Sanctissimi Domini Nostri Pii divina providentia Papae IX. Epistola encyclica a d omnes Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos. aliosaue locorum Ordinarios Gratiam el Communionem apostolicae Sediš habentes. HV8 IX Venerabiles Fratres Saltitem et apostolicaui Henedictioneni! 3jx aliis Nostris Encyclicis Lilteris ad Vos hoc ipso die datis novistis, Venerabiles Fratres, quo studio exi- miam vestram pietatem excitavimus, ut in tantis christianae, et civilis reipublicae calamitatibus publicas in vestris dioecesibus proces peragendas curetis ad divinani implorandam misericordiam. Cum autem in iisdem Litteris significaverimus, caelestes Ecclesiae thesauros a Nobis hac occasione, iterum prolatum iri, idcirco has Vobis mittimus Litteras, quibus thesauros ipsos aperimus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac bcatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus auctoritate conlisi, ex illa ligandi, ac solvendi potestate, quam Nobis Doniinus, licet indignis, coinniisit, per has Litteras omnibus, et singulis vestrarum dioecesium utriusque sexus fidelibus, qui intra unius mensis spatium ab unoquoque Vestrum praefigendum, atque a die, quem quisque Vestnim constituerit, computandum peccata sua humiliter, et cum sincera illorum detestatione confessi, et sacramentali absolutione expiati sanctissimura Eucharistiae sacramentum reverenter susceperint, ac tres Ecclesias a Vobis designandas, aut tribus vicibus illarum imam visitaverint, ibique aliquo temporis spatio pias adDeumpro exaltatione, et prosperitate sanctae Matris Ecclesiae, ac Sediš Apostolicae, atque pro haeresum extirpatione, ac pro pace, et concordia christianorum Principum, ac totius populi Christiani pace et unitate proces effuderint, atque insuper intra dictum temporis intervallum semel jejunaverint, ac aliquam in pauperes elccmosynam, piamque largitionem in religiosissimum Propagationis Fidei opus (quod episcopali vestro zelo summopere commendamus) pro sua quisque devotione erogaverint, plenissi- mam omnium peccatorum indulgentiam in forma Jubilaei concedimus, et largimur, quae per modum suffragii animabus in purgatorio existentibus applicari etiam poterit. Atque ut hanc Indulgentiam lucrari possint etiam Moniales, seu aliae personae in claustris perpetuo degentes, nec non quicumque in carcere evistant, vel cor- poris infirmitate, seu alio quocumque impedimento prohibeantur, quominus aliqua ex commemoratis operibus peragere valeant, confessariis per eos, ut infra, eligendis potestatem facimus, ut cadem in alia pietatis opera commutare, vel in aliud provimum tempus prorogare possint, cum facultate etiam dispensandi super Commu- nione cumpueris, qui nondum ad primam Communionem fuerint admissi. Item ipsis vestrarum dioecesium fidelibus tum laicis, tum ecclesiasticis saecularibus et regularibus, et cujusvis Instituti etiam specialiter nominandi licentiam, et facultatem concedimus, ut šibi ob hanc causam eligere possint quemcumque Presbyterum Confessarium saecularem, seu regularem ex illis, quos veluti magis idoncos ad hunc effectum designare existimaveritis (qua facultate uti poterunt etiam Moniales licet ab Ordinarii jurisdietione e.vemptae, aliaeque inulieres intra članstva commorantes, dummodo Confessarius approhatus sit pro Monialihus) qui eos ah excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisipie ecclesiasticis sententiis, et censuris a jure vel ab liomine quavis de causa latis, praeter infra exceptas, nec non ab omnibus peccatis, cxcessibus, criminibus, et delictis quamtumvis gravibus,et enor- mibus etiam locorum Ordinariis, aut Sedi Apostolicae speciali licet forma reservatis, et quorum absolutio alias per generale hujusmodi Indultum non intelligeretur concessa, in foro conscientiae, et hac vice tantum absolvere valeant. Insuper, ut omnibus faciliorem sternamus viani, quo ad salutis iter possint redire, iisdem Confessariis commemorato unius mensis spatio facultatem quoque impertimur, ut eos omnes qui seclis se misere adscrip- serunt,ac vere poenitentes ad reconciliationis Sacramentum acccdant, absolvere, illosque ab obligatione denun- ciandi complices dispensarc qucant ad effectum consequendi eamdem Plenariam Indulgentiam, consuetis adhibitis conditionibus, et exceptis casihus in quibus ad evitanda majora, et graviora damna denunciatio omnino neces- saria vidcatur. Praeterea concedimus ut iidem Confessarii possint vota quaecumque etiam jurata, et Apostolicae Sedi reservata (castitatis, religionis, et obligationis, quae a tertio accepta fuerit, seu in quibus agatur de prae- judicio tertii sempcr exceptis, nec non poenalibus, quae praeservativa a peccatis nuncupantur, nisi commutatio futura judicetur ejusmodi, ut non minus a peccato commiitendo refraenet, quam prior voli matcria) in alia pia opera dispensando commutare, injuncta in omnibus casihus poenitentia salutari, et aliis, quae de jure sunt in- jungenda. Facultatem quoque concedimus dispensandi super irregularitate, ex violatione censurarum contracta 'quatenus ad forum evternum non sit deducta, nec facile deducenda: praeter hanc vero Confessarii praedicti nullam per praesentes Litteras facultatem habebunt dispensandi super alia quavis irregularitate sive cx delicto, sive ex defectu, vel puhlica, vel ocenita, aut super alia incapacitatc, vel inhabilitate quomodocumque contracta. Non intendimus autem per praesentes Litteras ullo modo derogare Constitutioni cum appositis ileclarationibus editae afel: rec: Benedicto XIVPraedecessbre Nostro, quae incipit ,,Sacramentum Poenitentiae a quoad inhabili- tatem absolvendi complicem, et quoad obligationem denunciationis, neque intendimus facultatem concedere ad eos absolvendos, qui a Nobis, et Apostolica Sede, vel ab aliquo Prelato, seu judice Ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, et interdicti, seu alias insentenlias, et censuras incidisse declarati fuerint, praeter- quam si intra praedictum mensemubligationi suae satisfecerint. (Juod si intra praefinitum spatium judicio Confes¬ sarii satisfacere non potuerint, ipsos absolvi posse concedimus ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentias hujus Jubilaei, injuncta obligatione satisfaciendi stalim ac potuerint. Haec concedimus, et indulgemus, non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Aposlolicis qui- buscumque in contrarium facientlbus, quibus omnibus, et singulis, etiamsi de illis, eorum totis tenoribus speci- alis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo adverbum, non autem per clausulas generales idem impor- tantes mentio, seu quaevis alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores pro sufficienter expres- sis, ac formam in eis traditam pro servata habentes, hac vice specialiter, nominatim, et expresse ad effectum praemissorum derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Denique praecipuae Nostrae in Vos benevolentiae testeni Aposlolicam Benedictionem Vobis ipsis, Ve¬ nerabiles Fratres, omnibusque Clericis, Laicisque fidelibus curae vestrae commissis peramanter impertimur. Datun^Jlomae apud S. Petnim die XXI. Novembris Anno MDCCCLI Pontificatus Nostri Anno Sexto. PIVS pp. IX