LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST. Vsebina: 56. Litterae Encyclicae Leonis PP. XIII. de Jesu Christo Redemptore. — 57. Konec XIX. in zacetek XX stoletja. — 58. Schluss des XIX. und Besinn des XX. Jahrhundcrtes. — 59. Konkurzni razpis. - 60. Vpra-salne pole za 8. mednarodni kongres zoper alkoholizem. 1900. 56. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINÄRES PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERAB1LES FRATRFS SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. I ametsi futura prospicientibus, vacuo a sollici-ludine animo esse non licet, immo vero non paucae sunt nec leves extimescendae formidines, cum tot tamque inveteratae malorum caussae et privatim et publice in-sideant: tarnen spei ac solatii aliquid videntur haec extrema saeculi divino munere peperisse. Nemo enim existimet, nihil habere ad communem salutem momenti renovatam cogitationem bonorum animi, fideique et pietatis christianae excitata studia: quas quidem virtutes revirescere apud complures aut corroborari hoc tempore, satis expressa signa testantur. En quippe in medio illecebrarum saeculi ac tot circumiectis pietati offensio-nibus, tarnen uno nutu Pontificis undique commeare Romam ad limina sanctorum Apostolorum multitudo frequens: cives pariter ac peregrini dare palam reli-gioni operam : oblataque Ecclesiae indulgentiä confisi parandae aeternae salutis artes studiosius exquirere. Quem praeterea ista non moveat, quae omnium obver-satur oculis, erga humani generis Salvatorem solito magis incensa pietas? Optimis rei christianae tempori-bus facile dignus iudicabitur iste ardor animi tot ho-minum millium una voluntate sententiaque ab ortu ad solis occasum consalutantium nomen laudesque praedi-cantium Iesv Christi. Atque utinam istas avitae reli-gionis velut erumpentes flammas magnum incendium consequatur: exemplumque excellens multorum reliquos permoveat universos. Quid enim tarn huic aetati neces-sarium, quam redintegrari late in civitatibus indolem christianam, virtutesque veteres? Illud calamitosum, alios et quidem nimis multos obsurdescere, nec ea, quae ab eiusmodi pietatis renovatione monentur, audire. Qui tarnen si scirent domim Dei, si reputarent, nihil fieri posse miserius quam descivisse a liberatore orbis ter-rarum, moresque et instituta christiana deseruisse, utique exsuscitarent et ipsi sese, certissimumque interitum effugere converso itinere properarent. — Iamvero tueri in terris atque amplificare Imperium Filii Dei, divino-rumque beneficiorum communicatione ut homines salvi sint contendere, munus est Ecclesiae ita magnum atque ita suum, ut hoc in opere maxime omnis eius auctoritas ac potestas consistat. Id Nos in administrative Ponti-ficatus maximi, perdifficili illa quidem ac plena curarum, videmur ad hunc diem pro viribus studuisse: vobis autem, venerabiles Fratres, usitatum certe est, immo quotidianum, praecipuas cogitationes vigiliasque in eodem negotio Nobiscum consumere. Verum utrique debemus pro conditione temporum etiam maiora conari, nominatimque per sacri opportunitatem Anni dissemi-nare latius notitiam atque amorem Iesu Christi, docendo, suadendo, hortando, si forte exaudiri vox nostra queat, 10 non tarn eis, dicimus, qui eft'ata christiana acciperc pronis auribus consuevere, quam ceteris omnibus longe miserrimis, christianum retinentibus nomen, vitam sine tide, sine amore Christi agitantibus. Horum Nos maxime miseret: hos nominatim velimus, et quid agant et quor-sum evasuri sint, n! resipuerint attendere. Iesum Christum nullo unquam tempore nullaque ratione novisse, summa infelieitas est, vacat tarnen per-vicacia atque ingrati animi vitio: repudiare aut oblivisci iam cognitum, id vero scelus est adeo tetrum atque insanum, ut in hominem eadere vix posse videatur. Principium enim atque origo ille est omnium bonorum: humanumque genus, quemadmodum sine Christi beneti-cio liberari nequiverat, ita nec conservari sine eius vir-tute potest. Non est in alio aliquo salns. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ’. Quae vita mortalium sit, unde exsulet Iesus, Dei virtus et Dei sapientia, qui mores, quae extrema rerum non satis docent exemplo suo expertes christiani luminis gentcs? Quarum qui parumper meminerit vel adumbratam apud Paulum 2 eaecitatem mentis, depravationem naturae, portenta su-perstitionum ac libidinum, is profecto deflxum mise-ricordia simul atque horrore animum sentiat. — Com-perta vulgo sunt, quae memoramus hoc loco, non tarnen meditata, nec cogitata vulgo. Neque enim tarn multos abalienaret superbia, aut socordia languefaceret, si di-vinorum bcnefic-iorum late memoria coleretur, saepius-que repeteret animus, unde hominem Christus eripuit, et quo provexit. Exhercs atque exsul tot iam aetates in interitum gens humana quotidie rapiebatur, formido-losis illis aliisque implicata malis, quae primorum pa-rentum pepererat delictum, nec ea erant ulla humana ope sanabilia, quo tempore Christus Dominus, demissus e caelo liberator, apparuit. Eum quidem victorem do-mitoremque serpentis l'uturum, Deus ipse in primo mundi ortu spoponderat: inde in adventum eius intueri aeri cum expectatione desiderii saecula consequentia. ln eo spem omnem repositam, sacrorum fata vatum perdiu ac luculente cecinerant: quin etiam lecti cuiusdam po-puli varia fortuna, res gestae, instituta, legcs, ceremo-niae, sacrificia, distincte ac dilucidc praesigniticaverant, salutem hominum generi perfectam absolutamque in eo fore, qui sacerdos tradebatur futurus, idemquc hostia piacularis, restitutor humanae libertatis, princeps pacis doctor universarum gentium, regni conditor in aeter-nitate temporum permansuri. Quibus et titulis et ima-ginibus et vaticiniis specie variis, re concinentibus, ille designabatur unus, qui propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, pro salute nostra sese aliquando devo-veret. Sane cum divini venisset maturitas consilii, uni- gcnitus Filius Dei, factus homo. violato Patris numini cumulatissimc pro hominibus uberrimeque satisfecit de sanguine suo, tantoque rcdemptum prctio vindicavit sibi genus humanum. Non corruptibilibus auro vel ar-gento redempti estis:... sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati l. Ita omnes in Universum homines potestati iam imperioque suo subiectos, quod cunctorum ipse et conditor est et conservator, vere proprieque redimcndo, rursus fecit iuris sui. Non estis vestri: cmpti enim estis pretio magno 2) Eine a Deo instaurata in Christo omnia Sacramentum voluntatis suae, secundum benepla-citum eius. quod proposuit in eo. in dispensati-one plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo. 3) Cum delesset Iesus chirographum decreti quod erat contrarium nobis, affigens illud cruci, con-tinuo quievere caelestes irae; conturbato errantique hominum generi antiquae servitutis liberata nexa, Dei reconciliata voluntas, reddita gratia, reclusus aeternae beatitudinis aditus, eiusque potiundae et ins restitutum et instrumenta praebita. Tum velut excitatus e veterno quodam diuturno ac mortifero dispexit homo lumen ve-ritatis concupitum per tot saecula quaesitumque frustra: in primisque agnovit, ad bona se multo altiora multo-que magniticentiora natum quam hacc sint, quae sensibus percipiuntur, fragilia et fluxa, quibus cogitationes cu-rasque suas antea finierat: atque hanc omnino esse humanae constitutionem vitae, hanc legem supremam, huc tamquam ad finem omnia referenda, ut a Deo pro-fecti, ad Deum aliquando revertamur. Ex hoc initio et fundamento recreata revixit conscientia dignitatis humanae : sensum fraternae omnium necessitudinis exce-pere pectora : tum officia et iura, id quod erat conse-quens, partim ad perfectionem adducta, partim ex integro constituta, simulque tales excitatae passim virtutes quales ne suspicari quidem ulla veterum philosophia potuisset. Quamobrem consilia, actio vitae, mores, in alium abiere eursum : cumque Redemptoris late tluxisset cognitio atque in intimas civitatum venas virtus eius, expultrix ignorantiae ac vitiorum veterum, permanasset tum ca est conversio rerum consecuta, quae, christiana gentium humanitate parta, faciem orbis terrarum funditus com-mutavit. Istarum in recordatione rerum quaedam inest, ve-nerabiles Fratres, infinita iucunditas, pariterque magna vis admonitionis, scilicet ut habeamus toto animo, re-ferendamque curemus, ut potest, divino Servatori gratiam, Remoti ob vetustatem sumus ab originibus pri-mordiisque restitutae salutis: quid tarnen istuc referat, quando redemptionis perpetua virtus est, perenniaque 1 Act IV, 12. 3 Ad Rom, I. > l. Pet. I, 18-19. ’) I. Cor. VI. 19-20. *) Eph. I, 9-10. et immortalia man ent beneficia ? Qui naturam peccato pcrditam reparavit semel, servat idem servabitque in pcrpctimm; Dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.... ') In Christo omnes vivificabuntur.... *) Et regni eins non erit finis 3) Itaque ex aeterno Dei consilio, omnis est in Christo Iesu cum singulorum, tum universorum posita salus: eum qui deserunt, hoc ipso exitium sibi privatim coeco furore consciscunt, eodemque tempore committunt, quantum est in se, ut quam malorum calamitatumque molem pro pietate sua Redemptor depulerat, ad eam ipsam convictus humanus magna iactatus tempestate relabatur. Rapiuntur