Let019)3- LJUBLJANSKI štev-x- ŠKOFIJSKI LIST 108. Litterae Apostolicae, quibus Indulgentiae perpetuae conceduntur Sodalitati »Infantes diligentium« ubique terrarum. PIUS PP. X. Ad perpetuam rei memoriam. — In pluribus, praesertim, Austriae, dioecesibus frugifera quaedam Sodalitas est, sub titulo »Infantes diligentium« vulgo »Katholischer Verein der Kinderfreunde« canonice instituta, et sub auspiciis S. Familiae posita. Haec pia Sodalitas ad finem intendit catholice pueros instituendi, ideoque ipsius socii, et catholicas scholas erigendas curant, et singulari sollertia adlaborant ut ipsis parentes liberos educandos tradant, pariterque sedulo incumbunt ut sive in orphanotrophiis, sive in aliis piis domibus, pueri a parentibus neglecti excipiantur; illisque etiam consulentes iuvenibus, qui ob defectum religiosae vel civilis institutionis a recto tramite declinarunt, domos pro his quoque recipiendis condere student. IIos vero salutares fines ut facilius sodales assequantur, tum precibus Deum beatamque Virginem quotidie prosequuntur, tum suam addere stipem non praetermittunt. Iam inde ab anno MDCCCLXXXIV, suae vitae primo, ipsam Sodalitatem Salisburgi primum erectam, per Rescriptum Congregationis Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae die XX decembris mensis obsignatum, Leo PP. XIII rec. mem. decessor Noster spiritualibus gratiis ad decennium ditare dignatus est. Nunc vero Moderator generalis Societatis ipsius, ut ipsas gratias in perpetuum confirmare velimus, supplici prece Nos flagitat; Nosque probe noscentes quot quantaque bona ex actuosa sodalium eorundem opera eventura sint, optatis his annuendum ultro libenterque censemus. Quae cum ita sint, ut super enunciata Societas potiora in dies, favente Domino, incrementa capiat, auditis VV. FF. NN. S. R. E. Cardd. Inquisitoribus generalibus, de omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. eius auctoritate confisi, omnibus et singulis fidelibus qui in Sodalitatem »Infantes diligentium« appellatam quavis in dioecesi, ubi illa canonice erecta exsistat, in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vero poenitentes et confessi sanctissimam Eucharistiam sumpserint, plenariam; ac tam inscriptis quam in posterum inscribendis ipsa in Societate sodalibus qui quotannis festivitatibus Nativitatis ac Paschatis Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, Pentecostes, et Immaculatae Conceptionis Virginis Mariae, nec non diebus quibus iuxta recentem die festis praecepto servandis constitutionem, Solemnita-tis S. Iosephi purissimi Sponsi B. M. V., et Nativitatis S. Ioannis Baptistae festivitates in Ecclesia recoluntur, admissorum sacramentali confessione expiati atque eucharisticis dapibus refecti, propriam Societatis ecclesiam, si forte exstet in locis ubi hi degunt, secus quamlibet ecclesiam vel sacellum publicum, a medietate diei praecedentis ad occasum usque solis supra-dicti cuiusque festi diei, singulis annis devote visitent, ibique pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac S. matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, quo ex his die id agant, similiter plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis Sodalibus, nunc et in posterum eandem in piam Sociqtatem adlectis sive adlegendis, qui contrito saltem corde quotannis diebus festis Purificationis et Praesentationis B. M. V., S. Annae, S. Ioachim, S. Thomae Ap., S. Benedicti abbatis, S. Angelae Mericiae, S. Vincentii a Paulo, S. Hieronymi Aemiliani, S. Iosephi Calasanctii, S. Ruperti episcopi et S. Petri Canisii pariter propriam Sodalitii ecclesiam, si exstet in locis ubi commorantur, secus ecclesiam quamvis sive 19 quodvis sacellum publicum, preces uti superius diximus fundentes, celebrent, quo die id peragant, de poenalium numero