Nr. 3300. yi. 1885. Kirchliches Verordnungs-Blatt für die Lavanter Diözese. Inhalt: I. Epistola Encyclica Pontificia de Civitatum Constitutione Christiana. — II. Statthalterei-Erlaß betreffend die Eintragung der Vaterschaft nach dem Tode des angeblichen BaterS eines unehelichen Kindes. — III. Jahresrechnung des f.-b. Knabenseminares pro 1884/5. — IV. Dlözesan-Nachrichten. I. EPISTOLA ENCYCLICA PONTIFICIA DE CIVITATUM CONSTITUTIONE CHRISTIANA. VENERABILI BVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEP1SCOPIS ET EPISCOPIS CATHOLICI ORBIS VNIVERSIS GRATIAM ET COMMVNlONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Immortale Dei miserentis opus, quod est Ecclesia, quamquam per se et natura sua salutem spectat animorum adipiscendam que in coelis felicitatem, tamen in ipso etiam rerum mortalium genere tot ac tantas ultro parit utilitates ut plures maioresve non posset, si in primis et maxime esset ad tuendam huius vitae, quae in terris agitur, prosperitatem institutum. — Revera quacumque Ecclesia vestigium posuit, continuo rerum faciem immutavit, popularesque mores sicut virtutibus antea ignotis, ita et nova urbanitate imbuit : quam quotquot accepere populi, mansuetudine, aequitate, rerum gestarum gloria excelluerunt. —- Sed vetus tamen illa est atque antiqua vituperatio, quod Ecclesiam aiunt esse cum rationibus reipublicae dissidentem, nec quicquam posse ad ea vel commoda vel ornamenta conferre, quae suo iure suaque sponte omnis bene constituta civitas appetit. Sub ipsis Ecclesiae primordiis non dissimili opinionis iniquitate agitari christianos, et in odium invidiamque vocari solitos hac etiam de caussa accepimus, quod hostes imperii dicerentur: quo tempore malorum culpam, quibus esset perculsa respublica, vulgo libebat in christianum conferre nomen, cum revera ultor scelerum Deus poenas a sontibus iustas exigeret. Eius atrocitas calumniae non sine caussa ingenium armavit stilumque acuit Augustini : qui praesertim in Civitate Dei virtutem christianae sapientiae, qua parte necessitudinem habet cum re publica, tanto in lumine collocavit, ut non tam pro christianis sui temporis dixisse caussam, quam de criminibus falsis perpetuum triumphum egisse videatur. — Similium tamen querelarum atque insimulationum funesta libido non quievit, ac permultis sane placuit civilem vivendi disciplinam aliunde petere, quam ex doctrinis, quas Ecclesia catholica probat. Immo postremo hoc tempore novum, ut appelant, ius, quod inquiunt esse velut quoddam adulti iam saeculi incrementum, progrediente libertate partum, valere ac dominari passim coepit. — Sed quantumvis multa multi periclitati sunt, constat, repertam numquam esse praestantiorem constituendae temperandaeque civitatis rationem, quam quae ab evangelica doctrina sponte efflorescit. — Maximi igitur momenti atque admodum muneri Nostro apostolico consentaneum esse arbitramur, novas de re publica opiniones cum doctrina christiana conferre : quo modo erroris dubitationisque caussas ereptum iri, emergente veritate, confidimus, ita ut videre quisque facile queat summa illa praecepta vivendi, quae sequi et quibus parere debeat. Non est magni negotii statuere, qualem sit speciem formamque habitura civitas, gubernante christiana philosophia rem publicam. — Insitum homini natura est, ut in civili societate vivat: is enim necessarium vitae cultum et paratum, itemque ingenii atque animi perfectionem cum in solitudine adipisci non possit, provisum divinitus est, ut ad conjunctionem congregationemque hominum nasceretur cum domesticam, tum etiam civilem, quae suppeditare vitae sufficientiam perfectam sola potest. Quoniam vero non potest societas ulla consistere, nisi in aliquis omnibus praesit, efficaci similique movens singulos ad commune propositum impulsione, efficitur, civili hominum communitati necessariam esse auctoritatem, qua regatur : quae, non secus ac societas, a natura proptereaque a Deo ipso oriatur auctore. — Ex quo illud consequitur, potestatem publicam per se ipsam non esse nisi a Deo. Solus enim Deus est verissimus maximusque rerum dominus, cui subesse et servire omnia, quaecumque sunt, necesse est : ita ut quicumque ius imperandi habent, non id aliunde accipiant, nisi ab illo summo omnium principe Deo. Nun est potestas nisi a Deo. ') — lus autem imperii per se non est cum ulla reipublicae forma necessario copulatum: aliam sibi vel aliam assumere recte potest, modo utilitatis bonique communis reapse efficientem. Sed in quolibet genere reipublicae omnino principes debent summum mundi gubernatorem Deum intueri, eumque sibimetipsis in administranda civitate tamquam exemplum legemque proponere. Deus enim, sicut in rebus, quae sunt quaeque cernuntur, caussas genuit secundarias, in quibus perspici aliqua ratione posset natura actioque divina, quaeque ad eum finem, quo haec rerum spectat universitas, conducerent: ita in societate civili voluit esse principatum, quem qui gererent, ii imaginem quandam divinae in genus humanum potestatis divinaeque providentiae referrent. Debet igitur imperium iustum esse, neque herile, sed quasi paternum, quia Dei iustissima in homines potestas est et cum paterna bonitate coniuncta : gerendum vero est ad utilitatem civium, quia qui praesunt ceteris, hac una de caussa praesunt, ut civitatis utilitatem, tueantur, Neque ullo pacto committendum, unius ut, vel paucorum commodo serviat civilis auctoritas, cum ad commune omnjum bonum constituta sit. Quod si, qui praesunt, delabantur in dominatum iniustum, si importunitate superbiave peccaverint, si male populo consuluerint, sciant sibi rationem aliquando Deo esse reddendam, idque tanto severius, quanto vel sanctiore in munere versati sint, vel gradum dignitatis altiorem obtinuerint. Potentes potenter tormenta patientur.2) — Ita sane maiestatem imperii reverentia civium honesta et libens comitabitur. Etenim cum semel in animum induxerint, pollere, qui imperant, auctoritate a Deo data, illa quidem officia iusta ac debita esse sentient, dicto audientes esse principibus, eisdemque obsequium ac fidem praestare cum quadam similitudine pietatis, quae liberorum est erga parentes. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.3) — Spernere quippe potestatem legitimam, quavis eam in persona esse constiterit, non magis licet, quam divinae voluntate resistere : cui si qui resistant, in interitum ruunt voluntarium. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. '4) Quapropter obedientiam abiicere, et, per vim multitudinis, rem ad seditionem vocare est crimen maiestatis, neque humanae tantum, sed etiam divinae. ') Hora. XIII. 1. - ’) Sap. VI, 7. - 3) lioin. XIII, 1. - 4) Ibid. V, 2. Hac ratione constitutam civitatem, perspicuum est, omnino debere plurimis maximisque officiis, quae ipsam iungunt Deo, religione publica satisfacere. — Natura et ratio, quae iubet singulos sancte religioseque Deum colere, quod in eius potestate sumus, et quod ab eo profecti ad eumdem reverti debemus, eadem lege adstringit civilem communitatem. Homines enim communi societate coniuncti nihilo sunt minus in Dei potestate, quam singuli; neque minorem quam singuli, gratiam Deo societas debet, quo auctore coaluit, cuius nutu conservatur, cuius beneficio innumerabilem bonorum, quibus affluit, copiam accepit. Quapropter sicut nemini licet sua adversus Deum officia negligere, officiumque est maximum amplecti et animo et moribus religionem, nec quam quisque maluerit, sed quam Deus iusserit, quamque certis minimeque dubitandis indiciis unam ex omnibus veram esse constiterit: eodem modo civitates non possunt, citra