Wr. 1654. V. 1900. Kirchliches Verordnungs-Matt für die Lavanter Diöcese. Inhalt. 35. Litterae edictales, quibus tertia Synodus ecclesiae Lavantinae convocatur. — 36. Additio ad 6. Lect. in Brev. Rom. in Dedic. Arcliibasilicae Sanctissimi Salvatoris. 37. DiDccsan-Nachrichte». 35. LITTERAE EDICTALES, quibus tertia Synodus ecclesiae Lavantinae convocatur. MICHAEL, Dei gratia et miseratione Princeps-Episcopus Lavantinus et s. Theologiae Doctor, venerabili clero salutem ac pacem in Domino plurimam et omne bonum ! fon vos fugit, fratres et lilii in Christo charissimi, nos omne studium omnesque vires convertere in ea sublimis nostri muneris pastoralis opera, quae magis ad corroborandam iidem catholicam atque in ecclesiasticae disciplinae vigorem conferre videntur. Hacce ratione stabili et lirma ducti, primam iam Synodum dioecesanam anno Domini 1896 celebravimus eiusque salutares constitutiones subsecuto anno 1897 typis publici iuris fecimus. Illa iam Synodus Deo dante multos ac bonos hucusque protulit fructus : novensilis, ut ita dicamus, aera initium cepit vitae ecclesiasticae quum cleri tum populi dioecesani. Gesta et statuta praefatae Synodi typis excusa Sanctissimo Patri gloriose regnanti Leoni XIII. in audientia, die 13. mensis Maii anni 1897 mihi benigne concessa, reverenter et obedienter obtuli. Summus Pontifex exemplar oblatum gratiose suscepit, benedicendo laboribus ac clamando : Episcopi est, ea, quae in litteris encyclicis exponuntur, in exitum deducere. Die 25. Maii eiusdem anni 1897 relationem super statu dioecesis Lavantinae tradidi personaliter sacrae Congregationi Concilii Tridentini. In responso desuper lato die 22. mensis Novembris 1898 Eminentissimi Patres, Tridentino iuri interpretando ac vindicando praepositi, inter alia animadvertunt: Hinc tibi Eminentissimi PP. gratulantur . . de dioecesanu Synodo non sine cleri populique utilitate habita. Viri pientissimi et praestantissimi iam ab antiquioribus ecclesiae saeculis celebrationem Synodi veluti praecipuum ex pastoralibus ofliciis summa laude extulerunt. Persuasissimum vobis esse non dubitamus, romanus Pontifex Alexander VII. felicis recordationis (1655— 1667) scripsit ad episcopos italos, nihil frequenti animarum recognitione Synodo-rumque celebratione populorum saluti ac veteri disciplinae constituendae . . accommodatius esse: quo intermisso magna in moribus continuo ad omnem improbitatem ac peccandi licentiam facta est immutatio. Sacrosanctum oecumenicum Concilium Tridenlinum sessione XXIV. capite 2. de reformatione praecepit, ut quotannis Synodi dioecesanae celebrarentur. Inter schemata, quae a theologis et ecclesiastici iuris consultis praeparata fuerunt pro ss. Concilio Vaticano, schema constitutionis de episcopis, de Synodis . . reperilur. Caput VI. habet de Synodis dioecesanis, quae sequuntur: «Veteri pariter sacrorum canonum sanctione sapienter provisum est, ut episcopi in sua quisque dioecesi Synodum indicant.1 Ibi enim oportet Concilii provincialis statuta publicare, examinatores approbandos proponere, et iudices synodales iuxta ecclesiasticas regulas designare. Expedit insuper eorum, quae alias sancita fuerint, quandoque executionem urgere, novas item constitutiones edere, quibus antiquae leges communiantur novisque obortis malis nova remedia praescribantur ac denique ea omnia, quae ad rectius dioecesis regimen pertinent, opportune providere. Quapropter sacro approbante Concilio canonicas sanctiones ac nominatim Concilii Tridentini decretum de huiusmodi .coetibus celebrandis fideliter ab omnibus servari praecipimus. Quo tamen commodius huic obligationi satisfieri possit, quolibet saltem triennio dioe-cesanam Synodum habendam statuimus. Si vero legitimum impedimentum forsan obstiterit, ab apostolica Sede congrua provisio postuletur.» 