septem annos toti-demque quadragenas in forma Ecclesiae solita expungimus. Tandem largimur fidelibus iisdem, si malint, liceat plenariis his ac partialibus indulgentiis functorum vita labes poenasque expiare. Praeterea cum sancta et salutaris cogitatio sit pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur, defunctorum quoque sociorum solatio consulentes, apostolica Nostra auctoritate concedimus, ut quae ad quodvis cufiusque ecclesiae sive sacelli altare, Missae pro defunctis ex ipsa Sodalitate sodalibus nunc et in posterum rite celebrabuntur, animae illi pro qua celebratae fuerint, perinde suffragentur, ac si forent ad privilegiatum altare peractae. Denique sacerdotibus directoribus Sodalitatis supei’enunciatae, nunc et in posterum, durante munere permittimus, ut dummodo sint ad sacramentales confessiones excipiendas probati, extra Urbem, ac de respectivi Ordinarii consensu, cruces, crucifixos, sacra numismata, coronas precatorias, et parvas ex metallo D. N. I. Christi, B. Mariae Virginis et Sanctorum statuas in forma Ecclesiae solita, tempore sacrarum Missionum publice, aliis vero temporibus privatim benedicere, illisque indulgentias omnes adiicere queant, quae in elencho per typos edito a sacra Congregatione de Propaganda Fide enumerantur, non exclusis qhod ad coronas, illis quae a S. Birgitta nominantur. Non obstantibus Nostra et Cancellariae apostolicae regulae de non concedendis indulgentiis ad instar, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, caete-risque' ccVntrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die III iunii MDCCCCXIII, Pontificatus Nostri anno decimo. L. f S. R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status. (Acta Apost. Sedis 1913, pag. 301.) 109. Decretum quo Indulgentia iam concessa fidelibus se invicem salu tantibus per invocationem Nominis Iesu, etiam Mariae adiecto nomine manet. Suprema S. Congregatio S. Officii (Sectio.de Indulgentiis). Sunt quos amor pius erga Beatissimam inter virgines sic delectat, ut Iesum nunquam commemorare queant, nisi glorioso comitante nomine Matris suae, corredemptricis nostrae, beatae Mariae. Laudabilis haec consuetudo ad illam extenditur invocationem, seu Christianam salutationem, circa quam Decretum supremae H. S. Congregationis, die 27 martii 1913, datum est. Equidem, pluribus in locis salutantur chri-sticolae his verbis: Laudetur lesus et Maria — Hodie et semper. Ne pereant forte, quae pro sola datae sunt Iesu nominis invocatione Indulgentiae, istiusmodi in adiunctis, apud Ssmum D. N. D. Pium div. prov. Pp. X, die 26 mensis iunii 1913, in audientia R. P. D. Adses-sori S. Officii impertita, supplicatum est, ut benigne concedere dignaretur, invicem salutantes sub invocatione et laude ss. nominum Iesu et Mariae easdem lucrifacere indulgentias, quas ss. nomen Iesu tantum laudantes. Sanctitas vero Sua, has preces perlibenter suscipiens, et gratiam extensionis concessit, et praesens Decretum expediri (iussit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla, L. f S. | p Archiep. Seleucien., Ads. S. O. (Acta Apost. Sedis 1913, pag. 364.) 110. Decretum, quo solvuntur dubia circa Ss. Numismata Scapularibus sufficienda. Suprema S. Congregatio S. Officii (Sectio de Indulgentiis). Ad supremam hanc Congregationem sancti Officii sequentia exhibita sunt dubia pro opportuna solutione; nimirum: I. Utrum sacerdos pollens facultate Scapularia imponendi, possit unico signo crucis pro unoquoque Scapulari benedicere publice omnia Ss. Numismata quae habent fideles in ecclesia vel in quodam conventu, quin haec Numismata videantur, nec in individuo cognoscantur? II. Utrum benedictio impertiri possit Ss. Numismiatibus pro personis iam non adseriptis Scapularibus per impositionem, sed postea vel serius adseribendis; quae