Nr. 3267. XI. 1897. Kirchliches Verordnungs-Matt für die Lavanter Diöcese. 3lll|«lt. I. Encyclica IT. Leonis XIII. de Rosario Manali. — II. Adresse der im Mai 181)7 in Rom versammelten Bischöfe an den 1)1. Pater. — III. Priesterexereitien im Jahre 1 si)7. IV. Diöcesan Nachrichten. J. Epistola encyclica Leonis PP. XIII. de Rosario mariali. VENERA Hl LII I VS FRATRIBVS PATRI ARCHIS PRI MAT IR VS A RCI IIEPISCOPlS EPISCOPIS AL11SQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTI H VS LEO PP. XIII. V EN ERARI LES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICA M REN EDICTIONEM. ijFgrešlugustissimac Virginis MARIAE foveri assidue cul-tum et contentiore quotidie studio promoveri quan-l(f6Hc«5| jum priyatim publiceque intersit, facile quisque perspiciet, qui sccum reputaverit, quam excelso dignitatis et gloriae fastigio Deus ipsam collocari!. Eam enim ab aeterno ordinavit ut Mater Verbi fieret humanam carnem assumpturi ; ideoquc inter omnia, quae essent in triplici ordine naturae, gratiae, gloriaeque pulcherrima, ita distinxit, ut merito eidem Ecclesia verba illa tribuerit : Ego ex ore . \ltissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam '. IJbi autem volvi primum coepere saecula, lapsis in culpam humani generis auctoribus infectisque eadem labe posteris universis, quasi pignus constituta est instaurandae pacis atque salutis. — Nec dubiis honoris significationibus Unigenitus Dei Filius sanctissimam matrem est prose-quutus. Nam et dum privatam in terris vitam egit, ipsam adscivit utriusque prodigii administram, quae tunc primum patravit; alterum gratiae, quo ad Mariae salutationem exultavit infans in utero Elisabeth ; alterum naturae, quo aquam in vinum convertit ad Canae nuptias : et quum supremo vitae suae publicae tempore novum conderet Testamentum divino sanguine obsignandum, eamdem dilecto Apostolo commisit verbis illis dulcissimis : Ecce mater tua'1. Nos igitur qui, licet indigni, vices ac personam ge- rimus in terris lesu Christi Filii Dei, tantae Matris persequi laudes nunquam desistemus, dum hac lucis usura fruemur. Quam quia sentimus haud futuram Nobis, ingravescente aetate, diurturnam, facere non possumus quin omnibus et singulis in Christo (iliis Nostris Ipsius cruce pendentis extrema verba, quasi testamento relicta, iteremus : Ecce mater tua. Ac praeclare quidem Nobiscum actum esse censebimus, si id Nostrae commendationes effecerint, ut unusquisque fidelis Mariali cultu nihil habeat antiquius, nihil carius, liccatquc de singulis usurpare verba loannis, quae dc se scripsit : Accepit ea% discipulus in suab — Adventanto igitur mense Octobri, ne hoc qui-; dem anno patimur, Venerabiles Fratres, carere vos Litteris Nostris, rursus adhortantes sollicitudine qua possumus maxima ut Rosarii recitatione studeat sibi quisque ac laboranti Ecclesiae demereri. Quod quidem precandi genus divina providentia videtur sub huius sacculi exitum mire invaluisse ut languescens fidelium excitaretur pictas; idque maxime testantur insignia templa ac sacraria Deiparae cultu celeberrima. — Huic divinae Matri, cui flores dedimus mense Maio, velimus omnes fructiferum quoque j Octobrem singulari pietatis affectu esse dicatum. Decet enim utrumque hoc anni tempus ei consecrari, quae de ; se dixit : Flores mei, J'ructus honoris et honestatis2. Vitae societas atque coniunctio, ad quam homines natura feruntur, nulla aetate fortasse arctior effecta est, aut tanto studio tamque communi expetita, (piam nostra, i Nec quisquam sane id reprehendat, nisi vis haec naturae nobilissima ad prava saepe consilia detorqueretur, convenientibus in unum atque in varii generis societates coeun-1 tibus impiis hominibus adversus Dominum et adversus Christum