scelus, gerere se tamquam si Deus omnino non esset, aut curam religionis velut alienam nihilque profuturam abiicere, aut asciscere de pluribus generibus indifferenter quod libeat: omninoque debent eum in colendo numine morem usurpare modumque, quo coli se Deus ipse demonstravit velle. — Sanctum igitur oportet apud principes esse Dei nomen ; ponendumque in praecipuis illorum officiis religionem gratia complecti, benevolentia tueri, auctoritate nutuque legum tegere, nec quippiam instituere aut decernere, quod sit eius incolumitati contrarium. Id et civibus debent, quibus praesunt. Nati enim susceptique omnes homines sumus ad summum quoddam et ultimum bonorum, quo sunt omnia consilia referenda, extra hanc fragilitatem brevitatemque vitae in coelis collocatum. Quoniam autem hinc pendet hominum undique expleta ac perfecta felicitas, idcirco assequi eum, qui commemoratus est, finem tanti interest singulorum, ut pluris interesse non possit. Civilem igitur societatem, communi utilitati natam, in tuenda prosperitate reipublicae necesse est sic consulere civibus ut obtinendo adipiscendoque summo illi atque incommutabili bono quod sponte appetunt, non modo nihil importet unquam incommodi, sed omnes, quascumque possit, opportunitates afferat. Quarum praecipua est, ut detur opera religioni sancte inviolateque servandae, cuius officia hominem Deo coniungunt. Vera autem religio quae sit, non difficulter videt qui indicium prudens sincerumque adhibuerit: argumentis enim permultis atque illustribus, veritate nimirum vaticiniorum, prodigiorum frequentia, celerrima fidei vel per medios hostes ac maxima impedimenta propagatione. martyrum testimonio, aliisque similibus liquet, eam esse unice veram, quam lesus Christus et instituit ipsemet et Ecclesiae suae tuendam propagandamque demandavit. Nam unigenitus Dei filius societatem in terris constituit, quae Ecclesia dicitur, cui excelsum divinumque munus in omnes saeculorum aetates continuandum transmisit, quod Ipse a Patre acceperat. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. ') — Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque, ad consummationem saeculi.2) Igitur sicut lesus Christus in terras venit ut homines vitam habeant et abundantius habeant3), eodem modo Ecclesia propositum habet, tamquam finem, salutem animarum sempiternam: ob eamque rem talis est natura sua. ut porrigat sese ad totius complexum gentis humanae, nullis nec locorum nec temporum limitibus circumscripta. Praedicate Evangelium omni creaturae.4)— Tam ingenti hominum multitudini Deus ipse magistratus assignavit, qui cum potestate praeessent: unumque omnium principem, et maximum certissimumque veritatis magistrum esse voluit, cui claves regni coelorum commisit. Tibi dabo claves regni coelorum. °) — Pasce agnos .... pasce oves :6) — ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.7) — Haec societas, quamvis ex hominibus constet, non secus ac civilis communitas, tamen propter finem sibi constitutum, atque instrumenta, quibus ad finem contendit, supernaturalis est et spiritualis: atque idcirco distinguitur ac differt a societate civili: et, quod plurimum interest, societas est genere et iure perfecta, cum adiumenta ad incolumitatem ') Io«.». XX, 21. — Matt. XXYI1I, 20. — :l) Ioan. X, 10. — 4) Marc. XVI, 15. - 6) Mattii. XVI, 19. - 6j loan. XXI, 16—17. — ’) Luc. XXII. 32. actionemque suam necessaria, voluntate beneficioque couditoris sui, omnia in se et per se ipsa possideat. Sicut finis, quo tendit Ecclesia, longe nobilissimus est, ita eius potestas est omnium praestantissima, ncque imperio civili potest haberi inferior, aut eidem esse ullo modo obnoxia. — Revera Iesus Christus Apostolis suis libera mandata dedit in sacra, adiuncta tum ferendarum legum veri nominis facultate, tum gemina, quae hinc consequitur, indicandi puniendique potestate. „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes ergo docete „omnes gentes .... docentes eos servare omnia quaecumgue mandavi vobis." ') Et alibi : „Si non audierit eos, dic Ecclesiae“r) Atque iterum : „In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam3) „Rursus: „durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in „destructionem4) Itaque dux hominibus esse ad coelestia, non civitas sed Ecclesia debet: eidemque hoc est munus assignatum a Deo, ut de iis, quae religionem attingunt, videat ipsa et statuat : ut doceat omnes gentes : ut Christiani nominis fines, quoad potest, late proferat; brevi, ut rem Christianam libere expediteque indicio suo administret. —Hanc vero auctoritatem in se ipsa absolutam planeque sui iuris, quae ab assentatrice principum philosophia iamdiu oppugnatur, Ecclesia sibi asserere itemque publice exercere numquam desiit, primis omnium pro ea propugnantibus Apostolis, qui cum disseminare Evangelium a principibus Synagogae prohiberentur, con stanter"respondebant obedire oportet Deo magis, quam hominibus.s) Eamdem sancti Ecclesiae Patres rationum momentis tueri pro opportunitate studuerunt : romanique Pontifices invicta animi constantia adversus oppugnatores vindicare numquam praetermiserunt. — Quin etiam et opinione et re eamdem probarunt ipsi viri principes rerumque publicarum gubernatores, ut qui paciscendo, transigendis negotiis, mittendis vicissimque accipiendis légatis atque aliorum mutatione officiorum, agere cum Ecclesia tamquam cum suprema potestate legitima consueverunt. — Neque profecto sine singulari providentis Dei consilio factum esse censendum est. ut haec ipsa potestas principatu civili, velut optima libertatis suae tutela, muniretur. Itaque Deus humani generis procurationem inter duas potestates partitus est, scilicet ecclesiasticam et civilem, alteram quidem divinis, alteram humanis rebus praepositam. Utraque est in suo genere maxima : habet utraque certos, quibus contineatur, terminos, eosque sua cuiusque natura caussaque proxima definitos ; unde aliquis velut orbis circumscribitur, iu quo sua cuiusque actio iure proprio versetur. Sed quia utriusque imperium est in eosdem, cum usuvenire possit, ut res una atque eadem, quamquam aliter atque aliter, sed tamen eadem res ad utriusque ius iudiciumque pertineat, debet providentissimus Deus, a quo sunt ambae constitutae, utriusque itinera recte atque ordine composuisse. Quae autem sunt a Deo ordinatae sunt. °) Quod ni ita esset, funestarum saepe contentionum concertationumque caussae nascerentur : nec raro sollicitus animi, velut in via ancipiti, haerere homo deberet, anxius quid facto opus esset, contraria iubentibus binis potestatibus, quarum recusare imperium, salvo officio, non potest. Atqui maxime istud repugnat de sapientia cogitare et bonitate Dei, qui vel in rebus phisicis, quamquam sunt longe inferioris ordinis, tamen naturales vires caussasque invicem conciliavit moderata ratione et quodam velut concentu mirabili, 'ita ut nulla earum impediat ceteras, cunctaeque simul illuc, quo mundus spectat, covenienter aptissi-meque conspirent. — Itaque inter utramque potestatem quaedam intercedat necesse est ordinata colligatio : quae quidem coniunctioni non immerito comparatur, per quam anima et corpus in homine copulantur. Qualis autem et quanta ea sit, aliter indicari non potest, nisi respiciendo, uti diximus, ad utriusque naturam, habendiique ratione excellentiae et nobilitatis caussarum ; cum alteri proxime maximeque propositum sit rerum mortalium curare commoda, alteri coelestia ac sempiterna bona comparare. — Quidquid igitur est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quidquid ad salutem animarum cultumve Dei pertinet, sive tale