2 Pius PP. IX. immortalis memoriae in litteris apostolicis, die 17. Martii anno 1856 ad episcopos Auslriae datis, tum ad Synodos tum ad collationes sive conferentias pastorales peragendas exhortatus est. Sanctissimus Dominus noster Leo divina providentia Papa XIII. pro apostolica sua sollicitudine et charitate a sacra Congregatione episcoporum et regularium consultationibus praeposita universis Auslriae citerioris locorum ordinariis instructionem de die 22. Julii 1898 circa conventus statuto tempore faciendos mitti decrevit. Inter res graves, quae ad deliberandum congressuris sacrorum antistitibus in ditionibus austriaci Imperii proponuntur, notatur Synodorum iuxta Tridenlinas leges instauratio.3 Prima Synodus Lavantina die 11. lunii anno 1381 »in civitate Laventina in speciali et novo habitaculo Domus episcopalis» constituta et celebrata est ab episcopo Henrico IV. Krapf (1363—1387), qui eius decreta in rebus liturgicis et pastoralibus ut legem dioecesanam declaravit.4 Abhinc in dioecesi Lavantina plurifariam convocatae sunt Synodi episcopales, donec pedetentim ob infaustas rerum circumstantias omissae sunt, ita ut nostrae aetatis incolis Lavantinis nihil 1 Concit. Antioch. an. 341. cap. 20. — Concilium Lateran. IV. cap. 6. 2 Acta et decreta sacrorum Conciliorum recentiorum. Collectio Lacensis. Friburgi Brisgoviae, 1890. Tom. VII. col. 645. — Francis. Xav. Wernz 8. I., Ius Decretalium ad usum praelectionum in scholis textus canonici sive iuris Decretalium. Romae, 1899. Tom. II. pag. 1098. 3 Cfr. Kirchliches Verordnungsblatt für die Lavanter Diöcese, de die 1. Octobris 1898. X. num. 65. pag. 145. 4 „Am 11. Junius 1381 wurde in civitate Laventina in speciali et novo habitaculo Domus episcopalis eine Synode abgehalten, wobei die Geistlichkeit aus allen Pfarren dieser Dioecese und ausser dem noch der Pfarrer von Gemtz (wahrscheinlich das heutige unter dem Patronate Fürstbisthum Lavant stehende Gams bei Stainz in der Seckauer Diöcese) anwesend waren und wobei nur der Pfarrer von Osterwitz (in Steyermark) fehlte, qui se ipsum contumaciter absentavit ... In dieser Synode wurde über Subsidium caritativum (Beiträge zu Reisen für päpstliche Legaten) und über besondere Dioecesan-Bcdürfnisse gehandelt, der jährliche Beitrag von dem Vicariate St. Florian auf höchstens 8 fl. festgesetzt, und der übrigen Geistlichkeit zugesagt, dass sie nie mehr als bisher beizusteuern haben soll. Aus den lateinischen Eingangsworten des Synodal-Protocolles ersieht man, das St. Andrä damals schon eine Stadt war, und das, was auch schon aus anderen Urkunden ersichtlich war, der Bischof daselbst bereits ein Haus hatte, welches Bischof Heinrich für sich zur Wohnung hatte herrichten lassen, daher der Ausdruck in speciali et novo habitaculo Domus episcopalis.“ Cfr. Karlman Tangi, Reihe der Bischöfe von Lavant. Klagenfurt, 1841. Pag. 125—126. — Chr. Greinz, Das Fürstbisthum Lavant. (Die Katholische Kirche unserer Zeit und ihre Diener in Wort und Bild. Herausgegeben von der Leo-Gesellschaft in Wien. Heft 20. Pag. 453 sq.) paene reliquum sit praeter memoriam congressuum synodalium olim habitorum. Anno 1883 usus Synodorum in ecclesia Lavantina Deo favente iterum invaluit. Hoc auspicato anno prima Synodus dioecesana celebrata est, quam anno 1896 altera est secuta. Kecentiori tempore Synodi