Folium officiale Dioecesis Lavantinae. Cerkveni zaukaznik za Lavantinsko škofijo. Kirchliches Verordnungs-Blatt für die Lavanter Diözese. Inhalt. 7. Litterae encyclicae Benedicti 1*P. XV. „Ad beatissimi Apostolorum Principis“. 8. Kriegsandacht in der Kathedral» Litterae encyclicae Benedicti PP. XV. AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES. BENEDICTUS PP. XV. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICA»! BENEDICTIONEM. Ad beatissimi Apostolorum Principis cathedram arcano Dei providentis consilio, nullis Nostris meritis, ubi provecti sumus, cum quidem Christus Dominus ea ipsa Nos voce, qua Petrum, appellaret, pasce agnos meos, pasce oves meas;J continuo Nos summa cum benevolentiae caritate oculos in gregem, qui Nostrae mandabatur curae, convertimus; innumerabilem sane gregem, ut qui universos homines, alios alia ratione, complectatur. Omnes enim, quotquot sunt, Iesus Christus a peccati servitute, profuso in pretium suo sanguine, liberavit; nec vero est ullus, qui a beneficiis redemptionis huius exceptione excludatur: itaque genus humanum divinus Pastor partim Ecclesiae suae caulis iam feliciter inclusum habet, partim se eodem compulsuram amantissime affirmat: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient.’ — Equidem non vos hoc celabimus, venerabiles Fratres: ante omnia, divina certe benignitate excitatum, sensimus in animo incredibilem quemdam studii et amoris impetum ad cunctorum salutem hominum quaerendam; atque illud ipsum tuit Nostrum in Pontificatu suscipiendo votum, quod Iesu, mox crucem subeuntis, fuerat : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi.3 Iam vero, ut primum licuit ex hac arce Apostolicae dignitatis rerum humanarum cursum uno quasi obtutu contemplari, cum lacrimabilis obversaretur Nobis ante oculos civilis societatis conditio, acri sane dolore alfocti sumns. Quo enim pacto fieret ut Nostrum communis 1 Ioau. XXI, 15—17. — * Ioau. X, 16. — ' loau. XVII, 11. firche zu Marburg. — 9. Literatur. Slovstvo. — 10. Diözesan - Nachrichten. „Ad beatissimi Apostolorum Principis6' omnium Patris animum non vehementissime sollicitaret hoc Europae atque adeo orbis terrae spectaculum, quo nullum fortasse nec atrocius post hominum memoriam fuit, nec luctuosius? Omnino illi advenisse dies videntur, de quibus Christus praenuntiavit : Audituri... estis praelia et opiniones praeliorum... Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnumA Tristissima usquequaque dominatur imago belli; nec fere nunc est aliud quod hominum cogitationes occupet. Maximae sunt praestantissimaeque opulentia gentes quae dimicant: quamobrem quid mirum, si horrificis bene instructae praesidiis, quae novissime ars militaris invenit, conticere se mutuo exquisita quadam immanitate contendant? Nec ruinarum igitur nec caedis modus: quotidie novo redundat cruore terra, ac sauciis completur exanimisque corporibus. Num, quos ita videris alteros alteris infestos, eos dixeris ab uno omnes prognatos, num eiusdem naturae, eiusdem societatis humanae participes? Num fratres agnoveris, quorum unus est Pater in caelis? Dum autem infinitis utrimque copiis furiose decernitur, interea doloribus et miseriis, quae bellis, tristis cohors, comitari solent, civitates, domus, singuli premuntur: crescit immensum in dies viduarum orborumque numerus; languent, interceptis itineribus, commercia; vacant agri; silent artes; in angustiis locupletes, in squalore inopes, in luctu sunt omnes. Hisce Nos tam extremis rebus permoti, in primo tamquam limine Pontificatus maximi, Nostrarum partium esse duximus, suprema illa Decessoris Nostri, praeclarae sanctissimaeque memoriae Pontificis, revocare verba, iisque iterandis, Apostolicum officium auspicari; vehementerque eos, qui res regunt vel gubernant publicas, obsecravimus, ut, respicientes quantum effusum iam esset lacrimarum et sanguinis, alma pacis munera reddere populis maturarent. Atque utinam, Dei miserentis beneficio, fiat, ut, quem Angeli in ortu divini hominum Redemptoris faustum cecinere nuntium, idem, ineuntibus Nobis vicariam Ipsius 1 Matth. XXIV, 6. 