illud sit ‘) Matth. XXVIII, 18-19-20. — -- Ibid. XVIII, 17. — 3; II. Cor. X, 6. — <) II. Cor. XIII, 10. — s) Act. V, 29. — 0) Rom. XIII 1. natura sua, sive rursus tale intelligatur propter caussam ad quam refertur, id est omne in potestate arbitrioque Ecclesiae: cetera vero, quae civile et politicum genus complectitur, rectum est civili auctoritati esse subiecta, cum Iesus Christus iusserit, quae Caesaris sint, reddi Caesari, quae Dei, Deo. — Incidunt autem quandoque tempora, cum alius quoque concordiae modus ad tranquillam libertatem valet, nimirum si qui principes rerum publicarum et Pontifex romanus de re aliqua separata in idem placitum consenserint. Quibus Ecclesia temporibus maternae pietatis eximia documenta praebet, cum facilitatis indulgenti aeque tantum adhibere soleat, quantum maxime potest. Eiusmodi est, quam summatim attigimus, civilis hominum societatis cliristiana temperatio, et haec non temere neque ad libidinem ficta, sed ex maximis ducta verissimisque principiis, quae ipsa naturali ratione confirmantur. Talis autem conformatio reipublicae nihil habet, quod possit aut minus videri dignum amplitudine principum, aut parum decorum: tantumque abest, ut iura maiestatis imminuat, ut potius stabiliora atque augustiora faciat. Immo, si altius consideretur, habet illa conformatio perfectionem quandam magnam, qua carent ceteri rerum publicarum modi: ex eaque fructus essent sane excellentes et varii consecuturi, si modo suum partes singulae gradum tenerent, atque illud integre efficerent, cui unaquaeque praeposita est, officium et munus. — Revera in ea, quam ante diximus, constitutione reipublicae, sunt quidem divina atque humana convenienti ordine partita: incolumia civium iura, eademque divinarum, naturalium, humanarumque legum patrocinio defensa : officiorum singulorum cum sapienter constituta descriptio, tum opportune sancita custodia. Singuli homines in hoc ad sempiternam illam civitatem dubio laboriosoque curriculo sibi sciunt praesto esse, quos tuto sequantur ad ingrediendum duces, ad perveniendum adiutores : pariterque intelligunt, sibi alios esse ad securitatem, ad fortunas, ad commoda cetera, quibus communis haec vita constat, vel parienda vel conservanda datos. — Societas domestica eam, quam par est, firmitudinem adipiscitur ex unius atque individui sanctitate coniagli : iura officiaque inter coniuges sapienti institi a et aequitate reguntur: debitum conservatur mulieri decus: auctoritas viri ad exemplum est auctoritatis Dei conformata: temperata patria potestas convenienter dignitati uxoris prolisque : denique liberorum tuitioni, commodis, institutioni optime consulitur. — In genere rerum politico et civili, leges spectant commune bonum, neque voluntate iudicioque fallaci multitudinis, sed veritate iustitiaque diriguntur: auctoritas principum sanctitudinem quamdam induit humana maiorem, contineturque ne declinet a iustitia, neu modum in imperando transiliat: obedientia civium habet honestatem dignitatemque comitem, quia non est hominis ad hominem servitus, sed obtemperatio voluntati Dei, regnum per homines exercentis. Quo cognito ac persuaso, omnino ad institi am pertinere illa intelliguntur, vereri maiestatem principum, subesse constanter et fideliter potestati publicae, nihil seditiose facere, sanctam servare disciplinam civitatis. — Similiter ponitur in officiis caritas mutua, benignitas, liberalitas : non distrahitur in contrarias partes, pugnantibus inter se praeceptis, civis idem et christianus : denique amplissima bona, quibus mortalem quoque hominum vitam cliristiana religio sua sponte explet, communitati societatique civili omnia quaeruntur: ita ut illud appareat verissime dictum, „pendet a religione, qua Deus colitur, rei publicae status: multaque inter hunc et illam co-„gnatio et familiaritas intercedit.“') — Eorum vim bonorum mirabiliter, uti solet, persecutus est Augustinus pluribus locis, maxime vero ubi Ecclesiam catholicam appellat iis verbis: „Tu „pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes, prout cuiusque non corporis tantum, sed et „animi aetas est, exerces ac doces. Tu feminas viris suis non ad explendam libidinem, sed ad „propagandam prolem, et ad rei familiaris societatem, casta et fideli obedientia sublicis. Tu „viros coniugibus, non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus prae- ‘) Sacr. Imp. ad Cyrillum Alexand. et Episcopos metrop. — Cfr. Labbeiun Collect. Cone. T. III. „ficis. Tu parentibus filios libera quadam servitute subiungis, parentes filiis pia dominatione „praeponis Tu cives civibus, tu gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum „recordatione, non societate tantum, sed quadam etiam fraternitate coniungis. Doces reges „prospicere populis, mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, „quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, „quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium, sedulo doces ; ostendens quemadmodum et non omnibns omnia, et omnibus caritas, et nulli debeatur iniuria.“1) — Idemque alio loco male sapientes reprehendens politicos philosophos : „Qui doctrinam Christi adversam „dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem, quales doctrina Christi esse milites iussit, „dent tales provinciales, tales maritos, tales coniuges. tales parentes, tales filios, tales dominos, „tales servos, tales reges, tales indices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecipit doctrina Christiana, et audeant eam dicere adversam esse rei-„publieae, immo vere non dubitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae.“2) Fuit aliquando tempus, cum evangelica philosophia gubernaret civitates : quo tempore christianae sapientiae vis illa et divina virtus in leges, instituta, mores populorum, in omnes reipublicae ordines rationesque penetraverat : cum religio per desum Christum instituta in eo, quo aequum erat, dignitatis gradu firmiter collocata, gratia principum legitimaque magistratuum tutela ubique florere : cum sacerdotium atque imperium concordia et amica officiorum vicissitudo auspicato conjungeret. Eoque modo composita civitas fructus tulit omni opinione majores, quorum viget memoria et vigebit innumerabilibus rerum gestarum consignata monumentis, quae nulla adversariorum arte corrumpi aut obscurari possunt. — Quod Europa christiana barbaras gentes edomuit, easque a feritate ad mansuetudinem, a superstitione ad veritatem traduxit : quod Mahometanorum incursiones victrix propulsavit: quod civilis cultus principatum retinuit, et ad omne decus humanitatis ducem se magistramque praebere ceteris consuevit : quod germanam libertatem eamque multiplicem gratificata populis est : quod complura ad miseriarum solati um sapientissime instituit, sine controversia magnam debet gratiam religioni, quam ad tantas res suscipiendas habuit auspicem, ad perficiendas adjutricem. — Mansissent profecto eadem bona, si utri usque potestatis concordia mansisset: majoraque expectari jure poterant, si auctoritati, si magisterio, si consiliis Ecclesiae majore esset cum fide perseveranti-aque obtemperatum. Illud enim perpetuae legis instar habendum est, quod Ivo Carnutensis ad Paschalem II. Pontificem maximum perscripsit : „Cum regnum et sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur mundus, floret et fructificat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum parvae res non crescunt, sed etiam magnae res miserabiliter dilabuntur.