Leto 1910 LJUBLJANSKI S». X. ŠKOFIJSKI LIST 85. S. Congregatio de Sacramentis: Decretum de aetate admitten* dorum ad primam Communionem Eucharisticam. Quam singulari Christus amore parvulos in terris fuerit prosequutus, Evangelii paginae plane testantur. Cum ipsis enim versari in deliciis habuit; ipsis manus imponere consuevit; ipsos complecti, ipsis benedicere. Idem indigne tulit repelli eos a discipulis, quos gravibus his dictis reprehendit: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.i Quanti vero eorundem innocentiam animique candorem faceret, satis ostendit quum, advocato parvulo, discipulis ait: Arnen dico vobis, nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. — Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit.2 Haec memorans catholica Ecclesia, vel a sui primordiis, admovere Christo parvulos curavit per eucharisticam Communionem, quam iisdem subministrare solita est etiam lactentibus. Id, ut in omnibus fere antiquis libris ritualibus ad usque saeculum Xlll praescriptum est, in baptizando fiebat, aeque consuetudo alicubi diutius obtinuit; apud Graecos et Orientales adhuc perseverat. Ad summovendum autem periculum, ne lactentes praesertim panem consecratum eiicerent, ab initio mos invaluit Eucharistiam iisdem sub vini tantum specie ministrandi. Neque in baptismate solum, sed subinde saepius divino epulo reficiebantur infantes. Nam et ecclesiarum quarundam consuetudo fuit Eucharistiam praebendi puerulis continuo post clerum, et alibi post adultorum Communionem residua fragmenta iisdem tradendi. Mos hic deinde in Ecclesia latina obsolevit, nec sacrae mensae participes fieri coeperunt infantes, nisi illucescentis rationis usum aliquem haberent et Augusti Sacramenti notitiam quandam. Quae nova disciplina, ab aliquot Synodis particularibus iam recepta, solemni sanctione firmata est oecumenici Concilii Lateranensis IV, anno MCCXV, promulgato celebri canone XXI, quo fidelibus, postquam aetatem rationis attigerint, sacramentalis Confessio praescribitur et Sacra Communio, hisce verbis: „Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter, saltem semel in anno proprio sacerdoti, et iniunctani sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum.“ Concilium Tridentinum,1 nullo pacto reprobans antiquam disciplinam ministrandae parvulis Eucharistiae ante usum rationis, Lateranense decretum confirmavit et anathema dixit in eos qui contra sentirent: „Si quis negaverit omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus, quum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis, saltem in Paschate, ad communicandum, iuxta praeceptum S. Matris Ecclesiae, anathema sit.“2 Igitur vi allati et adhuc vigentis decreti Lateranensis, Christi fideles, ubi primum ad annos discretionis pervenerint, obligatione tenentur accedendi, saltem semel in anno, ad Poenitentiae et Eucharistiae sacramenta. Verum in hac rationis, seu discretionis aetate statuenda haud pauci errores plorandique abusus decursu temporis inducti sunt. Fuerunt enim qui aliam sacramento Poenitentiae, aliam Eucharistiae suscipiendae discretionis aetatem assignandam esse censerent. Ad Poenitentiam quidem eam esse aetatem discretionis iudicarunt, in qua rectum ab inhonesto discerni posset, adeoque peccari; ad Eucharistiam vero seriorem re- 1 Marc., X, 13, 14, 16. 2 Matth., XVIII, 3, 4, 5. 1 Sess. XXI, de Communione, c. 4. 