Numismata gauderent favoribus Scapularium, tempore quo personae erunt adseriptae per regularem impositionem? Vel estne necessarium, personas iam Scapularibus adseriptas esse antequam Ss. Nusmimata pro ipsis efficaciter benedici possint? III. Utrum benedici possint Numismata multa, quae distribuenda sunt quibuscumque personis, quarum aliae iam Scapularibus adseriptae sunt, et aliae non adseriptae; et in hoc casu, Nusmimata, saltem personis iam Scapularibus adseriptis data, eruntne benedicta? Emi ac Rmi Patres una mecum Generales Inquisitores, in solito conventu habito feria IV, die 4 iunii 1913, dixerunt: ad I Affirmative; ad II Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam; ad III provisum in II. Et Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori supremae huius Congregationis, feria V, die 5, eodem mense eodem-que anno, impertita, Emorum Patrum resolutiones benigne approbavit, et hoc Decretum desuper expediri iussit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. (Acta Apost. Sedis, pag. 303.) 111. Decretum, quo solvitur dubium circa preces Tertiariorum Franci-scalium aliis insuper sodalitatibus adseriptorum. Suprema S. Congregatio S. Officii (Sectio de Indulgentiis). Quum die 11 iunii 1913, feria IV, Emi ac Rmi DD. Cardinales Inquisitores Generales, in conventu habito in aedibus sancti Officii, perpenso dubio sibi proposito: »Num Tertiarii saeculares Franciscani, recitantes, loco Horarum canonicarum, duodecies Pater, Ave et Gloria, possint, hac tantummodo recitatione, omnibus aliis obligationibus, quod preces attinet, satisfacere, quas ex adseriptione ad alias pias sodalitates contraxerint«, negativam protulerint sententiam; Ssmus D. N. D. Pius div. providentia Pp. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori supremae sacrae Congregationis sancti Officii, feria V, die 12 iunii 1913, impertita, votum Emlo-rum Patrum ratum habens, ad propositum dubium respondendum decrevit: »Negative«. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L. f S. t D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. (Acta Apost. Sedis 1913, pag. 304.) 112. Decretum seu declaratio circa pia obiecta a Summo Pontifice benedicta. Suprema S. Congregatio S. Officii (Sectio de Indulgentiis). Die 12 iunii 1913. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in au- dignatus est, Indulgentias, quas ipse solet ad-dientia R. P. D. Adsessori supremae Congregati- nectere crucibus, crucifixis, rosariis, coronis, onis sancti Officii impertita, benigne declarare ss. numismatibus et parvis statuis, Sibi a fideli- 19* bus porrectis, illas tantummodo esse intelligen-das quae in elencho, a sacra Congregatione Indulgentiarum dic 28 augusti 1903 edito, recensentur, quaeque apostolicae nuncupantur; nisi expressis verbis significet, alias insuper velle adnectere, v. gr. S. Birgittae, vel Crucigerorum, specifice ac nominatim eas designando. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. (Acta Apost. Sedis 1913, pag. 305.) 113. Extensio Indultorum circa absolutiones generales Tertii Ordinis Fratrum Minorum s. Francisci. S. Congregatio S. Officii (Sectio de Indulgentiis). Beatissime Pater, Procurator generalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter exponit, ut sequitur: Rescripto Sacrae Congregationis Indulgentiarum, die 16 ianuarii 1886, Tertiarii saeculares S. P. Francisci, legitime impediti quominus ecclesiam adeant, Absolutionem generalem, diebus assignatis, qui profesti sunt, accepturi, eam accipere valent die festo de praecepto, qui intra octiduum eorum profestorum dierum occurrat. Item, alio Rescripto eiusdem sacrae Congregationis, 21 iulii 1888, iidem Tertiarii Absolutionem generalem pridie festi, post expletam sacramen-talem confessionem recipere valent. Ex illis autem