“ (Ep. CCXXXVIlI.) Sed perniciosa illa ac deploranda rerum novarum studia, quae saeculo XVI. excitata sunt, cum primum religionem Christianam miscuissent, mox naturali quodam itinere ad philosophiam, a philosophia ad omnes civilis communitatis ordines pervenerunt. Ex hoc velut fonte repetenda illa recentiora effrenatae libertatis capita, nimirum in maximis perturbationibus superiore saeculo excogitata in medioque proposita, perinde ac principia et fundamenta novi juris, quod et fuit antea ignotum, et a jure non solum christiano. sed etiam naturali plus una ex parte discrepat. — Eorum principiorum illud est maximum, omnes homines, quemadmodum genere naturaque similes intelliguntur, ita reapse esse in actione vitae inter se pares : unumquemque ita esse sui juris, ut nullo modo sit alterius auctoritati obnoxius; cogitare de re qualibet quae velit, agere quod lubeat. libere posse : imperandi aliis jus esse in nemine. His informata disciplinis societate, principatus non est nisi populi voluntas, qui, ut in sui ipsius unice est potestate, ita sibimetipsi solus imperat: deligit autem, quibus ') De moribus Eccl. cath. cap. XXX, n. 63. q Epist. CXXXVIII (al. 5) ad Marcellinum, cap II, n. 15. (TT> se committat, ita tamen ut imperii non tam jus, quam munus in eos transferat idque, suo nomine exercendum. In silentio jacet dominatio divina, non secus ac vel Deus aut nullus esset, aut humani generis societatem nihil curaret, vel homines sive singuli, sive societati nihil Deo deberent, vel principatus cogitari posset ullus, cujus non in Deo ipso causa et vis et auctoritas tota resideat. Quo modo, ut perspicitur, est respublica nihil aliud nisi magistra et gubernatrix sui multitudo : cumque populus omnium jurium omnisque potestatis fontem in se ipse continere dicatur, consequens erit, ut nulla ratione officii obligatam Deo se civitas putet ; ut religionem publice profiteatur nullam; nec debeat ex pluribus quae vera sola sit quaerere, nec unam quamdam ceteris anteponere, nec uni maxime favere, sed singulis generibus aequabilitatem juris tribuere ad eum finem, dum disciplina reipublicae ne quid ab illis detrimenti capiat. Consentaneum erit, judicio singulorum permittere omnem de religione quaestionem : licere cuique aut sequi quam ipse malit, aut omnino nullam, si nullam probet. Hinc profecto illa nascuntur ; exlex uniuscujusque conscientiae judicium ; liberrimae de Deo colendo, de non colendo, sententiae ; infinita tum cogitandi, tum cogitata publicandi licentia. His autem positis, quae maxime probantur hoc tempore, fundamentis reipublicae, facile apparet, quem in locum quamque iniquum compellatur Ecclesia. — Nam ubi cum ejusmodi doctrinis actio rerum consentiat, nomini catholico par cum societatibus ab eo alienis vel etiam inferior locus in civitate tribuitur : legum ecclesiasticarum nulla habetur ratio: Ecclesia, quae jussu mandatoque .lesu Christi docere omnes gentes debet, publicam populi institutionem jubetur nihil attingere. — De ipsis rebus, quae sunt mixti juris, per se statuunt gubernatores rei civilis arbitratu suo, in eoque genere sanctissimas Ecclesiae leges superbe contemnunt. Quare ad jurisdictionem suam trahunt matrimonia christianorum, decernendo etiam de maritali vinculo, de unitate, de stabilitate conjugii: movent posessiones clericorum, quod res suas Ecclesiam tenere posse negant. Ad summam, sic agunt cum Ecclesia, ut societatis perfectae genere et juribus opinione detractis, plane similem habeant ceterarum communitatum, quas respublica continet: oh eamque rem si quid illa juris, si quid possidet facultatis ad agendum legitimae, possidere dicitur concessu beneficioque principum civitatis. — Si qua vero in republica suum Ecclesia jus, ipsis civilibus legibus probantibus, teneat, publiceque inter utramque potestatem pactio aliqua facta sit, principio clamant, dissociari Ecclesiae rationes a reipublicae rationibus oportere : idque eo consilio, ut facere contra interpositam fidem impune liceat, omniumque rerum habere, remotis impedimentis, arbitrium. — Id vero cum patienter fere Ecclesia non possit, neque enim potest officia deserere sanctissima et maxima, omninoque postulet, ut obligata sibi fides integre religioseque solvatur, saepe sacram inter ac civilem potestatem dimicationes nascuntur, quarum ille ferme est exitus, alteram, ut quae minus est opibus humanis valida, alteri ut validiori succumbere. Ita Ecclesiam, in hoc rerum publicarum statu, qui nunc a plerisque adamatur, mos et voluntas est, aut prorsus de medio pellere, aut vinctam adstrictamque imperio tenere. Quae publice aguntur, eo consilio magnam partem aguntur. Leges, administratio civitatum, expers religionis adolescentium institutio, spoliatio, excidiumque ordinum religiosorum, eversio principatus civilis Pontificum romanorum, huc spectant omnia, incidere nervos institutorum christianorum, Ecclesiaequae catholicae et libertatem in angustum deducere, et jura cetera comminuere. Ejusmodi de regenda civitate sententias ipsa naturalis ratio convincit, a veritate dissidere plurimum. — Quidquid enim potestatis usquam est, a Deo tamquam maximo augustissimoque fonte proficisci, ipsa natura testatur. Imperium autem populare, quod, nullo ad Deum respectu, in multitudine inesse natura dicitur, si praeclare ad suppeditandum valet blandimenta et flammas multarum cupiditatum, nulla quidem nititur ratione probabili, neque satis habere virium potest ad securitatem publicam quietamque ordinis constantiam. Revera his doctrinis res inclinavere usque eo, ut haec a pluribus tamquam lex in civili prudentia sanciatur, seditiones posse jure conflari. Valet enim opinio, nihilo principes pluris esse, quam delectos quosdam, qui voluntatem popularem exequantur; ex quo fit, quod necesse est ut omnia sint pariter cum populi arbitrio mutabilia, et timor aliquis turbarum semper impendeat. De religione autem putare, nihil inter formas dispares et contrarias interesse, hunc plane habet exitum, nolle ullam probare judicio, nolle usu. Atqui istud ab atheismo, si nomine aliquid differt, re nihil differt. Quibus enim Deum esse persuasum est, ii, modo constare sibi nec esse perabsurdi velint, necessario intelligunt, usitatas in cultu divino rationes, quarum tanta est differentia maximisque etiam de rebus dissimilitudo et pugna, aeque probabiles, aeque bonas, aeque Deo acceptas esse omnes non posse. Sic illa quidlibet sentiendi litterarumque formis quidlibet exprimendi facultas, omni moderatione posthabita, non quoddam est propria vi sua bonum, quo societas humana jure laetetur : sed multorum malorum fons et origo. — Libertas, ut quae virtus est hominem perficiens, debet in eo quod verum sit, quodque bonum, versari : boni autem verique ratio mutari ad hominis arbitrium non potest, sed manet semper eadem, neque minus est, quam ipsa rerum natura, incommutabilis. Si mens adsentiatur opinionibus falsis, si malum voluntas adsumat et ad id se applicet, perfectionem sui neutra consequitur, sed excidunt dignitate naturali et in corruptelam ambae delabantur. Quaecumque sunt igitur virtuti veritatique contraria, ea in luce atque in oculis hominum ponere non est aequum : gratia tutelavo legum defendere, multo minus. Sola bene acta vita via est in coelum, quo tendimus universi : ob eam que rem aberrat civitas a regula et praescriptione naturae, si licentiam opinionum praveque factorum in tantum lascivire sinat, ut impune liceat mentes a veritate, animos a virtute deducere. Ecclesiam vero, quam Deus ipse constituit, ab actione vitae excludere, a legibus, ab institutione adolescentium, a societate domestica, magnus et perniciosus est error. Bene morata civitas esse, sublata religione non potest : jamque plus fortasse, quam oporteret, est