91 r. 1218. II. 1883. Kirchliches Verordnungs-Blatt für die Lavanter X>tö;cfc. Jnlmlt r I. Convocatili Synodi Diöcesanae. CONVOCATIO SYNODI DIOECESANAE. EDICTUM INDICTIONIS. JACOBUS MAXIM ILIANUS DEI MISERATIONE PRINCE PS-EPISCOPUS LAVA NT IN US SOLIO PONTIFICIO ASSISTENS. ETC ETC. UNIVERSO VENERABILI ET DILECTO CLERO DIOECESIS LAVANTINAE SALUTEM ET BENEDICTIONEM A DOMINO ! Quod jam dudum in votis habuimus, nempe Synodum Dioecesanam celebrare, nunc adjuvante Domino, aggredimur et exequemur. Propositum Nostrum hac in re Vobis, Dilectissimi ! jam in literis Nostris ad Vos directis ddt. 25. Octobris 1882 indiximus. Gratulamur Nobis, quod hac indictione etiam vestris desideriis satisfecimus, simul vero — quod pro Nobis maximi momenti est, celebratione Synodi dioecesanae mandato Ecclesiae, renovato in s. Concilio Tridentino, obsecundamus. Superfluum mihi videtur, longo sermone et multis disserere de utilitate Synodi dioecesanae. „In Synodis redintegratur unitas, studetur corpori in sua integritate conservando ; ubi ea, quae in visitatione — scilicet Episcopi — non dabatur exequi, èxecutionem studiis communibus assequuntur ; ubi de capite et membris, de fide et pietate, de religione et cultu divino, de moribus et disciplina, de obedientia, de judiciis, et rebus omnibus ad bene christianeque vivendum commodis, vel necessariis tractatur, atque statuitur.“ l) Confidimus, Vos, Dilectissimi ! siculi ex una parte utilitatem Synodi Diöcesanae penitus perspectam habetis, ita ex altera parte minime ignorare, quid juxta doctrinam ecclesiae catholicae de juribus Vobis in Synodo dioecesana competentibus, et non competentibus censendum, atque firmiter tenendum sit. Hac in re, imprimis quid et quomodo tractandum sit in Synodo dioecesana; quale votum feretis in ipsa etc. optime Vos instruere potestis ex opere classico P. Benedicti XIV. „de Synodo dioecesana“. Quodsi hoc opus Vobis non praesto est, commendamus Vobis attentam lectionem breviorum opusculorum : „lieber die Provineial - Concilien und Diözesan-Synoden" Von Dr. Joseph Feßler — gest. als Bisehof von St. Polten; et ') Ita Conc. prov. Colonicnse 1549 tit : de Synoduv. celebrat C. 1. de Synod. dioec. „Der Elerus auf der Diöcesansynode" von Dr. I. Arnberg er, gew. Regens des Klerikalseminares zu Regensburg. Confidentes igitur, Nobis Dei auxilium non defutumm esse, Synodum dioecesanam die 28. Augusti anni currentis in hac urbe Marburgi et quidem in ecclesia St. Aloysii Seminarii Nostri alumnorum ad statum sacerdotalem aspirantium praemisso Sacro a Nobis peragendo aperiendam decrevimus, et per praesens Edictum in nomine Domini celebrandam decernimus ; simul et Reverendissimum Capitulum ecclesiae Nostrae catliedralis, Praepositos, Decanos, Parochos, et Regulares, parochiali jurisdictione curam animarum gerentes, nec non omnes et singulos, qui de jure vel consuetudine Synodo dioecesanae interesse tenentur, canonica muneris Nostri episcopalis auctoritate publice ac solemniter advocamus et in nomine Domini monemus, ut, nisi justo quodam a Nobis qua tali cognito impedimento e. gr. curam animarum attinente, aegra valitudine, detineantur, statuto tempore ad Synodum dioecesanam in civitate Marburgi compareant. Invitamus quoque Venerabiles coenobiorum in dioecesi Nostra exi-stentium Praesules, ut quantum fieri poterit, ad Synodum hanc diöcesanam conveniant. Persuasum Nobis est, Dilectissimi! conatibus et laboribus nostris, ut fructum afferant multiplicem, quem desideramus, opem et benedictionem divinam adesse debere ; hinc communibus precibus Deum Optimum Maximum enixe rogabimus, ut synodales nostras actiones aspirando praeveniat et adjuvando prosequatur. Ideo mandamus, ut post publicationem hujus decreti in ecclesia Nostra cathedrali quinta feria cujuslibet hebdomadis usque dum Synodus dioecesana finita fuerit, Missa votiva de Spiritu Sancto celebretur, iisdemque feriis quintis ab omnibus sacerdotibus Missam celebrantibus Collecta de Spiritu Sancto, salvis tamen rubricis, interponatur. Moneant parochi Christifideles, ut et ipsi, quorum saluti in Synodo dioecesana collatis consiliis et studiis providere intendimus, preces suas cum nostris conjungant, ut hoc modo nos adjuvent, rogantes Deum una nobis -cum, ut communi, quam agimus causae, benedictionem suam largiri dignetur. Volumus tandem et praecipimus, ut praesens Convocationis edictum in valvis ecclesiae Nostrae Catliedralis tempore statuto affixum pateat, quo publicationis modo omnes et singulos, qui Synodo dioecesanae interesse obligantur, sic adstrictos esse declaramus, ac' si nominatim vocati fuissent. Datum Marburgi die 30. Maji 1883. JACOBUS MAXIMILIAN US PRINCEPS EPISCOPUS. Druck von Johann Leon in Marburg.