plenariae frequentius habentur. Anno 1885 in urbe Sydney habitum est concilium plenarium primum et anno 1895 secundum 1 ; anno 1891 habita est Leopoli Synodus provincialis Ruthenorum - ; in festo Epiphaniae 1898 aperta est Synodus coptica in urbe Cairo et finita est die 3. mensis Junii 1899; in metropoli Messicana anno 1898 factum est concilium provinciae Messicanae inde ab anno 1585 primum, cuius decreta a s. Congregatione Concilii approbata sunt; anno 1899 Hornae concilium plenarium primum sic dictae latinae Americae australis celebratum est; tenore praeclarae epistolae sanctissimi Patris nostri Leonis XIII. ad patriarcham Geravigny, residentem Damasci, anno volvente 1900 in monte Libano Synodus melchitica ab episcopis ritus graeci-melchitici celebrabitur. Simili modo novissimis temporibus Synodi dioecesanae crebrius congregantur. Die decima quinta, decima quarta et terlia Calendas Novembris anno 1892 Cerviae in provincia Kavennatensi Synodus dioecesana coacta est.3 Eodem anno 1892 Pistorii quoque habita est Synodus dioecesis Pistoriensis et Pratensis, in cuius exordio a Synodi sodalibus sollemnissime reprobatae sunt propositiones 85 pseudosynodi Pistoriensis contractae anno 1796. damnatae iam a Pio VI. sanctae memoriae per constitutionem Auctorem fidei de die 28. Augusti 1794.4 Anno 1894 Synodorum series, abhinc plura saecula in dioecesi Argentinensi interrupta, feliciter renovata est. lloc enim anno prima Synodus, anno 1896 secunda et anno 1899 tertia convocala est.5 Anno 1896 ab episcopo Basileensi et Luganensi constituta est Synodus dioecesana Lucernae.6 Anno 1897 Synodus Monasteriensis gesta est.7 In dioecesi Stanislaopoliensi anno 1897 et in ecclesia Premisliensi anno 1898 Synodi habitae sunt, in quibus decreta supra laudatae Synodi provincialis Ruthenorum Leopoli anno 1891 celebratae publicata sunt. Die 9. mensis Augusti anni 1898 in basilica s. Marci Venetiis prima abhinc triginta annis Synodus congregata est. Anno 1898 episcopus Leodiensis Victor Josephus Doutreloux peregit Leodii Synodum, in qua de quaestione potissimum sociali expedienda agebatur. Uti diaria annuntiant, hoc adhuc 1 Cfr. Acta et decreta concilii plenarii australiensis II., habiti apud Sydney a. d. 1895, a sancta Sede recognita. Sydney, 1898. 2 Acta et decreta Synodi provincialis Ruthenorum Galiciae habitae Leopoli an. 1891. Romae ex typo-graphia polyglotta s. Congr. de Propag. Fide. 1896. 3 Cfr. Synodus dioecesana, quam novis temporum necessitatibus accommodatam scripsit, constituit et celebravit in sua cathedrali ecclesia Friedericus Foschi, Episcopus Cerviensium die 15., 14. et 13. Calendas Novembris anno 1892. Pars prima : Constitutiones. Pars altera : Commentaria. Romae typis Vaticanis, 1893. 1 Cfr. Synodus dioecesana Pistoriensis et Pratensis ab illustr. et reverend. DD. Marcello Mazzantio epis- copo Pistoriensium et Pratensium habita anno 1892 diebus 12., 13. et 14. Octobris. Cuius statuta republicata inveniuntur in Commentario : Archiv für Katholisches Kirchenrecht. Mainz, 1894. Tom. LXXI. pag. 239—248; Mainz, 1896. Tom. LXXVI. pag. 228 sqq., 430 sqq; Mainz, 1897. Tom. LXXVI. pag. 55 sqq. 5 Acta et statuta in lucem edita sunt sub titulo : Synodus dioecesana Argentinensis. Habita diebus 17., 18. et 19. Aprilis 1894 Leone XIII. Pont. Max. ab illustr. ac reverend. Domino Adolpbo Fritzen episcopo Argentinensi Argentorati, 1894. — Synodus dioecesana Argentinensis. Argentorati, 1896. — Tertiae Synodi mentio fit in tractatu : Das Bisthum Strassburg in: Die Katholische Kirche. Heft 10/11. Pag. 217. 