eius3. Cernere tamen est, idque profecto accidit jucundissimum, inter catholicos etiam adamari magis coeptos pios coetus ; eos haberi confertissimos; iis quasi 1 Kceli. XXIV, 6$ 2 Io. XIX, 27. * Ib. — 2 Eccli. XXIV, 23. — 3 Ps. II, 2. communibus domiciliis christianac vinculo dilectionis ita adstringi cunctos et quasi coalescere, ut vere fratres et dici posse et esse videantur. Ncque enim, Christi caritate sublata, fraterna societate et nomine gloriari quisquam potest; quod acriter olim Tertullianus hisce verbis persequebatur: Fratres vestri, sumus iure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et "dicuntur et habentur qui unum patrem Deum agnoscunt,' qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad nuam lucem expaverint veritatis1 ? Multiplex autem ratio est, qua catholici homines societates hiiiusmodi saluberrimas inire solent. Huc enim et circuli, ut aiunt, et rustica aeraria pertinent, itemque conventus animia per dies festos relaxandis, et secessus pueritiae advigilandae, ct sodalitia, et coetus alii' optimis consiliis instituti complures. Profecto haec omnia, etsi nomine, forma, aut suo quaeque peculiari ac proximo tine, recens inventa esse videantur, re tamen ipsfi sunt antiquissima. Constat enim, in ipsis christianac religionis exordiis cius generis societatum vestigia reperi ri. Serius autem legibus confirmatae, suis distinctae signis, privilegiis donatae, divinum ad cultum in templis adhibitae, aut animis corporibusve sublevandis destinatae, variis nominibus, pro varia temporum ratione, appellatae sunt. Quarum numerus in dies ita percrebuit, ut, in Italia maxime, nulla civitas, oppidum nullum, nulla ferme paroecia sit, ubi non illae aut compTTtres, aut aliquae certe habeantur. In bis minime dubitamus praeclarum dignitatis locum assignare sodalitati, quae a sanctissimo Rosario nuncupatur. Nam sive eius spectetur origo, e primis pollet antiquitate, quod eiusmodi institutionis auctor fuisse feratur ipse Dominicus pater ; sive privilegia aestimentur, quam-plurimis ipsa ornata est, Decessorum Nostrorum munificentia. — Eius institutionis forma et quasi anima est Mariale Rosarium, cuius dc virtute fuse alias loquuti sumus. Vcrum-tamen ipsius Rosarii vis atque efficacitas, prout est officium Sodalitati, quae ab ipso nomen mutuatur, adiunctum, longe etiam maior apparet. Neminem enim latet, quae sit omnibus orandi necessitas, non quod immutari possint divina decreta, sed, ex Gregorii sententia, ut homines postulando mereantur accipere quod eis Deus omnipotens ante saecula disposuit -donare'1. Ex Augustino autem : qui recte novit orare, recte novit vivere3. At preces tunc maxime robur assumunt ad caelestem opem impetrandam, quum ct publico et constanter ct concorditer funduntur a multis, ita ut velut unus efficiatur procantium chorus : quod quidem illa aperte declarant Actuum Apostolicorum, ubi Christi discipuli, expectantcs promissum Spiritum Sanctum, fuisse dicuntur perseverantes unanimiter in oratione4. Hunc orandi modum qui sectentur, certissimo fructu carere poterunt 1 A polog. c. XXXIX. — 2 Dialog. 1. I. c. 8. — 2 tu Pk. 0XVI1I. — 4 Aut. I, 14, nunquam. Iam id plane accidit inter sodales a sacro Rosario. Nam, sicut a sacerdotibus, divini Officii recitatione, publice iugiterque supplicatur, idcoque validis sime; ita, publica quodammodo, iugis, communis est supplicatio sodalium, qiiac fit recitatione Rosarii, vel Psalterii Virginis, ut |a nonnullis etiam Romanis Pontificibus appellatum est. Quod autem, uti diximus, preces publice adhibitae multo iis praestent, quae privatim fundantur, vimque habeant impetrandi maiorem, factum est ut Sodalitati a sacro Rosario nomen ab Ecclesiae scriptoribus inditum fuerit „militiae