Štev. 2264. ir VII. 1923. Lavantinske škofije uradni list. Vsebina: 29. Misijonska razstava v Rimu v svetem letu 1925. — 30. Duhovne vaje v letu Gospodovem 1923. 29. Misijonska razstava v Rimu v svetem letu 1925. a) Papeško pismo kardinalu Viljemu van Rossum. Dilecto Filio Nostro Gulielmo 8. R. E. Presb. Cardinali van Rossum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Praefecto ' Pius PP. XI. Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. Fidei propagandae studium Nobis cum sit, ut debet esse, praecipuum, singulares equidem curas co-gitationesque solemus in ea omnia conferre, quaecumque ad catholicarum Missionum ordinationem atque incrementa pertinent. Huius rei, ut missa faciamus quae in vulgus sunt cognita, temetipsum, Dilecte Fili Noster, testem in primis et conscium appellamus, quocum adhuc, cum saepe de Ecclesia Dei apPtolatu ageremus, haud semel consultavimus, quem admodum hoc Missionum opus promovere usque melius liceret et catholicis hominibus familiarius cariusque efficere. Iam vero ad eiusmodi propositum assequendum maxime arbitramur, ut Tibi significavimus profuturum, si hac Urbe, Christiani nominis capite, universa ad spectandum proponantur, quibus cunctarum totius catholici orbis Missionum natura atque actio, loca atque res inlustrentur. Quod cum tibi ipsi videatur apte ac decore posse fieri, statuimus, ut Anno Sancto 1925 cum in hanc Almam Urbem Ecclesiae filii undique frequentissimi, ut Deo dante fore confidimus , pietatis causa confluent, Expositio ut aiunt Missionaria .in Aedibus Vaticanis habeatur, quam prudentia studiosaque voluntate tua freti apparandam in-struendamque tibi committimus. Tuum igitur est, Dilecte-Fili Noster, iam nunc in tantum munus incumbere eaque inire consilia, quae ad rem feliciter absolvendam' peropportuna duxeris. In quo non dubitamus quin naviter acriterque, pro tuo instituto, elabores, praesertim cum causa eiusmodi agatur, quae cum Dei gloria, Ecclesiae decore Missionumque utilitale est summopere coniuncta. Foveat vota nostra suo patrocinio Fidelis 'a Sigmaringa Protomartyi* Sacri (.onsilii a Propaganda Fide, cuius in memoriam instituta saecularia sollemnia hoc ipso complentur die. Caelestis interea auxilii auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem tibi, Dilecte Fili Noster, iisque omnibus quos consortes sociosquc in incepto persequendo delegeris, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum dic 24. mensis Aprilis 1923, Pontificatus Nostri anno secundo. PIUS PP. XI. b) Dopis svete kongregacije de Propaganda Fide. Sacra Congregatio DE PROPAGANDA FIDE Prot. N. 42/23. lll.me ac Rcv.me Domine! Pergratum mihi est pro munere meo Amplitudinem Tuam certiorem facere SS.mum D. N. PIUM PP. XI. litteris non ita pridem ad me datis omnium catholicarum Missionum Expositionem quam vocant indixisse in Aedibus Vatitanis anno iubilari proximo 1925 concinnandam. Qua in re promovenda Sanctitas Sua finem habuit omnium Chvistifidelium voluntates erga Evangelica m praedicationem inter gentes excitare atque augere. Siquidem vel ab ipsis catholicis non satis cognoscuntur ea, quae ad dilatandum regnum Dei in terris pertinent, et, quum ignoti nulla sit cupido parumque nota vix alliciant animosque moveant, Evangelij praecones illa quam merentur et qua tantopere indigent fidelium òmnium conspirante prece et adiutrice opera non fulciuntur. Sperat igitur Summus Pontifex futurum ut anno lubilaei, cum ex omni regione frequentissimi Romam convenient fideles, uno quasi conspectu oculis obiici possint quae opera Ecclesia ubique terrarum ad magna Redemptionis beneficia omnibus hominibus communicanda aggrediatur, quas difficultates inveniat, quot labores sustineat palmasque reportet. Profecto animum recreant cum magnificum dilecti Pontificis inceptum, tum etiam praevisi inde percipiendi °ì(p -M - fructus Missionibus uberrimi. Ifieri enim non potest quin Christifideles invidentes quae Missionum omnium vivam quandam referant imaginem efficienti studio erga missionalia opera incendantur. QuO vero optatum hunc finem felicius consequi liceat, Sacra haec Congregatio Christiano Nomini propagando, cui propositum exsequendum a Summo Pontifice commissum fuit, memor Dominum Nostrum Ie-sum Christum omnibus Apostolis eorumque Successoribus Episcopis mandatum dedisse praedicandi gentibus Evangelium, Tuoque confidens erga Missiones catholicas ardenti studio, opem adiutricem a Te fidentissime expostulat. Iam in Aedibus