cognitum, qualis in se sit et quorsum pertineat illa de vita et moribus philosophia, quam civilem nominant. Vera est magistra virtutis et custos morum Ecclesia Christi : ea est, quae incolumia tuetur principia, unde officia ducuntur, propositisque causis ad honeste vivendum efficacissimis, jubet non solum fugere prave facta, sed regere motus animi rationi contrarios etiam sine effectu. — Ecclesiam vero in suorum officiorum munere potestati civili velle esse subjectam, magna quidem injuria, magna temeritas est. Hoc facto perturbatur ordo, quia quae naturalia sunt praeponuntur iis, quae sunt supra naturam : tollitur aut certe magnopere minuitur frequentia bonorum, quibus, si nulla re impediretur, communem vitam Ecclesia compleret: praetereaque via ad inimicitias munitur et certamina, quae quantum utrique reipublicae perniciem afferant, nimis saepe eventus demonstravit. Hujusmodi doctrinas, quae nec humanae rationi probantur, et plurimum habent in civilem disciplinam momenti, romani Pontifices decessores Nostri, cum probe intelligerent quid a se postularet apostolicum munus, impune abire nequaquam passi sunt. Sic Grego ri us XVI per Encyclicas litteras hoc initio Mirari vos. die XV Augusti anno MDCCCXXXII, magna sententiarum gravitate ea perculit, quae jam praedicabantur, in cultu divino nullum adhibere delectum oportere : integrum singulis esse, quod malint, de religione judicare ; solam cuique suam esse conscientiam judicem : praeterea edere quae quisque senserit, itemque res moliri novas in civitate licere. De rationibus rei sacrae reique civilis distrahendis sic idem Pontifex : „Neque laetiora, et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qui „Ecclesiam a regno separari, mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. „Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae „semper re-, et sacrae et civili fausta extitit et salutaris.“ — Non absimili modo Pius IX., — ti — ut 8686 opportunitas dedit, ex opiniouibus falsis, quae maxime valere coepissent, plures notavit, easdemque postea in unum cogi jussit, ut scilicet in tanta errorum colluvione haberent catholici homines quod sine offensione sequerentur. *) Ex iis autem Pontificum praescriptis illa omnino intelligi necesse est, ortum publicae potestatis a Deo ipso, non a multitudine repeti oportere : seditionum [licentiam cum ratione pugnare : officia religionis nullo loco numerare, vel uno modo esse in disparibus generibus affectos, nefas esse privatis hominibus, nefas civitatibus : immoderatam sentiendi sensusque palam jactandi potestatem non esse in civium juribus neque in rebus gratia patro-cinioque dignis ulla ratione ponendam. — Similiter intelligi debet, Ecclesiam societatem esse, non minus quam ipsam civitatem, genere et jure perfectam : neque debere, qui summam imperii teneant, committere ut sibi servire aut subesse Ecclesiam cogant, aut minus esse sinant ad suas res agendas liberam, aut qui equam de ceteris juribus detrahant, quae in ipsam a Jesu Christo collata sunt. — In negotiis autem mixti juris, maxime esse secundum naturam itemque secundum Dei consilia non secessionem alterius potestatis ab altera, mul-toque minus contentionem, sed plane concordiam, eamque cum causis proximis congruentem, quae causae utramque societatem genuerunt. Haec quidem sunt, quae de constituendis temperandisqno civitatibus ab Ecclesia catholica praecipiuntur. — Quibus tamen dictis decretisque si recte dijudicari velit, nulla per se reprehenditur ex variis reipublicae formis, ut quae nihil habent, quod doctrinae catholicae repugnet, eaedemque possunt, si sapienter adhibeantur et juste, in optimo statu tueri civitatem. — lmmo neque illud per se reprehenditur, participem plus minus esse populum reipublicae: quod ipsum certis in temporibus certisque legibus potest non solum ad utilitatem, sed etiam ad officium pertinere civium. — Insuper neque causa justa nascitur, cur Ecclesiam quisquam criminetur, aut esse in lenitate facilitateque plus aequo restrictam, aut ei quae germana et legitima sit, libertati inimicam. — Revera si divini cultus varia genera eodem jure esse, quo veram religionem, Ecclesia judicat non licere, non ideo tamen eos damnat rerum publicarum moderatores, qui magni a li cujus aut adipiscendi boni, aut prohibendi causa mali, moribus atque usu patienter ferunt, ut ea habeant singula in civitate locum. — Atque illud quoque magnopere cavere Ecclesia solet ut ad amplexandam fidem catholicam nemo invitus cogatur, quia, quod sapienter Augustinus monet, credere non potest homo nisi volens. (Tract. XXVI in Joan, n. I.) Simili ratione nec potest Ecclesia libertatem probare eam, quae fastidium gignat sanctissimarum Dei legum, debitamque potestati legitimae obedientiam exuat. Est enim licentia verius, quam libertas; rectissimeque ab Augustino libertas perditionis (Epist. CV. ad Donatistaa, cap. II, n. 9.), a Petro Apostolo velamen malitiae (I. Petr., II, 16.) appellatur : immo, cum sit praeter rationem, vera servitus est : qui, enim, facit peccatum, servus est peccati. (Joan. VIII, 34.) Contra illa germana est atque expetenda libertas, quae, si privatim spectetur, erroribus et cupiditatibus, teterrimis dominis, hominem servire non sinit : si publice, civibus sapienter praeest, facultatem augendorum commodorum large *) Earum nonnullas indicare sufficiat. Prop. XIX. — Ecclesia non est vera perfectaque societas |ilane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae jura ac limites, in ira quos eadem jura exercere queat. krop. XXXIX. — Reipublcae status, ut pote omnium juri um origo et fons, jure quodam pollet nullis circumscripto limitibus. Prop. LV. — Ecclesia a statu, statusque ab Ecclesia sejungendus est. Piop. LXXIX. — .... Falsum est, civilem cujusque cultus libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi, conducere ad populorum mores aniinosque facilius corrumpendos, ac indifferentismi pestem propagandam. ministrat: remque publicam ab alieno arbitrio defendit. — Atqui honestam hanc et homine dignam libertatem, Ecclesia probat omnium maxime, eamque ut tueretur in populis firmam atque integram, eniti et contendere nunquam destitit. Revera quae res in civitate plurimum ad communem salutem possunt : quae sunt contra licentiam principum populo male consulentium utiliter institutae : quae summam rem-publicam vetant in municipalem, vel domesticam rem importunius invadere : quae valent ad decus, ad personam hominis, ad aequabilitatem juris in singulis civibus conservandam, earum rerum omnium Ecclesiam catholicam vel inventricem, vel auspicem, vel custodem, semper fuisse, superiorum aetatum monumenta testantur. Sibi igitur perpetuo consentiens, si ex altera parte libertatem respuit immodicam quae et privatis, et populis in licentiam vel in servitutem cadit, ex altera volens et libens amplectitur res meliores, quas dies afferat, si vere prosperitatem contineant hujus vitae, quae^quodam est velut stadium ad alteram eamque perpetuo mansuram. Ergo quod inquiunt, Ecclesiam recenti ori civitatum invidere disciplinae, et quaecumque horum temporum ingenium peperit, omnia promiscue repudiare, inanis est et jejuna calumnia. Insaniam quidem repudiat opinionum : improbat nefaria seditionum studia, illumque nominatim habitum animorum, in quo initia perspiciuntur voluntarii discessus a Deo ; sed quia omne, quod verum est, a Deo proficisci necesse est, quidquid, indagando, veri attingatur, agnoscit Ecclesia velut quoddam divinae mentis vestigium. Cumque nihil sit in rerum natura veri, quod doctrinis divinitus traditis fidem abroget, multa