procantis, a Dominico Patre sub divinae Matris vexillo conscriptae“, quam scilicet divinam Matrem sacrae litterae et Ecclesiae fasti salutant daemonis errorum-que omnium debellatricem. Enimvero Mariale Rosarium omnes, qui eius religionis petant societatem, communi vinculo adstringit tamquam fraterni aut militaris contubernii, unde validissima quaedam acies conflatur, ad hostium ‘ impetus repellendos, sivo intrinsecus illis sive extrinsecus urgeamur, rite instructa atque ordinata. Quam-obrem merito pii huius instituti sodales usurpare sibi possunt verba illa 8. Cypriani : Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno, sed, pro toto populo oramus, quia totus populus unum sumus *. — Ceterum eiusmodi precationis vim atque efficaciam annales Ecclesiae testantur, quum memorant et fractas navali proelio ad Echinadas insulas Turearum copias, ct relatas de iisdem superiore' saeculo ad Temesvariam in Pannonia ct ad Corcyram insulam victorias nobilissimas. Prioris rei gestae memoriam perennem exstare voluit Grcgorius XIII, dic festo instituto Mariae victricis honori ; quem diem postea Clemens XI Decessor Noster titulo Rosarii consecravit, et quotannis celebrandum in universa Ecclesia decrevit. Ex eo autem quod procans haec militia sit „sub divinae Matris vexillo conscripta“, nova eidem virtus novus honor accedit. Huc maxime spectat repetita crebro, in Rosarii ritu, post orationem dominicam angelica salutatio. Tantum vero abest ut hoc dignitati Numinis quodammodo adversetur, quasi suadere videatur maiorem nobis in Mariae patrocinio fiduciam esse collocandam quam in divina potentia, ut potius nihil Ipsum facilius permoveat propitium-que nobis efficiat. Catholica enim fide docemur, non ipsum modo Deum esse precibus exorandum, sed beatos quoque caelites *, licet ratione dissimili, quod a Deo, tamquam a bonorum omnium fonte, ab his, tamquam ab intercessoribus petendum sit. Oratio inquit S. Thomas, porrigitur alicui duplieiteP, uno modo'quasi per ipsum implenda, alio modo, sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigimus, quia, omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam et ad gloriam consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psalmi hXXXUl, ld : „gratiam 1 De orat. domin. — 2 (Jone. Ti id. scss. XXV. et gloriam dabit Dominus“. Sed secundo modo orationem porrigimus sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petitiones cognoscat, sed, ut eorum precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum. Et ideo dìcitur Apoc. VIII. 4, quod, ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo ]. lam quis omnium, quotquot beatorum incolunt sedes, audeat cum augusta Dei Matre in certamen demerendae gratiae venire ? Ecquis in Verbo aeterno clarius intuetur, quibus angustiis premamur, quibus rebus indigeamus? Cui maius arbitrium permissum est permovendi Numinis? Quis maternae pietatis sensibus aequari cum ipsa queat ? Id scilicet causae est cur beatos quidem caelites 11011 eadem ratione precemur ac Deum, nam « sancta Trinitate petimus ut nostri misereatur, ab aliis autem sanctis quibuscumque petimus ut orent, pro nobis2; implorandae vero Virginis ritus aliquid liabcat cum Dei cultu commune, adeo ut Ecclesia his vocibus ipsam compellet, quibus exoratur Deus : Peccatorum miserere. Item igitur optimam praestant sodales a sacro Rosario, tot salutationes et Mariales preces quasi serta rosarum contexentes. Tanta enim Mariae est magnitudo, tanta, qua apud Deum pollet, gratia, ut qui opis egens non ad illam confugiat, is optet nullo alarum remigio volare. Alia etiam Sodalitatis, de qua loquimur, laus est nec praetereunda silentio. Quoties enim Marialis recitatione Rosarii salutis nostrae mysteria