enim errore vago optata ab meta lon-gius, quicumque in itinera se devia coniecerint. Simi-liter si lux veri pura et sincera respuatur, offundi cali-ginem mentibus, miseraque opinionum pravitate passim infatuari animos necesse est. Spes autem sanitatis quota potest esse reliqua iis, qui principium et kontern vitae deserant ? Atqui via, veritas et vita Christus est unice. Ego sum via, et veritas, et vita *) ita ut, eo post-habito, tria illa ad omnem salutem necessaria principia tollantur. Num disserere est opus, quod ipsa res monet assi-due, quodque vel in maxima mortalium bonorum afflu-entia in se quisque penitus sentit, nihil esse, praeter Ueum, in quo voluntas humana absolute possit atque omni ex parte quiescere ? Omnino tinis homini, Deus: atque omnis haec, quae in terris degitur, aetas simili-tudincm peregrinationis cuiusdam atque imaginem ve-rissime gerit. Iamvero via nobis Christus est, quia ex hoc mortali cursu, tarn laborioso praesertim tamque ancipiti, ad summum et extremum bonorum, Deum, nulla ratione pervenire, nisi Christo auctore et duce, possu-mus. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 5) Quo modo nisi per eum ? Nempe in primis et maxime, nisi per gratiam eius: quae tarnen vacua in homine köret, neglectis praeceptis eius et legibus. Quod enim fieri, parta per Iesum Christum salute, oportebat, legem ipse suam reliquit custodem et procuratricem generis human,', qua nimirum gubernante, a vitae pravitate con-versi, ad Deum homines suum securi contenderent. Euntes docete omnes gentes:... docentes eos ser-vare omnia quaecumque mandavi vobis .... 6) Mandata mea servate 7). Ex quo intelligi debet, illud esse in professione christiana praecipuum planeque ne-cessarium, praebere se ad Iesu Christi praecepta docilem eique, ut domino ac regi summo, obnoxiam ac devotam ') I. Tim. II, *) I. Cor. XV, 22. 3) Luc. I, 33. 4) Io. XIV, 6. s) Io. XIV, 6. •) Matt. XXVIII, 19-20. ’) lo. XIV, 15. penitus gerere voluntatem. Magna res, et quae multum saepe laborem vehementemque contentionem et constan-tiam desiderat. Quamvis enim Redemptoris beneficio humana sit reparata natura, superstes tarnen in uno-quoque nostrum velut quaedam aegrotatio est, infirmitas ac vitiositas. Appetitus varii huc atque illuc hominem rapiunt, rerumque externarum illecebrae facile impel-lunt animum ut, quod lubeat, non quod a Christo im-peratum sit, sequatur. Atqui tarnen contra nitendum, atque omnibus viribus repugnandum est cupiditatibus in obsequium Christi: quae, nisi parent rationi, do-minantur, totumque hominem Christo ereptum, sibi fa-ciunt servientem. Homines corrupti mente, reprobi circa fldem. non efflciunt ut non serviant , serviunt enim cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi. ') Atque in eiusmodi cer-tamine sic quisque affectus esse debet, ut molestias etiam et incommoda sibi suscipienda, Christi caussa, putet. Difticile, quae tanto opere alliciunt atque oblec-tant, repellere : durum atque asperum ea, quae putantur bona corporis et fortunae, prae Christi domini voluntate imperioque contemnere: sed omnino christianum hominem oportet patientem et fortem esse in perlerendo, si vult hoc, quod datum est vitae, Christiane traducere. Oblitine sumus cuius corporis et cuius capitis simus membra ? Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, qui nobis ut nosmetipsos abnegaremus praescripsit. Ex ea vero aftectione animi, quam diximus, humanae naturae dignitas pendet ipsa. Quod enim vel sapientia antiquo-rum saepe vidit, imperare sibi efficereque ut pars animi inferior obediat superiori, nequaquam est fractae volun-tatis demissio, sed potius quaedam generosa virtus rationi mirifice congruens, in primisque homine digna. — Ceterum, multa ferre et perpeti, humana conditio est. Vitam sibi dolore vacuam atque omni expletam beatitate extruere non plus homo potest, quam divini conditoris sui delere consilia, qui culpae veteris consectaria voluit manere perpetua. Consentaneum est ergo, non expectare in terris finem doloris, sed firmare animum ad feren-dum dolorem, quo scilicet ad spem certam maximorum bonorum erudimur. Neque enim opibus aut vitae deli-catiori, neque honoribus aut potentiae, sed patientiae et lacrimis, Studio iustitiae et mundo cordi sempitcrnam in caelo beatitudinem Christus assignavit. Hinc facile apparet quid sperari denique ex eorum errore superbiaque debeat, qui, spreto Redemptoris prin-cipatu, in summo rerum omnium fastigio hominem lo-cant, atque imperare humanam naturam omni ratione atque in omnes partes statuunt oportere: quamquam id regnum non modo assequi, sed nec definire, quäle sit, queunt. Iesu Christi