2 Sess. XIII, de Eucharistia, c. 8, can. 9. quiri aetatem, in qua rerum fidei notitia plenior ani-mique praeparatio posset afferri maturior. Atque ita, pro variis locorum usibus hominumve opinionibus, ad primam Eucharistiae receptionem hinc decem annorum aetas vel duodecim, hinc quatuordecim vel maior etiam est constituta, prohibitis interim ab eucharistica Communione pueris vel adolescentibus praescripta aetate minoribus. Istiusmodi consuetudo, qua per speciem tutandi decoris augusti Sacramenti arcentur ab ipso fideles, complurium exstitit causa malorum. Fiebat enim ut puerilis aetatis innocentia a Christi complexu divulsa, nullo interioris vitae succo aleretur; ex quo illud etiam consequebatur, ut praevalido destituta praesidio iuventus, tot insidiis circumventa, amisso candore, ante in vitia rueret, quam sancta mysteria delibasset. Etiamsi vero primae Communioni diligentior institutio et accurata sacramentalis Confessio praemittatur, quod quidem non ubique fit, dolenda tamen semper est primae innocentiae iactura, quae, sumpta tenerioribus annis Eucharistia, poterat fortasse vitari. Nec minus est reprobandus mos pluribus vigens in locis, quo sacramentalis Confessio inhibetur pueris nondum ad eucharisticam mensam admissis, aut iisdem absolutio non impertitur. Quo fit ut ipsi peccatorum fortasse gravium laqueis irretiti magno cum periculo diu iaceant. Quod vero maximum est, quibusdam in locis pueri nondum ad primam Communionem admissi, ne instante quidem mortis discrimine, Sacro muniri Viatico permittuntur, atque ita, defuncti et more infantium illati tumulo, Ecclesiae suffragiis non iuvantur. Eiusmodi damna inferunt qui extraordinariis praeparationibus primae Communioni praemittendis plus aequo insistunt, forte minus animadvertentes, id genus cautelae a lansenianis erroribus esse profectum, qui Sanctissimam Eucharistiam praemium esse contendunt, non humanae fragilitatis medelam. Contra tamen profecto sensit Tridentina Synodus quum docuit, eam esse „antidotum quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur“;1 quae doctrina nuper a Sacra Congregatione Concilii pressius inculcata est decreto die XXVI mensis Decembris anno MDCCCCV lato, qiio ad Communionem quotidianam aditus universis, tum provectioris tum tenerioris aetatis patuit, duabus tantummodo impositis conditionibus, statu gratiae et recto voluntatis proposito. Nec sane iusta causa esse videtur quamobrem, quum antiquitus sacrarum specierum residua parvulis etiam lactentibus distribuerentur, extraordinaria nunc praeparatio a puerulis exigatur qui in primi candoris et innocentiae felicissima conditione versantur, mysti- 1 Sess. XIII, de Eucharistia, c. 2. coque illo cibo, propter tot huius temporis insidias et pericula indigent maxime. Quos reprehendimus abusus ex eo sunt repetendi, quod nec scite nec recte definiverint, quaenam sit aetas discretionis, qui aliam Poenitentiae, aliam Eucharistiae assignarunt. Unam tamen eandemque aetatem ad utrumque Sacramentum requirit Lateranense Concilium, quum coniunctum Confessionis et Communionis onus imponit. Igitur, quemadmodum ad Confessionem aetas discretionis ea censetur, in qua honestum ab inhonesto distingui potest, nempe qua ad usum aliquem rationis pervenitur; sic ad Communionem ea esse dicenda est, qua eucharisticus panis queat a communi dignosci; quae rursus eadem est aetas in qua puer usum rationis est assequutus. Nec rem aliter acceperunt praecipui Concilii Lateranensis interpretes et aequales illorum temporum. Ex historia enim Ecclesiae constat, synodos plures et episcopalia decreta, iam inde a saeculo XII, paulo post Lateranense Concilium, pueros annorum septem ad primam Communionem admisisse. Extat praeterea summae auctoritatis testimonium, Doctor Aquinas, cuius haec legimus: „Quando iam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere huius Sacramenti (Eucharistiae), tunc potest eis hoc Sacramentum conferri“.1 Quod sic explanat Le-desma: „Dico ex omnium consensu, quod omnibus habentibus usum rationis, danda