Petavius, Suarezius, et alii, simpliciter asserebant, cre- *) Summa theol. I. q. Gl. a. 1.; q. 65. a, 3. etc. 32 ationem Angelorum a Moše neque verbo rae- morari. Magisterium ei’go ecclesiae nos bic non restringit, ut necessario cogitemus in isto loco de mundi invisibilis creatione. Pure exe- getice tractantes locum nostrum, hoc tantum dicere debemus, totam visibilem creationem, mundum videlicet istum, a Deo creatum esse. Et S. Augustinus quidem angelorum creatio¬ nem in primum creationis diem rejicit, quum secundum ejus mentem Angeli sub nomine lucis sint intelligendi. Pianciani de cetero (in sua cosmogonia edit. germ. §. 82—88.) ait, nihil impedire, quominus pro certo credamus, angelos proba- bilissime eodem momento a Deo creatos fuis- se, quo in principio Bens creavit codmn et terram. IX. Scriptura divina statim ab initio repellit errorem, tum antiquorum quorundam philoso- pliorum et liaereticorum, tum. recentiorum ma- terialistarum, qui materiam aeternam statuunt. Dicit enim: In principio creavit Beus coelmi et terram; si Deus omnia creavit, ergo ante- quam crearentur, nondum erant; ergo materia aeterna dici non potest. Quam irrationabilis absurda sententia haec sit: Materia est ae¬ terna, Pianciani in sua Cosmogonia comparata col Genesi pag. 55—63. et Cardinalis Ger- dil (opere tom. IV. V. et X. ed. Rom.) egre- gie demonstrant. 83 Neque istam veritatem ullus geologus, astronomus, palaeontologus,*) aut quocumque quis vocetur nomine, negare potest, quales- cumque etiam hypotheses de priraitiva statu- ant mundi nostri visibilis existentia. Quaestio de prima origine rerum omnium est physicis liber signatus, quem aperire et legere omni¬ bus suis indaginibus omnino non valent; sed neque ad eorum indaginum sphaeram quaestio baec pertinet, ut jam supra innuimus. Quando autem fuit istud principium tem- poris, quo Deus coelum et terram creavit? Secundum Scripturae verba (sic objiciunt) a creatione mundi usque ad Chr. adventum quater mille anni circiter numerantur, ita ut ad nos usque circiter sex millia annorum elapsa silit a creatione. Geologi vero, praesertim palae- ontologi, atque astronomi non sex millia, im- *) Quid voces geologus , et astronomus signi- ficent, non facile quis ignorabit. 'Palaeontologia vero nomen est scientiae omnium recentissime natae, quae fossilibus , aliquando ■petrefactis dictis, occu- patur. Sic quoque craniologia dicitur scientia vel ars, quae craniis humanis indagandis, examinandis, dimetiendis incumbit. Geologia porro dividitur in geognosiam , sive cognitionem singularum terrae partium; et in geogoniam , sive disciplinam, quae docet, quomodo singulae partes et totus terrae or- bis fuerit efformatus. Geognosia se babet ad geo- logiam sicut anatomia ad medicam scientiam. Geo¬ gnosia est pars historica, geogonia pars geologiae speculativa, 3 34 mo milliones annorum asserunt effliuisse a primo momento, quo coelum et terra existere coeperunt. Sed hujusmodi objectio nos mini- me movet. Sex circiter millia annorum, con- cediinus, a primi hominis creatione usque ad nostra haec tempora, secundum chronologiam biblicam elapsa sunt. Ast coelum et terra diu ante Adami creationem jam existebant. Quan- tum temporis sit elapsum a prima omnium rerum creatione usque ad Adami primi homi¬ nis creationem, quis valet determinare ? Quam- diu cliaos illud primitivum duraverit, ante- quam lux crearetur,*) cum qua luce procreata, ut jam S. Augustinus vidit, prima coepit dies; cujus dimensionis fuerint illa temporum spa- tia, quae hesaemeron constituunt creationis: quis est, qui possit nobis dicere? Si itaqne, ut volunt, a creatione mundi hucusque revera plura centena millia annorum elabi debuerint, Scriptura divina, ut inferius adliuc considera- turi sumus, non reclamat; non enim ullibi de- *) Hic forsitan plura saecula statuenda sunt. Sic auctor libri de dogmatibus ecclesiasticis , qui vulgo putatur Gennadius Massiliensis : ln princi- pio , ait creavit Deus coelum et terram et aquam ex nihilo , et cum adkuc tenebrae ipsam aquam oc- cultarent et aqua terram absconderet , facti sunt Angeli et omnes coelestes virtutes , ut non esset o- tiosa Dei bonitas , sed haberet in guibus per milita ante spatia bonitatem suam ostenderet. In verbis niulta spatia Suarez (de Ang. 1. I. cap. 4. n. 4.) intelligit multa saecula. 35 terminat nobis temporis longitudinem a coeli procreatione et terrae, usque ad primi ho- minis creationem. Salva itaque Scripturae auc- toritate etiam milliones annorum liic statui possunt, si qua scientia id exigere videatur. X. Alia quaestio est baec: qualis fuit terra, et quale coelum primo creationis momento ? Et liic libet ante omnia S. Augustini ponere sententiam, qui in suo opere de Genesi ad litteram ait, Deum pro sua omnipotentia uno momento protulisse coelum et terram in ea perfectione, quam deinde semper retinet. Et in hac quidem sententia confirmabatur illis verbis Ecclesiastici (XVIII, l.) : Qui vivit in aeternim, creavit omnia simul (Sept. ixrufe ra nama xoivrj ), ubi vocabulum simul ita in- telligebat, quod uno unico momento totum perfecerit, praecipue quum alibi Scriptura ex- presse dicat: Dei perfecta sunt opera (Deut. XXXII, 4.), nec quidquam imperfectum e ma- nibus Dei provenire conveniat. Secundum hanc sententiam coelum cum omni suo ornatu pulcherrimo, et terra omnino efformata et pul- chre disposita atque tališ, qualis nune est, jam primo exstitit momento. Quomodo vero, posita hac sententia, sex creationis dies di- stingui potuerint, infra videbimus, ubi de die- bus liisce ipsis sermo erit. 36 Huic S. Augustini sententiae aliquatenus similis est sententia illorum, qui dicunt, coe- lum primo statim creationis momento perfecte dispositum et ornatum exstitisse, pariterque et terram statim faisse perfectam, nec opus lia- buisse longiori tempore ad sui evolutionem et perfectionem. Immo usque ad lioc punctum eadem est cum Augustini sententia; toto coelo vero ab ejus sententia diversa evadit, quum inferunt: Versum primum Geneseos loqui de prima creatione, in qua tema, uti tune erat, a sapientissimo creatore producta e nihilo, puleherrima et periecta quidem fuit, non ta- men tališ, qualis nune est post sex dierum creationis opus, quia tune terra aliam desti- nationem habuerat. Quum demum liaec prima creatio interiisset, et in cliaos esset redacta, quale versu secundo deseribitur; tune ex boe cliao p er sex creationis dies terra in illam formam redacta fuit, quam nune liabet, et quidem ideo, quia destinata erat, ut bominis habitatio fieret. Scriptura huic singulari sententiae neque favet, neque contradicit. Falluntur vero om- nes, qui asserunt et affirmant, bune interpre- tandi modum unice verum esse; nos enim istud nullatenus concedere possumus. Quum enim 2.dus versus ita primo adnectatur: Terra au- tem erat inanis et vama etc. ipsi legendum contendunt: Terra anteni faeta erat inanis et vacua etc. scil. quae prius perfecta, nune faeta 37 est inanis ct vacua, sive conversa fuit in chaos. Originalis enim textus hic omnino ex- primit fuit vel erat, non autem facta er at, ut omnes interpretes alicujus notae habent, et genius liuguae liebraicae, atque constructio hic requirit. Neque secundum argumentum, quod pro sua sententia afferre solent, firmius fundamen- tum habet. Dicunt enim: Quum dicit Moses: In principio creavit Deus coelum et terram, quomodo potest lioc esse verum, si tune in creationis principio neque coelum adhuc erat, neque terra, sed melis indigestague moles, si¬ ve cliaos, de quo secundus versus loquitur? Necesse est statui, p rimo statim momento re- vera et coelum adfuisse, et terram. — Sed his jam S. Augustinus respondit, seribendo: Coelum et terra potuit clici motena, unde mn - dum erat faetum coelum et terra, sed temen non erat aliunde faciendum. “ (De Genesi ad lit. contra Manich.) Sed, ajunt, creatio chaotica Deo digna non est, nam Dei perfeda sunt opera; chaos vero non est perfectum opus. Chaos ergo il- lud praesupponit opus quoddam Dei perfe¬ ctum a vi quadam adversa destructum. Etiam liuic objectioni verbis S. Augustini responde- mus: Quid autem inconveniens , si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut ac- ccdente luce melius, guod faetum est, redde- retur ? Nec mala putancla est (materia), guia 38 informis, sed lom est intdligenda, quia for- mabilis i. e. formationis eapax. (Contra advers. legis et propli. I, 8). Sic quoque S. Thomas Aquin.: Si informitas, ait, tempore praecessit formationem materiae, non fuit hoc ex impo- tentia Dei, sed ex ejus sapientia, ut ordo ser- varetur in rerum conditione, dum ex imper- fecto ad perfectum adducerentur. (Prima, q. 66. a. 1. ad 1). Instant: thohu vabohu textus originalis, pro quo Vulgata habet inanis et vacua, va- statam terram cultam et bori dam significat. uti apparet ex Isa. XXXIV, 11. et Jer. IV. 23. ubi thohu va lohu sic accipiendum est. Quum ergo liane phrasin Moses in versu 2. de nostra terra adbibeat, cogitandum est, il- lam, quae antea perfecta crat, nune destru- ctam et in cliaos redactam. — Verum tertium comparationis, ut dicere solemus, hic loči non consistit in eo, quod terrae conditio his ver- bis significata secuta sit conditionem meliorem anteriorem; sed in eo, quod e diametro op- ponatur terrae cultae. Verum itaque manet, nulla Scripturae auetoritate nos cogi, ut primum Geneseos ver- sum ita intelligamus, quod in primo creationis inomento coelum et terra jam plene perfecta exstiterint; quae prima creatio postea inte- rierit, atque ex hoc chao efformatum fuisse demum hoc coelum, et hanc terram, uti nune 39 sunfc *). Si autem non cogamnr Ji o c sic intel- ligere, dicendum tamen, quod neque senten- tiae de prima et secunda creatione Scriptura contradicat, ut ergo ex parte exegeseos sen- tentia admissibilis dici possit. Hoe tamen dicere non possumus de al- tera liypotliesi, quae cum ista in nexu intimo est. Not um enim est, partem spirituum bono- rum, quos Augelos vocamus, lapsos in pecca- tum, et in daemones fuisse conversos. Quando hoc factum sit, ignoramus, nisi quod ante lio- minis lapsum hoc evenerit; nam diabolus in- vidia incitatus felicis sortis Adami, eum ad peccatum perduxit. Tlieologi communiter opi- nantur, Angelorum lapsum non longe post quam creati fuerunt contigisse, certe ante finem scx dierum creationis, fors etiam ante istos sex dies. Dicunt ergo: Quando angeli, qui et in astris, et in terra illa primaeva tempore suae probationis habitationem liabue- rant, a Deo per superbiam defecerunt, statim hac eorum defectione primam illam creatio- *) Rabbi Abhu, a Maimonide citatus, ad prin- cipium Geneseos observavit: Hinc habemus , quocl Deus aedificavit mundos , ei %Uos iterum destruxe- rit. — Opus sex dierum renovationem tantum ter- rae fuisse prius existentis et destructae, opinati sunt praeter mox inferius nominandos etiam Bon- net Palingen. pbilos. et Gervais de Laprise, atque iste posterior simul assumebat, primae habitatores terrae angelos fuisse. 40 nem interiisse, et in cliaos fuisse redactam, quale nobis secundus Geneseos versus descri- bit. Ex quo demum cliao per sex creationis dies terrain in illam formam fuisse redactam, quam nune liabet. Speciosa sententia, si esset vera. Unde mirum non est, qua,m plurimos dari inter aca- tliolicos magni nominis eruditos, qui liane te- nent et sequuntur sententiam, uti sunt; Ja- cobus Bohme, Carolus v. Raumcr, Andreas Wagner, Kurtz, Baumgarten, Drechsler, De¬ lit;-: sl), et plures alii; inter catholicos vero non novimus nisi duos solos hnjus sententiae secta- tores, qui sunt D.r Antoniiis Westermayer, et Leopoldus Schmid. Dicenda est itaque ma- gis sententia acatliolicorum, quam virorum catholicorum. Et certe, neque Scriptura quid- quam liabet, neque Traditio quidquam suppe- ditat, quo ista sententia confirmari possit. XI, Geologi vero et astronomi recentiores alii aliter šibi repraesentare solent primitivam coeli terraeque formam et conditionem. Cele- berrima, et a plurimis acceptata est liypo- tliesis Humboldti, quae statuit, et terram nostram, et omnia corpora coelestia initio in primis suis elementis, in forma vulgo diet Gas, itaque calidissimam fuisse, immensumi occupasse spatium, atque in continua fuisse 41 rotatione; progressu temporis magis magisque amisisse intensum calorem suum, paulatim re- frigescentia semper magis fuisse condensata, ad minus spatium reducta et retracta, in plu- res sphaeras vel orbes divisa; inter quas, et quidem minores, tune fuisse et terram nostram etiam tum ita calidam, ut in fluido esset sta¬ tu, eamque post plura saecula, refrigeratione ejus sensim progrediente, formavisse firmam crustam; quae ad instar ovi gallinacei in me- dia sui parte concludit primitivum intensissi- mum calorem, qui propter firmam externam crustam jam ultra deficere non potest, atque in isto intensissimo calore in centro seu me- ditullio orbis nostri terraquei omnia, ut a principio, in statu pennanent liquido. (Cfr. Humboldt. Kosmos. — Marenzi, Zwolf Frag¬ mente). Alias aliorum de primitivo terrae nostrae statu*) sententias et opiniones referre non libet. Quaero autem: Quid sentiendum de illa prima terrae conditione secundum verba Scripturae? An forsan aliud Verbum Dei docet, aliud variae eruditorum istorum opi¬ niones? In principio, Scriptura ait, crenvii Bens coelum et terram , neque determinat, qualis illo primo creationis momento terra *) Ovid. Metam. I. canit: Ante mare et quod tegit omnia coelum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles. 42 fuerit, quale coelum. Istud itaque determi- nandum relinquitur scientiae, si unquam scien- tia certi quid de ista re invenire et affirmare poterit. Ne dicat vero quis: En, Humboldt et sequaces ejus aliter docent mundi originem, aliter Scriptura: Scriptura asserit, a Deo e nihilo creatum coelum et terram: Humboldt vero docet, e tenuissimis vaporibus, Glas dic- tis, exstitisse omnia corpora coelestia, ergo etiam nostram terram. Haec enim šibi rnini- me contradicunt, dummodo velimus rem at- tente considerare. Nam hypothesis Humbold¬ ti non exponit, unde illud primitivum G as venerit, unde intensissimus ille ca- lor, aut quis illud moverit, ut continua ro- tatione ex eo tandem processeriiit tot innu- merabiles sphaerae. Sed solum verbum Dei infallibile nos docere potest, et revera docet, Deum omnipotentem esse illum, qui unico vo- luntatis suae actu e nihilo creavit coelum et terram, li. e. secundum illam hypothesin, ma- teriam illam primitivam, illud Gas, ex quo dein juxta leges et vires naturales, a creatore ipsi datas et insitas, coelum efformatum fuit et terra. XII. Dixi: Scriptura non determinat, qualis illo primo creationis momento terra fuerit; sed, nonne versu secundo dicitur: Terra autem 43 erat inanis el vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, et Spiritus Dei ferebatur su¬ per aquas ? — Ast S. Augustinus, ut ex supra dictis patet, rem non ita intellexit, ut pote quum secundum ejus sententiam Deus omnia uno momento perfecte disposita et or- nata creaverit. Neque secundum Wester- mayeri sententiam iste secundus versus nobis terrae conditionem describit, quam statim in creatione habuit. Secundum ejus hypothesin enim iste cliaoticus terrae status hic descrip- tus subintravit post angelorum lapsum. Tune porro conjunctio autem, in originali bebraico simplex conjunctio vav (et), etiam simpliciter et esse debet, vel per tune exprimenda est, quasi diceret: Terra a Deo procreata perfec- ta erat, sed postea turbata et dissipata per angelorum lapsum prima creatione, erat terra inanis et vacua etc. Et revera fatendum est, textum originalen! liane expositionem ad- mittere, etsi non necessario ita debeat in- telligi. Moses itaque, haec narrans, dicit, ter- ram, quae nune apta est babitatio bomini, ab initio talem non fuisse, quia erat tholm va bohu, id est, cliaos; nam neque arida terra adhuc adparebat, quia sola aqua totum orbem tegebat, neque lux aderat, sed omnia densis tenebris involuta. Nexus itaque inter primum et secundum versiculum, si attendamus Scripturae verba, 44 hic est: In principio creavit Deus coelum et terram; sed terra erat tune adhuc inanis et vacua, sive chaos, et paulatim tantum ex hoc cliao in formam modernam per varias evolu- tiones, de quibus sequentes agunt versus, rc- dacta est. Tandem secundum tertiam, id est, Hum¬ boldti hvpothesin deseribitur in secnndo ver- su Geneseos terrae nostrae status, qualis fuit, postquam massae quaedam vaporum primiti- vorum a commnni ingenti massa separata, circa proprium axem jam rotabatur, qualis itaque fuit non statim post primitivne materiae creationem, sed post longius tempus, quod nulla humana computatio definire valet. Sed consideremus attentius singula ver- ba. Dicit ergo: Terra autem erat inanis et vaaia, erat thohu va boku, quibus verbis, ut omnes consentiunt, status terrae chaoticus exprimitur. Alexandrina versio habet doparog j ccd d%ccTaGKEvaffT0Sj Id est, invisibilis et incom- posita. Et reete dicitur invisibilis, tum, quia ut sequitur, tenebrae erant super faciem abys- si , neque lux adhuc producta ei’at, tum quia, etiamsi lux jam affulsisset, nil aliud conspici poterat, quam immensa abjssus aquarum om- nia contegens. Incompo$ita vero dicitur, id est, non ornata; nam terrae ornamenta, uti sunt maria, lacus, flumina, montes, valles, plantae, animalia, etc. nondum aderant, neque in tali terrae statu adesse poterant. 