duobus Rescriptis patet, praefata indulta Tertiariis saecularibus S. P. Francisci concessa fuisse pro illis Absolutionibus generalibus quae illo tempore in indice indulgentiarum eiusdem Tertii Ordinis recensentur, seu quae ipsis directe concessae fuerunt. Sed cum hodie iidem Tertiarii, vi Litterarum apostolicarum diei 5 maii 1909 et Rescripti diei 17 maii 1909, communicatione omnium indulgentiarum et fructuum spiritualium cum I et II Ordine S. Francisci fruantujr, ideoque vi huius communicationis etiam ius habeant . ;ad illas Absolutiones generales et Benedictiones papales, quae I et II Ordini S. Francisci indultae sunt; idcirco: Orator Sanctitatem Vestram lmmijliter supplicat, ut praefata Indulta, Rescriptis sacrae Congregationis Indulgentiarum die 16 ianuarii 1886 et die 21 iulii 1888 concessa, extendere dignetur pro eisdem Tertiariis ad Absolutiones generales, quas ipsi vi communicationis indulgentiarum cum I et II Ordine lucrari valent. Et Ileus, etc. Oie 12 i u n i i 1913. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori sancti Officii impertita, benigne annuit pro gratia iuxta preces. Contrariis non obstantibus quibuscumque. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. Acta Apost. Sedis 1913, pag. 306.) 114. Decretum de precibus in fine Missae recitandis. S. Congregatio Rituum. A nonnulis locorom Emis Ordinariis, sacrorum Rituum Congregationi sequens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fuit; nimirum: An, attentis S. R. C. Decretis n. 3697, Ordinis M i ,'a. Capuccinorum, 7 decembris 1888 ad III, de Missa Conventuali sine cantu, et n. 4271 B a i o n e n., 8 iunii 1911 ad II, de Missa votiva lecta S. Cordis Iesu, prima feria VI cuiusvis mensis, etiam aliqua similis Missa lecta, ex gr. occasione primae communionis, aut communionis generalis, sacrae confirmationis vel ordina-, tionis aut pro sponsis, haberi possit uti solemnis; eique applicari valeant praefata decreta quoad Preces in fine Missae, a Summo Pontifice praescriptas, omittendas? Et sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis liturgicae suffragio, omnibus accurate perpensis ita rescribendum censuit: »Affirmative, si Missa cum aliqua solemnitate celebretur, vel Missam, quin celebrans ab altari recedat, immediate ac rite subsequatur aliqua sacra functio seu pium exercitium.« Atque ita rescripsit ac declaravit. Die 20 iunii 1913. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine Ep- Charyst., Secretarius. (Acta Apost. Sedis 1913, pag. 311.) 115. Dubium circa Manuscripta religiosorum. Sacra Congregatio de Religiosis. Sacra Congregatio de Religiosis, in plenario coetu ad Vaticanum habito die 2 iunii 1911, nonnulla dubia de Religiosorum manuscriptis perpendit et resolvit, de quibus videre est in hoc Commentario (pag. 270 eiusdem anni). Nunc autem rursum ab Ea quaesitum est: »An religiosi tum votorum solemnium, tum votorum simplicium, qui aliquod manuscriptum durantibus votis exaraverunt, eiusdem dominium habeant, ita ut illud donare aut quocumque titulo alienare valeant.« Et Emi PP. Cardinales huius Congregati- onis, in plenario coetu ad Vaticanum habito die 11 iulii 1913, responderunt: »Negative«. Quam Emorum ‘Patrum responsionem Ssmus Dnus noster Pius Papa X, referente in-frascripto S. Congregationis Secretario, ratam habuit et confirmavit die 13 iulii 1913. 0. Card. Cagiano de Azevedo, Pro-Praefectus. L. f S. Donatus Archiep. Ephesinus, Secretarius. (Acta Apost. Sedis 1913, pag. 366.) 