8 Constitutiones synodales seu statuta dioecesana ab illustr. ac reverend. DD. Leonardo episcopo Basileensi et Luganensi decretae in dioecesana Synodo Lucernae rite celebrata promulgatae. Solodori, 1899. Pagg. 161. — Acta pagg. 43 et append. 162 pagg. 7 Acta et statuta Synodi dioecesanae Monasteriensis, quam illustrissimus ac reverendissimus Dom. Hermannus, episcopus Monasteriensis, anno Domini 1897 habuit. Monasterii, 1898. Pagg. 281. l* anno Synodus episcopalis Mutinae celebrabitur pro unitis dioecesibus Mutinensi et Nonanlulana. Prior dioecesis 213 annis et altera 210 non habuit Synodum.1 Porro omnia praeparata sunt ad celebrandam Synodum in dioecesi Brixinensi, ubi ultima Synodus anno 1(506 et anno 1767 Pro-Synodus convocata est. In aliis quoque dioecesibus austriacis necessaria praeparantur ad habendos coetus synodales. Nostris diebus haud raro de Synodorum instituto etiam scientifice tractatur.2 Haec temporum adiuncta rerumque conditio nec non magna laetitia et concordia, qua prima Synodus mea populi clerique affecit animos ac salutares etiam effectus3 istius Synodi : cuncta haec inquam me impellunt, ut secundam respecti ve tertiam Synodum dioecesanam congregari in Domino imperem. His accedit annus sacer seu magnum et universale Jubilaeum, quo durante Sanctissimus Dominus noster Leo divina providentia Papa XIII. ardenter cupit, ut fideles dHabentis aevi terminum sollemni communique religionis testimonio consecrent, ut humile homagium divino Servatori exhibeant atque manifestent. Quid nobis et vobis, fratres dilecti, gratius et acceptius, quid dulcius esse queat, quam nancisci opportunitatem, ut communiter ad fraternitatis unitatem firmandam obsequium sollemne praestemus Christo Jesu Salvatori nostro, et quidem exeunte hoc saeculo et ineunte novo aevo ! Quo tempore homines impii divinam ipsam Domini personam offendere non dubitant, sanctoque Christi nomini, qui est splendor gloriae ac divinae substantiae figura, iniurias inferunt, nos omnes et clerus et populus fidelis ad Jesum Christum veniamus oportet, eidem gloriae melos praecinentes iuxta illud prophetae effatum : Et venient ad eum omnes gentes, et dicent: Glori a tibi, Domine! Quo tempore Christi divina institutio sancta mater Ecclesia ab hostibus acerrime impugnatur, certe requiritur, ut visibili in terris Vicario Christi, capiti Ecclesiae catholicae, successori beali Petri, patri et doctori christilìdelium, romano Pontifìci singularis obedientiae reverentiaeque peculiaris ac filialis amoris et pietatis sensa contestemur. Ut iniurias Jesu Christo, redemptori et regi nostro atque sponso catholicae ecclesiae, illatas unitis viribus pro posse compensemus, iram Dei precibus placemus et sanctissimum nomen Jesu communibus laudibus efferamus, idcirco perlustrata iterum universa dioecesi ac peractis duobus episcopatus et quinque presbyteratus nostri lustris atque decem vitae, utentes auctoritate ac potestate nostra ordinaria episcopali habitaque sententia reverendissimi Capituli nostri cathedralis 1 Cfr. Katholische Kirchenzeitung. Salzburg, 1899. Nr. 8. Pag. 60. 2 Cfr. Dr. Max Sdralek, Die Strassburger Dioecesansynoden. Strassburg, 1894. — Dr. Nikolaus Hilling, Die westfälischen Dioecesansynoden bis zur Mitte des 13. Jahrhundertes. Ein Beitrag zur geistlichen Verfassungsgeschichte der Bisthümer Münster, Paderborn, Osnabrück und Minden. längen, 1898. — Idem, Gegenwart und Einfluss der Geistlichen und Laien auf den Dioecesansynoden vornehmlich in Nordwest-Deutschland. (Archiv für Kathol. Kirchenrecht. Mainz, 1899. 