45 Abyssus, id est, immensa aquarum copia omnia, h. e. totum orbem terraqueum circum- dabat. Vel enim tota terra in fluido adhuc statu erat, quod fluidum nondum ei’at conden- satum, atque ideo prae nimio calore adhuc fervebat; vel jam refrigerata erat crusta, cir- cumdata vero et tecta circumquaque nimia aqua, ita ut niliil terrae ex ea eminuerit. Vel, prouti Pianciani in sua cosmogonia supponit, terra nostra etiam tum in suis primis ele- mentis existens, et nondum a reliquis coeli astris separata, unum totum immensum chaos erat, liocque chaos dictum sit illa impenetra- bilis abyssus. Quamdiu iste status terrae duraverit, Scri- ptura non dicit. Si itaque scientiarum natu- ralium cultores, geologi, astronomi, palaeon- tologi, aliive multa, etiam centena millia an- norum requirant, quae a creationc mundi elapsa sint, facile eis hoc concedimus, quin inde au- ctoritati et veracitati Scripturae quidquam derogetur. Descriptio status chaotici terrae, qualem nobis hic loči Moses dat, est mere negativa, quia refert, quae in terra nondum erant; est simul inagis superficialis, id enim tantum de ea dicitur, quod in oculos incidere poterat, scilicet tenebrae et aqua immensa. Quid fue- rit tune in interioribus terrae$ utrum tota terra adhuc fluida fuerit, an jam concreta et coagulata, hoc Genesis non dicit. In intenris 46 terrae poterant tune jam vehementissimae re- volutiones esse, vires chemicae et mechanicae poterant intus jam operari; verum istud Scrip- tura hic non respicit et ne verbulo quidem attingit; hoc tantum dicit, quod externe ap- parebat, abjssum memorans et tenebras. XIII. Hanc satis tetram terrae deseriptionem tamen aliquatenus temperat illa observatione adjecta : Et spiritus Dei ferebatur super aquas, sive fovebat aquas. — N otum est, hebraieum vo- cabulum ruach et ventum, et spiritum denotare. Notum est etiam, appositionem nominis Dei in hebraeo sermone superlativum exprimere, v. gr. montes Dei i. e. montes altissimi; cedri Dei i. e. celsissimae cedri etc. Hinc conclu- dunt quidam interpretes, spiritum Dei esse hic ventum validissimum, qui flaverit super immensas aquas istas, et fervidum terrae ca- lorem refrigeraverit, quo celerius formaretur firma crusta terram circumdans. Sed baec interpretatio non placet, 1) quia nusquam in Scripturis divinis sive Veteris, sive Novi Foe- deris pbrasis Spiritus Dei (et occurrit fre- quentissime!) locus ostendi potest, in quo ventum vehementem denotet; ergo liic loči sine exemplo tale quid statuitur. 2.) Quomi- nus de vehementi vento hic cogitemus, obstat id, quod immediate dicitur : ferebatur super 47 aquas, quod sic latine expressum forsan etiam de vento quidem accipi posset, non vero in originali, quod sonat: m’rachepheth al p’ne hammajim. Nam verbum rachaph, unde m’ra- chepheth est, tantum de avibus adhibetur ovis incubantibus eaque foventibus. Ventus autem non potest dici incubare et fovere. Saepius laudatus Pianciani sub lioc Špiritu Dei intel- ligit aethera, innixus illis S. Augustini verbis (De Gen. imperf. c. IV.): „Potest taliter in- „ telligi, ut Spiritus Dei vitalem creaturam, „qua universus iste visibilis mundus atque „omnia corporea continentur et moventur, in- „telligamus, cui Deus omnipotens tribuit vim „quamdam šibi serviendi ad operandum in iis „ quae gignuntur; qui Spiritus, cum sit omni „corpore aetliereo melior, quia omnem visibi- „lem creaturam omnis invisibilis creatura an- „tecedit, non absurde Spiritus Dei dicitur“. Verum sententiam s. Augustini veram de lioc Špiritu Dei mox infra videbimus. Si ergo non potest liic, sicut etiam nus- piam in Scripturis, de vehementi vento intel- ligi Spiritus Dei, remanet unicum lioc, ut Spiritmn sanctum, tertiam Trinitatis personam cum Ss. Patribus credamus, qui ad instar avium ovis incubantium, aquis incubabat, sive toti terrae, ut eas foecundaret et vivificaret. Sic S. Ambrosius ; „ Spiritus Dei superferela- „tur super aguas, quem etsi aliqui pro aere „accipiant, vel aliqui pro špiritu, quem spi- 48 „ramus et carpimus aurae hujus vitalis spiri- „tum, nos tamen, cum sanctorum et fidelium „ sententia congruentes, Spiritum S. accipimus. “ Et b. Albertus M. (P. II. tr. XI. qu. 7.): „Secundum Damascenum et Gregorium Nys- „senum videtur ille Spiritus Domini esse aer „et ignis.... dicendum, quod secundum Hie- ronymum et hebraicam veritatem non potest „ intelligi de špiritu creato. Dicit enim Glos- „sa: in hebraeo babetur merachepheth h. e. „incubabat vel fovebat more volucris ova ca- ^lore animantis; intelligimus ergo non de „špiritu mundi dici, ut putant multi. Bed de „ Špiritu Sancto, quia ipse omnium vivificator „est“. Atque cum eo concordat S. Thomas Aquin. (Parte I. qu. 74. art. 3 ad 4.) Unde etiam Ecclesia in benedictione fontis baptismalis canit: Deus, cujus Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam tum mrtutem sanctificationis, aquarum natura conci- peret etc. (Miss. Rom. Sabb. Sancto). Omnibus itaque consideratis, quae dixi- mus, e duobus primis versibus Geneseos liaec- ce corollaria consequimur: 1. Deus creavit omnia, sive, omnes res extra Deum ultimam rationem existentiae suae inveniunt in Dei voluntate et omnipotentia. 2. Materia, quia creata, non est aeterna, sed aliquando coepit existere. 49 3. Terra non erat semper in tam pulcliro statu, uti est inde ab hominis creatione ; praecesserat enim chaos. 4. In chaotico terrae statu neque luce col- lustrabatur terra, et in terrae superficie atiua tantum apparebat. 5. Etiam in illo tetro statu terra stabat sub benefico influxu divinae omnipotentiae, destinata, ut in meliorem conditionem ele- varetur. Quomodo vero istud factum sit, quomodo videlicet terra ex illo statu eluctata sit, nar- rare incipit versus tertius Geneseos. DIES PRIMUS XIV. Dixitque Deus; Fiat lux. Et facta est lux. Vere sublimis loquendi modus, majestate et potestate plenus sermo. Quoniam ipse cli- xit, et facta sunt : ipse mandavit , et creata sunt. (Ps. XXXII, 9.) S. Ambrosius (in Hexa- em. lib. I. c. 9.): Plena vox, ait, luminis,non dispositionis apparatum significat, sed opera- tionis resplendet ejfectu. Naturae opifex lu¬ cern locutus est et creavit. Sermo Dei voluntas est, opus Dei natura est. 4 50 Quando dicitur locutus Deus, non modo liumano cogitandum est, quasi Deus ore verba protulerit, et sonum emiserit. Verbum enim, quod homo profert ore suo et lingua sua, una cum sono in aere fermato evanescit et perit. Verbum autem Domini nostri manet in aeternum (Isa. XL, 8.). Hoc verbum Dei: Fiat lux, semel a Deo in lucis creatione pro- latum, semper sonat, singulis, ut ita dicam, rno- mentis sonat istud fiat hix, sonabitque in aeter¬ num, quandiu scilicet lux existet. Si enim hoc verbum Dei desineret sonare, lux existere ces- saret. Verbo enim suo aeterno numquaxn de- ficienti Deus creavit omnia. Et ecce id, quod jam superius innuebamus, totam sanctissimam Trinitatem in universi hujus creatione opero- sam fuisse. Pater creat coelum et terram in principio. Verbum aeternum Patris, ergo Fi- lius Dei, producit lucern etc. Spiritus Dei autem fertur super aquas ad eas foecundan- das. Unde S. Augustinus (Conf. 1. XIII, c. 5): „Ecce apparet mihi, inquit, in aenigmate „ Trinitas, quod es Deus meus : quoniam tu „Pater in principio sapientiae nostrae, quod „est tua Sapientia de te nata, aequalis tibi „et coaeterna, id est in Filio tuo, fecisti coe- „lum et terram: . . . et' tenebam jam Patrem „in Dei nomine, qui fecit haec, et Filium in „Principii nomine, in quo fecit haec; et Tri- „nitatem credens Deum meum sicuti credebam, „quaerebam in eloquiis sanctis ejus, et ecce 51 „Spiritus tuus superferebatur super aquas. „Ecce Trinitas Deus meus, Pater ct Filius „et Spiritus Sanctus, creator universae na- „turae“. Fiat Im; et facta est lux.*) Famosus Strauss cum sequacibus suis ridet haec. Qui- libet etiam rudis bomo, ait, novit hoc, sine sole lucern non dari. Si sol, ut historia bi- blica creationis refert, quarta demum die crea- tus est, quomodo statira prima die lux jam esse poterat ? — Verum tali modo loquens ipse risui se exponit. Terene sol est fons et causalucis? Aut sine sole numquid lux esse, et cogitari non potest ? Quid enim est lux ? Genesis, lucern hic prima vice apparuisse memorans, nihil definit de lucis natura et es- sentia. Istud tantum dicit, ad Dei mandatum cessisse tenebras, itaque de illo cliao id sub- latum fuisse, quod nos tenebras appellamus. *) S. Augustinus (Gen. imperf. I. 3. seq.) du- bitat, qualis lux hic intelligi debeat, spiritualis i. e. natura angelica, sive materialis. — Multi opi- nantur, esse solis lucern; nimirum, utlpsi statuunt, sol jam aderat hac prima die creationis, etsi quarto demum die apparuisse dicitur, sed lux ejus pene- trare non poterat usque ad terrae faciem propter densum et opacurn fluidum chaoticum; separatis vero et amotis plurimis opacis corpusculis et par- ticulis post aliquod tempus intermedium aliquantum rarefactum et transparens redditum est, ideo solis lux apparuit eo modo, quo fieri solet, quando coe- lum nubibus tectum est. 52 Lucis autem naturam quis unquam po- tuit, aut potest comprehendere atque expo- nere ? Omnes videmus lucern, ejusque effectus beneficos sentimus, sed in naturam ejus non possumus penetrare. Communiter dicitur lux materia quaedam subtilissima, per totum uni- versum sparsa, quae oculis percipitur tune, quando a causa movente, corpore lucente, in vibratione constituitur. Sic circiter lux defi- niri solet secundum vibrationis vel undula- tionis, ut appellant, theoriam. Sed aliquando lucern dicebant materiam hujusmodi subtilissi- mam, quae emanat ex lucidis objectis, uti e sole, stellis etc. Et bane theoriam vocabant emanationis. Ergo quum de lucis natura ser- mo est, solis hypothesibus res determinanda est, neque in defiuienda luce certi quidquam statui potest. Secundum emanationis theoriam sol est fons lucis praecipuus, sed non unicus, e quo sine intermissione lucis radii egrediuntur, quin propterea sol ipse ullum patiatur detrimentum vel decrementum. Secundum alteram, id est, vibrationis theoriam, sol est praecipua causa movens, lucis vibrationem efficiens. Et tamen neutrum simpliciter verum dici potest, post- quam continuatae indagationes et observationes demonstrarunt, solem esse sphaeram obscuram, sicuti est nostra terra, vel vero luna; lucern vero proprie procedere non ab ipso solis orbe, sed ab ejus photosphaera (Lichtkreis), qua 53 sicut terra sua atmosphaera, sol circumcirca cingitur.*) Ista photosphaera autem hinc inde interrupta, majores minoresve maculas obscu- ras in sole nobis ostendit, quae frequenter mutantur, augentur et minuuntur. Sol itaque eum sua photosphaera est prae- cipuus, sed non unicus lucis motor, vel si placet, emanator; et lux non est dicenda idem quid eum sole, neque necessario solem prae- supponit. Poterat itaque lux existere etiam ante solem. Praeterea quilibet novit, multa media dari, lucern producendi, et tenebras illuminandi etiam sole absente. I)ixi itaque, solem praecipuum, sed non unicum lucis fontem esse. Ut nempe ta- ceam stellas, quas appellant fixas, quae sunt totidem soles, etiam corpora alias obscura, ut luna, ut terra etc. suam propriam lucern ha- bere dicuntur, quod Humboldt (Kosmos I. 207.) ex variis lucis phaenomenis, imprimis vero e sic dieta aurora boreali (Nordlicht) demonstra- re conatus est, quae secundum eum nil aliud est, quam fulgor lucis ex opaco terrae orbe emissus. Quod si verum sit, iterum confir- mat id, quod asserimus, quodque Scriptura dicit, lucern affuisse, a sole independentem, tribus primis creationis diebus; inde vero a *) Hodie jam istud quoque non valet amplius, sed solem dicunt omnino ignitum esse, solis macu¬ las vero longo alia ratione explicant. 54 quarto die creationis ita alligatara soli, ut exinde solis ortus et occasus diem noctemque efficiat. Pianciani in opere suo jam supra sae- pius laudato, liane lucern primo die productam putat chemicam fuisse conflagrationem primo- rum elementorum, post quam coeperint for- mari et ab invicem separari variae spliaerae, e quibus universa corpora coelestia deinde ef- formata sunt. Neque hic primum lucern ex nihilo procreatam dicit, *) quum textus originalis proprie dicat: Sit lux! (j’hi or), non vero: procreetur, aut simile quid. lili enim atomi elementares jam a creatore ita procreati erant, ut cum aliis concurrentes et commixti, con- flagrare, ignem (or) itaque et inde lucern pro- ducere naturaliter debuerint. XV. Et vidit Deus lucern, quod esset bom; et divisit lucern a tenebris. Appellavitque lu- *) Non male observat Pianciani, quum inprin- cipio creavit Deus coelum et terram , non dici: Fiat coelum et terra , nam e nihilo procreabantur: man¬ data enim dantur existentibus, non vero illis, quae non sunt. Hinc b. Albertus M. (Summa P. III. tr. XI qu. 55.): „In opere creationis , ait, utitur verbo »creationis, quia in illo corpora simpliciter produ- „cuntur ex nihilo. In opere clistinctionis utitur hoc „verbo fiat et fecit: quia illud non fit ex nihilo, „sed est determinatio ad formam et locum, quod „ex parte operiš est proprie fieri.“ 55 cem diem, et tenebras noctem-, factumgue est vespere et mane, dies unus. (v. 4. 5.) Lux a Deo producta dicitur bona, quia fini suo a deo per lucern intento perfecte re- spondebat.*) Dispulsis tencbris ergo lux re- fulsit, attamen tenebrae non omnino sublatae sunt, sed tantum suis limitibus circumscriptae et restrictae intra certos fines. Hucusque do- minabantur solae tenebrae; nune istud dorai- nium tenebrarum cessat, earumque relationes ad lucern determinantur. A momento enim, quo lux producta fuit, lux et tenebrae regu- lariter et ex ordine šibi succedebant; ista re- latio inter lucern et tenebras hic introducta est regularis et ordinata successio, quam lin- gua hominum vocabulis dies et nox denotat. Quum ergo Moses dicit: Appellavitque *) Pulchre Mazzocclii Spicil. Bibl. ad rem seribit: Id qu,ia ipse per se molitus est , nulla ap- probatio seguitur. Praeparata deinde materia uni- versa, singula paene opera creaturis facienda lo- casse , hic et in seguentibus seribitur ut: germinet terra . . . item alibi: producant agaae reptile . . . et rursum alibi: producctt terra pimenta et repti- lia. Non mirim ergo si eadern opera , postguam fuere faeta , ad artis suae id est divinae sapientiae regulas excgisse , ac demum probavisse dicatur su- premus arlifex. Nimirum, quum Deus e nihilo creasset coelum et teriam, non dicitur: Nt vulit Deus, guod esset bornim: sed haec approbatio tum tantum additur, quando ex materia jam existente ipso jubente aliquid fit, ut bic loči lux. 56 lucern diem, et tenebras nodem, *) exprimit hunc sensum: mutua et ordinata successio lucis et tenebrarum, quam lingua humana ter- minis dies et nox denotat, in divina dispositione originem liabet. Statim ad divinum mandatum lux apparuit, ergo dies facta est. Quum dies esset per aliguod tempus, de cujus longitudine vel duratione nihil dicitur, nec scire possumus, ingruebant iterum tenebrae, facta est nimirum vespera et nox; sed tantum, ut post aliquan- tam durationem iterum luči cederet, cujus se- cunda apparitio secundam inchoaret diem. Habemus itaque hic primam diem, cui successit deinde secunda, tertia, et sic porro usque ad septimam diem, quae respondet no- **) Qua lingua, interrogatS. Augustinus, vo- cavit Deus diem lucern, et tenebras nodem? Utrum Hebraea, an Graeca, an Latina, an aliqua alia ? Apud Deum est sine strepitu et diversitate lingua- rum purus intellectus. (De Gen. cont. Man. lib. I. cap. 9.) De cetero etiam in profanis seriptoribus invenimus, diem et noetem nomen a Deo accepisse. Proclus scilicet lib. 4. in Timaeum Platonis seribit, diem et noetem deos esse, guorum nomina ab ip- sis diis accepimus. Ita apud Frontonem, ab An¬ gelo Majo ex palimpsestis editum, haec invenimus: Jovem patrem ferunt, cim res humanas a primor- dio conderet, aevum vi medium uno ictu percussum in duas partes undique pares diffidisse, partem odteram luce, alteram tenebris amicisse, diem noc- temque appellasse: noctique otium, diei nego- tium tradidisse. 