est Eucharistia, quan-tumcumque cito habeant illum usum rationis; esto quod adhuc confuse cognoscat ille puer quid faciat“.2 Eumdem locum his verbis explicat Vasquez: „Si puer semel ad hunc usum rationis pervenerit, statim ipso iure divino ita obligatur, ut Ecclesia non possit ipsum omnino liberare“.3 Eadem docuit S. Antoninus, scribens: „Sed cum est doli capax (puer), cum scilicet potest peccare mortaliter, tum obligatur ad praeceptum de Confessione, et per consequens de Communione“.4 Tridentinum quoque Concilium ad hanc impellit conclusionem. Dum enim memorat Sess. XXI, c. 4: „parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiae communionem“, unam hanc rei rationem assignat, quod peccare non possint: „Siquidem, inquit, adeptam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt“. Ex quo patet hanc esse Concilii mentem, tunc pueros Communionis necessitate atque obligatione teneri quum gratiam peccando possunt amittere. His consonant Concilii Romani verba, sub Benedicto XIII celebrati ac docentis, obligationem Eucharistiae sumendae incipere „postquam pueruli ac puellae ad annum discretionis per- 1 Summ. Theol., 3 part., q. 80, a. 9, ad 3. 2 In S. THOM., 3 p., q. 80, a. 9, dub. 6. 2 In 3 P., S. THOM., disp. 214, c. 4, n. 43. 4 P. III, tit. 14, c. 2, § 5. venerint, ad illam videlicet aetatem in qua sunt apti ad discernendum hunc sacramentalem cibum, qui alius non est quam verum Iesu Christi corpus, a pane communi et profano, et sciunt accedere cum debita pietate ac religione“.1 Catechismus Romanus autem, „qua aetate, inquit, pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere potest quam pater et sacerdos, cui illi confiteantur peccata. Ad illos enim pertinet explorare, et a pueris percunctari, an huius admirabilis Sacramenti cognitionem aliquam acceperint et gustum habeant“.2 Ex quibus omnibus colligitur aetatem discretionis ad Communionem eam esse, in qua puer panem eucharisticum a pane communi et corporali distinguere sciat ut ad altare possit devote accedere. Itaque non perfecta rerum Fidei cognitio requiritur, quum aliqua dumtaxat elementa sint satis, hoc est aliqua cognitio; neque plenus rationis usus, quum sufficiat usus quidam incipiens, hoc est aliqualis usus rationis. Quapropter Communionem ulterius differre, ad eamque recipiendam maturiorem aetatem constituere, improbandum omnino est, idque Apostolica Sedes damnavit pluries. Sic fei. rec. Pius Papa IX litteris Cardinalis Antonelli ad episcopos Galliae datis die XII Martii anno MDCCCLXV1 invalescentem in quibusdam dioecesibus morem protrahendae primae Communionis ad maturiores eosque praefixos annos acriter improbavit. Sacra vero Congregatio Concilii, die XV mensis Martii anno MDCCCL1 Concilii Provincialis Rothomagensis caput emendavit, quo pueri vetabantur infra duodecimum aetatis annum ad Communionem accedere. Nec absimili ratione se gessit haec S. Congregatio de disciplina Sacramentorum in causa Argentinensi die XXV mensis Martii anno MDCCCCX; in qua cum ageretur, admittine possent ad sacram Communionem pueri vel duodecim vel quatuordecim annorum, rescripsit: „Pueros et puellas, cum ad annos discretionis seu ad usum rationis pervenerint, ad sacram mensam admittendos esse“. Hisce omnibus mature perpensis, Sacer hic Ordo de disciplina Sacramentorum, in generali Congregatione habita die XV mensis Iulii anno MDCCCCX, ut memorati abusus prorsus amoveantur et pueri vel a teneris annis Iesu Christo adhaereant, Eius vitam vivant ac tutelam inveniant contra corruptelae pericula, sequentem normam de prima puerorum Communione, ubique servandam statuere opportunum censuit. I. Aetas discretionis tum ad Confessionem tum ad S. Communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio 1 Istruzione per quei ehe debbono Ia prima volta ammet-tersi alia S. Comunione Append. XXX, P. 11. 