regnum a divina caritate vim et formam sumit: diligere sancte atque ordine, eius est ') 8. Aug. De vera rel„ 37. fundamentuni et summa. Ex quo illa necessario fluunt, officia inviolate servare : nihil alleri de iure detrahere: humana caelestibus inferiora ducere : amorem Dei rebus omnibus anteponere. Sed istbaec dominatio hominis, aut aperte Christum reiicientis aut non curantis agnoscere, tota nititur in amore sui, caritatis expers, devotionum nescia. Imperet quidem homo, per Iesum Christum licet: sed eo, quo solo potest, pacto, ut primum omnium ser-viat Deo, eiusque ab lege normam religiöse petat dis-ciplinamque vivendi. Legem vero Christi dicimus non solum praeeepta morum naturalia, aut ea quae accepere antiqui divinitus, quae utique Iesus Christus omnia perfecit et ad summum adduxit declarando, interpretando, sanciendo: verum etiam doctrinam eius reliquam, et omnes nominatim ab eo res institutas. Quarum profecto rerum caput est Ecclesia : immo ullaene res numerantur Christo auctore institutae, quas non illa cumulate complectatur et con-tineat? Porro Ecclesiae ministerio, praeclarissime ab se fundatae, perennare munus assignatum sibi a Patre vo-luit: cumque ex una parte praesidia salutis humanae in eam omnia contulisset, ex altera gravissime sanxit, ei ut homines perinde subessent ac sibimetipsi, eam-demque studiose et in omni vita sequerentur ducem : qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit ’). Quocirca omnino petenda ab Ecclesia lex Christi est; ideoque via homini Christus, via item Ecclesia : ille per se et natura sua ; haec, mandato mu-nere et communicatione potestatis. Ob eam rem quicum-que ad salutem contendere seorsum ab Ecclesia velint, falluntur errore viae, frustraque contendunt. Quae autem privatorum hominum, eadem fere est caussa imperiorum : haec enim ipsa in exitus pernici-osos incurrere necesse est, si digrediantur de via. Humanae procreator idemque redemptor naturae, Filius Dei, rex et dominus est orbis terrarum, potestatemque summam in homines obtinet cum singulos, tum iure so-ciatos. Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient 2). Ego autem constitutus sum rex ab eo Dabo tibi gentes haereditatem tuam. et possessionem tuam terminos terrae. 3) Debet ergo in convictu humano et societate lex valere Christi, ita ut non privatae tantum ea sit, sed et publicae dux et magistra vitae. Quoni-amque id ita est provisum et constitutum divinitus, nec repugnare quisquam impune potest, idcirco male con-sulitur rei publicae ubicumque instituta christiana non eo quo debent, habeantur loco. Amoto Iesu, destituitur sibi humana ratio, maximo orbata praesidio et lumine: tum ipsa facile obscuratur notio caussae, quae caussa, Deo auctore, genuit communem societatem, quaeque in hoc consistit maxime ut, civili coniunctione adiutrice, consequantur civcs naturale bonum, sed prorsus summo illi, quod supra naturam est, perlectissimoque et perpe-tuo bono convenienter. Occupatis rerum confusione mentibus, ingrediuntur itinere devio tarn qui parent quam qui imperant: abest enim quod tuto sequantur, et in quo consistant. Quo pacto miserum et calamitosum aberrare de via, simillime deserere veritatem. Prima autem et absoluta et essentialis veritas Christus est, utpote Verbum Dei, consubstantiale et coaeternum Patri, unum ipse et Pater. Ego sum via, et veritas. Itaque, si verum quae-ritur, pareat primum omnium Iesu Christo, in eiusque magisterio secura conquiescat humana ratio, propterea quod Christi voce loquitur ipsa veritas. — Innumera-bilia genera sunt, in quibus humani facultas ingenii, velut in uberrimo campo et quidem suo, investigando contemplandoque, libere excurrat, idque non solum con-cedente, sed plane postulante natura. Illud nefas et contra naturam, contineri mentem nolle finibus suis, abieetäque modestia debita, Christi docentis aspernari auctoritatem. Doctrina ea, unde nostra omnium pendet salus, fere de Deo est rebusque divinissimis : neque sapientia hominis cuiusquam peperit eam, sed Filius Dei ipso ab Patre suo totam hausit atque accepit: Verba quae dedisti mihi, dedi eis '). Idcirco plura necessario complectitur, non quae rationi dissentiant, id enim fieri nullo pacto potest, sed quorum altitudinem cogitatione assequi non magis possumus, quam comprehendere, qualis est in se, Deum. At enim si tarn multae res exi-stunt occultae et a natura ipsa involutae, quas nulla queat humana explicare sollertia, de quibus tarnen nemo sanus dubitare ausit, erit quidem libertate perverse utentium non ea perferre quae supra universam naturam longe sunt posita, quod percipere qualia sint non licet. Nolle dogmata