Kirchliches Verordnungs-Blatt für die Lavaiiter Diözese. Inhalt: Epistola Encyclica Leonis Pp. XIII., womit für den Monat October (. I. Rosenkranz-Andachten ungeordnet werden. VENERA BILIBYS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIB VS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HAB ENTI B VS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM! Q . . . ' Oupremi Apostolatus officio quo fungimur et longe difficili liorum temporum conditione quotidie magis admonemur ac propemodum impellimur, ut quo graviores incidunt Ecclesiae calamitates, eo impensius eius tutelae incolumitatique consulamus. Quapropter, dum quantum in Nobis est, modis omnibus Ecclesiae iura tueri, et quae vel impendent vel circumstant pericula antevertere et propulsare conamur, assidue damus operam caelestibus auxiliis implorandis, quibus effici unice potest, ut labores curaeque Nostrae optatum sint exitum habiturae. •— Hanc ad rem nihil validius potiusque indicamus, quam religione et pietate demereri magnam Dei Parentem Mariam Virginem, quae Pacis nostrae apud Deum sequestra et caelestium administra gratiarum in celsissimo potestatis est gloriaeque fastigio in caelis collocata, ut hominibus ad sempiternam illam civitatem per tot labores et pericula contendentibus patrocinii sui subsidium impertiat. — Itaque proximis i am anniversariis solemnibus, quibus plurima et maxima in populum christianum per Marialis Rosarii preces collata beneficia recoluntur, preces hasce ipsas singulari studio toto orbe catholico adhiberi Magnae Virgini hoc anno volumus, quo Ipsa conciliatrice divinum Eius Filium nostris placatum et mili-gatum malis feliciter experiamur. Has igitur litteras ad Vos, Venerabiles Fratres, dandas censuimus, ut, cognitis consiliis Nostris, populorum pietas ad ea religiose perficienda vestra auctoritate studioque excitetur. 1 Praecipuum semper ac solemne catholicis hominibus fuit in trepidis rebus dubiisque temporibus ad Mariam confugere et in Materna Eius bonitate conquiescere. Quo quidem ostenditur certissima non modo spes, sed plane fiducia, quam Ecclesia cattolica semper habuit in Genetrice Dei iure repositam. Revera primaevae labis expers Virgo, adlecta Dei Mater, et hoc ipso servandi hominum generis consors facta, tanta apud Filium gratia et potestate valet, ut maiorem nec humana nec angelica natura assecuta unquam sit, aut assequi possit. Cumque suave Ipsi ac iucundum apprime sit, singulos suam flagitantes opem iuvare ac solari ; dubitandum non est, quin Ecclesiae universae votis adnuere multo libentius velit ac propemodum gestiat. Haec autem tam magna et plena spei in augustam caelorum Reginam pietas luculentius emicuit, cum errorum vis late serpentium, vel exundans morum corruptio, vel potentium adver- sariorum impetus militantem Dei Ecclesiam in discrimen adducere visa sunt. — Veteris et recentioris aevi historiae, ac sanctiores Ecclesiae fasti publicas privatasque ad Deiparam obsecrationes et vota commemorant, ac vicissim praebita per Ipsam auxilia partamque divinitus tranquillitatem et pacem. Hinc insignes illi tituli, quibus Eam catholicae gentes Christianorum Auxiliatricem, Opiferam, Solatricem, bellorum Potentem, Victricem. Paciferam consalutarunt. Quos inter principue commemorandus solemuis ille ex Rosario ductus, quo insignia Ipsius in universum christianum nomen beneficia ad perpetuitatem consecra sunt. — Nemo vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, quantum laboris et luctus, saeculo duodecimo exeunte, sanctae Dei Ecclesiae intulerint Albigenses haeretici, qui recentiorum Manichaeorum secta progeniti, australem Galliae plagam atque alias latini orbis regiones perniciosis erroribus repleverant; armorumque terrorem circumterentes, late dominari per clades et ruinas moliebantur. Contra huiusinodi teterrimos hostes virum sanctissimum, ut nostis, excitavit misericors Deus, inclitum scilicet Dominiciani Ordinis