7. munus, celeriter insonet : In terra pax hominibus bonae voluntatis.' Audiant Nos ii, rogamus, quorum in manibus fortuna civitatum sita est. Aliae profecto adsunt viae, rationes aliae, quibus, si qua sunt violata iura, sarciri possint. Has, positis interim armis, bona experiantur fide animisque volentibus. Ipsorum Nos universarum,jue gentium amore impulsi, nulla Nostra causa, sic loquimur. Ne sinant igitur hanc amici et patris vocem in irritum cadere. At vero, non solum huius cruenti dimicatio belli miserrimos habet populos, Nosque anxios et sollicitos. Alterum est, in ipsis medullis humanae societatis inhaerens, furiale malum ; idque omnibus, quicumque sapiunt, est formidini, utpote quod, cum alia i am attulerit et allaturum sit detrimenta civitatibus, tum huius luctuosissimi belli semen i ure habeatur. Etenim ex quo christianae sapientiae praecepta atque instituta observari desita sunt in disciplina rei publicae, cum stabilitatem tranquillita-temque ordinis illa ipsa continerent, necessario nutare funditus coeperunt civitates, ac talis et mentium conversio et morum demutatio consecuta est, ut, nisi Deus mature adiuvet, impendere iam humanae consortionis videatur exitium. Itaque haec cernimus : abesse ab hominum cum hominibus conjunctione benevolentiam mutuam ; despicatui haberi eorum qui praesunt, auctoritatem ; ordines cum ordinibus civium iniuriose contendere ; fluxa et caduca ita sitienter appeti bona, quasi non alia sint, eaque multo potiora, homini proposita ad comparandum. Ilis quidem quatuor capitibus causas totidem contineri arbitramur, cur societas humani generis adeo graviter perturbetur. Danda igitur communiter est opera, ut pellantur e medio, Christianis nimirum principiis revocandis, si vere consilium est pacare communes res rccteque componere. Ac primum Christus Dominus, cum hanc ipsam ob causam de caelis descendisset, ut, quod invidia diaboli eversum fuerat, restitueret in hominibus regnum pacis, non alio illud voluit niti fundamento, nisi caritatis. Quare haec saepius : Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem;2 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem;'' llaec mando vobis, ut diligatis invicem:* tamquam si unum hoc suum esset officium et munus, adducere homines ut diligerent inter se. Atque huius rei gratia, quod non adhibuit argumentorum genus? Suspicere in caelum nos omnes iubet: Unus est enim Pater vester, qui in caelis est? Omnes, nullo nationis aut linguae aut rationum discrimine, eamdem docet formulam precandi : Pater noster, qui es in caelis;B quin etiam affirmat Patrem caelestem, in beneficiis naturae dilargiendis, ne merita quidem singulorum discernere: Qui solem suum oriri facit super bonos et ' Luc. II, 14. — 1 Ioan. XIII, 34. — 3 loan. XV, 12. — 4 Ioan. XV, 17. — » Matth. XXIII, 9. — 6 Matth. VI, 9. malos: et pluit super iustos et iniustos.1 Fratres etiam nos tum dicit inter nos esse, tum suos appellat : Omnes autem vos fratres estis ;2 — Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.