huc plane recidit, christianam religionem null am esse veile. Porro flectenda mens demisse et ob-noxie in obsequium Christi, usque adeo, ut eius nu-mine imperioque velut captiva teneatur: In captivita-tem redigentes ornnem intellectum in obsequium Christi. *) Tale prorsus obsequium est, quod Christus sibi tributum vult; et iure vult, Deus est enim, propter-eaque sicut voluntatis in homine, ita et intelligentiae unus habet summum Imperium. Serviens autem intelli-gentiä Christo domino, nequaquam facit homo serviliter, sed maxime convenienter tum rationi, tum nativae ex-cellentiae suae. Nam voluntate in Imperium concedit non hominis cuiuspiam, sed auctoris sui ac principis omnium Dei, cui subiectus est lege naturae: nec as-tringi se humani opinatione magistri patitur, sed aetema *) Luc. X, 16. 1) Daniel. VII. 14. ') Ps. II. •) Io. XVII, 8. ') II. Cor. X, S. atque immutabili veritate. Ita et mentis naturale bonum, et libertatem simul consequitur. Veritas enim, quae a Christi magisterio proficiscitur, in eonspicuo ponit, unaquaeque res qualis in sc sit et quanti: qua imbutus eognitione, si perceptae veritati paruerit homo, non se rebus, sed sibi res, nee rationem libidini, sed libidinem rationi subiiciet: peccatique et errorum pessima Servitute depulsa, in libertatem praestantissimam vindica-bitur: Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. ') — Apparet igitur, quorum mens imperium Christi recusat, cos pervieaci voluntate contra Deum contendere. Elapsi autem e potestate divina, non prop-terea solutiores futuri sunt: ineident in potestatem aliquant humanam : eligent quippe, ut fit, unum aliquem, quem audiant, cui obtemperent, quem sequantur magi-strum. Ad haec, mentem suam, a rerum divinarum com-municationc seclusam, in angustiorem scientiae gyrum compellunt, et ad ea ipsa, quae rationc cognoscuntur, venient minus instructi ad proficiendum. Sunt enim in natura rerum non pauca, quibus vel percipiendis, vel explicandis plurimum aftert divina doctrina luminis. Nee raro, poenas de superbia sumpturus, sinit illos Deus non vera cernere, ut in quo peccant, in eo plectantur. Utraque de eaussa permultos saepe videre licet magnis ingeniis exquisitaque eruditione praeditos, tarnen in ipsa exploratione naturae tarn absurda con-sectantes, ut nemo deterius erraverit. Certum igitur sit, intelligentiam in vita ehristiana auetoritati divinae totam et penitus esse tradendam. Quod si in eo quod ratio cedit auetoritati, elatior ille animus, qui tantam habet in nobis vim, comprimitur et dolet aliquid, inde magis emergit, magnam esse in Christiane oportere non voluntatis dumtaxat, sed etiam mentis tolerantiam. Atque id velimus meminisse, qui cogitatione sibi fingunt ac plane mallent quamdam in ehristiana professione et sentiendi disciplinam et agendi cuius essent praecepta molliora, quaeque humanae multo indulgentior naturae, nullam in nobis tolerantiam requi-rcret, aut mediocrem. Non satis vim intelligent fidei institutorumque christianorum: non vident, undique nobis occurrere Crucem, exemplum vitae vexillumque perpetuum iis omnibus futurum, qui re ac factis, non tantum nomine, sequi Christum velint. Vitam esse, solius cst Dei. Ceterae naturae omnes participes vitae sunt, vita non sunt. Ex omni autem aeternitate ac suapte natura vita Christus est, quo modo est veritas, quia Deus de Deo. Ab ipso, ut ab ultimo augustissimoque principio, vita omnis in mundum influ-xit perpetuoque influet: quidquid est, per ipsum est, quidquid vivit, per ipsum vivit, quia omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. — Id quidem in vita naturae: sed multo ')HlI, 32. meliorem vitam multoque potiorem satis iam tetigimus supra, Christi ipsius beneficio partam, nempe vitam gratiae, cuius beatissimus est exitus vita gloriae, ad quam cogitationes atque actiones referendae omnes. In hoc cst omnis vis doctrinae legumque christianarum ut peccatis mortui, iustitiae vivamus, ’) id est virtuti et sanctitati, in quo moralis vita animorum cum explo-rata spe beatitudinis sempiternae consistit. Sed vere et proprie et ad salutem apte nulla re alia, nisi fide chri-stiana, alitur iustitia. lustus ex fide vivit. *) Sine fide impossibile est placere Deo. 3) Itaque sator et pa-rens et altor fidei Iesus Christus, ipse est qui vitam in nobis moralem conservat ac sustentat: idque potissi-mum Ecclesiae ministerio: huic enim, benigno provi-dentissimoque consilio, administranda instrumenta tra-didit, quae hanc, de qua loquimur, vitam gignerent, ge-neratam tuerentur, extinctam renovarent. Vis igitur pro-creatrix eademque conservatrix virtutum salutarium eliditur, si disciplina morum a fide divina diiungitur : ac sane despoliant hominem dignitate maxima, vitaque deiectum supernaturali ad naturalem perniciosissime re-volvunt, qui mores dirigi ad honestatem uno rationis magisterio volunt. Non quod praecepta naturae dispi-eere ac servare recta ratione homo plura non queat: sed omnia, quamvis dispiceret et sine ulla offensione in omni vita servaret, quod nisi opitulante Redem-ptoris gratia non potest, tarnen frustra quisquam, expers fidei, de salute sempiterna confideret. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et colligent eum, et in ig-nem mittent et ardet. *) Qui non crediderit, con-demnabitur.:’) Ad extremum quanti sit in se ipsa, et quos pariat fructus ista divinae fidei contemptrix hone-stas, nimis multa habemus documenta ante oculos. Quid est quod in tanto Studio stabiliendae augendaeque pro-speritatis publicae, laborant tarnen ac paene aegrotant civitates tarn multis in rebus tamque gravibus quotidie magis? Utique civilem societatem satis aiunt lretam esse per se ipsam: posse sine praesidio institutorum christianorum com mode se habere, atque eo, quo spectat, uno labore suo pervenire. Hinc quae administrantur publice, ea more profano administrari malunt: ita ut in disciplina civili vitaque publica populorum vestigia re-ligionis avitae pauciora quotidie videas. At non cernunt satis quid agant. Nam submoto numine recta et prava sancientis Dei, excidere auctoritate principe leges ne-cesse est, iustitiamque collabi, quae duo firmissima sunt coniunctionis civilis maximeque necessaria vincula. Si-milique modo, sublata semel spe atque expectationc bo- ') I Pet. II. 24. ’) Galat. III, 11. ') Hebr. XI, 6. ') Io XV, 6. ‘) Marc XVI, 16. norum immortalium, pronum est mortalia sitienter ap-petere : de quibus trahere ad se, quanto plus poterit, conabitur quisque pro viribus. Hinc aemulari, invidere, odisse; tum consilia teterrima: de gradu deiectam veile omnem potestatem, meditari passim dementes ruinas. Non pacatae res foris, non securitas domi: deformata sce-leribus vita communis. In tanto cupiditatum certamine, tantoque diseri-mine, aut extrema metuenda pernicies, aut idoneum quaerendum mature remedium. Coercere maleficos, vo-care ad mansuetudinem mores populäres atque omni ratione deterrere a delictis providentiä legum, rectum idemque necessarium : nequaquam tarnen in isto omnia. Altius sanatio petenda populorum: advocanda vis hu-mana maior, quae attingat animos, renovatosque ad con-scientiam officii, efficiat meliores: ipsa illa nimirum vis, quae multo maioribus t'essum malis vindicavit semel ab interitu orbem terrarum. Fac reviviscere et valere, amotis impedimentis. christianos in civitate spiritus; recreabitur civitas. Conticescere proclive erit inferiorum ordinum cum superioribus contentionem, ac sancta utrinque iura consistere verecundiä mutua. Si Christum audiant ma-nebunt in ofticio fortunati aeque ac miseri: alteri iusti-tiam et caritatem sentient sibi esse servandam, si salvi esse volunt, alteri tcmperantiam et modum. Optime con-stiterit domestica societas, custode salutari metu iuben-tis, vetantis Dei: eademquc ratione plurimum illa in populis valebunt, quae ab ipsa natura praecipiunlur, vereri potestatem legitimam et obtemperare legibus ius esse: nihil seditiose facere, nec per coitiones moliri quiequam. Ita, ubi christiana lex omnibus praesit et eam nulla res impediat, ibi sponte fit ut conservetur ordo divina providentiä constitutus, unde efflorescit cum in-columitate prosperitas. Clamat ergo communis salus, referre se necesse esse, unde numquam digredi opor-tuerat, ad eum qui via et veritas et vita est, nec sin-gulos dumtaxat, sed societatem lmmanam universe. In hanc velut in possessionem suam, restitui Christum dominum oportet, efficiendumque ut profectam ab eo vitam hauriant atque imbibant omnia membra et partes reipu-blicae, iussa ac vetita legum, instituta popularia, domi-cilia doctrinae, ius coniugiorum convictusque domestici, tecta locupletium, officinae opificum. Nec fugiat quem-quam, ex hoc pendere magnopere ipsam, quae tarn vehementer expetitur, gentium humanitatem, quippe quae alitur et augetur non tarn iis rebus, quae sunt corporis, commoditatibus et copiis, quam iis, quae sunt animi, laudabilibus moribus et cultu virtutum. Alieni a Iesu Christo plerique sunt ignoratione magis, quam voluntate improba : qui enim hominem, qui mundum studeant dedita opera cognoscere, quam plurimi numerantur; qui Filium Dei, perpauci. Primum igitur sit, ignorationem scientiä depellere, ne repudietur aut spernatur ignotus. Quotquot ubique sunt, christianos obtestamur dare velint operam, quoad