2. Heft. Pag. 203 sqq). — Franc. Xav. Wernz 8. I., op. cit. Tom. II. Pag. 1094—1107. — Fr. Pr. Santi, Praelectiones iuris canonici, quas iuxta ordinem Decretalium tradebat in scholis Pontificii Seminari! Romani. Editio tertia emendata et recentissimis decretis accommodata cura Martini Leitner, Dr. Juris canon. Ratisbonae, 1898. Lih. I. de Synodo dioecesana. Pag. 357—368. — Dr. Al. Eherhart, Uber die Dioecesansynode. In folio periodico : Priester-Conferenz-Blatt. Zeitschrift für den Seelsorgs-Clerus. Brixen, 1899. Nr. 6. Pag. 155—160 et Nr. 8. Pag. 217 — 221. — Vom Synodal-Lector et Ceremoniar, Die zweite Lavanter Dioecesansynode. Marburg, 1896. — De Synodo dioecesana prolixior tractatio reperitur in folio dioecesano : Acta Curiae episcopalis Veglensis 1900. Nr. 3. pag. 34 sqq; Nr. 4. pag. 49 sqq; continuatur. — Mart. Matek, Doctor Rom. in iure canonico, Ali so škofijski zbori koristni in potrebni ? De utilitate et necessitate Synodorum episcopalium. (In folio periodico : Voditelj v bogoslovnih vedah. V Mariboru, 1900. Nr. 2. Pag. 126—138). 3 Cfr. Die Gesta et Statuta der II. Lavanter Dioecesansynode in libello: Notizen über die Diöcese Lavant, gesammelt aus Zeitschriften und Literaturblättern. Von einem Lavantiucr. Marburg, 1899. Pag. 3—17. — Tiri o v a m Synodum dioecesanam indicimus et in ecclesia seminarii clericorum maioris, beato Aloysio dedicata, die quarta, quinta et sexta mensis Septembris anni currentis celebrari iubemus. Ad rite constituendam et canonice celebrandam hanc Synodum diversae iam praeparationes factae sunt. Conferendis pastoralibus anno lapso habitis proposita erat quaestio ventilanda: Quaenam res ecclesiasticae, ad iuris sphaeram Synodorum dioecesanarum pertinentes, in tertia Synodo Lavantina, anno 1900 facienda, pertractandae sunt? Conferenlistae, numero 347 in vigiliti quatuor collationibus, omni solertia, studio et gravitate discutiebant datam quaestionem atque libere pandebant sua vota et disideria, quae collecta reperiuntur in folio dioecesano, edito die 1. Januarii 1900, quaeque in exarandis constitutionibus synodalibus, quoad fieri poterit, respiciuntur. 1 Ceterum vos, venerabiles fratres, probe scitis, quodnam sit obiectum Synodi dioecesanae.2 Synodus in dioecesi congregatur, ut disciplina tum quoad divinum cultum tum quoad mores reformetur vel vero firmetur. Quamobrem statuta synodalia sacrae liturgiae observantiam praescribunt, removent abusus, corrigunt defectus. Porro vitia et mores depravatos clericorum potissimum emendare satagunt salutaribus remediis, pericula christianae lidei imminentia praeveniunt et arcent salubribus monitis et sanctionibus, pacem et concordiam fovent, religionis studium in dioecesanis nec non legum ecclesiasticarum observantiam aptis dispositionibus promovent. Utique cavendum est, ne constitutiones synodales adversentur dogmatibus ecclesiae catholicae, ne obvient canonicis institutis, ne derogent iuri communi, neve laedant aut imminuant privilegia legitima.3 In Synodo etiam designantur idoneae personae, officiales seu ministri, qui vel suam operam Synodo praestant vel vero in posterum adhibentur ad diversa negotia explenda.4 In synodali conventu indicto de rebus ad universum clerum Lavantinum spectantibus acturi, desideremus, ut omnes et singuli, si fieri possit, e clero nostro dioecesano adsint. Hinc ad hunc congressum peramanter ac decenter invitamus reverendissimum Capitulum nostrum cathedrale unacum Canonicis honorariis, porro plurimum reverendos dominos : Abbatem saecularem Celeiensem et Praepositum Petoviensem, item directores seminarii