2 P. II, De Sacr. Euchar., n. 63. satisfaciendi utrique praecepto Confessionis et Communionis. II. Ad primam Confessionem et ad primam Communionem necessaria non est plena et perfecta doctrinae Christianae cognitio. Puer tamem postea debebit integrum catechismum pro modo suae intelligentiae gradatim addiscere. III. Cognitio religionis quae in puero requiritur, ut ipse ad primam Communionem convenienter se praeparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticum panem a communi et corporali distinguat ut ea devotione quam ipsius fert aetas ad SS. Eucharistiam accedat. IV. Obligatio praecepti Confessionis et Communionis, quae puerum gravat, in eos praecipue recidit qui ipsius curam habere debent, hoc est in parentes, in confessarium, in institutores et in parochum. Ad patrem vero, aut ad illos qui vices eius gerunt, et ad confessarium, secundum Catechismum Romanum, pertinet admittere puerum ad primam Communionem. V. Semel aut pluries in anno curent parochi indicere atque habere Communionem generalem puerorum, ad eamque, non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive consensu, ut supra dictum est, iam antea primitus de altari sancta libarunt. Pro utrisque dies aliquot instructionis et praeparationis praemittantur. VI. Puerorum curam habentibus omni studio curandum est ut post primam Communionem iidem pueri ad sacram mensam saepius accedant, et, si fieri possit, etiam quotidie, prout Christus Iesus et mater Ecclesia desiderant, utque id agant ea animi devotione quam talis fert aetas. Meminerint praeterea quibus ea cura est gravissimum quo tenentur officium providenti ut publicis catechesis praeceptionibus pueri ipsi inter-esse pergant sin minus, eorundem religiosae institutioni alio modo suppleant. VII. Consuetudo non admittendi ad confessionem pueros, aut nunquam eos absolvendi, quum ad usum rationis pervenerint, est omnino improbanda. Quare Ordinarii locorum, adhibitis etiam remediis iuris, curabunt ut penitus de medio tollatur. VIII. Detestabilis omnino est abusus non ministrandi Viaticum et Extremam Unctionem pueris post usum rationis eosque sepeliendi ritu parvulorum. In eos, qui ab huiusmodi more non recedant, Ordinarii locorum severe animadvertant. Haec a PP. Cardinalibus Sacrae huius Conger-gationis sancita SSmmus D. N. Pius Papa X, in audientia diei VII currentis mensis omnia adprobavit, iussitque praesens edi ac promulgari decretum. Singulis autem 18* Ordinariis mandavit ut idem decretum, non modo parochis et clero significarent, sed etiam populo, cui voluit legi quotannis tempore praecepti paschalis, vernacula lingua. Ipsi autem Ordinarii debebunt, unoquoque exacto quinquennio, una cum ceteris dioecesis negotiis, etiam de huius observantia decreti ad S. Sedem referre. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae ex Aedibus eiusdem S. Congregationis, die Vlll mensis Augusti anno MDCCCCX. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, a secretis. 86. Addenda in Breviario et Martyrologio Romano (Congregatio rituum.) 1. ADDENDA IN BREVIARIO ROMANO Die 17 Januarii IN FESTO S. JOANN1S CHRYSOSTOM1 EPISCOPI CONFESSORIS ET ECCLESIAE DOCTORIS Ad calcem lectionis VI, post verba dictasse videatur, addatur: Hunc vero praeclarissimum universae Ecclesiae Doctorem Pius decimus Poniifex maximus coelestem oratorum sacrorum patronum declaravit atque constituit. Dominica 1 Julii IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. I. C. In corpore lectionum VII et VIII deleantur divisionis signa, et ante textum lectionis VIII addantur citatio: Enarrat in psalm. 