quisque potest. Redemptorem suum ut noscant, qualis est: in quem ut quis intuebitur mente sincera iudicioque integro, ita per-spicue cernet nec eius lege fieri quiequam posse salu-brius, nec doctrinä divinius. In quo mirum quantum allatura adiumenti est auctoritas atque opera vestra, venerabiles Fratres, tum Cleri totius Studium et sedu-litas. Insculpere populorum in animis germanam notio-nem ac prope imaginem Iesu Christi, eiusque caritatem benericia, instituta illustrare litteris, sermone, in scholis puerilibus, in gymnasiis, in concione, ubicumque se det occasio, partes officii vestri praecipuas putatote. De iis, quae appellantur iura hominis, satis audiit multitudo: audiat aliquando de iuribus Dei. Idoneum tempus esse, vel ipsa indicant excitata iam, ut diximus, multorum recta studia, atque ista nominatim in Redemptorem tot significationibus testata pietas, quam quidem saeculo insequenti, si Deo placet, in auspicium melioris aevi tradituri sumus. Verum, cum res agatur quam non ali-unde sperare nisi a gratia divina licet, communi studio summisque precibus flectere ad misericordiam insista-mus omnipotentem Deum, ut interire ne patiatur, quos ipsemet profuso sanguine liberavit: respiciat hanc pro-pitius aetatem, quae multum quidem deliquit, sed multa vicissim ad patiendum aspera in expiationem exancla-vit: omniumque gentium generumque homines benigne complexus, meminerit suum illud : Ego si exaltatus faero a terra, omnia traham ad meipsum. ’) Auspicem divinorum munerum, benevolentiaeque Nostrae paternae testem vobis, venerabiles Fratres, (Nero populoque vestro Apostolicam benedictionem pe-ramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die i. Novembris An. MDCCCC. Pontificatus Nostri vicesimo tertio. LEO PP. XIII. ') Io. XII, 32 57. Konec XIX. in zacetek XX. stoletja. Zadnje leto XIX. stoletja smo Slovenci ljubljanske skotije posvetili Bozjemu Srcu na-äega nebeskega Kralja Jezusa Kristusa. Spodobi se, da se se prav posebno zadnje dni temu Bozjemu Srcu poklonimo in da tudi prve ure novega stoletja Njemu darujemo. Dolzni smo. da se Bozjemu Srcu Kral ja Jezusa zahvalimo za prejete dobrote in Ga prav velike pomoci za prihodnjost prosimo. Hotel sem Vas razveseliti s pastirskim listom o borbah in zmagah svete cerkve Je-zusove v XIX. veku. Ker se mi je pa zakasnil in ga ne morete o pravem casu dobiti, zato naj Vam vsaj naznanim slovesnosti, katere narocam za omenjeni cas. 1. Zadnje tri dni XIX. stoletja, 29., 30. in 31. decembra, naj se opravi tridnevnica: po eno uro naj se izpostavi sveto Resnje Telo, ljudstvo naj se povabi adorirat in h koncu naj se zapojejo ali vsaj izmolijo litanije na cast presv. Srca Jezusovega z molitvami, potem pa naj se podeli sv. blagoslov. 2. Zadnji dan naj se opravi navadni sklep leta, torej doda se: Te Deum laudamus in kjer je bila do sedaj navada, tudi cerkveni govor. 3. Pol ure pred polnocjo naj se slovesno zvoni, o polnoöi pa naj se izpostavi sveto Resnje Telo. Tedaj se more peti ali brati ena sv. masa de festo Circumcisionis Domini et Octava Nativitatis. Vernikom se more med sv. maso ali po sveti masi deliti sveto obha-jilo. Kdor hoce prejeti sv. obhajilo, naj po vecerji ob navadnem casu nicesar vec ne zauzije. Spodobilo bi se stiri ure pred polnocjo ne vec jesti. Kjer ne more biti sveta masa, naj se izpostavi presv. Resnje Telo, naj se moli rozni venec in verniki naj se obhajajo. 4. Sv. Resnje Telo more biti izpostav-ljeno od polnoci 1. januvarja do poldneva. More se ob eni ali dveh ali pozneje postaviti v tabernakelj in zjutraj ali katerokoli uro pred-poldne zopet izpostaviti po volji velec. go-spodov duhovnih pastirjev, ki naj odredd cas po okolnostih. 5. Da bi k sv. obhajilu in k cescenju presv. Resnjega Telesa vec ljudstva privabili, ki naj bi prve ure novega leta in novega stoletja posvetili sebe presv. Srcu Jezusovemu in Njemu zadoscevaii za vsa razzaljenja, katera trpi v zakramentu ljubezni, so sv. Oce z de-kretom od 16. nov. 1900 podelili popolnoma odpustke vsem, ki bodo prejeli sv. zakramente in bodo v casu od polnoci do poldneva eno celo uro pred izpostavljenim sv. Zakramentom Jezusa dastili in molili v namen sv. Oöeta. 6. Da bi se o polnoci moglo vec svetih mas opraviti, izprosil sem od sv. Oceta facul-tatem binandi za vse one duhovne gospode, ki so sami v zupniji ali expozituri. Zaproseno pooblastilo so mi dali sv. Oce v dopisu z dne 11. decembra 1900. 7. Od novega leta do svetih treh Kraljev naj se vsaki dan opravi sveta maSa coram Sanctissimo; po sv. maSi naj se molijo kakor po navadi litanije presv. Srca Jezusovega; potem naj se podeli sv. blagoslov. Kjer je umestno, se morejo litanije coram Sanctissimo moliti zvecer. Daj Gospod, da bi te dneve pre^iveli v proslavo BoLjega Srca Jezusovega, katero nam bo nase poklonstvo, naso zaupanje in na§o ljubezen z obilnimi milostmi stotero povrnilo. 