* Quod vero ad fraternum amorem excitandum, vel erga eos quos naturae superbia contemnit, valet plurimum, in infimo quoque suae ipse vult agnosci personae dignitatem : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis} Quid, quod sub exitum vitae impensissime rogavit Patrem, ut quotquot in se ipsum essent credituri, omnes caritatis copulatione essent unum ? Sicut tu Pater in me, et ego in te? Denique e cruce pendens, suum sanguinem in nos omnes exhausit, unde quasi coagulati compactique in unum corpus, sic amaremus inter nos, quemadmodum inter membra eiusdem corporis summa amicitia est. — Verum longe aliter se habent mores horum temporum. Numquam fortasse fraternitatis humanae tanta fuit, quanta hodie, praedicatio ; quin imo non dubitant, Evangeli! voce neglecta, operaque Christi et Ecclesiae posthabita, hoc fraternitatis studium efferre, tamquam unum e maximis muneribus, quae huius aetatis humanitas pe pererit. Re tamen vera, numquam minus fraterne actum est inter homines, quam nunc. Crudelissima ob dissimilitudines generis sunt odia ; gentem a gente potius simultates, quam regiones separant; eadem in civitate, eadem intra moenia flagrant mutua invidia ordines civium ; inter privatos autem omnia amore sui, tamquam suprema lege, diriguntur. Videtis, venerabiles Fratres, quam necesse sit omni studio eniti, ut Iesu Christi caritas rursus in hominibus dominetur. Hoc certe semper Nobis propositum habituri sumus, velut proprium Nostri Pontificatus opus ; hoc ipsum studete vos, hortamur. Ne desistamus vel inculcare auribus hominum vel re praestare illud Ioannis: Diligamus alterutrum? Praeclara certe, valdeque commendanda sunt illa, quibus haec aetas abundat beneficentiae causa institutis ; at enim, si quid ad veram Dei et aliorum caritatem in animis fovendam conferant, tum demum solidae utilitatis sunt : quod si nihil eo conferant, nulla sunt : nam qui non diligit, manet in morte? Alteram diximus communis perturbationis causam in eo consistere, quod iam non sancta vulgo sit eorum qui cum potestate praesunt, auctoritas. Ex quo enim placuit omnis humanae potestatis non a Deo, rerum conditore et dominatore, sed a libera hominum voluntate deducere originem, vincula officii, quae eos inter qui praesunt et qni subsunt, intercedere debeant, adeo extenuata sunt, ut propemodum evanuisse videantur. Immodicum enim studium libertatis cum contumacia coniunctum, paullatim 1 Matth. V, 45. — ' Matth. XXIII, 8. — 3 Rom. Vili, 29. — 4 Matth. XXV, 40. — 6 loan. XVII, 21. — ° I. Ioan. III, 23. — 7 Ibid. 14. usquequaque pervasit ; idque ne domesticam quidem societatem, cuius potestatem luce clarius est a natura proficisci, intactam reliquit; quin etiam, quod magis dolendum est, in sacros usque recessus penetravit. Hinc contemptio nascitur legum ; hinc motus multitudinum ; hinc petulantia reprehendendi quidquid i ussum sit; hinc sexcentae re-pertac viae ad disciplinae nervos elidendos; hinc immania illorum facinora, qui, quum se nulla teneri lege profiteantur, nec fortunas hominum verentur nec vitam perdere. Ad hanc opinandi agendique pravitatem, qua societatis humanae constitutio pervertitur, Nobis quidem, quibus magisterium veritatis divinitus mandatum est, tacere non licet; populosque admonemus illius doctrinae, quam nulla hominum placita mutare possunt: Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.1 Quisquis igitur inter homines praeest, sive is princeps est sive infra principatum, eius divina est origo auctoritatis. Quare Paulus non quovis modo, sed religiose, id est ex conscientiae officio, obtemperandum iis esse edicit, qui pro potestate iubent, nisi quid iubeant divinis contrarium legibus: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sevir an unsere Brüder draußen im Feindesland denke», die sich vielleicht auf anstrengenden Märschen befinden oder dem Feinde in mörderischer Schlacht gegenüberstehen. Wir wollen für sie stürmisch hinauf