95, n. 5. ' Si hoc festum extra Dominicam trasferatur, de-ficiente alia lectione IX, Officii utcumque simplicis, erit sequens Lectio IX. Serm. 31, alias 344. Habuit ille sanguinem, unde nos redimeret; et ad hoc accepit sanguinem, ut esset quem pro nobis redimendis effunderet. Sanguis Domini tui, si; vis, datus est pro te; si nolueris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Habuit sanguinem Deus meus, quo me redimeret; sed iam, cum passus est, totum dedit. Qui illi remansit, quod det et pro me? Hoc est magnum, quia semel dedit, et pro omnibus dedit. Sanguis Christi volenti est salus, nolenti supplicium. Quid ergo dubitas qui mori non vis, a secunda potius morte liberari? Qua liberaris, si vis tollere crucem tuam, et sequi Dominum; quia ille tulit suam, et quaesivit servum. Te Deum laudamus. Dominica infra octavam Nativitatis B. Mariae V. IN FESTO SANCTISSIMI NOMINIS MARIAE Si hoc festum extra Dominicam recolatur, defi-ciente alia lectione IX, Oficii utcumque simplicis, erit sequens Lectio IX. Beata, quae inter homines audire sola meruit prae omnibus: Invenisti gratiam. Quantam? Quantam superius dixerat: plenam. Et vere plenam, quae largo imbre totam funderet et infunderet creaturam : Invenisti enim gratiam apud Deum. Haec cum dicit, et ipse angelus miratur, aut feminam tantum, aut omnes homines vitam meruisse per feminam: stupet angelus totum Deum venire intra virginalis uteri angustias, cui tota simul angusta est creatura. Hinc est quod remoratur angelus, hinc est quod virginem vocat de merito, de gratia compellat, vix causam prodit audienti, sane ut sensum promoveat, vix longa trepidatione componit. Te Deum laudamus. Dominica III Septembris IN FESTO SEPTEM DOLORUM B. M. V. Si hoc festum extra Dominicam reponatur, deficient e alia lectione IX, Officii utcumque simplicis, erit sequens Lectio IX. Ecce, inquit, filius tuus: ecce mater tua. Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. Condebat Dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum; et hoc eius testamentum signabat Ioannes, dignus tanto testatore testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae; quod non atramento scriptum est, sed Spiritu Dei vivi, qui ait: Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Te Deum laudamus. Die 3. Decembris IN FESTO S. FRANCISCI XAVERII CONFESSORIS Ad calcem lectionis VI, post verba Sanctis ad-scripsit, addatur: Pius autem decimus ipsum sodalitati et operi Propagandae Fidei coelestem patronum elegit atque constituit. DECRETUM Sanctissimus Dominus noster Pius Papa X, referente infrascripto Cardinali sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, suprascriptas additiones, respectivis suis locis Breviarii Romani inserendas, suprema auctoritate Suam approbavit. Die 10 Novembris 1909. L. f S. Fr. S. Card Martinelli, Praefectus, Phillippus Can. Di Fava, Substitutus. MONITUM. — In festo sancti Paulini Episcopi et confessoris, sub finem lectionis VII,dicatur: quidquid de suis donis, atque sub initium lectionis VIII dicatur in die malo ab ira, et infra in die malo liberabit. II. ADDENDA IN MARTYROLOOIO ROMANO Die 27. Januarii Ad calcem elogii sancti Ioannis Chrysostomi, post verba conditum fuit addatur: Hunc vero praeclarissimum divini verbi praeconem Pius Papa decimus oratorum sacrorum coelestem patronum declaravit atque constituit. Die 6. Martii Primo loco legitur: Sanctarum Perpetuae et Felicitatis martyrum, quae nonis Martii gloriosam martyrii coronam a Domino receperunt. Die 7. Martii Ad calcem elogii sanctarum Perpetuae et Felicitatis, post verba sub Severo principe, addatur: Sanctarum vero Perpetuae et Felicitatis festum pridie huius diei recolitur. Die 15. Martii