LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST Laibacher Dioecesanblaü. St. VIII. xta -SX Vsebina: 40. Monitum ad Clerum de electionibus politicis. ElK 40. Monitum ad Clerum de electionibus politicis. I mminentibus jam electionibus pro comitiis provincialibus accidet certe, quod accidit alias, ut scilicet hie illeve de clero qua candidatus ad raunus deputati constituatur. Iamvero justus ordo et ratio diseiplinae eccle-siasticae omnino postulat, ut, quicumque ad hujus-modi munus proponitur vel forte ipse aspirat, ante omnia episcopum de hoc certiorem reddat ejus-que exquirat judicium. Episcopi enim est, judicare, utrum officia, quae alicui adimplenda jam incum-bunt, etiam illam in munere deputati occupa-tionem arlkuc perraittant, necne. Omnino etiam in electionum negotio vitandum, ne, sicubi vir laicus bonae notae et vere catholicus qua candidatus con-stituitur necessariisque gaudet qualitatibus, quis de clero qua candidatus adversarius illum oppugnet; multoque magis, ne sacerdos contra sacerdotem insurgat; maxime vero, ne (quod absit omnino) sacerdos forte eoram partes sequatur, qui tamquam filii inobedientiae auctoritatem spernunt ecclesia-sticam et contra illos, quos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam Bei, fortasse jam indo ab annis atrox gerunt bellum. Profecto gravissimum esset pro fidelibus scandalum, si (quod Deus avertat) sacerdos quidam sive qua candidatus sive qua deputatus talibus adjnngeretur hominibus. Haec ergo hisque similia consideranda veniunt, quando de electionibus agitur. Ouae quum ita sint, serio praecipio in Domino, ut quicumque de clero ad munus deputati aspirat sive ipse sive proponitur ab aliis, antequam candidaturam pro tali munere suscipit, episcopum de hoc certiorem reddat quidque ille sentiat exquirat. Qui vero hoc parvipenderit praeceptum, sciat, ipsum ante Deum reum fore contemptae illius, quam solemnissimo vitae suae momento pro -miserat, obedientiae et reverentiae erga episcopum suum. Volo vero, ut haec etiam aliis in electionibus politicis, necnon in electionibus com-munalibus Labacensibus omnino observentur. Ceterum quae electiones ipsas earumque pro rebus publicis et ecclesiasticis momentum attinent, recolantur ex litteris communibus, quas episcopi 98 1895. VIII. 40. Austriaci die 15. Febr. 1891. dederunt, quaeve ex-hibentur folio dioecesano anni 1891. II. 5 et 6. (Conf. etiam fol. dioec. 1885. 5.) Inde Rev. Domini facile videbunt, quomodo iis agendum et ad quid in electionibus prae omnibus attendendum iis sit, ut muneri suo tanquam boni et fideles Christi com-ministri fideliumque pastores satisfaciant. Quodsi gravissimum esset scandalum, si quis de clero, ut innui supra, vel qua candidatus vel qua deputatus viris 86 adjungeret episeoporum suorum contem-ptoribus, profecto scandalum etiam esset, si quis de clero talium virorum partes in electionibus faci-endis promoveret. Talis enim agendi modus quomodo non et ipse in detrimentum vergeret aucto-ritatis ecclesiasticae ? Quomodo autem excusaretur ante Deum, si quis, politicis suis desideriis satis-facere volens, auctoritatem parvipenderet, a qua tandem omnis vis et efficacia ecclesiae dependet, dum econtra omnis domus in seipsam divisa de-struatur necesse sit? Quamquam porro strenue adlaborandum, ut bonae fiant electiones, tarnen nunquam non cum omni moderatione, dignitate et gravitate proce-dendum est, ita ut quivis facile videre possit, non esse animi excitationem, non passionem, non personalem contra quemdam aversionem, quae in electionum negotio nos ducat, sed Dei ecclesiaeque amorem intimamque de rei gravitate persuasionem. Ouum autem omne bonum desursum sit, a Patre luminum, hinc Dominica ante virorum electorum electiones publicae in quavis eccle- Datum Labaci, die 9. Octobris 1895. sia parochiali instituendae sunt preces, quem in finem SS. Sacramentum per horam expo-nendum fidelesque ad ejus frequentem adora-tionem excitandi erunt; id quod fiet edocendo illos, quantopere electiones in ecclesiae bonum influant quantumque conferre possint, ut vita publica denuo religionis catholicae praeceptis conformetur, sicque aeternam salutem nostram non solum non exponat periculo, sed imo quam maxime illam promoveat. Qua occasione Reverendis Dominis etiam prae-ceptum in memoriam revoco, quo episcopi pro-vinciae ecclesiasticae Goritiensis litteris d. 26. Nov. a. 1887. datis (v. fol. dioec. a. 1887. IX. 72 et 73) certi generis folia vetarunt. Profecto ex ipsis eorum verbis patet, non parvi momenti esse rem, de qua in illis litteris agitur. Consulant ergo consci-entiae suae, qui hujusmodi foliis adhuc forte in-haerent, sive directe sive ex aliorum manibus ea sibi procurando, quin ul 1 a justa causa vel necessitate excusentur; consulant consci-entiae suae, qui forte non ipsi tantum talia folia lectitant, sed sive consilio sive exemplo suo sive alio quocunque modo inter fideles etiam propagant; consulant conscientiae suae, qui in ejusmodi folia scribere cum iisque sive directe sive indirecte verbo vel scripto coinmunicare non timent. Facile quidem est, fallere seipsum; facile etiam, fallere homines; impossibile autem, fallere Deum, cujus iudicio omnes aliquando sistemur. f Jacobus, Pr. Eppus. Izdajatelj in odgovorni urednik Martin Pogaöar. — Tiskala Katoliäka l'iskarna.