clericorum et rectores seminarii puerorum, omnes professores et doctores sacrae Theologiae, instructionis religiosae professores c. r. gymnasii Marburgensis, Celeiensis et Petoviensis nec non c. r. scholae realis et c. r. paedagogii atque omnem clerum civitatis nostrae residentialis. Dein advocamus et canonice requirimus omnes dominos decanos, parochos, beneficiatos cum cura vel sine cura animarum, provisores parochiarum vacantium et expositos cum jurisdictione quasi parochiali. Insuper in Domino citamus omnes regulares, qui jurisdictione parochiali curam animarum gerunt, religiosos administratores parochiarum ceterosque omnes et singulos, qui sive lege sive consuetudine Synodo adesse obligantur et de facto secundae Synodo nostrae, anno 1896 celebratae, interfuerunt. 1 Cfr. Kirchliches Verordnungs-Blatt für die Lavanter Diöcese de die 1. Januarii 1899. Nr. I. num. 5. — Idem, de die 1. Januarii 1900. Nr. I. num. 1. pag. 1—5. 2 Opus principale in hac materia sunt Benedicti Papae XIV. de Synodo dioecesana libri tredecim. Huc spectant, quae praesertim tractantur a libro 6. ad librum 12. 3 Cfr. Frane. Santi, op. cit. lih. I. tit. XXXI. pag. 360 sq. num. 175. 4 Vidcsis Instructionem de officialibus sive ministris Synodi in libro : Gesta ct statuta Synodi dioece- sanae anno Domini 1896 celebratae. Marburgi, 1897. Pag. 57—70. Cunctos hos curiones praesenti edicto valva!i sollemniter et publice advocamus, interesse sub gravi iubemus et omnia, quae ex i ure perfici debent, omnibus expleri mandamus. Si autem eorum, quos iuste accimus, iusto quispiam impedimento se retentum existimaverit, excusationis legitimae causam opportuno tempore ad nos deferendam et iudicio nostro probandam esse sciverit. Speciali modo ad plenam Synodum nostram invitamus reverendissimum Abbatem Trap-pistarum monasterii beatae Mariae Virginis de redemptione Reichenburgi, consiliarium nostrum consistorialem ac patronum ecclesiarum s. Petri et s. Pauli Reichenburgi atque beatae Mariae Virginis Koprivnicae ; ulterius in Domino vocatos esse volumus omnes venerandos superiores regularium, qui curam animarum exercent, nec non cunctos venerabiles coenobiorum in dioecesi nostra existent i um priores l, denique omnes animarum pastores, quibus ob quandam rem magni momenti litteris ad hoc scriptis instituendam Synodum intimabimus, ut, quantum fieri poterit, in coetu synodali compareant. Quoniam autem neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, a quo bona cuncta procedunt et sine quo, sive parum sive multum, nihil fieri potest, fervi das preces fundamus oportet, divinam huic sacro pioque operi opem impetrantes. Proplerea in ecclesia cathedrali s. Joannis Rapt. et in cunctis ecclesiis decanalibus tanquam eminentioribus qualibet hebdomade incipiendo a festo Pentecostes celebretur feria quinta missa votiva de Spiritu sancto. Singuli sacerdotes legant servatis rubricis in singulis missis orationem e missa votiva de Spiritu sancto : Deus, qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti . . . Dominica autem sanctorum Angelorum in omnibus ecclesiis parochialibus unam per horam in ostensorio exponatur fidelium venerationi sanctissimum Eucharistiae sacramentum, et sub finem curatus cum populo Litanias sacratissimi Cordis Je su, prouti die 10. Januarii 1899 pro alma nostra dioecesi et die 1. Aprilis eiusdem anni pro toto orbe catholico a sacra Rituum Congregatione concessae sunt,2 cum versiculis et oratione recitet unacum sacratissimo Rosario, et benedictionem sacramentalem adstantibus impertiatur. Quibus peractis eampanae