comentamur, toties officia sanctissima, caelesti quondam Angelorum militie commissa, similitudine quadam aemulamur. Ea ipsi, suo quaeque tempore mysteria revelarunt, eorum fuere pars magna, iisdem adfuere seduli, vultu modo ad gaudium composito, modo ad dolorem, modo ad triumphalis gloriae exaltationem. Gabriel ad Virginem mittitur nuntiatum Verbi aeterni Incarnationem. Bethlemico in antro, Salvatoris in lucem oditi gloriam Angeli cantibus prosequuntur. Angelus lose-plio auctor est fugae aripiendane, seque in Aegyptum recipiendi cum puero, lesimi in horto prae moerore sanguine exsudantem Angelus pio alloquio solatur. Eumdem, devicta morte, sepulcro excitatum, Angeli mulieribus indicant. Evectum ad caelum Angeli referunt atque inde reversurum praedicant angelicis comitatum catervis, quibus electorum animas admisceat secumquc rapiat ad aetherios choros, super quos exaltata est sancta Dei Genitrix. Piisima igitur Rosarii prece inter sodales utentibus ea maxime convenire possunt, quibus Paulus Apostolus novos Christi asseclas alloquebatur: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, lertlsalem caelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam.3 Quid autem divinius quidvc suavius, quam contemplari cum Angelis cum iisque precari ? Quanta niti spe liceat atque fiducia, fruituros olim in caelo bea- > S.th. 2» 2M, q. LXXXIII. a. IV. - 3 II,. — 3 Heb. XII, 22. tissima angelorum societate eos, qui in terris eorum ministerio sese quodammodo addiderunt ? Ilis de causis Romani Pontifices eximiis usque praeconiis Marianam huiusmodi Sodalitatem extulerunt, in quibus eam Innocentius VI11 devotissimam Confraternitatem 1 appellat; Pius V affirmat, eiusdem virtute haec consequuta : Coeperunt Christi fideles in alios viros repente mutari,, haeresum tenebrae remitti et lux catholicae fidei aperiri3 ; Sixtus V, attendens quam fuerit haec institutio religioni frugifera, eiusdem se studiosissimum profitetur ; alii denique multi, aut praecipuis eam indulgentiis, iisque uberrimis auxere, aut in peculiarem sui tutelam, dato nomine varii sque editis benevolentiae testimoniis, receperunt. — Eius-modi Decessorum Nostrorum exemplis permoti, Nos etiam, Venerabiles Fratres, vehementer hortamur vos atque obsecramus, quod saepe iam fecimus, ut sacrae huius militiae singularem curam adhibeatis, atque ita quidem, ut, vobis adnitentibus, novae in dies evocentur undique copiae atque scribantur. Vestra opera et eorum, qui e clero subdito vobis curam gerunt animarum, noscant ceteri e populo, atque ex veritate aestiment, quantum in ea Sodalitate virtutis sit, quantum utilitatis ad aeternam hominum salutem. Hoc autem contentione poscimus eo maiore, quod proximo hoc tempore iterum viguit pulcherrima in sanctissimam Matrem pietatis manifestatio per Rosarium, quod perpetuum appellant. Huic Nos instituto libenti animo benediximus ; eius ut incrementis sedulo vos naviterque studeatis magnopere optamus. Spem enim optimam concipimus, laudes prcccsque fore validissimas, quae, ex igenti multitudinis ore ac pectore expressae, nunquam conticescant ; et per varias terrarum orbis regiones dies noctesque alternando, conspirantium vocimi concentum cum rerum divinarum meditatione eoniungant. Quam quidem laudationum suppli-cationumque perenitatem, multis abhinc saeculis, divinae i illae significarunt voces, quibus Oziae cantu compellabatur Iudith : Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram,. . . quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum. Iisque vocibus universus populus Israel acclamabat: Fiat, fiat3. Interea, caelestium beneficiorum auspicem, paternae-que Nostrae benevolentiae testem, vobis, venerabiles Fratres, et clero populoque universo, vestrae