Ultimo loco legitur: Vindobonae in Austria, sancti Clementis Mariae Hofbauer, sacerdotis professi congregationis sanclissimi Redemptoris, plurimis in Dei gloria et animarum salute promovenda ac dilatanda ipsa congregatione exantlatis laboribus insignis; quem virtutibus et miraculis clarum Pius decimus Pontifex maximus in Sanctorum canonem retulit. Die 23 Martii Ultimo loco legitur: Barcinone in Hispania, sancti Iosephi Oriol presbyteri, ecclesiae S. Mariae Regum beneficiarii, omnigena virtute, ac praesertim corporis afflictatione, paupertatis cultu, atque in egenos et infirmos caritate celebris; qnem in vita et post mortem miraculis gloriosum Pius Papa decimus Sanctorum numero accensuit. Die 3 Decembris Ad calcem elogii sancti Francisci Xaverii, post verba hac die celebratur, addatur: Pius vero Papa decimus ipsum beatum virum sodalitati et operi Propagandae Fidei coelestem patronum elegit atque constituit. DECRETUM. Sanctissimus Dominus noster Pius Papa X, referente infrascripto Cardinali sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, suprascripta elogia, ita approbata, Martyrologio Romano suis locis respective inseri iussit. Die 10 Novembris 1909. L. f S. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. Philippus Can. DI Fava, Substitutus. 87. Dubium circa Missam parochialem. Sacrorum Rituum Congregationi, pro opportuna solutione, sequens dubium propositum fuit, nimirum: In quibusdam Dioecesibus, Missa in Festis suppressis celebranda et applicanda pro populo, de speciali Induito Apostolicae Sedis, pro peculiari aliqua intentione applicari potest, dummodo stipendium ad commune aerarium dioecesanum deferatur. Quaeritur: Utrum in Ecclesiis Parochialibus, ubi unus est tantum Sacerdos, dictis diebus, enunciata Missa necessario sit celebranda de die currente: an possit esse cum cantu de Requie in die et pro die obitus seu depositionis physice vel moraliter praesente cadavere? Et Sacra Rituum Congregatio, exquisito Commissionis Liturgicae suffragio, re sedulo discussa et perpensa, propositae quaestioni ita respondendum esse censuit: Affirmative ad primam partem: negative ad secundam. Atque ita rescripsit, die 8 Iulii 1910. Fr. S Card. Martinelli, S. R. C. Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretarius. 88. Birmovanje v dekaniji Cirknica. 1. Cirknica v nedeljo 2. oktobra. V petek 30. sept. popoldne prihod, sprejem in šola; v soboto 1. oktobra na Rakeku sv. maša in šola; pregled župne cerkve in pisarne; popoldne od 4. ure spovedovanje. 2. Begunje v ponedeljek 3. oktobra. V nedeljo ob 4. uri popoldne prihod, sprejem, šola, spovedovanje; v ponedeljek popoldne obisk podružnic. 3. Sv. Vid v sredo 5. oktobra. V torek okoli 10. ure dopoldne prihod, sprejem, šola ; popoldne pregled župne cerkve in pisarne; od 5. ure nadalje spovedovanje ; v sredo popoldne obisk podružnic. 4. Unec v petek 7. oktobra. V četrtek okoli 10. ure dopoldne prihod, sprejem, šola; popoldne pregled župne cerkve in pisarne; od 5. ure nadalje spovedovanje. 5. Planina v nedeljo 9. oktobra. V petek okoli 3. ure popoldne prihod, sprejem, šola; v soboto sv. maša na Planinski Gori in obisk podružnic; popoldne od 4. ure nadalje spovedovanje. 6. Grahovo v ponedeljek 10. oktobra. V nedeljo okoli 4. ure popoldne prihod, sprejem, šola, spovedovanje; v ponedeljek popoldne obisk podružnic. 7. Sv. Trojica v sredo 12. oktobra. V torek okoli 10. ure dopoldne prihod, sprejem, šola; popoldne pregled župne cerkve in pisarne ; od 5. ure nadalje spovedovanje. 8. Bloke v četrtek 13. oktobra. V sredo okoli 3. ure prihod, sprejem, šola; od 5. ure nadalje spovedovanje. v četrtek popoldne obisk podružnic. 