zur Gottesmutter rufen: Maria, schütze sie! Ave, Maria! Und wenn die Abendglocke zum Englischen Grnß läutet und zur Ruhe der Arbeit einladet, dann wollen wir an unsere heldensinnigen Soldaten draußen im Felddienste denken, für die noch keine Glocke zur erquickenden Ruhe klingt, die sich nicht niederlegen können auf weiche Betten, die noch auf einsamen Posten Wache halten und rastlos hineinspühen in die dunkle Nacht — stets auf der Hut vor feindlichem Aberfall. Wir wollen für sie eindringlich empor zur Gottes-mutter flehen: Maria, schütze sie! Ave, Maria! Insbesondere wollen wir beim abendlichen so weihevollen Angelns-Sönten an jene braven Krieger denken, die mit schwere» Wunden ins Feldlazarett gebracht wurden oder die noch nicht auf dem weiten Schlachtfelde gefunden sind und irgendwo noch verlassen liegen in ihren Schmerzen und sehnlichst quf Hilfe hoffen. Ebenso wollen wir, wie es St. Paulus befiehlt, der Gefangenen gedenke», als wäre» wir Mitgefangene. (llebr. 18, 8). An alle diele armen Mitbrüder wollen wir denken und für sie das zarte Herz der Gottesmutter anrnsen: Morin, schütze sie! Ave, Maria! O wie tröstlich und beruhigend wirkt im Felde das himmlische Ave, Maria. Da hat ein Kanonenschuß einige Tiroler Kaiserjäger samt ihrem Hauptmanne getroffen. Sie liegen da in ihrem Blute, mit der letzten Kraftanstrengung ziehen sie den Rosenkranz heraus. Der Hauptmanu betet vor und die sterbenden Soldaten beten nach. Bitte für uns arme (Sünder, jetzt und in der Stunde unseres Abster ben s! Amen. Da verstummt schon einer und dort einer, sie sind mit dem letzten Gruß an die Mutter der Barmherzigkeit dahingeschieden — Da drunten in Serbien trifft mitten in der Nacht einen heldenhaften Steirer ein Schuß in die Brust. Mit einem schmerzlichen Aufschrei sinkt er nieder, sein treuer Kamerad kniet neben dem Sterbenden. „Grüß mir meine junge Frau und meine zwei lieben Kinderlein!" Und noch ein Gebetlein: Heilige Maria, Mutter Gottes, bitt für uns, und der so tapfere wie fromme Soldat ist sanft und selig im Herrn entschlafen. Maria, die liebe Gottesmutter, hat sicherlich ihr innigstes Erbarmen, ihr wirksamstes Mitleid aufgespart für die schwerste und härteste Stunde der Stunden — für die Todesstunde. Ihr Mutterbild leuchtet wundermild hin über Nacht und Granen, hin über Donnergetöse und Tvdeswunden, hin über das Schmer -zensgestöhtt Schwerkranker, Verwundeter und Sterbender. Zur Erhaltung und Erhöhung dieses ihres mütterlichen Mitleids und Erbarmens wollen wir unseren Grnß und unsere Bitte zu ihr hinanssettden beim jedesmaligen Angelusläuten. Und sie wird uns ihre Hilfe nicht versagen. Nein, im Gegenteil! Wir werden gewiß bei ihr finden Trost in Elend und Not, Rat in Zweifeln, Erleichterung in Seelenquale», Hilfe in Krankheiten, Stütze in Verlassenheit, Labsal in Trübsal, Frieden nach langem Kampfe und mütterlichen Beistand in jeder Lebenslage. Deshalb beende ich meine marianische Kriegspredigt, wie ich sie begonnen: Sub tu um praesidium confugimus, sancta Dei Genitrix! Unter deinen Schutz und Schirm fliehen wir, o heilige Gottes gebären», verschmähe nicht unser Gebet in unseren Noten, sondern erlöse uns jederzeit von allen Gefahren: o du glvrwürdige und gebeuedeite Jungfrau, unsere Frau, unsere Mittlerin, unsere Fürsprecherin! Amen. 9. Literatur. Slovstvo. 