fidei vigilantiacque commisso Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum dic XII Septembris anno MDCCCXCVll, Pontificatus Nostri anno vicesimo. LEO PP. XIII. 1 Splendor poter nae gloriae, die 20 Febr. 1491. — 1 Con• sueverunt IUI. PP.y die 17. Sept. 1509. — '' Tud. XIII, 23 et seqq. * Diesem Umlaufschreiben gemäß ist der ganze Mvnat -October l. I. der Himmelskönigin vom Nosenkranze geweiht nnd getvidmet worden mtb hat Seine Heiligkeit Papst Leo XIII. angeordnet, dass vom I. October bis znm 2. November d. I. in allen Seelsorgskirchen nnd wenn es die Ordinarien für angemessen erachten, mich in anderen, der Gottesgebärerin ge-weihten Kirchen und Heiligthümern wenigstens fünf Absätze des Rosenkranzes samint der lanretanischc» Litanei andächtig gebetet werden. Diesem nach wird auch in allen Pfarr-Kirchen der Lavanter-Divcese vom 1. October bis 2. November entweder während der Hl. Messe oder vor dem ansgesetzten allerheiligsten Gute die von Sr. Heiligkeit angeordnete Andacht abgehalten, nämlich wenigstens fünf Absätze des Rosen kranzes samint der lanretanischen Litanei gebetet werden, worauf den Versammelten der hl. Segen cum Sanctissimo zn ertheilen ist. Seine Heiligkeit ertheilt Allen, die innerhalb des bezeichneten Zeitraumes der öffentlichen Abbetung des Rosen-kranzes samint der Litanei beiwohnen, und auf die Meinung des Papstes beten, jedesmal einen Ablass von 7 Jahren nnd 7 Quadragenen; diese Gunst genießen auch Diejenigen, welche ein rechtmäßiger Grund von den genannten öffentliche» Andachten znrückhält, jedoch unter der Bedingung, dass sie derselben heil. Übung privatim obliegen nnd gleichfalls zu Gott auf die Meinung des Hl. Vaters beten. Diejenigen aber, welche in der obgenannten Zeit wenigstens zehnmal, entweder öffentlich in der Kirche oder aus rechtmäßigen Gründen zu Hause dasselbe verrichtet, so wie gebeichtet nnd cominnniciert haben werden, wird ein vollkommener Ablass gewährt, wie auch Denjenigen, welche entweder am Rosenkranzfeste selbst oder an einem der darausfolgenden acht Tage nach Beicht nnd Communion in irgend einer Kirche für die Bedürfnisse der Kirche zu Gott und der Gottesgebärerin ordnungsmäßig gebetet haben werden. Der englische Lehrer, auf welchen der heilige Vater so gerne und so oft hinweist, sagt von der Erhabenheit der seligsten Gottesmutter so schön: „Quanto aliquid magis appropinquant principio in quolibet genere, tanto magis participat effectum illius principii. Unde Dionysius (Caelestis liicrarehia, cap. 4, ante med.) dicit, quod angeli, qui sunt Deo propinquiores, magis participant de bonitatibus divinis, quam homines. Christus autem est principium gratiae, secundum divinitatem quidem auctoritative, secundum humanitatem vero instrumontaliter. Unde et (loan. 1, 17) dicitur : Gratia et veritae per Iasum Christum facta est. Beata autem Virgo Maria propinquissima Christo fuit secundum humanitatem, quia ex ea accepit humanam naturam. Et ideo prae caeleris maiorem debuit a Christo gratiae plenitudinem obtinere“. 1 Unterlassen wir es doch nicht, jene erhabene Himmelskönigin herzinnig zu verehren, welche der Engel gegrüßt: „Ave gratia piena“.2 Zu dieser Stelle bemerkt der größte Bibelerklärer: „ Bene gratta piena, quia caeteris per partes praestatur, Mariae vero se tota simul infudit gratiae plenitudo“.3 1 S. Thomae Aquinatis Summa theologica III. pars, quaést. 27, artic. 