parentem et conditorem. Is integritate doctrinae, virtutum exemplis, muneris apostolici perfunctione magnus, pugnare pro Ecclesia catholica excelso animo aggressus est, non vi, non armis, sed ea maxime precatione confisus, quam sacri Rosarii nomine ipse primus instituit, et per se, per suos alumnos longe lateque disseminavit. Dei enim instinctu ac numine sentiebat futurum, ut eius precationis ope. tamquam validissimo instrumento belico, victi hostes profligatique vesanam impietate audaciam ponere cogerentur, Quod reipsa evenisse compertum est. Etenim ea orandi ratione suscepta riteque celebrata ex institutione Dominici Patris, pietas, fides, concordia restitui, haereticorum molitiones atque artes disiici passim coepere : ad haec, plurimi errantes ad sanitatem revocati, et catholicorum armis, quae fuerant ad vim propulsandam sumpta, impiorum compressus furor. Eiusdem precationis efficacitas et vis mirabiliter etiam perspecta est saeculo decimo sexto, cum ingentes Turearum copiae Europae prope universae superstitionis et barbariae iugum iutentaren,t. Quo tempore canctus Pius V. Pontifex Maximus, excitatis ad communium rerum tutalem principibus Christianis, omni studio in primis egit ut potentissima Mater Dei, per Rosarii preces - implorata, nomini christiano volens propitia succurreret. Nobilisimum sane spectaculum per eos dies caelo terraeque exhibitum omnium in se mentes animosque convertit. Hinc enim Christi fideles non procul a Corinthiaco sinu vitam et sanguinem pro religionis patriaeque incolumitate fundere parati, hostem interriti opperiebantur; illinc inermes pio supplicantium agmine, Mariam inclamabant, Mariani ex Rosarii formula iteratis vicibus consalutabant, ut certantibus adesset ad victoriam. Adstitit exorata Domina ; nam commisso ad Echinadas insulas navali praelio, Christianorum classis, sine magna suorum clade, fusis caesisque hostibus, magnifice vicit. Quare idem sanctissimus Pontifex in accepti beneficii memoriam, anniversarium tanti certaminis diem honori Mariae Victricis festum haberi voluit : quem Gregorius XIII. titulo Rosarii consecravit. Simili modo, superiore saeculo, semel ad Teincsvariam in Pannonia, semel ad Corcyram iniulam nobilis est de Turearum copiis victoria reportata: idque sacris Magnae Virgini diebus, precibusqueT: pio Rosarii ritu ante persolutis. Quae res Clementem XI. Decessorem Nostrum adduxit ut grati animi ergo, solemnem Deiparae a Rosario honorem quotannis habendum tota Ecclesia decreverit. Igitur cum sacra haec precandi forinula tantopere Virgini grata esse dignoscatur, eaque ad Ecclesiae populique Christiani defensionem et ad divina beneficia publice privatimque impetranda apprime conferat; mirum non est, eximiis eam praeconiis alios quoque Decessores Nostros efferre atque augere studuisse. Sic Vrbanus IV. quotidie per Rosarium christiano populo bona provenire testatus est Sixtus IV. hunc orandi ritum ad lionorem Dei ct Virginis, et ad emminentia mundi pericula propidsanda opportunum; Leo X. adversus haeresiarchas et gliscentes haereses institutum, et Iulius III. romanae Ecclesiae decorem dixerunt. Itemque de eo sanctus Pius V, hoc, inquit, orandi modo evulgato, coepisse fideles iis meditationibus accensos, iis precibus inßamatos. in alios viros repente mutari, haeresum tenebras remitti, et lucem catholice fidei aperiri. Demum Gregorius XIII, Rosarium a beato Dominico ad iram Dei placandam, et Beatae Virginis intercessionem implorandam fuisse institutum. Hac Nos cogitatione, exemplisque Decessorum Nostrorum permoti, opportunum omnino censemus solemnes hoc tempore supplicationes ob eam caussam institui, ut invocata per Rosarii preces Virgine augusta, parem necessitatibus opem a lesu Christo eius Filio impetremus. — Perspicitis, Venerabiles Fratres, Ecclesiae labores dimicationisque diuturnas et graves. Christianam pietatem, publicam morum honestatem, fidemque ipsam, quae summum est bonum