9. Stari trg v nedeljo 16. oktobra. V petek prihod okoli 9. ure dopoldne, sprejem, šola; popoldne ob 3. uri šola v lgavasi in obisk bližnjih podružnic; v soboto dopoldne pregled župne cerkve in pisarne; popoldne od 4. ure nadalje spovedovanje ; v nedeljo popoldne obisk podružnic od 4. ure nadalje. 10. Babnopolje v torek 18. oktobra. V ponedeljek okoli 10. ure dopolne prihod, sprejem, šola; popoldne pregled cerkve in pisarne; od 4. ure nadalje spovedovanje. V sredo 19. oktobra ob 10. uri nadalje v Cirk-nici duhovnopastirska konferenca, h kateri se vabijo vsi gg. duhovniki cirkniške dekanije. Vernikom naj se oznanijo popolni odpustki, ako prejmo sv. zakramente in molijo po namenu sv. Očeta. K spovedi naj se povabijo vsi stanovi, posebno mladina obojega spola. Na Goričah, 24. avgusta 1910. f Anton Bonaventura, knezoškof. 89. Nabirka za poplavljence na Moravskem. C kr. deželno predsedništvo za Kranjsko je z dopisom z dne 16. septembra t. 1., št. 2184/pr. doposlalo semkaj sledeči oklic; Prve dni meseca septembra t. 1. je poplavila Moravsko deželo grozovita povodenj. Ker je radi velikega razširjanja te posebno hude ujime Moravsko prebivalstvo zelo oškodovano, razpisujem s tem na ukaz, ki mi je na dotično prošnjo gospoda namestnika za Moravsko došel od gospoda c. kr. ministra za notranje stvari, z dne 14. septembra t. I., št. 9316/M. 1. zbirko milih darov tudi po vsej kronovini kranjski. Darila se sprejemajo pri c. kr. deželnem pred-sedništvu, pri mestnem magistratu v Ljubljani in pri vseh okrajnih glavarstvih, razglasila se bodo v uradnem listu „Laibacher Zeitung“ in odkazala svojemu namenu. Čč. gg. dušnim pastirjem se vsledtega naroča, naj oklic oznanijo s prižnice, nabrane darove pa odpošljejo na svoje mesto. 90. Slovstvo. Staršem. Pouk o vzgoji. Spisal f Anton Bonaventura, škof ljubljanski. V Ljubljani, 1910. Tisk Katoliške tiskarne. Str. 93. — Cena 60 h; deset izvodov in več skupaj po 50 h. — Vsebina: Staršem. 1. Vzgoja pred porodom. 2. Mati po porodu. 3. Otrok po porodu. 4. Otrokova hrana. 5. Še druge skrbi za telo. 6. Začetek dušnega življenja. 7. Prva zavednost otrokova. 8. Samozavest. 9. Vzgoja za večnost. 10 Vzgoja za sveto čistost. 12. Spolni pouk. 13. Greha ne. 14. Konec. Zlata knjiga slovenskih Orlov. Za Orle in vso krščansko mladino spisal Franc Terseglav. Ljubljana. 1910. Založil konzorcij „Mladosti“. Tiskala Katoliška tiskarna v Ljubljani. Str. 137. Cena 1 K, vezana 2 K. — Premil, g. knezoškof dr. Anton Bonaventura Jeglič je knjigo potrdil z naslednjimi besedami: Knjiga naslovljena „Zlata knjiga slovenskih Orlov“ je spisana na temelju in v duhu svete katoliške vere, ter se z njo popolnoma ujema — Obsega mnogo prelepih, trajno veljavnih naukov, posebno za naše ljube Orle, ki naj se vzgoje za viteške mladeniče, za značajne može, za vrle Slovence in zavedne katoličane. Načelniki in voditelji Orla, posebno naši duhovni, naj Orlom stavek za stavkom poljudno razjasnjujejo, Orli pa naj se prelepe, ravno zanje odbrane nauke vtisnejo v spomin in v srce, da jim svetijo na potu do njihovega vzvišenega namena. Pisatelju čestitam, da se mu je knjiga izredno posrečila in zasluži zares ime „Zlata knjiga“. Naj se natisne in razširi po vsej mili domovini! Exhorten für ein Schuljahr an Bürgerschulen. Bearbeitet von Anton Osen, em. Bürgerschul-katechet. Wien und Leipzig. 1910. Heinrch Kirsch. Str. 274. — Te ekshorte so sicer namenjene učencem meščanskih šol, pa bodo tudi katehetom drugih šol dobro služile. Nekoliko predelane bi bile uporabne splošno za pridige. Ta zbirka obsega pridige enega šolskega leta. Synodus Dioecesana Labacensis II., quam diebus 24.