57 stro sabbatlio, liinc prima creationis dies do- minicae nostrae respondet. Quod dicitur etiam in hymno matutini de Dominica: Primo die, quo Trinitas Beata mundum condidit, Vel quo resurgens Conditor Nos morte victa liberat, etc. Non tarnen omnes eodem modo bane diem accipiunt. Nonnulli enim dicunt, primam cre¬ ationis diem incipere a primo momento crea¬ tionis, atque illas primaevas tenebras usque ad lucis productionem fuisse primam noetem, cui successit lucida dies, atque bane noetem cum sequente die fuisse primam diem. Huic sententiae videtur favere, quod Moses hic di- xit: factumque est vespere et mane, dies mus, praemittendo vespere i. e. noetem, et dein ponendo mane i. e. lucidam diei partem. Item favet isti sententiae antiquissima Judae- orum consuetudo, inchoandi diem civilem cum solis occasu, ergo cum noete. — Verum non ita intellexit S. Augustinus, quem nos quoque sequimur, qui primam, sicque omnes sequen- tes creationis dies inchoare dicit a luce, ita ut ab uno mane ad alterum, seu ab uno lu¬ cis ortu ad alterum dies numerandi sint. ILlae tenebrae , inquit, nondum erant nox, nondtim enim praecesserat dies: divisit quippe Deus inter Inčem et tenebras, et prius lucern 58 vocavit diem, deinde tenebras noctem, et facta luce usque ad alterum mane, commemoratus est dies imus; manifestum est illos dies a In¬ če coepisse, et transacta luce usque ad mane singidos terminatos. (Serm. 79. de divers.). Item: „ Quia etiam nox, ait, ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta, cum factum est mane; Sic deinceps religui dies computantur a mane usque in mane. (De Gen. cont. Manicli. I, 10.) Idem sentit etiam s. Ambrosius, dicendo: Principmm diei vox JDei est : Fiat lox; nec non S. Joannes Chrysostomus (In Genes. hom. V, 5.): Et factum est vespere, et factum est mane, dies tertius , Vides, guomodo iterando frequenter doctrinam, menti nostrae dictorum vim infigere vult ? Oportebat enim dicere : Et factus est dies tertius. Sed vide, quomodo de singulis diebus sic dicat: Et factum est ve¬ spere, ct factum est mane, dies tertius. Non simpliciter nec absque čarna: sed ne ordinem confundamus, nequb putemus vespere ingruen- te finem accepisse diem. Sed sciamus vespe- ram finem esse lucis, et principmm noctis: et complementum diei. IIoc enim docere nos vult Moses dicens: Et factum est vespere, et factum est mane, dies tertius. Et ne mireris, dilecte, si haec saepe, et continuo dicat divina Scriptura. Si enim post tantam dieti freguen- tiam Judaei adhuc errore praeoccupati, excoe- cato corde, contendunt, et vesperam initium 59 seguentis diei esse opinantur, decipientes semet ipsos ; et adlmc in umbra sedent, veritate om¬ nibus patefacta etc. — Volui integrum locum, etsi paulo longiorem exscribere, ut et res ma- nifestius pateat, et nostra sententia auctori- tate tantorum Patrum firmius accipiat funda- mentum. Res enim ista est, ubi Scripturae auctoritatem contra adversarios pro nostro modulo defendere suscepinms, non ita parvi momenti. Nam quia adversarii multa millia, imo milliones annorum, ut superius observa- tum fuit, requirant, qui elapsi sint a creatio- ne: hac dies creationis intelligendi ratione in- venimus, totum tempus elapsum a momento, quo coelum et terram creaverat Deus, usque ad initium primae diei, extra spatium septem dierum creationis constitutum esse; quod, ut jam dictum fuit, et ipsa rei natura insinuat, breve esse non poterat. Solebant aliquando in scholis etiam boe quaerere, quo anni tempore mundus creatus sit, et plenim que ad lioc quaesitum responsio sequebatur, tempus tune fuisse autumnale, quia Hebraei ab antiquissimis temporibus, (cer- to jam ante Mosis tempora, cfr. Exo. XII, 2. seq. anni civilis initium autumnum faciebant. Sed linjusmodi quaestio omnino futilis et va- na est, ut ex omnibus hucusque consideratis patet. 60 XVI. Multo majoris momenti cst quaestio, qua- les fuerint isti dies creationis. S. Augustinus (de Civ. Dei. lib. XI, c. 6.) scribit: Qui dies (creationis) cujusmodi s int, aut perdifficile no- bis, mit etiam impossibile est cogitare, quanto magis dicere. Quando enim nos de diebus lo- quimur, sive de die naturali 12 borarum a solis ortu ad occasum, sive de civili die 24 liorarum cogitemus, dies accipimus, quos solis ortus et occasus circumscribit. Et inde a quarto creationis die possunt revera dies eo- dem modo cogitari, quia sol jam aderat, et sicut nune, ortu suo et occasu noetem et diem efficiebat. Primis vero tribus creationis die¬ bus manifeste dies aliter efficiebantur; primo scilicet lux erat, discedente luce succedebat nox, quin determinare valeamus, quomodo is- tud contigerit. Dies ergo et nox tune erant spatia temporis vel nostris diebus et noetibus aequalia, vel breviora, vel longiora. Scriptu- ra, nihil circa lioc determinando, liberum re- linquit nobis, diuturnitatem dierum et noetium meliori, quo possimus, modo explicare. Sed ipsum bebraieum nomen jom (dies) varias admittit interpretationes.*) Qui enim *) „Che la parola jom , dies, si usi nelle „Scritture in senso di tempo o periodo indetermi- „nato, e cosa gia osservata da assai commentatori „e teologi. 11 (Pianciani Cosmologia §. 1. pag. 27.) 61 attente legit Scripturam, observare potest, no- men dies, jom, aliquando sensu strictissimo accipi pro die naturali, i. e. pro spatio tem¬ pom a solis ortu usque ad occasum, ut v. c. in ipso 1. cap. Gen. v. 14. Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noc- tem. Aut quum Jesus loquitur: Nonne duo- decim sunt horae diei? (Joan. XI, 9.) et ali¬ bi saepissime. Alias sensu latiori sumptum, diem civilem i. e. spatium 24 horarum deno- tat v. gr. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimo autem die Sabba- thum Domini Det tui est. (Exo. XX, 9.10.), et in aliis locis. Aliquando vero sensu latis- simo qualecumque tempus indeterminatum si- gnificat, praecipue apud prophetas, qui de die Domini loquuntur, uti: Ganite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur om- nes habitatores terrae, quia venit dies Domini quia prope est. etc. (Joel II, 1.). Silete a facie Domini Dei , quia juxta est dies Domini, . Juxta est dies Domini magnus .... dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae etc. (Sopli. I, 7. 14. seq.) ubi dies Domini denotat tempus divinae visitationis et puni- tionis. — Plurale vero jami,n saepe annum, vel annos exprimit, ut: Factum est autem p>ost multos dies (post multos annos), ut offer- ret Cain de fructibus terrae munera Domino (Gen. IV, 3.), et alibi saepius. Quum itaque vocabulum jom, dies, non 62 necessario semper ulem temporis spatium ex- primat, neque in ista creationis historia ne¬ cessario breve tempus 24 horarum diei tri- buimus, sed possumus latissinio sensu diem intelligere de longiori temporis intervallo, de integra periodo plurium annorum, praecipue quum tali ratione*) facilius conciliemus Scrip- turae effata cum postulatis geologorum et as- tronomorum.**) **) Ita Pianciani loco citato: „Ora se la pa- „rola giorno nella Scrittura ha parecchie volte il „senso di tempo indeterminato, ed ai sei giorni del „C. I. del Genesi si e sempre reputato lecito dare »interpretazione differente da quella di giorni di „ventiquattro ore, non si vede perche non possano „questi giorni reputarsi periodi indeterminati, qual- „ora a cio fare si trovi qualche fondamento nel »testo medesimo, ovvero sembri cio spediente o ne¬ cessario per diffendere la sacra storia dalle obbie- »zioni degli avversari.“ (Pianciani pag. 30 e 31.) **) De longis temporis spatiis dies creationis omnino intelligendos esse, contendunt prae multis aliis etiam Pianciani et Iieush in supra citatis o- peribus, quorum sententiam ego quoque amplector. Ccterum, antiquorum communem sententiam statu- entem, dies illos fuisse civiles 24 horarum, quam recentissimo adhuc tempore P. Athanasius Rosino S. J. in suo Hexa6mero pro aris et focis defendit, ut possibilem admitto. Neque in instructionibus ad populum ab ista senteutia recedendum esse pru- dens reputo, quia fieri posset, ut indocta plebs sententia superius memorata offenderetur. Juvat tamen imprimis sacerdotes cognoscere, quid fidei 63 Deus nempe materiae a se creatae indi- dit vires, adjecitque leges naturae, secundum quas a primo suo ortu materia ista agebat, et evolvebatur, et formabatur, multasque et diversissimas, secundum leges et vires šibi datas agens, subiit evolutiones et formationes, doneč ad illam formam redigeretur, in qua nune est. Totum hunc processum evolutionum, orbis nostri terraquei imprimis, Moses intra sic dietos sex creationis dies conclusit, quos septimo terminavit requietionis die. Non erat scopus ejus, docere cosmogoniam, geologiam, vel astronomiam, sed docere fundamentales religionis veritates, omnia esse a Deo creata, materiam non esse ab aeterno, sed in tempo- ris principio a Deo e nihilo productam; et in specie hac creationis bistoria in septem dies divisa hominibus typum proponere voluit, quem imitarentur, sex diebus operando, sep- timo vero cessando ab occupationibus aliis, ut Dei cultui vacarent. (Cfr. Exo. XX, 9—11.) Unaquaque creationis die majorem quamdam orbis terrae evolutionem deseribit, quae evo- lutio secundum solitum rerum ordinem non 24 horarum spatium, sed multos annos, immo forsan saecula requirebat. Dies itaque isti adversarii circa biblieum Hexaemeron sentiant et dicant, qmdque data occasione ipsis respondendum sit. Et hunc quidem finem prae oculis habui, cjuum ista scviberem. 64 metaphorice positi credendi suni Si vero dies non veri dies, sed metaphorice accipiuntur, tune etiam vespere et mane similem metapho- ram evliibent, ita ut mane significet initium, vespere autem finem periodi annorum, quae periodus tropice dies nuneupatur. Qui dies 24 horarum in creationis lii- storia retinent, certe etiam vespere et mane ad litteram interpretantur. Secundum Piancianium prima dies lucida erat, ut supra vidimus, universalis mundi con- flagratio (allgemeiner Weltbrand), post quam, incendio hoc cessante, tenebrae, vel saltem cre- pusculum quoddam, ergo vespera successit. Atque sic in sequentibus vespere et mane in- terpretatur de praecipuis terrae evolutionibus, quae quum contingerent, vapores tenebrosi et densi, nec non fumus e multis terrae parti- bus simul ascendentes, lucern obtenebrabant (fiebat vespere); quibus dispersis iterum lux apparebat i. e. fiebat mane et initium novae diei. Hinc S. Augustinus: Vespera, ait, in toto illo triduo, anteguam fierent luminaria, consummati operiš terminus non absurde fortas- se intelligitur, mane vero tamqumi futurae operationis significatio. (De Gen. contra Ma- nich.). Similiter Arnoldus abbas Bonae Vallis, de opere sex dierum seribit: Mane et vespe¬ re ita ponitur multis in locis, ac si dicahir, prius et poster ius. S. Augustinus, qui, ut supra vidimus, 65 totum mundum uno momento a Dco perfecte dispositum et ornatum, qualis nuoc est, pro- ductum fuisse asserebat, singulos creationis dies non realiter, sed logice tantum distinc- tos volebat, ut scilicet mens limitata, qualis est nostra, ex ordine singulas partes creatio- nis, quia uno prospectu non potest, conside- rare et prospicere valeat separatas. Vesper vero et mane singulorum dierum secundum eundcm S. Patrem est duplex modus cogno- scendi, scilicet cognitio ideae , et cognitio ex intuitu, quam deinde Scholastici secuti distinc- tionem, cognitioncm matutinam et vespertinam nominabant. Dies secundus. XVII. D izit quoque U eus: Fiat firmamentum in meclio aquarwn, et dividat aquas ab aquis. Et fecit D cus firmamentum , divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ah Ms, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. Voca- vitque ~Deus firmamentum coelum. Et factum est vespere, et factum est mane, dies secun¬ dus. (v. 6—8.). Pulchro ordine evolutiones procedunt. In versu secundo supra sistit nobis terrarn adliuc in statu chaotico, totam aquis circumfusam, et densissimis involutam tenebris. Lux produ- 66 citur, dispeliuntur tenebrae. Et nune aquae, totum orbem operientes, divicli incipiunt. Quia enim cum luce etiam caior, electricismus, ma- gnetismus, et quomodo cumque demum appel- lentur omnia sic dieta imponderabilia, pro- ducta jam erant, per baec aquae affectae fre- quentes sursuin emittebant vapores, et non parva pars aquarum tali modo a massa aqua- rum, in terra adliuc remanentium, separata in altiora ascendebat, simulque atmospliaera ef- formata fuit, quae hic firmamentum *) vocatur. Firmamenti vocabulum latine exprimit id, quod graecus interpres orcglnau dixerat. Atmosphaeram enim cum aethere cogita- bant šibi antiquitus tamquam firmum quid, in quo superne stellae moventur. „Tamen bene atmospliaera firmamentum dicitur, ut reete observat Pianciani, quia pondere suo et sua pressione aquas in terra existentes retinet, ne nimis evaporando in altum eleventur et cum nubibus misceantur; similiter vero et nubes cobibet in alto suspensas, quae semoto isto obstaculo in terram se demitterent. Vapores enim et nubes revera eo altius ascendunt, quo major pressio aeris in barometro observatur. Moses itaque de boe pbaenomeno loquitur, *) „Firmamentum non a naturae propria con- „ditione, sed ab effectu vocatum est, quod periode „aquas separet, ac si murus esset finnissimus." (Petavius de opit. rnundi 1. I. c. X. 9.) 67 quod nos facile capimus, Israelitae vero non minus, quam Plinius admirabantur, qui scrip- tum reliquit: Quid esse mirabilius potest aquis in coelo stantibus? (Hist. nat. XXXI.)“ Pian- ciani Cosm. p. 345. Hebraeus vero textus pro firmamento no- men habet ralda, quod significat expansum seu eztensum, sicuti est v. gr. pannus expan- sus, vel tentorium, in quo sensu etiam psal¬ mista ait: Eztendens coelum sicut pellem, i. e.-sicut tentorium, ut in originali dicitur (Ps. CIII, 2.). Atque nomen expansum atmosphae- rae optime convenit. Vocavitque Deus firmamentum coelum , sive fecit, ut homines coelum illud appella- rent.*) Coelum vero, ut jam innuimus, in Scripturis distinguitur triplex. Nam s. Paulus scribit, raptum se fuisse in tertium coelum (2.Cor. XII, 2.). Primum coelum dicitur aere- um sive atmosphaericum, vel simplicius at- mospbaera; et istud coelum utique est intel- ligendum, quum Cliristus loquitur: Rcspicite volatilia coeli (Matih. VI, 26.), aut quum di- *) Non tantmn Scriptura atmosphacram no- stram coelum nominat, sed etiam Latini. Sic Lu- cretius: In coelo , qui dicitur aer. — Plin. II, 30: Et hoc coelum appellavere major es, quod alio no- mine ae-ra. — Cicero Tuscul. quaest. I, 19: Coe¬ lum hoc , in quo nuhes , imbres , ventique coguntur, quod et Immidum et caliginosum est proptcr exhci- Icttiones terme. 68 cit Daniel: Aspiciebam ... et ecce cum nu- bibus coeli qiiasi filius Jiominis veniebat (Dan. VII, 13.) Aut in Psalmis: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. (Ps. CXLVI, 8.) — Serenum erit; rubicundum est enim coelum .... Hodie tempestas; rutilat enim triste coelum. (Mattli. XVI. 2. 3.) etc. (Ruan¬ do vero dicitur: Multiplicabo semen tuum si- cut stellas coeli (Gen. XXII, 17.), coelum est secundum, sidereum vel stellatum dictum. Ter- tium tandem coelum, a scliola empgreum ap- pellatum, sedes est beatorum. Quum ergo Scriptura liic dicat: Voca- vitgue Deu s firmamentum coelum , quaeri po- test, quale coelum liic intelligendum sit, si- dereum, aut aereum ? Ad quam interrogatio- nem responsi loco etiam nos quaerere possu- mus: Distinguitne Moses liic istud duplex coelum? An non potius sine ulla distinctione utrumque una comprehendit ? Et certe S. Tho¬ mas Aquin. P. I. qu. 68. art. 1. 