quae adrogent, omnisque possit inventio veri ad Deum ipsum vel cognoscendum vel laudandum impellere, idcirco quidquid accedat ad scientiarum fines proferendos, gaudente et libente Ecclesia semper accedet ; eademque studiose, ut solet, sicut alias disciplinas, ita illas etiam fovebit ac provehet, quae positae sunt in explicatione naturae. Quibus in studiis, non adversatur Ecclesia si quid mens repererit novi : non repugnat qui plura quaerantur ad decus commoditatemque vitae : immo inertiae desidiaeque inimica, magnopere vult ut hominum ingenia uberes ferent exercitatione et cultura fructus : incitamenta praebet ad omne genus artium atque operum : omni aque harum rerum studia ad honestatem salutemque virtute sua dirigens, impedire nititur,-quominus a Deo bonisque coelestibus sua hominem intelligentia atque industria deflectat. Sed haec, tametsi plena rationis et consilii, minus probantur hoc tempore, cum civitates non modo recusant sese ad christianae sapientiae referre formam, sed etiam videntur quotidie longius ab ea velle discedere. — Nihilominus quia in lucem prolata veritas solet sua sponte late fluere, hominumque mentes sensim pervadere, idcirco Nos conscientia maximi sanctissimique officii, hoc est apostolica, qua fungimur ad gentes universas, legatione permoti, ea quae vera sunt, libere, ut debemus, eloquimur ; non quod non perspectam habeamus rationem temporum, aut repudianda aetatis nostrae honesta atque utilia incrementa putemus, sed quod rerum publicarum tutiora ab offensionibus itinera ac firmiora fundamenta vellemus : idque incolumi populorum germana libertate ; in hominibus enim mater et custos optima libertatis veritas est: Veritas liberabit vos. (Joan... VIII, i!2.) Itaque in tam difficili rerum cursu, catholici homines, si Nos, ut oportet, audierint, facile videbunt quae sua cujusque sint tam in opinionibus, quam in factis officia. — Et in opinando quidem, quaecumque Pontifices romani tradiderunt vel tradituri sunt, singula necesse est et tenere judicio stabili comprehensa, et palam, quoties res postulaverit, profiteri. Ac nominatim de iis, quas libertates vocant novissimo tempore quaesitas, oportet Apo stolicae Sedis stare judicio et quod ipsa senserit, idem sentire singulos. Cavendum ne quem fallat honesta illarum species : cogitandumque quibus ortae initiis, et quibus passim sustententur atque alantur studiis Satis jam est experiendo cognitum, quarum illae rerum effectrices sint in civitate : eos quippe passim genuere fructus, quorum probos viros et sapientes jure poeniteat. — Si talis alicubi aut reapse sit, aut fingatur cogitatione civitas, quae christianum nomen insectetur proterve et tyrannice, cum eàque conferatur genus id reipublicae recens, de quo loquimur, poterit hoc videri tolerabilius. Principia tamen, quibus nititur, sunt profecto ejusmodi, sicut ante diximus, ut per se ipsa probari nemini debeant. Potest tamen aut in privatis domesticisque rebus, aut in publicis actio servari. Privatim quidem primum officium est, praeceptis evangelicis diligentissime conformare vitam et mores, nec recusare si quid ehristiana virtus exigat ad patiendum tolerandumque paulo difficilius. Bebent praeterea singuli Ecclesiam sic diligere, ut communem matrem : ejusque et servare obedienter leges, et honori servire, et jura salva velle : conarique. ut ab iis, in quos quisque aliquid auctoritate potest, pari pietate colatur atque ametur. — Illud etiam publicae salutis interest, ad rerum urbanarum administrationem conferre sapienter operam: in eiique studere maxime et efficere, ut adolescentibus ad religionem ad probos mores informandis ea ratione, qua aequum est christianis, publice consultum sit : quibus ex rebus magnopere pendet singularum salus civitatum. Item catholicorum hominum operam ex hoc tanquam angustiore campo longius excurrere, ipsamque summam rempublicam complecti, generatila utile est atque honestum. Generati m eo dicimus, quia haec praecepta Nostra gentes universas attingunt. Ceterum potest alicubi accidere, ut. maximis justissimisque de causis, rempublicam capessere, in muneribusque politicis versari, nequaquam expediat. Sed generatila, ut diximus, nullam velle rerum publicarum partem attingere tam esset in vitio, quam nihil ad communem utilitatem a fiere studii, nihil operae : eo vel magis quod catholici homines ipsius, quam profitentur, admonitione doctrinae, ad rem integre et ex fide gerendam impelluntur. Contra, ipsis otiosis, facile habenas accepturi sunt ii, quorum opiniones spem salutis haud sane magnam alterant. Idque esset etiam cuin pernicie conjunctum Christiani nominis : propterea quod plurimum possent qui male essent in Ecclesiam animati : minimum, qui bene. Quam ob rem perspicuum est, ad rempublicam adeundi causam esse justam catholicis : non enim adeunt, neque adire debent ob eam causam, ut probent quod est hoc tempore in rerum publicarum rationibus non honestum : sed ut has ipsas rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum transferant sincerum atque verum, destinatum animo habentes, sapientiam virtutemque catholicae religionis tanquam saluberrimum succum ac sanguinem, in omnes reipublicae venas inducere. Haud aliter actum in primis Ecclesiae aetatibus. Mores enim et studia ethnicorum quam longissime a studiis abhorrebant moribusque evangelicis: christianos tamen cernere erat in media superstitione incorruptos semperque sui similes animose, quacunque daretur aditus, inferre sese. Fideles in exemplum principibus obedientesque, quoad fas esset imperio legum, fundebant mirificum splendorem sanctitatis usquequaque ; prodesse studebant fratribus, vocare ceteros ad sapientiam Christi, cedere tamen loco atque emori fortiter parati, si honores, si magistratus, si imperia retinere, incolumi virtute, nequivissent. Qua ratione celeriter instituta ehristiana non modo in privatas domos, sed in castra, in curiam, in ipsam regiam invexere. „Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum, (Tertull, Apol. n. 37) : „ita ut fides ehristiana, cum Evangelium publice profiteri lege licuit, non in cunis vagiens, sed adulta et jam satis firma in magna civitatum parte apparuerit. Jam vero his temporibus consentaneum est, haec majorum exempla renovari. — Catholicos quidem, quotquot digni sunt eo nomine, primum omnium necesse est amantissimos Ecclesiae, filios et esse et videri velle : quae res nequeant cum hac laude consistere, eas sine cunctatione respuere : institutis populorum, quantum honeste fieri potest, ad veritatis justi-tiaeque patrocinium uti : elaborare, ut constitutum naturae Deique lege modum libertas agendi ne transiliat : dare operam ut ad eam, quam diximus, christianam similitudinem et formam omnis respublica traducatur. — Harum rerum adipiscendarum ratio constitui uno certoque modo haud commode potest, cum debeat singulis locis temporibusque, quae sunt multum inter 2* se disparia, convenire. Nihilominus conservanda in primis est voluntatum concordia, quae-rendaquc agendorum similitudo. Atque optime utrumque impetrabitur, si praescripta Sedi Apostolicae legem vitae singuli putent, atque Episcopis obtemperent, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei. (Act. XX, 28.) Defensio quidem catholici nominis necessario postulat ut in profitendis doctrinis, quae ab Ecclesia traduntur, una sit omnium sententia, et summa constantia, et hac ex parte cavendum ne quis opinionibus falsis aut ullo modo conniveat, aut mollius resistat, quam veritas patiatur. De iis quae sunt opinabilia, licebit cum moderatione studioque indagandae veritatis disputare, procul