huius Sacrae Congregationis constitutum est »Consilium pro Expositione Missionaria«, quod totam rerum exhibendarum praeparationem dirigat. Iam Instituta et Congregationes Religiosorum, quae concreditas habent Missiones, efficientem operam se conlatura promiserunt. Rogatur vero A. T. ut tantum Pontificis inceptum benevolenti animo iuves ac omni favore, commendatione, consilio, opera prosequaris. Cum autem in Dioecesi Tibi commissa invenire forte liceat res ad Missiones spectantes, vel etiam libros sive antiquos sive recentiores de Missionibus conscriptos easve spectantes, aut etiam tabulas geographicas aliave huiusmodi, haec omnia, quae utilia forent ad Missiones catholicas illustrandas, Romam quatenus fieri possit mittenda cures. Quem in finem velis aliquem cui fidem habeas indicare, qui de hisce cum supra memorato „Consilio pro Expositione“ (Piazza di Spagna, n. 48-Propaganda, Roma VI) tractet. Sciat vero A. T. res omnes quae expositae fuerint in dominio mansuras esse illorum qui eas miserint et fideliter restitutum iri. Expensae, quas Expositio praeparanda et instruenda requiret, non exiguae, sane praevidentur ; verum spem habeo non defuturos esse qui sibi honori ducant media necessaria ad hoc suppeditare, atque hac etiam ratione Missiones fovere. Reliquum est ut A. T. rogem ut etiam a Deo opem implores implorandamque a Tuis fidelibus cures, ut divina benedictione et Beatae Mariae Virginis, Reginae Missionum, protectione omnia ex votis succedant ad laudem Dei Nostri, Sanctae Matris Ecclesiae elationem et animarum a Iesu Christo redemptarum salutem aeternam. Fausta quaeque Tibi a Domino ominans atque adprecans Amplitudinis Tuae me profiteor Romae, ex aedibus 8. C. de Propaganda Fide, die 111. Mai MCMXXIII, in Festo Inventionis Sanctae Crucis. humillimum addictissimum servum G. M. Card. van Rossum f Francesco Marchettl-Selvaggiani Arcivescovo di Seleucia Segretario. c) Tuuradna naročila. — Glasom zgoraj ponatisnjenega dopisa svete kongregacije de Propaganda Fide se v Rimu za bližnje sveto leto 1925, ki bo brezdvomno privabilo izredno veliko število romarjev v središče krščanstva, namerava prirediti občna misijonska razstava.' K tej prireditvi, ki so jo sveti oče poverili kardinalu Viljemu van Rossum kot prefektu omenjene kongregacije, pa' naj bi pripoma-gali vsi katoliški kristjani iz vseh delov sveta. V to svrho sc povabijo vsi častivredni dušni pastirji naše Lavantinske škofije, da potom pristojnih kn. šk. dekanijskih uradov tozadevne morebitne svoje ali svojih župljanov predmete (knjige, zemljevide i. dr.) čimprej s primernim pojasnilom vred dostavijo tukajšnjemu kn. šk. uradu, ki jih bo pregledal, potem pa ali skupno poslal na določeno mesto v Rim ali pa posameznikom vrnil kot za razstavo manj primerne. Pripomni se, da morajo lastniki za misijonsko razstavo vposlanih stvari sami prevzeti s pošiljatvami ozir. z vrnitvami združene stroške* 30. Duhovne vaje v letu Častivredni gospodje duhovniki Lavantinske škofije se s tem povabijo na skupne eksereicije, ki se bodo pod vodstvom častitega Patra iz Družbe Jez. vršile v cerkvi sv. Alojzija v Mariboru v dnevih od 6. avg. zvečer pa do 10. avg. 1923 zjutraj. Želi se, da bi se jih gospodje udeležili v kar največjem številu in prav resno. Saj se zdi, da nam žalostne razmere sedanjega časa bolj kakor kdaj kličejo v spomin besede našega Gospoda Jezusa Kristusa : Videte, vigilate et orate; nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre profectus, reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit, ut vigilet. Vigilate ergo (nescitis enim, quando dominus do- Gospodovem 1923. mus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane). Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! (Mare. 13, 33—37). Tozadevne priglasitve se naj potom dekanijskih uradov čimprej izvršijo z izrecno pripombo zastran stanovanja in hrane v kn. šk. bogoslovnem oziroma deškem semenišču.’ Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare corda vestra! (Ps. 94, 4). 1 V,eč o tem: Lavantinske škoftje uradni list, 1919, Štev. V. odst. 40. str. 65—27. (festa et statuta Synodi dioccesanae anno 1896 constitutae. Marburgi, 1897. Cap. XV. pagg. 350—358. Synodus dioccesana Levantina anno 1906 concita et facta. Marburgi, 1907. Cap. CXXI1. pagg. 409-418. Kn. šk. Lavantinski konzistorij v Mariboru, dne 14. julija 1923. Martin Matek, doctor rom. in iure canonico, ravnatelj pisarne. Tiskarna sv. Cirila v Maribor.