virtutnmque ceterarum principium, maioribus quotidie periculis videmus oppositam. Item difficilem conditionem variosque angores Nostros non modo cognoscitis, sed facit caritas vestra ut quadam Nobiscum societate et communione sentiatis. Misserimum autem est, ac longe luctuossimum, tot animas Iesu Christi sanguine redemptas, quodam aberrantis saeculi veluti correptas turpiue, praecipites in peius agi atque in interitum ruere sempiternum. Igitur divini necessitas auxilii haud sane est hodie minor, quam cum magnila Dominicus ad publica sananda vulnera Marialis Rosarii usum invexit. Ille vero caelesti pervidit lumine, aetatis suae malis remedium nullum praesentius futurum, quam si homines ad Christum, qui via veritas et vita est, salutis per Eum nobis parte crebra commentatione rediiisent ; et Virginem illam, cui datum est cunctas haereses interimere, deprecatricem apud Deum adhibuissent. Idcirco sacri Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine recolerentur, et huic meditandi officio mysticum, innectetur sertum ex angelica salutatione contestura interiecta oratione ad Deum et Patrem Domini Nostri Iesu Christi. Nos igitur haud absimili malo idem quaerentes remedium, non dubitamus, quin eadem haec a pentissimo viro tanto cum orbis catholici emolumento inducta precatio, momenti plurimum habitura sit ad levandas nostrorum quoque temporum calamitates. Quamobrem uoy piodo universos cliristianos enixe hortamur, ut vel publice vel privatim in sua quisque domo et familia pium hoc Rosarii officium peragere studeant et non intermissa consuetudine usurpent, sed etiam 1NTEGRVM ANNI LABENTIS OCTOBREM MENSEM caelesti Reginae a Rosario sacrum dicatumque esse volumus. — Decernimus itàque et mandamus, ut in ,orbe catholico universo hoc item anno solemnia Deiparae a Rosario peculiari religione et cultus splendore celebrentur ; utque a prima die proximi octobris ad secundam subsequentis novembris, in omnibus ubique curialibus templis, et si Ordinarii locorum utile atque opportunum indicaverint, in aliis etiam templis sacrariisve honori Deiparae dedicatis, quinque saltem Rosarii decades, adiectis Litaniis Laurent anis religiose recitentur : optamus autem ut ad has preces conveniente populo, eodem tempore vel sacrum ad altq.ro fiat, vel Sacramento augusto ad adorandum proposito, sacrosancta deinceps hostia pius supplicantium coetus rite lustretur. — Magnopere probamus, sodalitates a Rosario Virginis solemni pompa vicatim per urbes, accepta a maioribus consuetudine, publice religionis causa procedere. Quibus autem in locis id iniuria temporum forte non licet, quidquid publicae religioni ex hac parte detractum est, frequentiore redimatur ad sacras aedes accursu ; et diligentiore virtutum christiaearum exercitatione fervor pietatis eluceat Eorum autem gratia, qui quae supra iussimus facturi sunt, libet caelestes Ecclesiae thesauros recludere, in quibus ipsi incitamenta simul et praemia pietatis inveniant. Omnibus igitur qui intra designatum temporis spatium, Rosarii cum Litaniis publicae recitationi interfuerint, et ad mentem Nostrum oraverint, septem annorum itemque septem quadragenarum apud Deum indulgentiam singulis vicibus obtinendam concedimus. Quo beneficio frui pariter posse volumus, quos suplicationibus publicis supra dictis legitima caussa prohibeat, hac tamen lege ut eidem sacrae exercitationi privatim operam dederint, itemque Deo ad mentem Nostram supplicaverint. — Eos vero qui supra dicto tempore decies su Item, vel publice in sacris templis vel instas oli caussas privatis in domibus eadem peregerint et, expiatis rite animis, sacra de altari libaverint, piaculo omni et statis admissorum poenis ad pontificalis indulgentiae modum exsolvimus. — Plenissimam hanc admissorum suorum veniam omnibus etiam elargimur, qui vel in ipsis beatae Mariae Virginis a Rosario solemnibus, vel quolibet ex octo consequentibus diebus, ablutis pariter salutari confessione