0. seribit: Potest intelligi, ut per firmamentum, quod le- gitur secundo diefaetum , non intelligatur fir- mamentmn illud, in quo fixae sunt stellae, sed illa pars aeris, in qua condensantur nubes. Alibi enim firmamentum etiam coelum sidereum dicitur. Petavius dc caetero hunc locum totius TIexaemeri difficillimum reputat. Aliae aquae manent in terra, aliae as- cendunt in superiora. Quid sunt aquae super firmamentum? Aqueam massam, quae ex chao 69 secundae diei in supcriora ascendit, nonnulli eruditi, uti D elitzsch Genes., Baltzer , Scliop- fungsgesch., Zollmann, Bibel und Natur, ajunt ad hoc ascendisse super firmamentum, ut si- cut ex inferioribus aquis tertia die terra ef- formata fuit, ita et ex aquis ascendentibus corpora coelestia, sol, luna, stellae efforma- rentur. ■— Verior tainen sententia, et unice amplectenda est, quam nos exposuimus, nimi- rum, aquas super firmamentum esse aquas nubium, ita ut opus diei secundae proprium sit formatio atmosphaerae, terram undequaquc circumdantis. Pars scil. aquarum, quae in chao- tico terrae statu superficiem orbis nostri ef- ficiebant, ascendit in vapores ( Dunst ) soluta in altum, et efformavit id, quod Germanus appellat D unstkreis, nos graeco vocabulo vero atmospliaeram. Cur liane nostram expositionem unice ve¬ ram dicamus, illam vero minus probabilem, en rationes: 1) Mosi erat propositum, ut tota ejus creationis liistoria testatur, geogo- niam seribere, et non cosmogoniam, id est, quomodo terra efformata fuit, non vero totus mundus, in specie astra; Line nihil erat, quod eum determinasset, ut loqueretur de-astrorum formatione; dc coelestibus enim corporibus re vera etiam eatenus tantum loquitur, die creationis quarta, quatenus ad nostram istam terram referuntur. 2) Narratio ista Mosis manca dicenda fuisset, et lacunosa, si de at- 70 mospliaerae formatione, et de nubibus nullam fecisset mentionem, e quibus pluviae et imbres descendunt. Facile credimus, si quidem terra in suo exordio calidissima erat, ut vult hypothesiš Humboldti supra memcrata, immo ut sequitur etiam ex hypothesi Piancianii de illa universi conflagratione, vapores ex ingenti aquarum mole continuo alta petiisse, ubi in frigidiori- bus regionibus condensati nubes formabant, atque inde imbres vehementcs continuo de- mittebant, aut saltom rorem copiosissimum. (Cfr. Gen. II, 6.) Separatio autem aquarum earumque di- visio bic loči a Scripturis memorata nondum eatenus facta erat, ut terra arida apparuisset; hoc sequenti demum diei tertiae reservatur.*) Unde non satis feliciter graecus antiquus in- terpres bic quoque adjecit: Et viclit D eus, quod esset bornim. Nam bane observationem neque textus originalis, neque Vulgata nostra, neque ulla alia Bibliorum translatio habet. Additur enim semper tuni tantum, quando opus aliquod omnino perfectum narratur. Un- *) Psalmus CIII. qui lirico carmine opus sex dierum decantat, atmosphaerae efformationem ita deseribit: Amictus lamine (Deus) sicut vestimento , extendens coelum sicut pellem ; qui tegis aquis su- periora ejus; qui goniš nubem ascensum turni, et ambulas super pennas ventorum ctc. (vv. 2. 3.) 71 de etiam, perfecta demum aquarnm divisione, ita ut et terra arida apparuerit, tandem de- cimo versu sequenti additum est. Quod tandem de duratione primi diei dictnm fuit, valet etiam de hoc secundo die, valet etiam de omnibus reliquis creationis diebus. „ Non oso determinare la durata del tempo di quel »čalore lmninoso“, dir,it Pianciani dc primo die; „possiamo per altro congetlurare, che non „cosl prešlo cessasse“ (p. 339.). Atque i- dem dc hoc secundo, et sequentibus diebus dicendum est. Nam, ut ait S. Augustinus (do Glen. ad lit. 1. Y. c. 5.), nec illos dies sicut istos solares cogitare debemus. Dies tertius. XVIII. Dixit vero Deus: Congregentur aquae, guae suh coelo suni, in ločim unum, et ap~ pareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Bens aridam 'terram, congregationesgue a- rguarmn appellavit maria. El vidit Deus, quod esset bonum. (v. 9. 10.) Hune locuin respi- cit Psalmus GUI, 6—9. ubi dicitur: Super montes stabunt aguae. Ab increpatione tua fugient , a voce tornimi tui formidabunt. As- cendunt montes, et descendunt campi in locum, quem fundasli eis. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur ope- rire terram. 72 Opus tertiae diei duas partes complecti- tur: primo, separantur aquae ab a.rida; se- cundo, arida vestitur plantis. Sicuti a sa- pientissimo Creatore dispositum erat, ut lux et tenebrae ordinate šibi succederent, diem- que et noctem efficerent; ita eadem divina sapientia aquas et terram disterminavit, ut aquae suum, arida terra suum locum occupa- rent. En mirabilem consensionem geologiae cum Mosis narratione! Geologi enim, quum ubique terrarum, etiam in altissimis montibus entia organica marina, aliaque hujusmodi ve- stigia inveniant, inde docent, aquis quondam totam terrae superficiem tectam fuisse. Hoc idem docet Moses hic. Congregationes aguarum appellavit ma- ria. Istud maria, liebr. jammim, ut Delitzsh bene observavit, non est pluralis numericus, sed intensivus, et denotat oceanum, aut id, quod nos quoque sub singulari mare intelli- gimus, quando de eo in oppositione ad terram loqUimur. Quod fiumina, paludes et lacus, qui sunt, ut ita dicam, partes oceani hinc inde disjectae et dispersae, liic a Moše non me- morentur, mirum vidcri non debet. Sermo enim est hic loči tantum de eo, quod et aquis suum proprium et separatum locum assigna- verit Deus, et aridae terrae suum. Dei omnipotentis voluntas erat utique in hoc opere tertiae diei ultima causa; quodsi quaeramus etiam proximam causam physicam 73 divisionis Imjus aquarum et aridae, invenimus cam in magnis terrae revolutionibus, quae hic praesupponi debent. De - Luc rem sic šibi re- praesentat. Terra ab initio ubique aquis cir- cumdata similis dicenda aedificio grandi, lia- benti cameras, et conclavia multa h. e. mul- tas cavernas; quum rupes, has cavernas fnlcientes et sustinentes, collaberentur, aqua in has cavernas penetrabat, sicque elatio- res partes terrae, aqua in cavernas de- fluente, supra aquarum faciein eminere coeperunt i. e. apparuit terra arida. Verisi- milior tamen, magisque coramuniter recepta est alia sententia, quae subterraneos ignes causam dicit harum terrae revolutionum, qui in diversis locis erumpentes, terram alibi ele- vabant, alibi vero subsidere faciebant. Hoc enim et nostra aetate adliuc, etsi rarius, fieri au- dimus et legimus, novas aliquando insulas in medio mari emergerc, alias vero submergi. Hoc tamen supponit terrae crustam jam plene efformatam. Nam ab initio orbis terrae nimi- rum calidissimus in fluido statu quum esset, externe paulatim refrigerabatur, formabatur- que crusta terrae. Hoc vero simul efficiebat, ut moles ejus minor et contractior evaderet, unde fiebat, ut crusta terrae jam efformata, sed adliuc debilior, in pluribus partibus dis- rumperetur. In multis locis ergo terra eleva- batur, in aliis deprimebatur; sicque aqua de- fluebat a locis nune elevatis, et in humiliori- 74 bus locis consistebat; atque ita efformata sunt maria, lacus, flumina. Indirecte ergo hic pri- ma montium formatio memoratur. Ex liis vero non sequitur, neque Scriptura istud asserit, totem omnino terram tertio die aquis nuda- tara, quae tune arida apparuerat, liodie adhuc talem esse: multae enim post haec terrae re- volutiones evenerunt, in quibus terra arida iterum depressa aquis tecta, alia e contra, quae aquis tegebatur, elevata, arida faeta est. Moses loquitur hic de prima aridae apparitione. Sic ergo chaos illud primitivum cessit ordini. Prius enim t’ hom, seu abyssus, et majim, boe est, aquae tantum apparebant; nune adest et terra arida, et aquae suis li- mitibus sunt circumscriptae. Prius tenebrae totum orbem tegebant; nune lux adest, et te¬ nebrae cohibitae sunt. Chaos itaque disparuit, solum quod adhuc de chao restabat, erat il¬ lud : terra erat adhuc inanis et vacua. Etiain huic defectui occurrendum erat. Ideo eodem adhuc tertio creationis die arida vegetabilibus induitur, quod est alterum diei tertiae opus Creatoris. —Et ita tandem finem habent opera distinctionis, ut loquitur S. Thomas Aquin. (Prim. 2. q. 70. a. 1.), qui omnes divinas operationes in creatione mundi in opera creationis , opera distinctionis , et in opera ornatus dividit. Primo enim di- stinguitur lux a tenebris, deinde aquae ab aquis, et tandem aquae a terra. Deinde or- 75 natur lux astris in coelo, aquae et aer ani- malibus aquaticis et volatilibus, terra vero non tantum regno vegetabili, sed imprimis omnis generis animantibus, et tandem liomine. XIX. Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignirn pomiferum fa- ciens fructum juxta genus sumn, cujus semen in semet ipso sit super tetram. Et factum est ita. Et protulit terra etc. Et factum est ve- spere et mane, dies tertius. (v. 11 —13.) Eadem tertia creationis die, sive periodo, alteruin lioc meinorabile narrat Scriptura no- bis opus divinum, productionem nempe pri- maevae Florae, ut sic animalia, postca cre- anda, invenirent, unde vivere possent. Conve- nit autein vegetabilium creatio adhuc tertio diei, quia vegetabilia, firmiter terrae inliae- rentia et in ea radicata, quasi partem terrae aridae constituunt. Aquarum separatio ab ari- da, et productio vegetabilium in ipsa arida, distinguuntur qua duo opera diversa, etsi uni eidemque diei tribuantur. Utrumque enim opus distinguitur illis verbis: Dixit vero IJeus: Congregentur aguae etc. Et ait: Germinet terra etc. Atque utroque opere perfecto, ad- ditur: Et vidit JDeus, quod esset bonum. Un¬ de S. Augustinus (opere imperf. de Genesi X, 35.): Itague, ait, et uno die ista junguntur, 76 et iteratis verbis Dei distinguuntur ab invi- cem. Non sine causa memorat semen, dicendo: herbarn virentem et facientem semen , et lig- num . . . cujus semen sit in semetipso super terram; nec sine causa addit: juxta genus suum: Hoc enim modo et varia vegetabilium genera a Deo tertia die producta fuisse insi- nuat, non unurn, alterumve tantum; et per semen suum acceperant facultatem, ut una- quaeque planta suum genus propagaret et in terra conservaret; ita ut nune existens reg- num vegetabile omnino dici debeat descendens ab illo, quod tertio die a Deo creatum fuit. Attamen non omnes plantae, quae nune sunt, mox ab initio apparuerunt. Decretum enim istud divinum: Germinet terra etc. tune edi- tum respicit totam creationis hebdomadem; atque vi decreti hujus alia vegetabilia hoc tertio die actualiter producta fuerunt, uti fi- lices , aliaque imperfectiora (semper enim ob- servamus gradationem quandain in creationis historia ab imperfectioribus ad perfectiora), alia vero tantum potentialiter sive in causa. Qua ratione autem Deus vegetabilia pro- duxerit, utrum germina, vel semina eorum, aut vira ea producendi terrae indiderit, ita ut tertia die terra obsequens mandato Dei pro- duxerit plantas; an vero Deus illas verbo suo omnipotenti e nihilo eduxerit; utrum statim plantae jam adultae in terra apparuerint, an 77 vero in primo germinationis stadio: res sunt, de quibus Scriptura nihil definit, neque nos, neque ullus bomo quidquam certi affirmare pos- snmus. Omnipotentiae divinae utrumque aeqne facile erat. Mosi anteni sufficiebat, indicasse, plantas prodiisse ad mandatum divinimi. Id enim tantum narrat, quod externe apparebat; terra nimirum, quae liucusque nuda erat et vacua, nune plantis vestita est. Nihilo minus rationi convenientius apparet, plantas in pri¬ mo creationis regni vegetabilium actu adfuisse ante semina. Istud videtur jam ipsis verbis innui, quibus Scriptura iiic utitur, dicendo: Germinet terra lierbam virentem, et facien- tem semen, et ligimm pomiferum .... cujus semen in semetipso sit, quasi diceret: germi¬ net herbam, ut ista semen faciat, quo possit sui similia proferre, item de ligno vel arbo- ribus. Deinde est et liaec consideratio atten- denda: Omnes plantae cujusvis functiones ad unum tendunt scopum, ut producant granum vel semen sunili. Hoc scopo obtento planta aut emoritur, aut saltem requiescit. Granum sive semen lmjusmodi omnino inoperosum ma- net, nisi calor et humor accedant, quibus con- ditionibus externis positis, ex ipso nova ena- scitur planta. Granum itaque est ens sopitum. Planta tendit producere granum; granum qua tale non agit quidquam: est interruptio func- tionum plantae, et somnus quidam. Planta 78 sola operatur, ipsa sola est ens operans. Uu- de rationi omnino magis conforme apparet, plantas prius adfuisse, quam semina. Ita di- cendum de questione, utrum ovum, an gallina prius exstiterit. (Cfr. Pianciani, Cosmog. pag. 367.) Sic quoquc Lud. De Dieu: Herbae et arbores mn ex semine et radicibus pullula- runt, sed ipsamet fuerunt omnium plantarum semina et radices. Tidetur vero illis primis temporibus, quando arida terra apparuit, atmosphaera con- tinuisse acidum carbonieum (Kolilensaure), ut dicitur, in multo majori copia, quam nune, ita quidem, ut animalia in ea nondum vivere po- tuerint; illa atmosphaerae conditio vero erat vegetationi plantarum convenientissima. Plau- tae itaque tuni ob abundantem hmnorem, tuni ob majorem terrae calorem, tum ob multum acidum carbonieum laetissime crescebant et prosperabant. Hoc modo simul anterioritas plantarum, et in genere vegetabilium prae animalibus stabilitur. Subsequi enim debuit adliuc alia rerum conversio, qua tolleretur ni- mia illa quantitas acidi carboniei, ut respira- tio animantium possibilis fieret. Erant autem, ut innuimus, plantae pro- ducendae, ut animalia mox creanda victum necessarium liabere possent. Et quidem reg- num vegetabile in mundi formatione omnino praecessisse produetionem animalium atque liorum produetionem contigisse ante, quam 79 liomo in terris apparuit, non tantum ratio suadet (unde enim victum šibi petiissent ani- malia, si prius exstitisscnt, quam plantae?) sed etiam observationes palaeontologicae et geologicae confirmant. Distinguunt enim, quan- tum hncusque terrae nostrae crustam, praeci- pue in fodinis carbonum fossilium, metallorum etc. examinare potuerunt, terrae et montium strata a) in azoica, in quibus nullum adhuc ullius vitae vestigium observari potest, et b) in zoica strata, sive talia, in quibus obser- vantur jam vcstigia saltem vitae plantarum; quae porro zoica subdividunt in plures adhuc classes, uti v. c. palaeozoica mesozoica, cae- nozoica, quae omnia adhuc referunt in tem- pora, antequam liomo in terra vivere coepit. Strata enim terrae, formata post hominis cre- ationem, recentia appellare placuit. Ubi ita- que montes vel strata terrae inveniunt, in quibus nullum omnino vestigium, neque plan¬ tarum vitae occurrit, hos satis probabiliter statuunt formatos fuisse ante omnes alios, ut nos diceremus, adhuc tertia, vel fors jam se- cunda creationis die; quod enim montes coe- perint formari tune, quando apparitura erat arida, superius notavimus, nec sanus quis ne- gabit. Proxime ad bas primas montium for- mationes accedunt strata palaeozoica, in qui- bus vestigia primaevae Fiorae jam apparent, et vel nulla omnino adhuc animalium vesti¬ gia, vel tantum paucerum conchyliorum; de- 80 mum in mesozoicis etiam piscium variorum, aliorumque animalium aquaticorum; atque in caenozoicis reliquorum quoque animalium, sci- licet terrestrium, nulla vero adhuc hominum vestigia invcniuntur. Quis est, qui non videat, liaee geologorum axiomata omnino consentire cum liistoria Mosaica creationis: tertia die plantae, quinta animalia aquatica,, sexta reliqua animalia omnia, et in fine tandem liomo cre- atus fuisse dicitur. Cum ejus apparitione in terris clauditur tempus anteliistoricum, et inde incipit aetas, quam respectu terrae, praecipue montium formationis geologi recentein, ut di- ximus, nominant. At dicunt: Ut plantae cre- seere et prosperare possint, indigent sole, luce, et calore; sol vero nondum aderat. — Ast lux aderat jam a prima die; cum luce aderant, ut supra observavimus, etiam reliqua imponderabilia, calor scilicet, electricitas etc. Aderant ergo omnes conditiones, necessariae ad hoc, ut potuerint plantae non tantuin cre- scere, sed et prosperare. Et factum est vespere et mane. Post cliemicam conflagrationem, ait Pianciani, pri- mo die factam, necessario iterum quaedam obscuritas subiutravit, factum est vespere. In¬ de iterum lux qualiscumque, in quantum den- sissimi vapores terram circumdantes eam pe- netrare sinebant, illuxit, faetus est dies secun- dus, et formata est atmosphaera. Progrediente tempore, quum finito die secundo, transacto 81 quoque ejusdem vespere, mane tertiae diei illuxisset, major jam lux esse debuit, quia vapores illi densissimi magis jam rarefaeti erant. Sed dies tertius coepit cum magna et terribili catastrophe, vi cujus montes et colles exsurgebant, fumus densus et vapores in altum ascendebant et atmosphaeram obfuscabant, et hinc forsan factum est vespere. Similes cata- strophae, ut jam innuimus superius, initio sin- gulorum dierum creationis locum habuisse vi- dentur, unde etiam in singulis videmus repe- titum istud: et factum est vespere. Dissipata tali obscuritate fiebat mane. Hoc certum est, geologiae postulat um boe esse, ut hujusmodi terrae revolutiones plures factae sint, quarum quaelibet quo recentior, eo terribilior et ma- joris extensiouis fuerit. Inde illa memorata strata zoica et azoica, nec non recentia, at- que tot carbonum strata sub terra, quae ve- getatiouem primaevam testantur vere magnam et admirabilem. JEreb, quod hebraice pro ve¬ spere positum est, commixtiouem et confusio- nem, boker vero, mane scil., distinetionem signiticare proprie videtur, quod opt.ime cum liac expositione convenit. (Ita Pianciani Co- smog.) Dies quartus. XX. Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noetem, 6 82 et sint in signa, et tempom, d dies, et annos, ut luceant in firmcmento coeli, et ilhminent terram. Et factum est ita. Fecitgue Deus duo luminaria magna: Uminare majus, ut praeesset diei , et luminare minus, ut praeesset noeti, et stellas. (v. 14—16.) Lux aderat jam inde a prima die, et or¬ dinata lucis et tenebrarum successione dies et noetes fonnabantur. Qua in specie ratione hoc factum sit, ignoramus. Demum cpiarta die lux ad solem et astra, ut ita dicam, alli- gatur, atque ex eo tempore dies fit, orto sole, et nox eo occidente. Ad hoc enim luminaria ista in coelo collocata sunt, ut dividant diem ac noetem. Fecit itaque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nodi, et stellas. Et posilit ea in fitmamento coeli, ut lucerent super ter¬ ram, et praeessent diei ac nodi, et dividerent lucern et tenebras. Et vidit JDeus, guod esset bonum. Et factum est vesp er e et mane, dies guartus (v. 16-19). Non hac die Deus crea- vit solem, lunam et stellas, sed quum ah ini- tio creavit Deus coelum et terram. Moses enim dicit: Fiant luminaria, non vero sol et stellae i. e. sol, qui prius jam aderat, et lu¬ na similiter cum stellis, fiant nune luminaria, incipiant illuminare terram; prius enim, ut vult S. Epliraem, tenebris involvebatur terra, quia densi vapores et nubes illam operiebaht; 83 quodsi non fuisset, terra a corporibus coele- stibus jam inde a primo momento suae exi- stentiae illuminata esset. Simile quid habet S. Thomas Aquinas. Marcelle de Serres putat, solem hac demum quarta die suam photosphae- ram accepisse et lucern emittere coepisse. „Acciocche la luce , ait Pianciani 1. c. girnga a noi dalle stelle nominate fissc , si richiedono anni, non gid due o anche sei giorni di 24 ore , come altrove abbiamo accennato. u Si ita- que die 4.to istae stellae lucebant super ter- ram, jam diu ante existere debuerunt. Observatio ista: M vidit Dem, quod esset bornim , ut superius jam adnotatum fuit, innuit, orbes coelestes hac creationis die, sal- tem in quantum terram nostram respiciunt, fuisse jam omnino perfectos, quum terra ipsa ad suam omnimodam perfectionem adhuc alios duos dies debuerit percurrere. Sint in signa et tempora, hoc est, in signa temporum. Phra- sis enim similis est illi Gen. III, 16. Multi- plicabo aerumnas tuas et conceptus tuos, id est, aerumnas concepluum tuorum. Aut etiam Act. XXIII. 6. De spe et resurrectione mor- tuorum ego judicor, hoc est, de spe resurre- ctionis mortuorum. Item Act. XIV, 12. Sa- cerdos Jovis tauros et coronas ajferens, scil. tauros coronatos. Similiter in profanis scri- ptoribus, Virgilius: Molemgue et montes insu - p er altos imposuit, id est, molem montium. Item: Fateris libcmus et auro, h. e.' aureis 84 pateris. In Lucano: cJialgbem fraenosgue mo- mordit , i. e. fraenos chalybeos. Et Cicero Tu- scul. incendis odores et sertis redimiri jubebis et rosa, scilicet, sertis roseis. Quomodo porro sol et luna, atque stellae in signa sint, eventuum nimirum pliysicorum, et tempestatum, serenitatis, vel pluviae etc. optime norunt et simplices rustici, et nautae in mari, et nomades in desertis. Agricola con- siderat coelum, et observat lunam, ut sciat, quando arandum et seminandum sit, aut mes- sis colligenda. Notum quoque adagium est: Pallida luna pluit, rubicunda fiat, alba serenat. Ita Ecclci. XLIII, 7. Luna ostensio temporis et signum aevi; a luna signum diei festi. — „Ex luminaribus coeli accipitur si- gnificatio pluviosi temporis vel sereni, quae sunt apta diversis negotiis, et quantum ad hoc dicitur: Ut sint in signa “ (S. Thom. I. qu. 79. art. 2). E situ stellarum et horas noctis, et loca, quo eis pergendum sit, et nautae, et deser- ticolae norunt. Lunae phases, uti notum est, mensibus et nomen, et durationem dederunt. Soliš cursus annum signat. His provisum est chronologiae; his distinguuntur tempora anni. In tempora vero, quod Moses moadirn expressit, nos de festis imprimis temporibus intelligere oportet, hebraica enim vox hoc sonat: festa enim, ut quilibet scit, praecipue mobilia, a solis et lunae cursu et phasibus de- 85 pendebant et apud Judaeos in Veteri Foedere, et apud Christian os suh lege gratiae. Sicut enim in lege Mosis praeceptum erat, ut luna decima quarta mensis Nisan sub vesperam mactaretur, et comederetur agnus paschalis, decima quinta tfutem esset ipsum festum Pa- schatis, a quo dein Pentecoste dependebat: ita nos Christiani quotannis Pascha celehramus prima dominica post deeimamquartam lunam mensis Martii, i. e. post plenilunium, quod post 21. Martii incidit priinum; unde deinde re- liqua festa mohilia per annum dependent. Ergo oinnia haec innuunt astrorum destinationem relate ad terram; qualem secus habeant de¬ stinationem, et qualia proprie in se sint om- nia ista diversa corpora coelestia, Moses ne verbo quidem nobis indicat, neque erat ne- cesse, ut indicaret, si respiciamus scopum hujus hexaemeri. In ge o go ni a, aut exactius loquendo, in relatione, in qua nobis describit, quomodo Deus praeparaverit hominibus aptam et commodam habitationem in ista terra, stel- lae, et praeprimis sol et luna eatenus tantum locum inveniunt, quatenus terra ab eis illu- minatur et calefit, atque vicissitudo diei, no- ctis, temporumque distinctio ab eis dependet. Quia ergo astra tantum propter suam relationem ad terram, ergo etiam ad hominem, aliquam merentur attentionem, Moses ea e- tiam tum tantum memoravit, et memorare 86 potuit, quum ista relatio coepit. Hoc factum est die quarto. XXI. Solent ridere hanc Mosis narrationem primo, dicentes, stultum esse credere, non prius, quam quarto creationis die solem, lu¬ nam, et stellas a Deo creatas fuisse, sicut liaec Mosaica refert historia: quasi totum u- niversum solius terrae causa adesset, et ta- men, quid est terra comparata cum innume- rabilibus stellis fixis, nisi punctum exiguum? — Secundo autem rident, quia sol vocatur luminare majus, et luna luminare minus, am- bo autem luminaria magna dno dicuntur, quum tamen sol noster inter minores, ut vo- lunt, stellas fixas locum liabeat, luna vero quin- quagies orbe nostro terrarum minor sit; nam ferme omnes stellae fixae immense superant solis magnitudinem. Quod itaque primum attinet, opponimus: Verba sacrae Scripturae, qualia bic in Genesi legimus, nullatenus nos cogunt supponere, solem, lunam et stellas hac demum die crea¬ tas fuisse. Quin textui vis inferatur, intelligi possunt verba sic: veluti terra, ita et coelum ab initio creata sunt. Mox primo creationis momento et nostra terra, et sol, et stellae existere coeperunt. Ast sicut terra multas passa est evolutiones, multas mutationes, do¬ neč redacta est in formam, quam nune liabet: ita etiam reliqui orbes coelestes similes ex- perti sunt revolutiones et phases, doneč tan¬ dem plene fuerunt efformati. Est enim etiam sol, ut supra jam observatum fuit, corpus o- pacum, terrae nostrae simile. Ergone incre- dibile erit, si dixerimus: A primo creationis momento sol cum stellis reliquis varias subi- bat mutationes et formationes, et tandem quarto creationis die plene fuit efformatus, ut lioc die coeperit beneficos suos radios in ter¬ cam mittere, sicque ortu suo et occasu no- etern et diem efformare? Aut, si.magis pla- ceat, concedamus, solem perfectum jam exsti- tisse ab initio creationis, aut saltem multo prius, quam nostram terram, et stellas simi- liter; sed terra nostra demum quarta die pri- mos solis radios excepit, et stellarum lucern aspex.it, Quia enim terra, ut volunt, calidis- sima erat, et multae aquae ejus vapores con- tinuo emittebant, qui densas formabant nu- bes, e quibus similiter continui demittebantur imbres; quae evaporatio, formatio nubium, et inde demissae pluviae, quo magis terra tem¬ pom progressu refrigerabatur, eo rariores evadere debebant; tandem quarta die crea¬ tionis tam rarefaetae sunt nubes, ut radii so¬ lis ad terram usque valuerint penetrare. Ergo sive primo modo, sive secundo res accipiatur, sive statuatur, utrumque locum liabuisse; sol, luna, et stellae erant quoad nostram terram, quasi non essent; ex quq 88 tempore autem lucern terrae dare coeperunt, pro ea existere dicuntur. Neque dicat quis: Moše dicente, fiant luminaria, innuitur creatio orbium coelestium die quarta. Quod enim latina translatio habet: fiant luminaria, in originali est j ’hi m’ oroth, boe est, sint luminaria, quae phrasis omnino nostrae expositioni favet. Quod vero attinet alteram objectionem, quod duo luminaria magna vocentur sol et luna, difficultas minor est. Scriptura enim, ut supra notavimus, non docet astronomiam, non geologiam, nec alias hujusmodi scientias et disciplinas, sed docet veritates religiosas; alias disciplinas eatenus tantum memorat, qua- tenus cum veritatibus religiosis connexae sunt, atque usu loquendi utitur communi, in hujus- modi consueto, et non exacte scientifico, quem soli eruditi capere possunt; utitur ergo usu loquendi, omnibus, etiam idiotis intelligibili. Jam vero sol, et luna, omnibus stellis coeli majores apparent hominum oculis, et ideo lu¬ minaria magna appellantur, quo nequaquam negatur, alia corpora coelestia esse posse, aut etiam revera esse, his multo majora. „Sicut Chrgsostomus dicit, dicuntur duo luminaria magna, non tam guantitate, quam efficacia et virtute. Quia etsi aliae stellae sint majores guantitate, guam luna, tamen effectns lunae magis sentitur in istis inferioribus, et etiam secundum sensum major apparet“ (S. Thom. 80 Aq. I. qu. 70. art. 1. ad 4). Si enim ipsi astronomi aliquando loquuntur de ortu solis, ejusque occasu, quia oculis nostris videtur sol oriri et occidere, etsi de cetero doceant, fir- miterque affirment atque asserant, terram ro- tari circa solem, non vero solem circa terram : nonne licebit etiam Scripturae, solem et lu¬ nam appellare duo luminaria magna, quia no¬ stris oculis videntur esse reliquis majora? Dies quintus. XXII. J)ixit etiam Deus: Producant aguae rc- ptile animae viventis , et volatile super terram sni ftrmariiento coeli. Creavitque Deus čete grandia , et omnem animom viventem atque motabilem, quam produxerant aguae in. species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus, guod esset bonum. (v. 20.21.) Semper magis appropinquamus tempori, quo terrae superficies aptum hominis domici- lium efficitur. Plantae jam dudam aderant, c quibus multae, per frequentes terrae revo- lutioues in terni sepultae, vel petrefaetae, si ita dicere possum, nune liinc inde effodiuntur; aliae in carbonem fossilem redactae, non exi- guum praestant nune hominibus emolumentum. Ex immensis simul carbonum horum stratis 90 colligi potcst, quanta fuerit illa primaeva ve- getatio. Integrae enim ingentes silvae sub terra sepultae testantur, non exiguum tempo- ris spatium tribui debcre diebus creationis, venim eos fuisse longiores annorum periodos. Sol, luna, et stellae lucern suam beneficam etiam terrae jam communicabant, atque sol ortu suo et occasu dies noctesque efficiebat. Deinde creantur animalia, et primo quidem aquatica, et aves. Hoc quoque, ut superius jam observatum fuit, palaeontologorum inda- gationes testantur, aquatica animalia omnibus aliis animantibus tempere fuisse priora. Si verbis inhaereamus Vulgatae, credere possumus, aquatica animalia omnia, uti et aves, ex aquis producta fuisse, quia dicitur : Pro- ducant aquae. Sed in hebraeo originali est jišrezu liamajim id est, scatcant aqaae anima- libus (es mogen die 'VVasscr \vimmcln), quod certe significat, non ex aquis producta ani¬ malia illa fuisse. Creavitque Deus čete grandia etc. Ver- bum bara, quod versu primo aderat, bic ite- rum recurrit de animalium creatione adhibi- tum, innuens productionem quandam ex niliilo. Nam si etiam animalium corpora e terra sum- pta fuerint, vitam tamen non terra eis sub- ministrare poterat; vitae enim omnis auetor immediatus Deus dicendus est. Benedixitque eis, dicens: Grescite, et mul- tiplicamini, et replete aquas maris; avesque 9i multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane, dies guintus. (V. 22, 23.) Sicuti plantis dedit Deus semen in se- metipsis, sic et animalibus benedizit, atque facultatem generandi sni shnilia, sieque pro¬ pagandi genus ct spcciem suam indidit. Vo¬ hat enim, ut sicut piantarum, sic etiam ani- malium genera, et species in terris conserva- rentur. Unde colligere possumus, ct Faunam, et Floram praesentem ab illa primaeva origi- nem ducere suam, saltem quoad maximam partem. Porro liaec benedictio, animantibus quin- to die impertita, intelligenda est toti regno animali valere ; quapropter seqnenti die crea- tionis sexto, quum terrestria animalia pro- creantur, non dicitur iterum: Benedixitque eis etc. Si quidem verum est, terram a principio calidissimam fuisse, et sensim refrigeratam, quando plantae tertia die progerminabant, ca- lor adhuc magnus esse debuit, qui calor una ciim muho humore plurimum conferebat, ut plantae celeriter, et lacte crescerent. Quinta die calor terrae in tautum imminutus fuit, ut animalia aquatica, et aves vivere potuerint, non vero, ut terrestria animalia eum ferre possent. Ultimo tandem, id est, sexto die possibilitas aderat, ut in arida quoque anima¬ lia vivere valuerint. Terram autem adhuc us- que ad diluvium Noachi tempore multo cali- 92 diorem fuisse, quam nune est, geologi arguunt ex animalibus climatum calidiorum, in nivibus et glaciebus borealibus Sibiriae etc. inventis, quae animalia aliquando ibi vivebant, ut pu- tant, quia regiones illae tune adhuc calidae erant. Subita autem quadam et repentina mutatione terrae, probabiliter tempore diluvii universalis, nivibus et glacie obruta animalia, antequam effugere possent, ibidem sepulta re- manserunt. Dir/rt qwoque Deus: Producat terra ani- mam viventem in g mer e suo, jumenta, et rep- tilia , et bestias terrae secimdum species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terrae j uxta species suas, et jumenta, et omne repti- le terrae in genere suo. Et vidit Deus , quod esset bonum. (V. 24. 