21. decembra 1900. t Anton Bonaventura knezo-skof. V Ljubljani na praznik sv. Tomaza apostola 58. Schtuis des xix. und Beginn des XX. Iaßrfiundertes. Wie das ganze Jahr, so wollen wir anch den Gott für die im verflossenen Jahre und im ver- Schlnss desselben, der zugleich der Schluss des neun- flosseneu Jahrhunderte empfangenen Wohlthaten zu zehnte» Jahrhundertes ist, und den Beginn des danken und uns alle uothwendige Hilfe für das an- XX. Jahrhundertes zu Ehren des göttliche« Herzens gehende neue Jahrhundert demüthig erflehen. Deshalb unseres himmlischen Königes Jesils Christus festlich ordne ich Folgendes an: begehen. Wir sind ja verpflichtet unserem Herrn und... 1. Das Jahrhundert soll mit einem Triduum beschlossen werden. Am 29., 30. und 31. December soll das hochwürdigste Gnt durch eine Stunde zur Anbetung ausgesetzt werden, zum Schluss soll die Litanei zum hochheiligen Herzen Jesu gesungen oder-einfach gebetet und dann der Segen ertheilt werden. 2. Am letzten Abende soll noch das Te Deum hiuzugefügt werden. Wo am Silvester-Abend eine Predigt üblich ist, so mag sie nicht ausgelassen werden. 3. Vor Mitternacht des 31. December soll durch eine halbe Stunde feierlich geläutet und um Mitternacht das Allerheiligste ausgesetzt werden. Bor demselben kann in allen Kirchen und Kapellen ein Hochamt de festo Circumcisionis Domini gesungen oder auch nur eine stille hl. Messe gelesen werden. Während der hl. Messe oder nach derselben können die Gläubigen die hl. Coiumuuiou empfangen, weshalb es erwünscht ist, dass sie beiläufig vier Stunden vorher nichts genießen. — Wo jedoch eine hl. Messe nicht gelesen werden kann, soll vor dem Allerheiligsteil gebetet werden, z. B. die Litanei, oder der heilige Rosenkranz; mich in diesem Falle ist die hl. Com-mimion erlaubt. 4. Das Allerheiligste kann von Mitternacht bis Mittag des Neujahrstages ausgesetzt bleiben und zwar je nach den localen Umstünden mit oder ohne Unterbrechung. Der Zweck ist Sühne für die dein göttlichen Laibach den 21. December 1900. Herzen im Liebes - Saeramente zngefügten Unbilden und die Hingabe unserer selbst an dieses hochheilige Herz unseres himmlischen Königes. 5. Um die Gläubigen zur heilige» Coinmunion und zur Anbetung wirksamer einznladen, ertheilt der hl. Vater mit seinem Decrete vom iö. November 1900 einen vollkommenen Ablass allen jenen, welche die hl. Saeramente empfangen, eine beliebige Stunde zwischen Mitternacht und Mittag des Neujahres vor dem ausgesetzten hochwürdigsteu Gute adorieren und dabei auf die Meinung des Hl. Vaters beten. 6. Für alle jene Pfarren und Expositnren, in welchen mir ein Geistlicher sich befindet, habe ich den heiligen Vater für die betreffenden Priester nnt die facultas binandi gebeten. Sie ist mir durch das Deeret vom 11. December 1900 bewilliget worden. 7. Von Neujahr bis inclusive das Fest der Erscheinung des Herrn soll täglich eine hl. Messe coram Sanctissimo verrichtet werden; nach derselben soll die Litanei vom heiligsten Herzen Jesn gesungen oder reeitiert und zum Schluss der Segen ertheilt werden. Die Litanei kann auch ans den Abend übertragen werden. Mögen alle Gläubigen die genannten Tage der Verherrlichung des göttlichen Herzens Jesn weihen; dasselbe wird unsere Hingabe, unseren Glauben und unser Vertrauen durch überreiche Gnaden erwidern. i Mioirius Monavenlllra, Fürstbischof. 59. Konkurzni razpis. Razpisujejo se zupnije: Ja vor v smarijski deka- vlado v Ljubljani; za zupnijo Javorje pa na preöastiti niji: Ja vor je v litijski dekaniji; Polom (Ebenthal) kn. 6k. ordinarijat v Ljubljani. v koöevski dekaniji; Trnovo pri Ilivski Bistrici v Kot zadnji rok za vlaganje proäenj se s tem trnovski dekaniji. doloci 28. januvar 1901. Prosivci za zupnije: Ja vor, Polom in Trnovo naj naslovö svoje proänje na veleslavno c kr. dezelno 60. Vprasalne pole za 8. mednarodni kongres zoper alkoholizem. Na prosnjo dezelnega komiteja za Ivranjsko, se- pridejanega pisma predsednika omenjenega komiteja na stavljenega za 8. mednarodni kongres zoper alkoholizem, ondi stavljena vprasanja. Izpolnjene pole naj se vrnejo ki se bo vräil o Vreliki noci leta 1901 na Dunaju, prejmo zanesljivo do 20. januvar ja 1901 knezoäkofi j-castiti zupni uradi vprasalne pole, da odgovore v smislu s ke m u o r d in ar i j a t u. Knezoäkofijski ordinarijat ljubljanski, dne 21. decembra 1900. lzdajatelj in odgovorni urednik Joslp SiSka. — Tiskala KaloliSka Tiakarna.