animis, ad Christi mensam accesserint, et in aliqua aede sacra pro Ecclesiae necessitatibus ad mentem Nostram Beo et Deiparae rite supplicaverint. Agite vero, Venerabiles Fratres; quantum Vobis curae est et Mariae honos et societatis humanae salus, tantum studete populorum in Magnam Virginem alere pietatem, augere fiduciam. Divino quidem munere factum putamus, ut, vel turbulentissimis hisce Ecclesiae temporibus in maxima christiani populi parte stet ac vigeat antiqua in augustam Virginam religio et pietas. Nunc vero exhortationibus his Nostris excitatae, vestrisque vocibus incensae cliri-stianae gentes vehementiore in dies animi ardore sese in Mariae tutelam fidemque recipiant ; et adamare magis ac magis insistant Marialis Rosarii consuetudinem, quam maiores nostri non modo uti praesens in malis auxilium, sed etiam nobilis instar tesserae christiauae pietatis habere consueverunt. Obsebrationes concordes ac supplices libens excipiet humani generis Patrona caelestis, illudque facile impetrabit, ut boni virtutis laude crescant: ut devii sese ad salutem colligant ac resipiscant; ut vindex scelerum Deus ad clementiam ac misericordiam conversus rem Christianam remque publicam, amotis periculis, optatae tranquilitati restituat. Hac spe erecti, Deum ipsum, per Eam in qua totius boni posuit plenitudinem, summis animi Nostri votis enixe obsecramus, ut maxima quaeque Vobis, Venerabiles Fratres caelestium bonorum munera largiatur : in quorum auspicium et pignus, Vobis ipsis et Clero vestro et populis cuiusque vestrum curae concreditis, Apostolicam Benedictionem peramantes impertimus. ■« Datum Romae apud 8. Petrum die 1 Septembris, A. MDCCCLXXXIII. Pontificatus Nostri Anno Sexto. , -viir Leo PP. XIII. Diesem Umlaufschreiben gemäss ist der ganze Monat October l. I. der Himmelskönigin vom Rosenkränze geweiht und gewidmet worden und hat Seine Heiligkeit Papst Leo XIII. angeordnet, das; vom 1. October bis zum 2. November d I. in allen Seelsorgskirchcn nnd wenn cs die Ordinarien für angemessen erachten, auch in anderen, der Gottesgebäriu geweihten Kirchen nnd Heiligthümern wenigstens fünf Absätze des Rosenkranzes stimmt der laurcntnnischen Litanei andächtig gebetet werden. - -----— Diesem nach wird auch in allen Pfarr- (Kuratiast) Kirchen der Lavantcr-Diözese tfotn 1. October bis 2. November entweder während der heil. Messe oder vor dem ansgesetzle» allerheiligsten Gute die von Sr. Heiligkeit angeordnete Andacht abgehalten, nämlich wenigstens fünf Absätze des Rosenkranzes stimmt der touren« tonischen Litanei gebeiet werden, woraus den Versammelte» der heil. Segen cum Sanctissimo zu crthcilcn ist. Seine Heiligkeit ertheilt Allen, die innerhalb des bezeichncten Zeitraumes der öffentlichen Abbetnng des Rosenkranzes stimmt der Litanei beiwohnen, und ans die Meinung des Papstes beten, jedesmal einen Aldos; von 7 Jahren nnd 7 Onadragcnen, diese Gunst genießen mich Diejenigen, welche ein rechtmäßiger Grund von den genannten öffentlichen Andachten zurückhält, jedoch unter der Bedingung, das; sie derselben heil. Hebung privatim obliegen nnd gleichfalls z» Gott auf die Meinung des heil. Vaters beten. Diejenigen aber, welche in der obgenannten Zeit wcnigsteqiS zehnmal, entweder öffentlich in der Kirche oder ans rechtmäßigen Gründen zu Hanse dasselbe verrichtet, stTiiiT gebeichtet und communicirt haben werde», wird ein vollkommener Ablas; gewährt, wie mich Denjenigen, welche entweder mit Rosenkranzfeste selbst oder an einem der darauffolgenden acht Tage nach Beicht nnd Commnnion in irgend einer Kirche für die Bedürfnisse der Kirche zu Gott und der Gottesgebäriu ordnungsmäßig gebetet haben werden. Die Hochwürdigen Scelsorgspriestcr werden ansgcfordert, die Gläubigen zur möglichst zahlreichen Theiluahme an dieser Andacht aufzumuntern. 3% M. Lnvanter Ordinariat zu Marburg, mit 16. September 1883. 3'ich ob Mmmillim, Fürstbischof. Druck von Johann Leon in Marburg.