25.) Uti quarta dies, qua luminaria producta fuerunt, primae diei respondet, qua lux pri- mum apparuit; et quinta dies, qua aquae re- pletae fuerunt animalibus, et aer volatilibus, secundae respondet diei, qua aquae separari coeperant, et atmosphaera, ergo aer, terram circumdans, formabatur: ita sexta dies, qua terrestria animalia procreata fuerunt, tertiae pulclire respondet, qua arida terra primum apparuit, et vegetabilibus vestita fuit. Animalium corpora omnia ex terra for¬ mata sunt, non aliter ac corpus primi liomi- nis Adami, unde et mortua in terram iterum resolvuntur. — Dividit vero ea Moses, utique 93 non scientifice, ita tamen, ut cuilibet etiam maxime rudi liomini intelligibilis fiat, in ani- malia doniestica sive jumenta , in repentia et serpentia, et in bestias terrae, id est, anima- lia fera sive bruta. Hujusmodi animalium di- visio etiam apud latinos scriptores in usu fuit. Ita v. gr. Cicero (de Natura deor. II.): Alia animalia gradiendo, alta serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando. Et (in Tuscul. qu. V): Alias bestias nantcs aguarum incolas (natura) voluit; alias volucres coelo frui lih ero; serpentes guasdam, guasdam esse jradientes. — Quod additur: Secundum spe- cies suas , non determinatur, quot animalia uniuscujusque speciei fuerint ereata; certo au- tem non minus, quam ad minimum unum par cujuslibet speciei, marern et foemellam. Immo quid impedit, quominus unius ejusdemque spe¬ ciei animalium plura paria mox ab initio fue¬ rint procreata? Quod et necessarium fuisse videtur, ut animalia rapacia carnivora suffi- cientem invenire potuerint cibum. Unde S. Au- gustinus in quodam sermone suo: Numguid non rnulta simul terra produzit, et multiplici- bus foetibus multa complevit? Ventum est ad hominem faciendum , et factus est unus; de uno genus humanum. —- De homine videlicet salva fide aliud credere et statuere non licet, quum Scriptura boe expressis verbis doceat, ut inferius consideraturi sumus, ex uno lio- rnine totum genus humanum descendere. Quoad 94 animalia vero multa paria uniuscujusque spe- ciei omnino assumenda sunt ob memoratam rationem. Quodsi enim ex. gr. ovis una cmn uno ariete ab initio exstitisset, a lupo devo- rata o ve, non potuisset , species cjus conser- vari et propagari. Atque sic dicatur de cc- teris. XXIV. Creatis itaque jam omnibus, et sapien- tissime dispositis, quae enti rationali non so- lum necessaria, sed etiam utilia ac jueunda esse poterant, toti creationi Deus coronam imposuit, hominem creaudo, quod scriptura tali modo narrat: Et ait (Deus): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem no- stram; et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli, et bestiis, universaepue terrae, omnigue reptili, quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum: masculum et feminam crea¬ vit eos. (v. 26. 27.) Primo observandum est in hac compen* diosa relatione creationis primi liominis, quod Scriptura de ea alio modo loquatur, quam de crea- tione omnium aliarum rerum. Supra enim v. 3. stat: Dixitque Deus: Fiai lux. El facta est lux. Sic quoquev. 6. Fiat firmamentum. v. 11. Ger- minet terra. v. 14. Fiant luminaria. v. 20. Producant aquae reptile etc. v. 24. Producat terra animam viventem. Ast, quum ad borni- nem. ere and n m venit, ait: Faciamus hominem etc. quo diverso loqucndi modo jam insinuat praecellentiam hoininis creandi prae omnibus reiiquis creaturis. Egregie ad rem S. Gregorius Nysscnus (de opificio hominis cap. 3.): Illud etiam, inquit, consideratione nostra dignrni est, quod, qwm mnndus hic tališ ac tantus, omnesgue ejus partes ad machinam imiversi- tatis rerum constituendam ordine congestae essent, nullo, ut ita dicam, negotio natura re¬ rum a Deo creata sit, et continuo ad ejusdem nutum eztiterint. Ast hominis fabricationem delih eratio praecedit, et futuri operiš ab arti- fi.ee forma orationis pictura delineatur. Qua- lem videlicet hominem esse oporteat, qualisqne ezemplaris imaginem referre, quam ob rem creandus, et creati quae futurae sint actiones, ' guibus cum imperio sit praefccturus: de his igitur omnibus dispicitur, ut praestantiam ho- mo dignUatemgue suam obtineret, et prius e- tiam rerum universarvm principatum conse- queretur , quam ortus esset. 11 Sed iste pluralis: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram , non utique cum Hebraeis interpretibus intelligendus est de consilio, quod Deus creator cum angelis suis ineat, quasi ad eos sic fuerit locutus, et angelos hujus sui consilii participes et con- sortes assumpserit; sed est pluralis excellen- tiae, vel majestaticus, ut grammatici loquun- tur, sicuti solent etiam personae majestaticae 96 in suis mandatis loqui, v. gr. Nos Francisom I. Imperator etc. mandamus etc. Aut potius insinuatur plurali isto, ut Ss. Patres sentiunt, pluralitas personarum in Deo, sive nijsterium Ss. Trinitatis. Sit pro omnibus S. Augustinus (de Civ. Dei lib. XVI. cap. 6.): Poterat illud, inqi’it. quando factus est homo, de angelis in- telligi, quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit, faciam; sed quia sequitur , ad imaginem nostram, ncc fas est credere, ad imaginem angelorum hominem factum; aut eandem esse imaginem angelornm et Dei; ideo rede illic intelligitur pluralitas Trinitatis. Quae tamen Trinitas, quia unus est Deus, etiam quum dimsset, faciamus : et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei; non dixit, fece- runt dii, aut ad imaginem deorum. Item Conf. XIII. 22. Doces eum iam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis: ideoque pluraliter dieto : Faciamus hominem, singulariter tamen infer tur: Et fecit Deus hominem; et pluraliter dieto : ad imaginem nostram, singulariter infertur — ad imagi¬ nem Dei. Sicut enim, quum in principio creavit Deus coelum et terram, oinnes tres divinae personae operosae erant, ut supra considera- vimus; ita etiam in creatione hominis, quem nonnulli microcosmum, hoc est, mundum in compendio appellant, omnes tres divinae per¬ sonae iterum activae conciirritnt. 97 Ad imaginem et similitudinem nostram. Non eorpus hominis ad Dei imaginem et si- militudinem factum est; *') Deus enim, spiri- tus purissimns et perfectissimus, eorpus non habet, ad eujus imaginem primi hominis cor- pus formaretur. Imago ergo et similitudo Dei in anima humana quaerenda est, et consistit, ut communiter theologi docent, partim in do- tibus naturalihus, partim in supernaturalibus et acquisitis. Anima enim hominis est spiri- *) De caetero venim ost, quod et ipsi gen- tiles agnoverunt, externam quoque hominis formam innuere eum ad altiora natum et destinatum. Unde Ovidius Metam. I. canit: Pronague eum speetent animalia caetcra ter- ram , Os homini suhlime dedit , coelumque lueri. Jus- sit et creetos ad sidera tollere vultus. Sic modo guae fuera.t rudis et sine imngine tellus , hiduit ignotas hominum conversa figuras. Item Seneca (de otio sapient. 22.): Nec er.exit tantunmodo homines , inquit, sed et\am ad contemplationem faetum , ut a,b o rtu sidera in occasum labentia prosegui posset, et vultmn sumn circmnferre cim toto , suhlime fuit Mi caput. Audiamus de hoc etiam S. Augustinum (Quaest. 9, .51.): Corpus hominis , guia solurn inter animalium terrenormn corpora non pronum in al- vmn prostratmn est, eum sit visibile et ad int-uen- dum covluni erectuin , quod ost principium visibilium, quamquam non sua sed animae praesentia vivere cognoscatur , tamen non modo guia est, sed etiam guia tale est, ut ad contemplandum coelum sit ap- tius, magis in hoc ad imaginem et similitudi- nem Dei, quam caetcra corpora animalium, fa¬ etum jure videri pote$t. 7 98 tus, immortalis, simplex, dotatus intelle.ptu, memoria, et libero arbitrio, sicque Dei ima- ginem refert et similitudinem, qui est etiara spiritus, aeternus, ipsissima sapientia, omni- scius, et summe liber. Ut taceam, in tribus dictis aniraae dotibus, sive potentiis animaehu- manae typumquasi eldem impressum esse sanc- tissimae Trinitatis. Et quatenus imago et si- militudo Dei in hisce reponitur, liaec imago Dei in homine nunquam penitus deleri potest. Sed primus bomo a Deo creatus fuit ad imaginem et similitudinem Dei etiam quate- nus e manibus creatoris prodierat praeditus originali justitia et sanctitate, nec non dono immortalitatis quoad ipsum corpus suum; ct tandem, quia dominus omnium rerum in terra constitutus erat. Et quatenus similitudo et imago Dei ex bac parte in homine rnmsidc- ratur, ipsa et amitti, et penitus deleri potest. lmmo sunt, qui imaginem et similitudi¬ nem Dei in homine in eo tantum reponant, quod homo constitutus sit dominus omnium rerum creatarum in orbe. Et certe s. Joannes Chrysostomus (hom. 8. in Gen.) Negue cum dicit: Faciamus, inquit, hominem secundmn imaginem nostram, et secundmn similitudinem., hic sermonem sistit; sed per ea, quae adjun- git , palam nobis facit, quo sensti nomen ima- ginis posuerit. Quid enim dicit? Et domi- nentur piscibus maris, et volatilibus coeli, et omnibus reptilibus repentibus super terram. 99 Imaginem ergo dixit secundum principatum et dominium, non secundum aliud guidpiam: et- enim Deus fecit hominem principem omnium, quae sunt super terrcim, et niliil super terram homine majus est, sed onima siib potestate il- lius sunt. (cap. 3.) Verum ista sententia prio- rem non exeludit, immo eara postulat et prae- supponit. Qtio enim modo liomo omnibus crea- turis irrationalibus in ista terra constitutis dominatur, nisi quatenus est ens rationale, habens animam immortalem, et ratione prae- ditam ? Ideo etiam, tamquam perfectissima creatura Dei in terris, ultimus creatus est. In Hexaemero enim observari potest pro- gressio a minus perfecto ad magis perfectum; unde jure merito nitim o loco creatur bomo tamquam supremus et perfectissimus inter . creaturas visibiles. Praeterea bomo stat me- dius inter creaturam spiritualem et materia¬ lom. quum natura humana sit, ut Concil. Later. IY. loquitur, communis, ex špiritu et corpore constituta. (Cap. 1.) Pulchre iterum S. Gregorine Njssenus (1. c. cap. 2.) scribit: Nondum ultimum illud et maximi pretii crea- tum, quod hominem dicimus, in hoc universi- tatis ornatissimo domicilio versahatur. Quippe consentanemn non erat, imperatorem existere prius, quam eos, guibus esset potestate prae- futurus. Praeparato nimirum ante omnia im- perio, tum deinde proximum erat designari. Idcir- 100 co universitatis hujus creator ei, qui imperaturus erat, guandam sedem regiam praeparavit. Aliqui interpretes notarunt; et imaginem , et similitudinem Dei a Sacra Scriptura hoc loco nominari ita, ut imago Dei denotet in ipsa- anima a natura impressam Dei effigiem, si ita mihi loqui fas est; similitudinem vero Dei dependere a nostro libero arbitrio, ut nempe conemur semper magis in justitia et morum sanctitate proficere, atque ita Deo sem¬ per similiores reddamur. XXV. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Del creavit illum: ma- sculum et feminam creavit eoš. (V. 27.) Sicut illud: faciamus liominem ad ima¬ ginem et similitudinem nostram, secundum Ss. Patres et catholicos interpretes innuit plura- litatem divinarum personarum, sive mvsterium Ss. Trinitatis, uti ex allegatis S. Augustini verbis coHigimus; ita, codcm S. Patre aucto- re, liaec verba: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam , unitatem Dei designat. Qua ratione porro Deus primum hominem creaverit, in sequenti capite secundo, versu septimo fusius describitur; et qua ratione ei- dem feminam adjunxcrit, et quomodo eam for- maverit, in eodem capite versibus 11. et 22. narratur. 101 Ratio enim, qua inter Hebraeos inter- pretes quidam, immo et nonnulli antiquiores et recentiores philosophi, v. gr. Bohme, Oe- tinger, Bader, Pabst, Hamberger, Ennemoser etc., liunc Scripturae locum exponunt, nimi- rum primum hominem Adam fuisse androgg- num, ideoque bic de co tamquam de uno fcreavit Ueus hominem — creavit illum), et tamquam de duobus (masculum et feminam creavit eos ) sermonem fieri, manifeste ostendit, quod evanuerunt in cogitationibus suis, et ob- scuratum est insipiens cor eorum (Rom. I. 21.). Secundum istos enim interpretes Evae creatio nil aliud fuit, quam separatio duorum sexuum, qui ambo in primo homine ab initio fuissent. Qnid erat, secundum horum assertionem, pri- mus liomo, profectus e I)ei ipsius manibus, quam monstrmn informe? Cujus piae aures talem sententiam ferre possunt? — Hominem a Deo creatum, non fuisse androgynum, sa- cra Scriptura jam satis clare innuit, quando ita loquitur: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit il¬ lum: masculum et feminam creavit eos. Si enim dixisset: Masculum et feminam creavit eum, posset adlmc cogitari, androggnum fuisse primum a Deo procreatum hominem; dicendo vero: Masculum et feminam creavit eos, duos, non unum cogitare debemus. Prop- ter unitatem conjunctionis, scribit s. Anglisti- nus, fecit Deus hominem ad imaginem suam.., 102 JRursum, ne quisqucm arbitraretur, ita factum, ut in homine singulari uterque sexus expri- meretur, sicut interdum nascuntur, quos an¬ dr ogynos vocant; ostendit se singularem nu- merum propter conjunctionis unitatem posuisse, et quod de viro mulier facta est, sicut postea manifestabitur, cum id, quod Me breviter dic- tum est, diligentius coeperit ezplicari: et ideo pluralen numerum continuo subiecit, dicens : Fecit eos, et benedixit eis, (De Gen. ad lit. III. cap. 22. nro. 34.) — Praeterea in hac Scripturae sententia: Et creavit Deus homi- nem ad imaginem suam etc. vocabulum bomo nomen potius generis est, quam individui, mox enim de eo in plurali loquitur nu¬ ni er o. Itaque liac exponendi ratione, qua homo androgynus intelligendus esset in isto loco, omnino reprobata et rejecta, dicimus, singu¬ lari numero, quem s. Scriptura liic adhibet, unitatem generis humani; plurali vero numero ejus multiplicitatem denotari, seu clarius: ab mo homine omnes homines descendere . A Deo unum tantum par hominum, u~ num scilicet virum, et unam feminam, crea- tum, non istud primum Geneseos caput, sed proprie caput sequens secundum docet. XXVI. Et certe, si quaeramus, quae sit mens S. Scripturae eirca hanc quaestionera, inveni- 103 mus: omnes homines, quotquot vixerunt usque ad catacljsmum universalem, a primo borni- num pari, Adam et Eva, originem traxisse, qui in diluvio perierunt, solo Noacho cum sua familia superstite, a quo deinde omnes popu¬ li, omnes gentes, omnes nationes descende- runt (Gen. IY. IX) Et certe Adam vocavit nomen uzoris suae Heva, eo quod mater esset cunctorum viventium (Gen. III. 20.), atque Ule, qui primus formatus est a Deo homo, di- citur pater orbis terrarum (Sap. X, 1.) No- vum Testamentum istud idem expressis docet verbis, ut: Sicut per urnim hominem peccatum in hunc nmndim intravit, et per peccatum mors, et itci in omnes homines mors pertran- siit, in quo omnes i)eccaverunt. (Rom. V, 12.) Omnes peccaverunt in uno primo lio- mine, quia omnes ab eo descendunt.. Et si¬ cut in Adam omnes moriuntur, ita et in Chri- sto omnes vivificabuntur, (1. Cor. XV. 22.