116. Cerkvenoglasbena komisija za ljubljansko škofijo. Knczoškofijski ordinariat v Ljubljani je imenoval z odlokom z dne 14. avgusta 1913, štev. 3470, člane cerkvenoglasbene komisije in škofijske nadžornike organistov. V cerkvenoglasbeni komisiji so sledeči p. n. gospodje: Mihael A r k o, dekan v Idriji; Franc Bernik, župnik v Domžalah; Franc Ferjančič, sem. nam. vodja in učitelj orglarske šole v Ljubljani; Franc G e r b i č, ravnatelj šole »Glasbene Matice« v Ljubljani; Vojteh Ii y b a š e k, učitelj petja in glasbe v kne-zoškofijskem zavodu v Št.Vidu nad Ljubljano, dr. Franc Kimovec, stud.mus. na Dunaju; dr. Josip Mantuani, ravnatelj deželnega muzeja v Ljubljani; Stanko Premrl, vodja stolnega kora in orglarske šole v Ljubljani; P. Hugolin S a 11 n e r, konzistorialni svetnik, župnik, predsednik Cecilijinega društva v Ljubljani; P. Bernard W i d m a n n, opat v Zatičini; Franc Zabret, kaplan na Vrhniki. Škofijski nadzorniki organistov v ljubljanski škofiji. 1. Za ljubljansko mesto: vsi v Ljubljani stanujoči člani cerkvenoglasbene komisije; 2. za ljubljansko okoličansko dekanijo: P. H. Sattner in dr. Josip Mantuani, člana cerkvenoglasbene komisije; 3. za c i r k n i š k o dekanijo: ravnatelj Fr. Ge r bič, član cerkvenoglasbene komisije, in Jos. J u v a n e c, dekan v Cirknici; 4. za kočevsko dekanijo: opat P. B. W i d-man n, član cerkvenoglasbene komisije; 5. za idrijsko dekanijo: dekan Mih. Arko, član cerkvenoglasbene komisije; 6. za kamniško dekanijo: župnik Fr. Bernik, član cerkvenoglasbene komisije; 7. za kranjsko dekanijo: Vojteh H y baše k, član cerkvenoglasbene komisije; 8. za leskovško dekanijo: Anton Lesjak, župnik in duhovni svetnik v Št. Jerneju; 9. za litijsko dekanijo: Gothard R o 11, župnik in duhovni svetnik v Zagorju ob Savi; 10. za loško dekanijo: Val. Marčič, župnik v Železnikih (za Selško dolino) in Josip Logar, župnik v Žirih (za Poljansko dolino); 11. za moravsko dekanijo: Franc Ferjančič, član cerkvenoglasbcnc komisije, in Jan. R i h t a r š i č, župnik pri Sv. Heleni; 12. za novomeško dekanijo: Martin Nemanič, župnik v Brusnicah; 13. za postojnsko .dekanijo: Bernard Pirnat, organist v Št. Petru na Krasu; 14. za radovljiško dekanijo: dr. Fr. Kimovec, član cerkvenoglasbene komisije (za Bled — Dolino) in Anton Golf, župnik v Boh. Srednji vasi (Bohinj); 15. za ribniško dekanijo: Jan. Jereb, župnik v Škocijanu pri Turjaku, in Jos. Sicli e r 1, organist v Ribnici; 16. za se mišk o dekanijo: Alojzij Mihelčič, organist v Metliki; 17. za šmarsko dekanijo: opat B. Wid-m a n n, član cerkvenoglasbene komisije; 18. za trebanjsko dekanijo: Tom. Rožnik, župnik v Dobrničah; 19. za trnovsko dekanijo: Bernard Pirnat, organist v Št. Petru na Krasu; 20. za vipavsko dekanijo: Alojzij Kralj, župni upravitelj na Gočah; 21. za vrhniško dekanijo: Stanko Premrl, član cerkvenoglasbene komisije, in Ivan M i -h e 1 č i č, župnik v Zaplani; 22. za ž u ž e m b e r š k o dekanijo: Tomaž R o ž -n i k, župnik v Dobrničah. 117. Verskozakladne maše in župni upravitelji. C. kr. ministrstvo za bogočastje in uk je izdalo dne 13. decembra 1901, št. 37.551, naslednji razpis: Aus Anlaß der gemachten Wahrnehmungen einer teilweise irrtümlichen Praxis in der Behandlung der sogenannten »Dotationsmessen« (d. i. der auf dem Pfründenstiftungs- oder Zu-stiftungs-Vermögen ohne Aussetzung eines bestimmten Bedeckungs-Kapitales haftenden Meßverbindlichkeiten), in den von den Pfründenpro-visoren gelegten Interkalarrechnungen wird die k. k. Landesregierung erinnert, daß die Pfrün-den-Provisoren zufolge des in dem Hofkanzleidekrete vom 23. Juni 1841, Z. 19.390, (an alle Länderstellen) ausgesprochenen Grundsatzes, daß der Provisor niemals besser als der wirkliche Pfründner zu stellen sei und gemäß den Bestimmungen des § 10 des Gesetzes vom 19. September 1898, R.-G.