tamen suspicionibus injuriosis, criminationibusque mutuis. — Quam ad rem ne animorum conjunctio criminandi temeritate dirimatur, sic intelligant universi: integritatem professionis catholicae consistere nequaquam posse cum opinionibus ad naturali s ra u m vel rationalismum accedentibus quarum summa est tollere funditus instituta christiana, hominisque stabilire in societate principatum-, posthabito Deo. — Pariter non licere aliam officii formam privatim sequi, aliam publice, ita scilicet ut Ecclesiae auctoritas in vita privata observetur, in publica respuatur. Hoc enim esset honesta et turpia conjungere, liomi-nemque secum facere digladiantem, cum contra debeat sibi semper constare, ncque ulla in re ullove in genere vitae a virtute christiana deficere. Verum si quaeratur de rationibus mere politicis, de optimo genere reipublicae, de ordinandis alia vel alia ratione civitatibus, utique de his rebus potest honesta esse dissensio. Quorum igitur cognita ceteroqui pietas est, animusque decreta Sedis Apostolicae obedienter accipere paratus, iis vitio verti dissentaneam de rebus, quas diximus sententiam, justitia non patitur : multoque est major injuria, si in crimen violatae suspectaeve fidei catholicae, quod non semel factum dolemus, adducantur. — Omninoque istud praeceptum teneant qui cogitationes suas solent mandare litteris, maximeque ephemeridum auctores. In hac quidem de rebus maximis contentione nihil est intestinis concertationibus, vel partium studiis relinquendum loci, sed conspirantibus animis studi i sque id debent universi contendere, quod est commune omnium propositum, religionem remque publicam conservare. Si quid igitur dissidiorum antea fuit, oportet voluntaria quadam oblivione conterere : si quid temere, si quid injuria actum, ad quoscumque demum ea culpa pertineat, compensandum est caritate mutua, et praecipuo quodam omnium in Apostolicam Sedem obsequio redimendum. Hac via duas res praeclarissimas catholici consecuturi sunt, alteram, ut adjutores sese impertiant Ecclesiae in conservanda propagandaque sapientia christiana : alteram, ut beneficio maximo afficiant societatem civilem, cujus, malarum doctrinam cupiditatumque causa, magnopere periclitatur salus. Haec quidem, Venerabiles Fratres, habuimus, quae universis catholici orbis gentibus traderemus de civitatum constitutione christiana, offiiciisque civium singulorum. Ceterum implorare summis precibus oportet coeleste praesidium, orandusque Deus, ut haec, quae ad ipsius gloriam communemque humani generis salutem cupimus et conamur, optatos ad exitus idem Ipse perducat, cujus est illustrare hominum mentes, permovere voluntates. Divinorum autem beneficiorum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud 8. Petrum die 1 Nov. air. MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri anno octavo. LEO PP. XIII. II. Erlaß dda. 15. November 1885 Z. 22.044 Sr. Ererben) des Herrn Stattlzallers für Steiermark. »Ich beehre mich das Ersuchen zu stellen, die mit der Matrikcnführung betrauten Seelsorger zur genauen Darnachachtung verständigen zu wollen, das; nach dem Tode des angeblichen Vaters eines unehelichen Ltindes die Eintragung des angebliche» Vaters und sonach die Anmerkung der per subsequens matri- monium erfolgten Legitimation des unehelichen Kindes in den Geburts-Matriken durch die politische Behörde weder auf Grund von Zeugenaussagen, noch anderer Behelfe augcorduct und selbstverständlich auch nicht vom Matrikenfnhrcr selbstständig durchgeführt werden kann, sondern daß eine solche nachträgliche Eintragung in die Matrik stets ein rechtskräftiges gerichtliches Urtheil voraussetzt." Hiezu Hort die hochlöbliche k. f. Statthaltern in Graz unterm 1. Dezember 1885 ad Z. 22.044 nachträglich noch Folgendes erlassen: „Um einer anfälligen irrigen Auslegung des hieräinlichen Erlasses vom 15. November l. I. Z. 22.044 in Betreff der Legitimations-Anmerkung vorehelicher Kinder zu begegnen, wolle das hochwnrdige Ordinariat die mit der Matrikenführnng betrauten Seelsorger aufmerksam machen, daß, wie auch aus jenem Erlasse hervorgeht, in jenen Fällen, in welchen der voreheliche Vater auf Grund der eigenen, in Ucberein-stimmnug mit den Angaben der Mutter vor zwei Jdentitätszengen abgegebenen Erklärung als Vater des Kindes in die Gcburtsmatrikc bereits eingetragen ist, die politische Kompetenz in Betreff der Lcgitimations-anmerkung nach dem Tode des vorehelichen Vaters nicht beirrt erscheint." Wird hiemit zur Darnachachtung mitgethcilr. er i 2 3 4 5 (i1 7 8 1 2 3 4 5 6 7 8 9 O 1 2 3 m Rechnung die E-mpftinqe und Ausgaben des fürstbischöflichen Knabenseminars „Ma.rimiliattum" vom 15. September 1884 bis dahin 1885, d. i. vom Studienjahre 1884/85. I. Empfänge. Capitalien fl. skr. In Barem fl. ! kr. A. Cassarest mit 15. September 1884: In Barem ........... — — 6 44 V, Kapitalien ........... 41624 26 — — B. Neue Empfänge: Interessen von Activ-Capitalien ....... — —; 1823 12 Beiträge von Diincsanpricstern: a) Herr Florian Kleine, pens. Pfarrer von St. Lorenzen in Wisell . — —: 25 — b) Titl. Herr Franz Trafenik, f.-b. geistl. Rath und Dechant im Schall- thal ein Legat, angelegt in der Sparkasse zu Graz pr. 100 — — — Anna Slomšek rückgezahlt vom Darlehen den Theilbetrag per. — — 50 — Silber-Rente gekauft nach dem Course per 41 fl. 30 kr. per . 50 —! — — Ans der Marbnrger Sparkasse erhoben ...... — — 6500 — Einnahmen vom Hrenca Weingarten per ...... — 171 — Summe der Empfänge 41774 26 8575 56 V 2 II. Ausgaben: Für die Verpflegung der Zöglinge und des Hauspersonales — — 1600 — Für die Silber-Rente per 50 fl. gezahlt nach dem Course per 41 fl. 30 kr. _ — 41 30 Das rückgezahlte Darlehen der Anna Slomšek kommt in Abfall 50 — — — Aus der Sparkasse in Marburg erhobene Kapital kommt in Abfall . 6500 — — — Der Barbara Obrol das Vitalicium. . . . . . — 77 70 Der Rosa Koren das Vitalicium ....... — — 100 80 Für den Knabenseminar-Weingarten in Hrenca, Pfarre St. Peter — : 6000 — Die Perzentnalgebühr vom obigen Weingarten ..... — 247 — Die Armenperzentc ......... — 60 — An Interessen vom obigen Kaufschillinge ...... — 66 76 Fundus instructus beim obigen Weingarten ..... 306 40 Die Bestellung dieses Weingartens und Reparaturen .... — 399 70 Verschiedene Auslagen ........ — 14 8 Summe der Ausgaben 6550 8913 74 Werden die Einnahmen eutgegengehalten per 41774 26 8575 öO’/zj So ergibt sich mit 15. September 1885 : a) der Stand der Capitalien per 35224 26 — — b) ein Abgang per . — — 338 17 V2 Capitalien des Maximilian»»»«: 1. Privatschuldbriese 8374 fl. 20 kr. 2. Staatsschnldveischreibung steuerfrei . .' 5000 „ — „ 3. „ „ (Silber-Rente) . 6300 „ — „ 4. „ „ (Notcu-Reute) . 12150 „ — „ 5. StaatSlosc 1860 500 „ — „ 6. Grundentlastuugsobligationen .... 200 „ — „ 7. Sparkassebüchel 2700 „ — „ Zusammen obige 35224 fl. 26 kr. Im neu angetansten Weingarten zu St. Peter bei Marburg sind 6 Halb- startin gefechset worden. — 15 — Nechnhng über die Empfänge und Ausgaben des fürstbischöflichen Knabenseminars „Wctorinum" vom 15. September 1884 bis dahin 1885, d. i. vom Schuljahre 1884/85. Capitalien In Barem 1 i. Empfänge : A. Cassarest mit 15. September 1884. In Barem ........... fl. fr. fl. 153 kr. 61V» 2 An Capitalien .......... 