—28. mensis augusti a. 1908 habuit Antonius Bonaventura Jeglič, episcopus Labacensis. Editio II. Labaci, 1910. Cena 3 K. 91. Različne opazke. Petletnice. Čč. gg. duhovniki, ki izpolnijo novo petletje v svojem službovanju, naj takoj vlože prošnjo za nakazilo nove petletnice. Dohod in odhod čč. gg. kaplanov na določena jim mesta naj dekanijski uradi takoj naznanijo kn.-šk. ordinariatu. Dotični g. kaplan naj predpisani obrazec izpolni in izroči g. župniku, ki ga po pregledu odpošlje dekanijskemu uradu. Cerkveni računi. Župni uradi, ki še niso vposlali v pregled cerkvenih računov za 1 1909, naj jih čimprej vpošljejo. Duhovne vaje. Čč. gg. duhovniki, ki niso duhovnih vaj opravili pri skupnih duhovnih vajah, pri čč. oo. jezuitih ali lazaristih v Ljubljani, naj blagovolijo sami semkaj naznaniti, kdaj in kje so jih opravili, da bo mogoče sestaviti popoln imenik udeležencev zal. 1910. 92. Konkurzni razpis. Razpisujeta se župniji Bohinjska Bela v ra- Loko pa na predstojništvo uršulinskega samostana v dovljiški dekaniji in Stara Loka. Škofji Loki. Prošnje za Bohinjsko Belo naj se naslove na Zadnji rok za vlaganje prošenj je 22. okto- c. kr. deželno vlado za Kranjsko, prošnje za Staro ber 1910. 93. Škofijska kronika. Podeljeni sta župniji: Sv. Križ pri Litiji č. g Lovru Lahu, župniku na Gjri nad Idrijo; Gorje č. g. Matiju Mraku, župniku na Bohinjski Beli. Umeščeni so bili čč. gg.: Franc Koželj, deficient v Repnjah, na župnijo Zapoge 16. avgusta; Janez Plahutnik, kaplan v Ribnici, na župnijo Motnik in Anton Zore, župnik v Motniku, na župnijo Mirno peč dne 23. avgusta; Pavel Perko, kaplan v Žireh, na župnijo Češnjice dne 24. avgusta; Josip Lavrič, župnik v Gorenjem Logatcu, na župnijo Breznico dne 30. avgusta; Franc Rajčevič, župnik v Grahovem, na župnijo Lučine in Alojzij Wester, kaplan v Slavini, na župnijo Grahovo dne 1. septembra; Alojzij Železny, kurat v Trnju, na župnijo Ihan dne 14. septembra t. I. Imenovan je bil č. g. Leopold Turšič, kaplan v Gornjem Logatcu, za župnega upravitelja istotam in č. g. Leopold Kolbezen, kaplan v Mirni peči, za župnega upravitelja v Godoviču. Za kateheta na mestnem dekliškem liceju je bil imenovan katehet Janko Mlakar. Premeščeni so bili čč. gg. kaplani: Karol Supin iz Kamnika kot kapiteljski vikar v Novo mesto; Josip Gnidovec, kapiteljski vikar v Novem mestu, v Idrijo; Mihael Zevnik, iz Idrije v Kamnik; Valentin Tomec iz Šmihela pri Novem mestu v Višnjo goro, Josip Fröhlich iz Kranjske gore v Šmihel pri Novem mestu, Anton Vadnal iz Višnje gore v Cerklje pri Krškem, Anton K reč iz Cerkelj pri Krškem v Kranjsko goro, Franc Pečarič iz Breznice na Dovje, Janez Sever iz Šent Jerneja v Mirno peč. Nameščeni so bili čč. gg.: dr. Franc Kulovec kot kaplan na Veliki Dolini, semeniški duhovnik Ivan Tomažič v Trnovem pri Ilirski Bistrici, Janez Dolenec v Senožečah. Nemški viteški red je namestil č. P. Anzelma Polak za kaplana v Črnomlju. V začasni pokoj je stopil č. g. Franc Gol-majer, kaplan v Trnovem pri Ilirski Bistrici. Stalni pokoj je dovoljen preč. g. Frančišku Kummer, župniku in dekanu v Stari Loki. Umrla sta čč. gg. Alojzij Bobek, župnik v Godoviču, dne 31. avgusta; Anton Šifrar, kaplan v Senožečah, dne 7. septembra v dež. bolnici v Ljubljani, pokopan 10. septembra v Šmartinu pri Kranju. Priporočata se čč. gg. sobratom v molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 21. septembra 1910. Vsebina: 85. Decretum de aetate admittendorum ad primani Communionem Eucharisticam. — 86. Addenda in Breviaris et Martyrotogio Romano. — 87. Dubium circa Missam parochialem. — 88. Kanonična vizitacija in birmovanje v cirkniški dekaniji. — 89. Nabirka za poplavljence na Moravskem. — 90. Slovstvo. — 91. Različne opazke. — 92. Konkurzni razpis. — 93. Škofijska kronika. izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.