1. In der Verlagsanstalt Benzittger & Co. A. G. in Dienet dem Herrn! Gebetbuch für fortgeschrittene Kinder Einsiedel» sind fünf in enger Beziehung zu einander stehende und schulentlassene Jugend (530 Seiten, Preis M. 1120) ; katechetische Büchlein erschienen, nämlich: Gottes Lieblinge, Vorbereitung auf die erste heilige Beicht, Aus- Gebetsbüchlein für die Kleinen (126 Seiten, Preis 50 Pf.); geführte Katechesen im Anschluß an das Gebetbuch „Dienet beni Herrn" (125 Seiten, Preis M. 2); Vorbereitung auf die erste heilige Kommunion, Katechesen für die Mittelstufe im Anschlüsse an das Gebetbuch „Dienet dem Herrn" (92 Seiten, Preis M. 2); Stufenweise Einführung der Kinder in die heilige Messe, Theoretische Darlegungen und ausgeführte Katechesen für alle Jahrgänge der Volksschule im Anschlüsse an die Gebetbücher „Gottes Lieblinge" und „Dienet dem Herrn" (187 Seiten). Die vorgenannten Werkche» sind verfaßt von Dr. Hubert Gcrigh und weil sie zur Grundlage die römischen Kinder-kominunion-Dekrete haben, werden sie den Herren Katecheten zur Anschaffung empfohlen. 2. Friedrich Pustet, Buchdrucker des Heil. Apost. Stuhles und der hl. Ritenkongregation, hat drei Neuheiten seines liturgischen Verlages anher mit dem Ersuchen vorgelegt, sie im Kirchlichen Verordnungs - Blatte dem hochwürdigen Klerus zu empfehlen: a) Variationes in divino Officio recitando iuxta Constitutionem Apostolicam „Divino afflatu“ et Motu proprio „Abhinc duos annos “. 18°. 100 Seiten. Geheftet M.—-80, in Leinwand mit Rotschnitt M. 1 20. b) Die Neuerungen im Brevier. Zusamniengestellt von Franz Br ehm, Liturg. Redakteur. 1914. 18«. 184 Seiten. Geheftet M. 1 20. — In diesem Büchlein ist die ganze nunmehr für einige Jahrzehnte einstweilen zum Abschluß gebrachte Brevierreform kurz und übersichtlich dargelegt und sind hiebei alle seit Oktober 1913 bis jetzt erschienenen nachträglichen Dekrete der Hl. Ritenkongregation berücksichtigt. c) Comes Directorii a P. L u c h e s i o Semler O. F. M. editus. 24°. 12 Seiten. Geheftet 10 Pf g. Hundert Exemplare M. 8'—. Das Büchlein bietet eine kurze Übersicht über die einzelnen Arten der Offizien zur schnellen Orientierung beim Breviergebet. Diese Neuerscheinungen, deren Anschaffung hiemit empfohlen wird, können burdj jede katholische Sortimentsbuch-handlung bezogen werden. 3. Im Petrus-Verlag, G. m. b. H. in Trier, ist die neue Enzyklika des Papstes Benedikt XV. „Ad beatissimi Apostolorum Principis“ vom 1. November 1914 als Broschüre erschienen. Dieselbe enthält den lateinischen Urtext und die authentische deutsche Übersetzung nach den Acta Apostolicae Sedis, serners das erste Rundschreiben des Papstes „Ubi primum“ vom 8. September 1914 in Latein und Deutsch. An der gleichen Stelle sollen auch die späteren Rundschreiben Sr. Heiligkeit Papst Benedikt XV. in derselben Ausführung und demselben Format herausgegeben werden. Die Broschüre kostet 70 Pfg. und kann durch jede Buchhandlung bezogen werden. 4. Katoliška bukvama v Ljubljani je natisnila in založila knjižico, ki je namenjena mladeničem, ki stopijo v vrsto cesarskih mož, v težko vojaško službo. In tem hi naj knjižica bila zanesljiv vodnik in svetovalec na novih potih. Ime knjižici je „Slovenskim fantom za slovo na pot v cesarsko službo,“ spisal jo je Jernej Hafner, kaplan, in jo je poklonil devici Mariji, kraljici nebes in zemlje, materi božji in vsem krščanskim materam slovenskih junakov. Knjižica je vredna toplega priporočila, ker obsega ne le koristne nauke in nasvete, marveč tudi najpotrebnejše molitve za mlade vojake. V pridostavku še najdemo v prid vojakom molitve, ki so obdarovane z odpustki. 10 Diözefan-Nachrichten. Gestorben sind die Herren: Johann Ev. Košar, Jubelpricster, im 81. und Franz Slavič, pensionierter Pfarrer von St. Anton am Pa- pensionierter Pfarrer von St. Jakob in Galizien, in Cilli am 6. Jänner chern, zu St. Lorenzen ob Marburg am 10. Jänner im 67. Lebensjahre. F. B. Lavanter Ordinariat zn Marburg, am 15. Jänner 1915. f ÄdkeC, Fürstbischof. St. LqrMu--Vuckdruck»rei, ivtardurg.