34536 93 — 3 B. Nene Cmpsäilge. Interessen von Activ-Capitalien 1' 1517 25 4 Miethzins vom.Victorinnm-Haus ....... — — 500 — 5 Pachtzins von einem Acker zu St. Johann am Draufelde — — 12 — G Legat des Titl. Herrn Mathias Fritz. Dechant in Großsonntag — 1000 — 7 Freiwillige Gabe des Herrn J. Lenart, Pfarrer in Tainach — — 5 — 8 Restbetrag des Franz Slomsek'schcn Darlehens — — 50 — 9 Für zwei Actien der Bank „Slovenija“ ..... — — 14 — 10 Für 9 Halbstartin Wein (1884) in Allerheiligen ..... — — 318 — 11 Für 7 Halbstartin Wein (1884) in Kollos...... Für den 1884er Wein in Polensak ....... — — 150 — 12 — — 30 — 13 Silber-Rente gekauft 1200 fl. »ach dem Course per 83 fl. 50 kr. 1200 — — Summe der Empfänge 35736 93 3749 86'/s 1 II. Ausgaben: Für die Verpflegung der Zöglinge und des Hauspersonales _ 1600 2 Vitalicinm der Schwester des sel. Pfarrers Stefan Pernausl . — — 80 — 3 „ „ Nichte „ „ „ „ ... — 60 — 4 Die Steuern für das Victorinnm-Haus ...... — — 128 30 5 Aeguivalentgebühr ........ — 56 26 G Feuerasseknranz vom Victorinum-Hause ...... — — 1 22 7 Für den Ankauf der Silber-Rente nach dem Course per 83 fl. 50 tr.. — — 1002 — ! 8 Das Darlehen des Franz Slomšek kommt in Abfall .... 50 — — — 9 Die Bestellung des Weingartens in Allerheiligen ..... — — 358 40 1 10 u n » » it Polensak ..... — — 144 31 11 „ in der Kollos .... — — 86 79 12 Die rückständige Hausclassensteuer für 17 Jahre vom Weingarten in Polensak — — 45 69 13 Postporto, Stempel und andere Auslagen ...... — 8 16 Summe der Ausgaben 50 3571 18 I Werden von der Empfangssumme per 35736 93 3749 86'/- die Ausgaben abgezogen per. 50 3571 13 So ergibt sich mit 15. September 1885: a) der Stand der Kapitalien ZO Ül Cd 00 Cd 93 b) an Barschaft per 178 73'/- I. Kapitalien des Dictorinum. 1. Privatschuldbriefe ....... 1236 fl. 93 kr. 2. Staatsschttldverschreibung (Silber-Rente) .... 13600 „ — „ 3. „ (Noten-Rente) . . . 14900 „ — „ 4. Staatslose vom Jahre 1860 . . . . . 5100 „ — „ 5. Grnndentlastnngs-Obligationen ..... 750 „ — „ 6. Marburger Escompte-Bank ...... 100 „ — Zusammen obige 35686 fl. 93 kr. II. Realitäten des Wictorinum. 1. Weingarten in der Kollos. An Weinfechsung 4 Halbstartin erhalten. 2. Weingarten in Polensak. Die Wcinfechsnng betrug 2'/, Halbstartin. 3. Weingarten in Allerheiligen. An Wcinfechsnng 14 Halbstartin erzielt. 4. Acker zu St. Johann am Dranfelde. 5. Ein Hans in Marburg. Marburg, am 2. November 1885. Lnurentins Hrrg. Domkapitular. Diözefan-Nachrichteri. Jnstallirt wurden die Herren: 3ofcr Frass auf die Luratie St Lambert in Skomer», und Auto» Šlander auf die Stadtpfarre Windijchgraz. Bestellt wurden die Herren: Peter Skuhala, Priester des deutschen Ordens, als Pfarradministrator zu Groß' svnntag, Wilibald Venedig, Noviz des deutschen Ordens, als prov. Pfarradministrator zu Polsterau, Andreas Lorenčič als Provisor zu St. Martin in Haidin und Titl. Herr Mathias Stoklas, Dechant, Stadtpfarrrcr in Rann als Mitprovisor der Psarre Artič, Angeliellt wurden die Herren: 3oftr Žičkar als I. Stadtpfarrkaplan und Bikiir in Stili, und Ludwig Hudovernik als II. Stadtpfarrkaplan in Cilli- Ucbcrsctzt wurden die Herren Kaplöne: Filipp Villar nach St. Martin bei Wurniberg, 3ofcs Sattler nach Großsonntag und 3ahann Stajnko nach Fricdan. Gestorben sind die Herren: Andreas Vuk, Pfarrer in Haidin, am 6. November im 58. Lebensjahre; Martin Napast, Priester des deutschen Ordens und Pfarradministrator zu Großsonntag, am 7. November, 40 Jahre alt; Binzenz Šišek, 3ubel» und Deficientpriester, am 8. Stovember im 79. Lebensjahre; 3oses Sauzin, 3nbel- und Deficicntpricster aus der Triester Diözese, am 13. November, 93 3«hre alt, und Martin Kramberger, Pfarrer zn Artič, am 7. Dezember, 62 3ahre alt. Unbesetzt sind geblieben: Die Kaplanei z» Haidin und die 3. Stadtpfarrkaplanei in Siili. 3f. M. Lavanter Grdinariat zu Marburg am 16. Dezember 1885. ^ai^ob Maximilian, Fürstbischof. Druck der 3t. Cyrillus Buchdru eterei in Marburg. Anhang Min iìumntrr ktrrijl. Veror-nungsdlatte Nr. VI des Jahres 1885. Auftrag, den Hlmfang des Ufarrsprengets der li. Ii. Wezirksljauptmamischaft öekanntzngeöen. Die hochlöbliche k. k. Statthalterei in Graz hat unterm 9. d. M., Z. 23.433 Nachstehendes anher eröffnet: „In einer Reihe von Entscheidungen hat der Verwaltungsgerichtshof die Auffassung zur Geltung gebracht, daß die §§ 35 und 36 des Gesetzes vom 7. Mai 1874 Nr. 50 R.-G.-Bl. ungeachtet dessen, daß das im § 37 ebendort in Aussicht genommene besondere Gesetz bisher nicht erlassen worden ist, bereits praktisch wirksam geworden seien und insbesondere die nach rs 57 ebendort in Kraft erhaltenen Couenrrenz- gcsetze und Vorschriften als dahin abgeändert anzusehen seien, daß die Concnrrenzlasten nicht mehr ans den an der Pfarre bcthciligten Ortsgemeinde», beziehungsweise Ortsgemeindetheilen ruhen, sondern ausschließlich den in der Pfarre wohnhaften katholischen Glaubensgenossen obliegen, so daß sowohl die sogenannten forense» (außer der Pfarre wohnhaften, aber innerhalb derselben begüterten oder besteuerten Personen katholischer Religion) als auch die juristischen Personen (Staat, öffentliche Fonde, Actien-Gesellschaften, Stiftungen, Corporatione» k.) von jeder Concurrenzverpflichtnng enthoben sind. Gegen diese Gesetzesauslegimg und Anwendung sind schon vielfache Beschwerden beim hohen k. k. Ministerium für Kultus und Unterricht eingelangt, in welchen unter Hinweis auf die aus selber nothwendig sich ergebenden Gefährdung der Interessen der einzelnen Kirchen und Pfarren, und insbesondere auf die zu große Belastung der Eingepfarrten eine grundsätzliche Aendernng der Eingangs citirtcn Gesetzesbestimmungen angestrebt wird. In zwei Ländern haben ferner die Landtage beziehungsweise Landesansschüsse bereits die Znstandc- bringnng eines, respeetive die Abänderung der bestehenden Concurrenzgesetze in Aussicht genommen, dieselbe aber von der Abänderung der eben erwähnten gesetzlichen Anordnungen abhängig erklärt. lim über die Frage, ob diesfalls eine legislative Action cinzuleiten sei, schlüssig werden zu können, hat der Herr Minister für Cultus und Unterricht mit dem Erlasse vom 28. November d. I., Z. 20,843 mich angewiesen, an der Hand der bisherigen Erfahrungen über die Wirkungen der §§ 35 und 36 des gedachten Gesetzes, dann über die Räthlichkeit der angestrebten Reform und über deren Modalitäten die Aeußerung zu erstatten und so weit es ohne nnverhültnißmäßige Arbeit möglich wäre, eine statistische Uebersicht der Zahl der Pfarr- respeetive selbstständigen Secsorgesprengel mit Angabe ihres Umfanges (Flächenraumes) und speciell der gestimmten Steuerschnldigkeit jeder derselben, sowie der hievon nach Maßgabe des dermaligen Gesetzes für die Kirchen- und Pfründenbaneonenrrenz außer Betracht kommenden Stenerqnote der forense» und juristischen Personen zu beschaffen, eventuell wäre diesbezüglich wenigstens eine größere Anzahl von Pfarr-gemeinden herauszuheben, bei welchen sich der Einfluß der citirtcn Paragraphe in greller Weise herausstellt. Ta diese Steuerschuldigkeitsdaten von den k. k. Bezirkshanptmannschaftcn auf Grund der pfarr-ämtlichen Angaben über den Umfang der Seelsorgesprengel zu beschaffen sein werden, so wollen die Pfarr-vorstehungen angewiesen werden, die Nachweisung des Umfanges des Pfarrsprcngcls der betreffenden Bezirkshauptmannschaft n. zw. im Falle, als ein Pfarrsprcngcl in zwei oder mehrere politische Bezirke sich erstrecken sollte, jener Bezirkshauptmannschaft, in welcher die Kirchen- und Pfründengebäude gelegen sind, bis Ende Jänner 1886 zukommen zu lassen." Demnach werden hiemit sämmtliche f. b. Pfarr- und Curatie-Aemter beauftragt, den Umfang ihrer Seelsorgesprengel (d. i. nach d. ä. Auffassung: die eingepfarrten Steuergemeinden unter Angabe der Hausnummern) den betreffenden k. k. Bezirkshanptmannschafteu bis 30. Jänner 1886 bekannt zu geben. A. M. Lavanter Grdiuariat zu Marburg am 30. Dezember 1885. Job,ob HilàulliNl. Fürstbischof.