^1 et, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes rnortui sunt (2. Cor. V. 14.). Et s. Paulus in sermone, quem Atlienis in Areopa- go habuit: Fecitque (Deus) inquit, ex uno omne genus hominum inhabitare super univer- sam faciem terrae (Act. XVII. 26.). De unitate ergo generis humani S. Scri- ptura testimonium fert luculentissimum, ita ut illi tantum, qui omnem fidem abdicarunt, aliter sentire possint. Et istud in primis est, quod nostra aetate impugnatur ab incre- 104 dulis omnis generis, et liuc videtur tendere etiam recens nata craniologia. Quomodo e- nim, ajunt, possibile est, ut nigri, albi, rufi et flavi bomines omnes a communi patre de- sceudant, quum expcrientia doceat, a nigris parentibus nasci tantum nigros, ab albis al- bos ete. ? Quot enim hominum varietates, a GaUis „rages“ dictae, distinguuntur, tot sunt diversae, hominum species, atque unaquaeque hominum species suurn proprium protoparen- tem šibi vindicat. Genus enim in species, species in individua dividitur. Genus hu¬ manimi habet similiter suas varias species, quae in sua abeunt individua. Tališ est ergo ista nova doctrina, Verbo Dei e diametro op- posita, saeculis antelapsis inaudita. Operae pretium est ergo, ut illam attentius conside- rernus, ejusque falsitatem ostendamus. Dari homines albos, nigros, flavos, ru- fos etc. omnes novimus, sed numquid ideo omnes istae hominum varietates sunt dicen- dae diversae hominum species? Quid enim est suh specie intelligendum ? Quum in spe- ciei animantium definitione dissentiant natu- ralis liistoriae professores, in hoc uno tarnen conveniunt, animalia, quae copulata, šibi si- milia talia generant, quae valeant et ipsa ge- nerare, unius ejusdemque esse speciei. Diversae enim speciei animalia ad coitum admissa vel omnino non generant, vel quod sic genera- tur, caret facultate alia šibi similia individua los generandi, sicuti v. c. videmus mulos et bur- dones. Aut si rarus eveniat casus, ut tale animal procreatum ab animalibus diversarum specierum generandi liabeat facultatem, tarnen in tertia generatione penitus desinit; quura a genitoribus ejusdem speciei descendentia habeant seraper et ipsa facultatem generandi. Posita hac veritate, audacter asserimus," omnes homines, quantumcumque varii exterius appareant, tamen unam tantum speciem effi- cere. Multiplici enim expericntia teste, ho¬ mines albi et nigri copulati generantprolem, quae habet et ipsa facultatem sui siiniles generandi, neque in eis haec generandi potentia minui- tur, nec cessat aliquando. Istud idem valet, si albi coloris bomo coit cum muliere rufa, flava, vel cujuscumque demum alius coloris seu formae externae. Hoc .tam manifestum est, ut nemo adhuc tam perfrictae frontis in- ventus sit, qui factum hoc negare auderet. Quomodo tamen urgere possunt, non unam, sed diversas distingui debere hominum spe- cies? (tuodsi una tantum hominum species retineri debet, etiam admittere cogentur sal¬ tom possibilitatem, quod omnes homines ab uno pari originem trabant. Canum ex. gr. varietates, „rag.es u dictae, multo plures dan- tur, quam hominum, et tamen concedunt, om¬ nes descendepe potuisse ab unico pari, et ca- nes omnes, etsi tam varii videantur, unam eandemque speciem efformare. Quod de ca- 106 nibus valet, quare de hominibus valere non concedetur ? Sed unde tot varietates, tam varii im- primis colores hominum, si omnes sunt ejus- dem speciei, et omnes ab uno pari derivan- di sunt? Et unde sunt, interrogamus, tot .varietates in canibus? Dicendum certe est, aliquando, cum tota natura juvenili adhuc vi- geret robore, etiam singularem eidem infuisse potentiam, stabiles varietates progignendi, magisque, quam nune: hodiedum enim sal- tem ita efficacem liane potentiam amplius non habet. Accedunt: varium clima, varius cibus, variae oceupationes, et diversissima alia ad- juncta et circumstantiae, quae tantum exer- cuerunt in homines influxum, ut tot hominum varietates in lucern prodierint. Si ergo omnes homines unam tantum speciem efformant, possibile etiam dici debet, omnes ab uno descendere; et quod scientia tantum possibile esse admittere debet *), ac- *) Pianciani saepe laudatus, qui in sua Co- smogonia comparata col Genesi hauc quoque quae- stionem pertraetat, illam hoc modo concludit: Le scienze naturali confermano V unita della specie umana , e che percid , senza fisica ripugnanza , si pub tutta derivarla dagli stessi progenitori. Le os- servasioni naturali non possono dimostrare il fatto , ma non valgono ad impugnarlo: e cio tasta. (Pag. 460 .). 107 cedente testimonio verbi Dei infallibilis, rem re vera ita se habere, certissimum evadit. Sed quid multa? lili quidem, qui vellent demonstrare, bomines a diversis descendere pro- parentibus, propter tot hominum varietates ob- servatas; illi iidem, inquam, applaudunt ambabus manibus curiosae Darwini theoriae, vi cujus pri- mus omnium hominum parens fuerit pithecus. Risu m teneatis! XXVII. In versibus 26. et 27. primi Geneseos capitis compendiose narratur creatio primorum hominum. In capite secundo vero, versu 7. primi hominis creatio refertur: Formavit i- gitur Dominus Deus hominem de Urno ter- rae, et inspiravit in facicm ejus spiraculum vitae, et factus est komo in animam viventem ; vel sine tam crasso anthropomorphismo dice- remus: Deus efformavit e materia jam exis- tente, nimirum e terra, corpus humanum, isti corpori ita efformato addidit animam, et tri- buit ei lioc modo vitam. — Anima itaque est, quae e terra plasmatum corpus vivificat, anima est, ut dogmatici loquuntur, forma corporis, et quidem ipsa est unica et imme- diata forma corporis. Dicitur vero anima in hoc loco in ori¬ ginali nišmath chajim, quod Vulgata reddit spiraculum vitae, et quod nos dicimus spiri- Mtus vitalis, quod revera etiam in Sap. XV, 108 11. ita appellatur, graece pneimia ssoicon. Haec phrasis vero non necessario animam im- mortalem significat, quia haec eadem phrasis in Gen. VII, 22. etiain de animalibus adhi- bita est. Unde S. Augustinus: Et animam viventem, ait, et spiritum vitae etiam in pe- coribus invenimus , sicut logui divina Scrip- tura consuevit. (De lis. Dei. lih. XIII, c. 24.). Istum spiritum vitalem autem in homine esse essentialiter diversuin a špiritu vi tali a- nimalium, non quidem in hoc loco, sed alibi Moses ad sufticientiam ostendit, quando ni- mirum hominem refert ad Dei imaginein crea- tum, et dominum constitutum omnium visibi- lium creaturarum orbis lmjus terraquei, quae imago, ut supra consideravimus, tantum in anima hominis esse potest; porro, quando Deus homini praeceptum dat, et quando ani- malibus ad se adductis nomina indit. Haec oninia, attente considerata, satis superque o- stendunt, hominem malto excellcntioreni om¬ nibus ceteris animalibus esse, praeditum in- telligentia et libero arbitrio, uno verbo, su- blimius et excellentius vitae principium in eo esse, quam in quocumque animali. Creato vero primo homine dixit Deus: Non est lomim, esse hominem solarn: facia- mus ei adjutorium simile šibi. (Gen. II, 18). Non enim ad hoc factus erat liomo, ut solus maneret; indigebat adhuc adjutorio, alio šibi 109 simili ente, eique conveniente. Ideo adduxit Deus ad Adam omnia animalia, quibus liomo nomina imponebat, simul autem etiam cogno- vit, se esse essentialiter diversum ab omnibus animantibus,. neque inter ea inveniri ullum individuum, quod socictatem cum eo inire posset. Ideo Deus, immisso sopore in Adam, ex una costa Adami mulierem efformavit, ei- que associavit. Hanc quum conspexisšet A- dam, excJamavit: Hoc nune os ex ossibus meis, et caro de čarne mea (ibid. v. 23.) Atque bic demum: benedixit illis Deus, et ait: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini pi- seibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus, quae moventur super terrepm. (v. 28 ). Potentiam tribuit Deus hominibus gene- ratione propagandi genus suum, instituit ma- trimonium, cujus finis principaJis est genera- tio et educatio prolis, ncc non mutuum au- xilium. Dominium eis etiam concedit in om¬ nia animantia, quod dominium in statu inno- centiae hominis etiam perfectum fuit. Veram hi c iterum acatholici insurgunt dicentes: En divinum mandatum: Crescite et multiplicamini! Quare vos catholici vitam coe- libem commendatis, et certis vitae statibus injungitis, transgredientes istud praeceptum? Sic argumentabatur olim infelix Joannes Ron- 110 ge, quum novam errantium sectam introdu- ceret. Sed haec eadem verba dicitur Deus pro- tulisse etiam supra v. 22. ubi de piscibus et avibus, entibus ratione carentibus agitur: Be- nedixitque eis dicens: Crescite, et multiplica- mini, et replete aquas maris ; avcsque multi- plicentur super terram. Numquid Deus his verbis * praeceptum dedit piscibus et avibus, ut crescerent et multiplicarentur ? Suntne ani- malia irrationalia praeceptorum capacia? Quis sanus boe asseret? — Verba ergo haec nil aliud exprimunt, quam potentiam eis a crea- tore inditam, sui similia generandi, et spe- ciem suam conservandi. — Si itaque v. 22. non praeceptum divinum continetur, consc- qucnter neque v. 28., in quo eadem verba hominibus dicuntur, praeceptum vere tale con- tineri potest. Et si concederetur quoque, illis verbis praeceptum vere tale contineri, tune praecep¬ tum istud ligat totum genus qua tale, non vero singu.la individua in specie. Et certe in- ter Sanctos Veteris Testamenti jam Elias pro- pheta, fors etiam Elisaeus, certe vero pro- pheta Jeremias a matrimonio abstinuerunt. Quomodo anteni potuerunt boe facere, trans- grediendo mandatum Dei ? —■ Et Cbristus ait: Sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt pro- pter regnum coelorum. Et S. Paulus consilium dat, servare virginem suam. Quomodo potue- 111 runt lioc facere, si strictum Dei praeceptum omnes homines obligat ad amplectendum sta- tum matrimonialem ? XXVIII. Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et u- niversa ligna, ,quae habent in semet ipsis se- mentem generis sui, ut sint vobis in escam ; et cunctis animantibus terrae , omnigue volucri coeli, et universis, quae moventur in terra, et in quibus est onima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. (v. 29. 30). His verbis benignissimus Creator assi- gnat alimenta et liominibus, et cunctis ani- mantibus terrae, desumenda e regno vegeta- bili. Etiam Ovidius Metam. 1. XV. homines primitus e vegetabilibus tantum alimenta šibi parasse dicit: At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, Fructibus arboreis, et quas humus educat herbis Fortunata fuit, nec pottuit ora cruore.. Similia habent Dicaearclms, Porpliyrius, et Plutarchus. Sed hic movent quaestionem: Verene omnia animalia una cum liominibus alimenta e regno vegetabili, et ex eo tantum petebant? Ergone non existebant tune anima¬ lia rapacia, carnivora? Estne verum, quod mors demum post bominis lapsum in mundum intravit? In reliquiis animalium petrefaetis 112 ex internis terrae effossis, quae ante hominis creationem in terra vivebant, manifestissima documenta inveniuntur, ajunt, etiarn time ani- malia carnivora exstitisse, animalia ab anima- libus vorata fuisse, ergo mortem in mundo etiam ante hominem dominium suum exercuis- se. Ita Oersted, Carolus Vogt, Hartpole Le¬ či^, Frohschammer, et alii. Respondemus: Quod attinet homines, res non est perfeete el ara, sumpserintne cibum snum tantum vegetabilem, an vero jam car- nes manducaverint, quum in utramque par- tem disputetur, et penitus evineentia argu¬ menta neutra pars proferre valeat. Primi ho¬ mines, ut videtur, non habebant aliud nutri- mentum, quam herbas, semina, fructus, qui- bus ad summum adliuc lac animalium adde- bant. Tališ erat eorum cibus ante lapsum, tališ debebat esse eorum cibus etiam post lapsum. Manifestum enim est, in hoc loco Geneseos vegetabile tantum regnum homini assignari in cibum, et immediate post lapsum legimus Deum homini dixisso: Gomedes her- bam terrae. (Gen. III, IB). Nec nisi post di- luvium tandem dicitur Noacho ejusque farni- liae: Omne, quod movetur, et vivit, erit vobis in cibum ; quasi olera virentia tradidi vobis omnia (Gen. IX, 3). Quasi diceret: IIucusque licitum vobis erat manducare id tantum, quod terra producit, quod regnum vegetabile sub- ministrat; exinde autem, et omni futuro tem- 113 pore tradidi vobis omnia in cibum, etiam carnes animalium quorumcumque, ut ličite in- de manducetis. Et hoc Dei praeceptum, de manducandis tantum vegetabilibus (nam praeceptum Dei utique dicendum est, quum verbis illis con- ceptum sit: Gomedes (alii hebr. reddunt: Co- medas herbam terrae) absque dubio primi nostri parentes, omnesque eorum pii posteri ante diluvium sancte observasse credendi sunt. Sicuti vero nune videmus in ecclesia fieri, ut ecclesiasticum abstinentiae praeceptum certis diebus obligans christianos, pii et boni homi- nes exacte observent, suae salutis incurii am tem temere transgrediantur: ita ante diluvium pii liomines sine dubio Dei praeceptum quoad ciborum selectum conscientiose observabant, impii vero Caini posteri, ut in aliis rebus majoris momenti, ita etiam in hoc praecepto divino Deo minime fuerunt obsequentes; hinc esus carnium ante diluvium jam fuit introdu- ctus inter illos. Hoc modo enim, ut patet, ambae sententiae facillime conciliantur. XXIX. Sed, ut hominibus, ita et cunctis ani- mantibus terrae Deus cibum ex regno vege- tabili assignat. Ergone nullum animal tune carnivorum erat? — Sic quidem aliqui inter- 8 114 pretes putant, animalia fera, quae tantum de rapina vivunt, et čarni bus aliorum animalium vescuntur, ante hominis lapsum paciflce cum omnibus reliquis animalibus vixisse, et ali- menta šibi e regno vegetabili petiisse, eo modo, quo Isaias propheta rem describit: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hoedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur . Vitulus, et ursus pascentur, simul reguicsccnt catuli eorum; et leo guasi bos comedet paleas . Non nocebunt , et non occident in universo monte sancto meo. (Isa. XI. 6-9 cfr. LXV, 15). — Per primum ho¬ minis peccatum vero, ajunt, ista aurea aetas, cujus memoria plus minusve obscurata inter omnes antiquas gentes conservabatur, de re- pente disparuit, prior pax et tranquillitas turbata fuit, multa animalia, prius mansue- ta, nune fera evaserunt, et carnibus aliorum vesci coeperunt; totamque creaturam in dete- rius mutatam fuisse, et illud evenisse, quod s. Paulus describit, dicens: Ezpectatio crea- turae revelationem filiorum Dei ezpectat. Va- nitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe\ quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis' in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim, quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque modo etc. (Rom. VIII, 19- 22 ). Attamen ista sententia nimium audax di- 115 eenda est, immo S. Thomas Aquinas omnino irrationabilem illam appellat. Haec enim sunt ejus verba : A d secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod animalia, quae nune sunt fero- cia, et occidunt alia animalia, in statu illo fuissent mansueta , non solmi circa hominem, sed etiam circa animalia. „ Sed hoc est om¬ nino irrationabileNon enim per peccatum hominis natura animalium est mutata, ut qui- bus nune naturale est comedere aliorum car- nes, lune vhissent de herbis, sicut leones , et falcones (Prim. q. 9G. art. 1. ad 2.) S. Au- gustinus non satis certus est, cui sententiae adstipuletur, ita enim seribit: Si beatitudi- nem loči illius (i. e. paradisi) christiano co- gitaretur affectu, nec bestias ibi morituras fuisse crederetis, sicut nec saevituras , sed ho- minibus mi rabili mansuetudine subditas, nec pastum de alternis mortibus quaesituras, sed communia, sicut seriptum est, cum hominibus alimenta sumpturas. Aut, si eas ultima se- necta dissolveret, ut sola ibi natura humana vitam possideret aeternam, cur non credamus, quod auferrentur de paradiso moriturae, vel inde sensu imminentis mortis exirent, ne mors cuiquam viventi in loco vitae illius eveniret? Malto igitur probabilior, ni unice vera, ergo ampleetenda sententia est saniorum S. Scripturae interpretom, secundum quos, uti post Adae lapsum, ita etiam antea carnivora 116 animalia discerpebant et vorabant alk, Quod autem in nostro loco regnum vegetabile cun- clis cmimcmtibus in cibum destinatur, ita in- telligendum esse apparet, quod sine vegetabi- libus reginim animale oninino non potest sub- sisterc. Plurima enim pars animalium e re- gno vegetabili tantum šibi cibum quaerit et sumit; porro boru m animalium carnibus ve- scuntur rapacia, carnivora animalia. Ita ergo etiam carnivora animalia sine plantis non subsisterent, quia non invenirent animalia, quorum carnes vorare possent. Cuncta ergo animalia e regno vivunt vegetabili, alia sci- licet mediate, uti e. gr. tigres, leones, leo¬ pardi, aquilae, et similia: alia vero immedia- te, uti ex. gr. oves, boves, caprae, equi, a- sini, cameli etc. Secundum exposita itaquc concedimus, jam ante hominis lapsum animalia rapacia ex- stitisse, mortem jam in lioc mundo fuisse, a- nimalia ab animalibus discerpta, et devorata mortem oppetiisse. Ideo vero non sumus in contradictione ulla cum s. Scriptura, ne mi- nima quidem, quae docet: I)eus mortem non fecit, nec laetatur in perclitione vivorum (Sap. I. 13.) Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (ib. II, 24.) i. e. quum diabolus invidens primo homini felicitatem, eundem ad peccatum seduxit, tune demum mors in lioc mundo dominari coepit. Quia s. Scriptura in his, aliisque similibus locis 117 de homine loquitur, non de animalibns reli- quis. Non cogimur itaque renunciare dogma- ti christiano-catliolico de primo Adami pec- cato ejusque tristissimis consectariis. Quum s. Scriptura docet, per Adami peccatum mor- tem in mundum venisse, manifeste hoc docet, hominem per peccatum amisisse specialem il- lam praerogativam, sive, si mclius placcat, illud privilegium immortalitatis sui corporis, quod non erat donum naturale, sed superna- turale. Hominem mortuum non fuisse nisi Adam peccasset, est doctrina s. Scripturae; nullibi autem docet Scriptura, etiam reliquis animalibns impassibilitatem, et immortalitatem concessam fuisse. Quodsi vero Frohschammer asserit: „si in animalibns mala physica et mors a prin- cipio dominabantur, etiam homines non po- terant esse exempti ab ista lege naturae, qui eadem elementa, uti animalia, atque easdem chemicas, pbjsicales et organicas leges et vires in se portabant“; nec non, quod „se- cundum postulatum scientiarum naturalium nil aliud restet, nisi ut renuntiemus super- stitiosae credulitati, fideique in verba Scrip- turae, et credamus, etiam hominem inox ab initio, ergo etiam ante quam peccavit, dolo- ribus, morbis, et ipsi morti fuisse obnoxium.