pulsentur in omnibus ecclesiis curialibus per integram horam. Vespere diei 3. mensis Septembris, quo sacra Synodus incipit, a sexta hora vespertina usque ad horam septimam eampanae ecclesiae cathedralis aliarumque ecclesiarum in urbe synodali existen-tium sollemni ritu pulsentur. Sanctuarium synodale beati Aloysii more festivo decoretur ad augendam sacram sollemnitatem. Ordo ad Synodum habendam typis editur ac synodalibus iusto tempore in manus datur. Ne autem Synodi nostrae celebratio sine maximo spirituali lucro gregis fidelis absolvatur, sanctam Sedem apostolicam litteris supplicibus de die 11. mensis Aprilis anni vertentis instanter rogavimus, ut plenariam peccatorum indulgentiam iis omnibus benigne concederet, qui vere poenitentes ac sacramenlaliter conlitentes divinaque dape refecti, ecclesiam synodalem tempore festivitatis synodicae visitaverint ibique pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac sanctae matris Ecclesiae exaltatione pias persolverint preces. Et si forte ob magnum et universale Jubilaeum anni sancti hoc non expediret, ut postulata 1 Cfr. Leonis XIII. constitutionem Romanos Pontifices octavo Idus Maii 1881. (Sanctissimi Domini nostri Leonis Papae XIII. allocutiones, epistolae, constitutiones aliaque acta praecipua. Desclée, de Brouwer et Soc. Brugis et Insulis, 1887. vol. I. Pag. 195 sqq). — Franc. Xav. Wernz 8. J., op. cit. Tom. II. pag. 1100. num. I. 2 Cfr. Kirchliches Verordnungs-Blatt für die Lavantet Dioecese, de die 15. Martii 1899. Nr. III. num. 13. pag. 55—58. — Idem, de die 1. Junii 1899. Nr. VII. num. 31, pag. 109. indulgentia concederetur per modum, quo animabus christifidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hoc saeculo migraverint, applicari posset. Nos vero respectu habito ad canonem 62. sacrosancti Concilii Lateranensis quarti1 indulgentiam quadraginta dierum lucrandam elargimur iis omnibus, qui Dominica decima tertia post Pentecosten in festo sanctorum Angelorum propriam ecclesiam parochialem occasione supra decretae festivitatis visitaverint ac devote sanctissimam Trinitatem exoraverint pro felici nostrae Synodi exordio, fausto processu et salutari eventu. Hac de nostra dispositione deque Synodi momento in genere instruant sedulo animarum pastores plebem iidelem. Tempus dioecesanae Synodi opportunissimum est, quo peragantur exercitia spiritualia, quae spiritualis aedilicii solidum iaciunt fundamentum vel adhuc solidius faciunt. Quum praeterea episcopus simul cum clero quotannis exercitia pia peragere teneatur, ideo omni studio ety diligentia curabo, ut ad renovationem ecclesiastici spiritus et ad iidelium aedilicationem clero synodali tradantur exercitia spiritualia. Regnum enim Dei debemus aedificare, venerabiles fratres et consacerdotes, primum quidem in nobismetipsis, dein autem in fidelibus, vigilantiae ac curae nostrae concreditis. Quamvis synodales nostrae constitutiones diligenter et prudenter elucubrentur nec non in commissionibus ad hoc deputatis solerter examinentur, quo tamen aliorum etiam curatorum in dioecesis emolumentum obtineamus consilia, volumus alque sancimus, ut per octo dies constitutiones ipsae in cancellarla princ, episc. Ordinariatus exponantur et fiat omnibus facultas, eas legendi, expendendi nec non in fascicolo speciali notandi ea, quae cui animadversione videntur digna. Denique mandamus et ordinamus, ut praesens edictum indictionis tertiae Synodi Lavan-tinae valvis ecclesiae nostrae cathedralis et portis ecclesiae s. Aloysii tempore statuto affixum omnibus pateat.2 Hoc promulgationis modo omnes et singulos, qui canonice indicatae Synodo interesse tenentur, sic adstrictos declaramus et enuntiamus, acsi nominatimi et singillatim evocati fuerint, ut ad concilium episcopale accedant. In quorum fidem has litteras edictales propria manu signavimus et ut sigillo nostro episcopali muniantur riteque publicentur, curiae nostrae cancellario hisce iniungimus. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles: abundantes in opere Domini se m per scientes, quod labor vester non est inanis in Domino! (I. Cor. 15, 58). Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum! Amen. (I. Tim. 1, 17). Dabamus in residentia nostra prine, episc. Marburgi, in festo inventionis sanctae Crucis, quinto Nonas Maias anno reparatae salutis millesimo noningentisimo. •j* Michael, Princeps-Episcopus. 1 Joann. Domin. Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima Collectio. Tom. XXII. col. 1050 sq. 2 Tenorem schedulae, manu cancellarii subsignatae, valvis affigendae, monento Ceremoniali episcoporum, videsis in opere : Gesta et statuta Synodi dioecesanae anno Domini 1896 celebratae. Marburgi, 1897. Pag. 15 et Nota 2. 36 In Dedicatione Archibasilicae Sanctissimi Salvatoris. Die 9. Novembris. Additio ad VI. Lectionem Breviario Romano inserenda. Quod autem Pius nonus perficiendum censuerat, Leo decimus tertius, cellam maximam, vetustate fatiscentem, ingenti molitione producendam laxandamque curavit, vetus musivum, multis iam antea partibus instauratum, ad antiquum exemplar restitui et in novam absidem, opere cultuque magnifico, exornatam transferri, aulam transversam laqueari et contignatione refectis expoliri iussit, anno millesimo octingentesimo octogesimo quarto, Sacrario, aede canonicorum, perpetuaque ad Baptisterium constantinianum porticu adiectis. Concordat cum originali approbato. In fidem etc. Ex Secretaria Sacror. Rituum Congregationis, die 17. Novembris 1899. L. f S. Diomedes Panici, S. R. C. Secretarius. 37. Diocesan-Uachrichten. Investiert wurden die Herren: Franz Berglez ans die Pfarre St. Peter und Paul in Tainach; Anton Mojžišek auf die Pfarre St. Ruprecht ob Tüffer und Anton Veternik auf die Pfarre St. Jakob iu Dol. Bestellt wurde Herr Josef Mihalič als Provisor in hl. Kreuz bei Luttenberg. Wicdcrailgcstellt wurden als Kapläne die Herren Provisoren: Franz Lovrenko in Drachenburg und Anton Lajnšic in St. Jakob in Dol. Übersetzt wurden die Herren Kapläne: Mathias Eferl nach Großsonntag. Josef Erker nach Riez, Johann Gorišek nach Frasslau und Franz Hlastec nach Tüffer. Gestorben sind: P. T. Herr Franz Janežič, F.-B. Consistorialrcith und kaiserlicher Rath, decoricrt mit dem goldenen Verdicnstkrcuze mit der Krone, Besitzer der Jubiläums - Erinnerungsmedaille für Civilstaats-bcdienstete und der Ehrenmcdaillc für vierzigjährige treue Dienste, einer. Religionsprosessor an der k. k. Lehrerbildungsanstalt in Marburg, am 10. April im 71., P. T. Monsignore Ignaz Orožen, Jubelpriester, Protonotarius Apostolicus ad instar participantium, inful. Dompropst am F.-B. Lavanter Domcapitel, Ritter des Ordens der eisernen Krone III. Classe, F.-B. Consistorialrcith und Director der F. B. Ordinariats-kanzlei in Marburg, am 13. April im 82. und Titl. Herr Anton Lacko, F.-B. Geistlicher Rath und Pfarrer in hl. Kreuz bei Lnttenberg, am 26. April im 57. Lebensjahre. Unbesetzt sind geblieben der Kaplansposten in hl. Kreuz bei Luttenberg und ein Kaplansposten in Reichenburg. F.-B. Lavanter Ordinariat zu Marburg, am 15. Mai 1900. Fürstbischof. Drm1 ber Lt. (iiirtUufl-iüudibrucfcrei in Marl ur.i.