-Bl. Nr. 176, keinesfalls Anspruch haben, für die »Dotationsmessen« das diözesanübliche Stipendium passiert zu erhalten. Hieran ändert der Umstand nichts, daß der Ertrag der Stiftungs-, respektive Zustiftungskapitalien dem Religionsfonds gegenüber in der Interkalarrechnung als Einnahme auszuweisen ist. Andererseits hat sich die staatliche Kultus-vei’waltunvg mit der Frage, ob die Pfründenprovisoren für den ihnen aus dem Religionsfonds angewiesenen Gehalt auch sämtliche auf der Pfründenstiftung, resp. Zustiftung als solcher lastenden Meßverbin dlichk eiten unentgeltlich zu persolvieren haben oder ob und welche Erleichterung ihnep diesfalls zukomme, ungeachtet des Umstandes, daß die Provisoren seinerzeit durch staatliche Normen zur unentgeltlichen Per-solvierung aller mit der Pfründe verbundenen Meßverbin! dlichk eiten verhalten waren und daß ihnen dermalen von Staats wegen die im § 10 des geltenden Kongruagesetzes ausgesprochene Vergünstigung ausdrücklich zuerkannt wurde, i n kin erWeise zu befassen, sondern ist die diesbezügliche Regelung lediglich dem Belieben der Ordinariate anheimzustellen. Insoferne in einzelnen Verwaltungsgebieten eine mit dem oben Gesagten im Widerspruche stehende Praxis bestünde, ist dieselbe pro futuro den Bestimmungen dieses Erlasses gemäß abzuändern. C. kr. ministrstvo smatra pa verskozakladne maše tudi za dotacijske maše in razločuje pri verskozakladnih mašah le med nadarbinarjem in upraviteljem. Z odlokom 31..avgusta 1913, št. 19.524, se je izreklo: »Religionsfondsmessen sind als auf dem Pfründevermögen ohne Aussetzung eines bestimmten Bedeckungskapitales haftende Ver- bincllichkeiten, sohin als Dotationsmessen anzusehein und gebührt daher für deren Persolvierung im Sinne des Ministerialerlasses vom 13. Dezember 1901, ZI. 37.551, dem Provisor keine Vergütun g,« češ, da ima upravitelj svojo plačo in mora vsled te vse dolžnosti izpolnjevati. Zakon o kongrui z dne 19. septembra 1898, drž. zak. št. 176, strogo loči dotacijske maše (8 5.) in verskozakladne maše (§ 7., d), c. kr. ministrstvo pa trdi, da glede upraviteljev te razlike ni. O tem se župni upravitelji obveščajo s pristavkom, da je c. kr. ministrstvo priziv proti enakemu naziranju c. kr. deželne vlade za Kranjsko odbilo. Župni upravitelji torej ne dobivajo odškodnine za verskozakladne maše, ampak jih morajo brezplačno opravljati. 118. Matični izpiski za srbske podanike. C. kr. deželna vlada za Kranjsko sporoča z dopisom z dne 6. avgusta 1913, št. 20.127, glede na razpis c. kr. ministrstva za (notranje posle z dne 22. julija 1913. št. 22.597: Im Art. 13 des mit Serbien abgeschlossenen Staatsvertrages vom 30. März 1911, R.-G.-Bl. Nr. 17 ex 1912, ist die Vereinbarung über die wechselseitige Mitteilung von Geburts-, Trauungs-, Sterbe- sowie Legitimationsurkunden der beiderseitigen Staatsangehörigen erneuert worden. Was die Zivilstandesurkunden hierländiger serbischer Staatsangehöriger anbelangt, sind dieselben seitens der Matrikenführer im Wege der zuständigen politischen Bezirksbehörde an die k. k. Landesregierung zu leiten, welche diese Urkunden nach erfolgter ordnungsmäßiger Legalisierung von Fall zu Fall dem Ministerium des Innern vorzulegen hat. O čemer se čč. matičarji s tem obveščajo. 119. Slovstvo. Frommes: Kalender für den katholischen Klerus Österreich-Ungarns. 1914. Redigiert von Roman G. Himmelbaue r. Cena 3 K 20 vin. — Ta znani koledar prinaša poleg koledarske vsebine tudi še pregled hierarhije vse katoliške cerkve, dalje razprave: Klerus und bürgerliches Gesetzbuch von dr. Benno Fritsch. — Klerus und Militär. — Das neue Wehrgesetz, von Josef Paska. — Das Wesen und die Verhütung von Infektionskrankheiten, von Dr. med. u. phil. Max Engling. Musica Divina. S 1. majem 1913 je pričel izhajati ta list na Dunaju kot mesečnik. Izdaja ga Schola austriaca, ki je prevzela nalogo, da bo v smislu motu proprio Pija X. z dne 22. novembra 1903 skrbela za povzdigo cerkvene glasbe. Načelstvo je sprejel emavski opat P. Alban Schachleiter O. S. B. Uredništvo je v Kloster-neuburgu, upravništvo pa na Dunaju, I, Reichsstraße 9. Cena za leto 1913 4 K, od leta 1914 dalje po 6 K. List je za povzdigo cerkvene glasbe velike važnosti. Licht und Liebe je naslovljen list, ki deluje v korist katoliškim misijonom v Indiji. Izhaja v 10 snopičih na leto. Cena 1 K 40 vin. Upravništvo: Wien, VUI/1, Strozzigasse 28. 