“ — Nos ad haec deliria (non enim aliud no- men merentur) respondemus, totum hoc om- nino gratis affirmari; nulla enim scientia de- ii8 monstrare umquam poterit, corpus humanimi, naturaliter quidem doloris, resolutionis et inortis capax, non potuisse singulari divino dono praeservari ab omni infirmitate, et a morte. Aut numguid abbreviata est manus Domini ? (Isa. L. 2.). An non potest omne id facere, quod vult? XXX. Viditque Deus cimeta, qnae fecerat, et erant valde bona. Et faetum est vesp tre, et mane, dies sextus. (v. 31.) Cum hominis creatione, maris scilicet et feminae, series creationum divinarum conclu- ditur, atque creatio, qua totum, completa est. Sexto die itaque, ut vidimus, et animalia terrestria producta fuerunt, et prim us bomo formatus atque in paradiso constitutus, ut o- peraretur et castodiret illum (Gen. II, 15.) et animalia coram Adam adducta, quibus ho- mo nomina imposuit, et e dormientis Adae costa formata mulier Eva. Haec omnia intra spatium 24 horarum reponi non possunt: dies ergo etiam sextus longior periodus dicenda est. Post singula objecta a Deo creata aut producta, adnotatum est: Et vidit Deus, quod esset bonum, id est, ideae divinae om- nino respondens, et aptum fini, pro quo, vel in quem singulae res fuerunt productae, Fi- 119 nita vero creatione, omnibusque sapientissime dispositis, dicit: Viditque T)eus cuncta, quae fecerat, et er ant valde bona; lioc est, non tanturn singulae res separatim consideratae bonae erant, sed etiam consideratae in connexione cuin omnibus aliis rebus crea- tis; unaquaeque earum erat in pulcherrima harmonia cum omnibus reliquis, atque testi- monium ferebat admirabilis sapientiae Crea- toris. Pulcberrime in hunc locum S. Augu- stinus, uti solet, et ingeniose ita scribit: Et vidisti Deus omnia quae fecisti, et ecce bona sunt valde; quia et nos vidimus ea, el ecce , omnia bona valde. In singulis gmeribus o- penim tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent: illud atque illud vidisti, quia bonum est. Sexies numcravi scriptum esse, te vidisse, guia bonum est, quod fecisti: et hoc septimum est, guia vidisti omnia, quae fecisti, et ecce, non solmi bona, sed etiam valde bona, tamquam simul omnia. Nam sin- gula tanturn bona erant , simul autem omnia et bona et valde. Hoc modo dicuntur etiam quacque pulchra corpora: quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris omni¬ bus consiat, quam ipsa membra singula: quo- ram ordinatissimo conventu completur univer- sum, guamvis et Ul a etiam singulatim pulchra sint. (Confess. lib. XIII, cap. 28.). Similiter de Gen. contra Manich. I, 21. loquitur: Quum de singulis ageret, dicebog 120 tankim: Vidit Deus quia bonim est ; gumn autem de omnibus diceretur, p ar um fuit dici bona, nisi adderetur et valde. Si enim sin- gula opera Dei, quum considerantur a pru- dentibus, inveniuntur habere laudabiliter men- suras, et numeros, et ordines, in suo guogue genere constitutos, guanto magis omnia simul, i. e. ipsa universitas, quae istis singulis in urnim collatis completur? Omnis enim pul- chritudo,- quae partibus constat, multo est lau- dabilior in toto, quam in partibus. Quia er- go videns Deus cuncta, quae fecerat, illa val¬ de bona esse invenit, nihil in tota creatura mali inveniebatur. Unde etiam non possumus supponere, hominem eadem die sexta, qua creatus fuit, lapsum, sicuti sancti Ephraem, Epiplianius, et Jrenaeus volunt. Si enim an- te finem sextae diei peccatum commisit, qua ra- tione dici poterat, quod Deus cuncta contempla- tus, non obstante maximo malo, quod est pecca¬ tum, invenerit omnia valde bona? DIES SEPTIMUS XXXI. Narrata historia sex dierum creationis, Ut eam concludat, et totam creationis hebdo- madem impleat, prosequitur Moses: Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum. Complevitgue Deus die septimo opus 121 suum, quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. Et bene- dixit diei septimo, et sanctificavit Murn, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, qiiod creavit Bens, ut faceret. (Gen. II, 1-3.) Verba deinde, quae immediate post haec sequuntur, videlicet: Istae s unt generationes coeli et terrae (v. 4.), juxta aliquos sunt quasi epiplionema et conclusio creationis lii- storiae hucusque narratae; juxta alios vero inscriptio sequentis narrationis de creatione primi liominis ejusque vitae consortis. Verba itaque Scripturae recitata, et in principio se- cundi capitis posita, proprie caput praecedens primum concludere debuissent, et seeundiuii caput inde deniurn a quarto versu incipere. Divisio nimirum ista in Capita non descendit a sacris Scriptoribus ipsis, sed demum sae- culo 13.tio aerae cliristianae, ut vulgo cre- ditur, ab Hugone cardinali a S. Caro, intro- ducta, non tam argumentiral respicit, quam potius commoditatem illorum, qui Scripturam citare, et quae ex Scriptura allegantur, facil- limo negotio in Bibiiis invenire volunt. Ideo praeter Capitum distinctionem, saeculo 16.to adiiuc moderni versiculi capitum, cifris ara- bicis signati introducti, atque omnibus probati sunt. Complevitque Deus die septimo opus suum, lioc est, compleverat. Septimo enim die nil novi amplius creabat, ideo Samaritanus textus 122 cum versione Samaritana, Syriaca et Alexan~ drina legit: Et complevit Deus „die sexto u opus suum ; quod etiam nonnulli interpretes moderni probant. Usque ad initium itaque septimi diei creator nova producebat, ipso vero septiino die cessavit, nec procreabat amplius nova, ideo dicitur septimo die reguievisse ; quod non ita intelligendum est, ac si Deus ex illo tempore inoperosus sit. Pater meus, ajebat Jesus, usque modo operatur (Joan. V. 17.) scilicet, conservando universa, quae ab initio procreavit, eaque sapientissime gubernando.— Talem vero ]oquendi modum adhibuit Scrip- tura ideo, ut hominibus insinuaret, quid ip- sis faciendum sit, scilicet: sex diebus ope- randum, septima cessandum a negotiis et oc- cupationibus mundanis, et Dei cultui vacan- dum, atque curam saiutis animae gerendam. Unde dicitur Deus sanctificasse diem septi- mum, consecrasse videlicet cultui Creatoris. Hinc etiam Hebraeis lege praeceptum erat, ut diem septimum, sabbathum sanctificarent, sicque ipso facto profiterentur fidem in Deum creatorem universorum. Nos vero, quia Chri- stus redemptionis nostrae opus prima liebdo- madis die consummavit, quae dies inde Do- minica jam apostolorum aevo (Apoc. L 10.) vocari coepit, sanctilicando Dominicam rege- nerationis generis humani per Filium Dei pe- ractae memoriam celebramus. 123 Sed attentus lector historiae creationis fors mirabitur, cur de unoquoque creationis die dictum sit: Et factmn est vespere et mane , dies unus, secundus, tertius etc. de die septimo autem nihil tale dicatur. Sciat ergo, etiam hoc suam liabere rationem. Primo enim, septima dies creationis semper adhuc perdurat, est enim dies requietionis Dei, id est, tempus, quo, ut paulo superius dictum fuit, a procreandis novis entibus abstinet, ab initio vero creata conservat et gubernat. Diei hujus sep timi ergo vespera nondum advenit (cfr. Lamy Introd. in s. Script. Mechlin. 1867. P. II. pag. 39. Pianciani *) pag. 467), sed post ipsius vesperae adventum succedet mane diei interminabilis, diei coelestis beati- tudinis. Ita S. Augustinus (Conf. 1. XIII. c. 36): Dies autem septimus, ait, sine vespera est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam.... Sabbato vitae aeternae requiescamus in te etiam. Secundo vero, quia sex creationis dies typus sunt et imago quaedatn totius hujus temporis, quo vita humana decurrit inde a creatione Adami, usque ad consummationem saeculi; quod totum tempus Patres ad imitationem sex illorum dierum in sex mundi aetates dividunt. Septi-* ma vero dies typus est ultimae diei, sive *) „Sembra durare anche oggidi quella gior* nata.“ 124 diei resurrectionis. Ad indicandum ergo, diem resurrectionis forc sine vespera, quia num- quam finem hab it ura est, ideo etiam septima dies creationis vespera caret, ut ejus typus esse possit. Confirmant hoc etiam isto modo: Quum I)eus dixerit Adae: Quocumque clie comederis ex eo, morte morieris (Gen. II. 17); peccato commisso autem 930 annos natus o- hiit (Gen. V, 5.), hoc est, ante diei finem, qnia non attigit mille annos vitae. Sunt an¬ teni mille cmni dies unus, ait S. Jrenaeus. Simili modo loquitur s. Justinus in dial. cum Tryph. Etiam Lactantius (div. instit. 1. VII. c. 14.). Dies magnus Dei, ait, mille annorum circido terminatur. Dies ergo septima, ut dictum est, non- dum finita est, adliuc perdurat, durahitque usque ad saeculi consummationem; complecti- tur itaque plura jam annorum millia (hucus- que jam circiter sex millia): consequenter e- tiam praecedentes sex creationis dies periodi sunt, plura annorum millia singuli complec- tentes. Pianciani creationis hebdomadem septem periodos comprehendere ait, ut superius jam innuimus, atque secundum eum prima dies est periodus lucis (Lichtperiode) et ignis sen che- micae conflagrationis primorum elementorum ; secunda dies vero est periodus atmosphaerae, firmamenti, et divisionis aquarum, sive ut ipse eam appellat, periodus chrgstallkationis, 125 vel formatiouis corporum; tertia dies est pe¬ riodus vegetationis (Vegetationsperiode); quar- ta dies est periodus astrorum (Sternperiode); quinta dies, periodus animalium (Periode des animaliscben Lebens); tandem sexta dies est periodus inttlligentiae (Periode der Intelli- genz); quam sequitur septima dies, seu pe¬ riodus conservationis rerum creatarum (Pian- eiani Cosmog. pag. 470). C O N C L U S I O XXXII. Proposueram ab initio, quum hasce obser- vationes hiblico-geologicas scribere inciperein, omnes quaestiones maj oris momenti, quae in- ter tbeologos et naturalnim rerum indagatores nostro aevo acriter agitantur, paucis saltem tan- gere, atque ostendere, nil proferri posse de iis, quae scientiae jam pro certis liabent, quod cum effatis s. Scripturae vere pugnet. Quum vero liistoria creationis boe modo considera- ta, in tantam jam molem excrevcrit, quae Folio periodico minus conveniat, hic interim finem impono discursui buic; alio tempore, si visum fuerit, et proficuum judicatum, illum iterum suscepturus, atque reliquas adhuc quae- stiones non paucas examinaturus et expen- surus. Iste ergo discursus, etsi longior vi- deri possit, tamen valde brevis est et re- strictus, ubi cum objeeto, de quo traetat, con- 126 feratur. Quaestiones enim tantum praecipuas, quae hodie vehementer agitari solent, breviter et summis, ut ita dicam, labiis tantum tac- tas, hic proposui; unde, ni fallor, saltem line benevolus leetor intelligere poterit, nullam d ari proprie talem contradictionem inter id, quod Scriptura divina de rerum primordiis docet, et inter id, quod scientiae imprimis geologia, palaeontologia, astronomia et anthro- pologia pro certis venditant. Et nobis guidem ipsis, dicam cum serip- tore seciuidi libri Maccabaeorum, qui hoc opus breviandi causa suscepimus , ut nempe in pau- cis foliis leetor quasi in compendio haberet, quod alias in magnae moliš libris fuse trac- tatur, non facilem laborem, immo vero nego- timi plenum vigiliarum et sudoris assumpsi- mus (2. Macc. II. 27). Igitur in Ms pro interim facicm finem sermonis. Et si quidem bene, et ut rei propositae competit, hoc et ipse velim; sin autem minus dime, conceden- dum est miki. Sicut enim vinum sernper li¬ ber e, akt sernper aguam, contrarmm est, al~ ternis autem uti, delecta≤ ita legentibus, si sernper exactus sit sermo, non erit graius. Ilič ergo erit consummatus. (2. Macc. XV, 38-40.) Prospectus Prefatio. Introductio. Pag. 1. Thrologus non debet omnino negligere studia naturalia. Praecipui auctores, qt:i de lmmdi et hominis creatione seripserunt. 1-9 2. S. Scriptura docet veritatem. Liber Seripturae et liber naturae idem do¬ cent . 10-11 3. S. Scriptura occupatur veritatibus reli- gionis; de natura loquitur tantum ad reAgionis veritates clarius proponendas; atoue tune non scientifice, sed ad com- munem captum horninum. Corollaria cx dictis.12-14 4. Scientiae naturalis finis. Liber naturae ut pluriinum liber signatus. Quaestio de rerum origine non spectat ad geo- logiam.15-18 5. Pides et scientiae naturales non šibi opponuntur.19-20 6. Momenta religiosa in historia creatio- nis Mosaica.21-24 7. Explicatur Geneseos capitis primi ver- stts primus. In principio quid sit. Quid, ci'e are. Quid Eiohim.25-29 8. Pbrasis ceelum et terra. An liic de angelorum creatione mentio fiat . . 30-31 9. Materia non est aeterna. Quando fuerit principium.32-34 128 10. Qualis fuerit tetra primo creationis Pag. momento Sententia S. Augustini, et Westermayeri atque aliorum. An ob angelorum lapsum prima creatio ever- sa fuerit.35-39 11. IIypothesis Humboldti de mundi ori- gine.40-41 12. Explicatur versus secundns. Tliohu va bobu. Abyssus.42-45 13. Spiritus Dei ferebatur super aquas. Co- rollaria e dictis. 46-48 TUes primus. 14. Explicantur versus 3. et 4. Quomodo Deus loquatur. Tota Ss. Trinitas in creatione operosa. Quid sit lux. Theo- ria vibrationis et emanationis. Lux da- tur sine sole. Sententia Piancianii de lucis productione.49-53 15. Cur dicatur lux bona. Divisio lucis et tenebrarum, Unde sitit nomina dies et nox. Initium primi diei. Quo anni tempore mundus creatus sit ... 54-59 16. Quales fuerint dies creationis, quid jom Hebraeorum, mane et vespere. Cogni- tio vespertina et matutina .... 60-64 Dies secundus. 17. Ezpliccmtur versus 6-8. Firmamentum, coelum, aquae super firmamentum. Cur non sit additum: Et vidit Deus, quod esset bonum.65-70 Dies tertius. 18. E.rplicantur versus 9-10. Apparuit ari- da; causa hujus. Opera creationis, di- stinctionis, et ornatus.71-74 19. Explicantur versus 11-13. Plantae pro- ducuntur. Quid exstiterit prius, ger- 129 mina an semina. Consensio inter Scrip- Pag. turam et palaeontologos Plantae etiam sine sole crescere et prosperare pote- rant. Vespere et mane.75-80 Dies quartus. 20. Exponuntur versus 14-19. Non hic de- mum sol et stellae creantur. Sint in signa et tempora.81-85 21. Sol et luna jure dici possunt duo lu- minaria magna. 86-88 Dies quintus. 22. Explicantur versus 20-23. An aquae animalia aquatica et volatilia produxe- rint. Quid sit: Benedixit eis. Terra aliquando calidior.89-91 Dies sextus. 23. Explicantur versus 24-25. Animalium divisio apud Mosen, et apud Classicos. Quot specierum singularum animalia fuerint creata .92-93 24. Explicatur versus 26. Faciamus ho- minem. Deus non init consilium cum angelis. Imago et similitudo Dei in homine.94-99 25. Explicatur versus 27. An fuerit pri- mus homo androgynus . 100-101 26. Omnes homines ab uno descendunt; hoc Scriptura clare docet, neque scien- tia contrarium demonstrare valet . 102-106 27. Creatio viri, et foeminae. Spiraculum vitae. Explicatur versus 28. Omnes ho¬ mines non tenentur generationi ope¬ ram dare.107-110 28. Explicantur versus 29-30. Alimentum hominum et animalium. An homines ante diluvium čarnem comederint. 111-112 130 29. Quomodo vegetabilia cunctis animalibus Pag. alimentum praebuerint. Mors jam ante hominis lapsum in mundo. Seiitentia Frohschammeri.113-117 30. Explicatur versus 31. Omnia erant valde bona.118-119 Dies septimus. 31. Explicantur Geneseos capitis secundi versus 1-3. Divisio Scripturae in ca- pita et versiculos. Deus requievit ab opere suo; sanetificavit diem septi- tnum. Non additur solita clausa: Et factum est vespere et mane, dies sep¬ timus. Ratio liujus. Septem periodi creationis secundum Piancianium . 120-124 32. Conclusio. 125 Errata corrige. In Praefatione pagina altera lin. 3. lege in. Pag. 4. lin. 13. lege hujus. „ 40. lin. antepenultima lege dieti. lin. penultima lege immensum. „ 78. lin. 4. lege quaestione. „ 92. post lineam 10. inseratur titulus: Dies sextus. et numerus paragraphi XXIII. „ 107. lin. penultima et ultima lege spiritus.