120. Različne opazke. Periodična poročila in izkaze za šema- nijo naj se zlasti vse izpremembe, n. pr. število tizem 1. 1914. naj župni uradi do 15. oktobra duš pri zadnjem ljudskem štetju, izpremembe 1913 pošljejo dekanijskim uradom, ki bodo raz- pri poštnih postajah, število šolskih razredov in preglednice za svoje dekanije sestavili. Nazna- vzporednic, strokovno-obrtnih nadaljevalnic, iz- premembe glede šolskih nadzornikov in predsednikov krajnih šolskih svetov, število direk-torijev in šematizmov. Kjer se ni nič izpreme-nilo, naj se sporoči, da ni izprememb. Tudi tako negativno poročilo je potrebno, da se po nepotrebnem ne čaka. Apostolska nuncijatura na Dunaju se je preselila v svoje novo poslopje Dunaj, IV, Theresianumgasse 31. Zastopnik c. kr. centralne komisije za var- stvo spomenikov na Kranjskem posluje odslej na Miklošičevi cesti 18, II. Prodaja starin. V smislu dopisa c. kr. deželne vlade za Kranjsko z dne 1. septembra 1913, št. 23.096, se častiti župni uradi opozarjajo, da hodijo agenti neke dunajske tvrdke po Kranjski in kupujejo starinske predmete. Župni uradi naj takim agentom dopovedo, da se cerkvene starine ne prodajajo, in naj istotako Cerkvenike in ključarje podružnic o tem pouče. 121. Konkurzni razpis. Razpisani sta župniji: Sorica v starološki ščine, za župnijo Ribnica pa na c. kr. deželno dekaniji in Ribnica. — Prošnje za župnijo So- vlado za Kranjsko. Zadnji rok za vlaganje pro-rico so nasloviti na lastništvo škofjeloške gra- šenj je 1. november 1913. 122. Škofijska kronika. Podeljena je bila župnija Sv. Križ nad Jesenicami ondotnemu župnemu upravitelju gospodu Francu Juvan u. Umeščena sta bila: 9. septembra gospod Janez J e 1 e n e c, župnik na Ledinah, na župnijo Godovič; 24. septembra gospod Franc Juvan na župnijo Sv. Križ nad Jesenicami. Imenovan je bil za župnega upravitelja v Ribnici ondotni kaplan gospod Engelbert Rakovec. Sprej'et je v višje bogoslovno izobraževališče Avguštinej na Dunaju gospod Tomaž Kli- nar, prefekt v zavodu sv. Stanislava v Št. Vidu; gospod Gregor Žerjav, prefekt v zavodu sv. Stanislava, odide kot slušatelj bibličnega zavoda v Rim. Umrli so gospodje: Andrej Vole, zlato-mašnik, župnik v pokoju, na Olševku dne 3. julija; Ignacij Šal e h ar, duhovni svetnik, župnik v pokoju, kurat v Franc Jožefovem zavetišču za neozdravljive v Ljubljani, dne 21. septembra; Franc Dolinar, častni kanonik in dekan v Ribnici, dne 22. septembra 1913. — Priporočajo se v molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 1. oktobra 1913. Vsebina: 108. Indulgentiae Sodalitatis: Infantes diligentium. — 109. Indulgentia concessa fidelibus se invicem salutantibus per invocationem Nominis Iesu, etiam Mariae adiecto nomine manet. — 110. Dubia circa ss. numismata scapularibus sufficienda soluta. — 111. Solvitur dubium circa preces Tertiariorum Franciscalium aliis insuper sodalitatibus adseriptorum. — 112. Declaratio circa pia obiecta a S Pontifice benedicta. — 113. Extensio indultorum circa absolutiones generales III. Ordinis Fr. Min. S. Francisci. — 114. De precibus in fine Missae recitandis. — 115. Dubium circa manuscripta religiosorum. — 116. Cerkvenoglasbena komisija za ljubljansko škofijo. — 117. Verskozakladne maše in župni upravitelji. — 118. Matični izpiski za srbske podanike. — 119. Slovstvo. — 120. Različne opazke. — 121. Konkurzni razpis. — 122. Škofijska kronika. Izdajatelj kn.-šk. ordinariat. — Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška tiskarna.