5 in corp. — 1 Luc. 1, 28. :l S. Ilioronymi Sermo de Assumptione. II. Adresse der im Eni 1897 in jjjout versammelten Aischöfe, gerichtet an Heine Heiligkeit Aavst Lev XIII. Im IX. „Kirchl. Verordnungs-Blatte" vom 1. August 1897 erschien sub I. das Dankschreiben Sr. Heiligkeit Papst Leo XIII. mi die in Rom versammelten Bischöfe.. Man wird diese liebevollen und erhebenden Worte um so mehr würdigen können, wenn man die nachstehende Adresse der im Mai 1897 in Rom versammelten Bischöfe, unter welchen sich mich der Fürstbischof von Lavant befand, gerichtet an Sc. Heiligkeit Papst Leo XIII., gelesen hat, da ja die Antwort Sr. Heiligkeit durchwegs auf die Ergebenheits- und Glückwunschadresse der Bischöfe Rücksicht nimmt. Die Adresse, welche Sr. Heiligkeit unterbreitet worden, hatte nachstehenden Wortlaut: „Beatissime Pater! Coclitum Sanctorum limiores promeritis virtute Viris tibi tertium solemniter deferenti lacti libentes, adfuimus, Tuam de ancto Ecclesiae decore gratulationem communicatum. Haud tamen minus univorsis optatum accidit timentem, Dei numine, validamque senectam intueri coram et observantiam nostram animosque testari cum Romana Sede Tecumquc < 'liristi, in hisce terris Vicario, penitus coniuuctos lice solum nostrum, verum etiam fidelium quibus, curarum tuarum participes, moderandis praesumus. Sint Tibi fausta, Beatissime Pater, sint felicia omnia; ut que, diurtuvnis laboribus assiduisque industriis pe rii cere es aggressus, ca prospere eumulatcquc perficias. Illud prae ceteris toto animo desideramus, ut qui a nobis dissident, praesertim orientalium gentes, hortationes tuas, paternae caritatis plenas, exaudiant atque una nobis-cum fido devincti, unum liant ovile unoque Pastore utantur Spiritus Sanctus quem som per ut norint et ament ct exorent lidelcs omnes et cohortetur quique luminis ct consolationis fons patet perennis, communibus cnixisquc annuat precibus; ct animos movens agensque optata (piae tua sunt, atque adeo nostrum universorum, benigno, cumulate impicat. illud demum, Beatissime Pater, officium simul a nobis caritas exigit ut pro libertate tua vota suspiciamus. Eam profecto Apostolici»» ministerium omnino exquirit, ut nempe ad propagandam Evangeli! lucem et Ecclesiam ubique gentium moderandam, ea alt omni vi et coactione utaris immunitate, quam Deus, civili etiam regimine ad-trifiuto, sartam tectamque esse voluit. Dilectionis tuae testem, Beatissime Pater, ct auspi cium divinorum munerum, Apostolicam benedictionem Nobis gregibusque cuique nostrum commissis ut impertias humillime imploramus. “ 111. Mriestererercitien tut Jahre lnä, Kapfan in Oberbnrg. Baelavik Robert, Kaplan in Hoheneck. Vodušek Andreas, Pfarrer in Hoheneck. Bišttar Franz, Kaplan in Hl. Kreuz bei Satter-brnnn. Weigl Josef, Kaplan in Hl. Kreuz bei Luttenberg. Wurzer Mathias, Pfarrer in Maria Rast. Zdolšek Franz, Pfarrer in St. Bartheliuä bei Gvnobiz. Zadravec Johann, Kaplan in Kapellen bei Radkersbnrg. Zmazek Franz, Pfarrer in St. Benedirle» in W.-B. Zerttko Caspar, Kaplan in Reichenbnrg. Zagajšak Josef, Pfarrer in Hohemnanthen. Zupanič Jakob, Pfarrer in St. Oswald im Drauwalde. IV. Diötesnn-Uachrichten. Investiert tmtrbc auf die Pfarre St. Johann bei Unter Drauburg Herr Franz 1 ,<;l>cr, Pfarrer in St. Beit bei Waldegg. Bestellt wurden als Provisoren die Herren Kapliine: Anton Urofcnik in Leutsch mib Friedrich Repolusle in St. Beit bei Waldegg. Wlederangkstellt wurde als I. Kaplan in St. Martin bei Wind. Graz Herr Michael Šket, Provisor tu St. Johann bei Unter-Drnubnrg. Überseht wurden die Herren Kapliine : Franz Bratkovič nach Rohitsch, Josef (tcrjak als Chorviear nach Marburg, Franz Uosak nach St. Beit bei Ponikl, Heinrich Hraäovec nach Kvstreiniz, Johann ICozodere nach St. Georgen an der Stainz, Martin Krajnc nach Weitenstein, Anton Miklič nach St. .ìnveri bei Oberbnrg, Mathias Vaupotič nach Trennen berg und Anton Zavadil mich Remšnik. Angestellt als Kapliine wurden die absolvierten Herren Theologen: Franz Horvat in Sibila, Josef Panič in St. Barbara bei Wnrinberg, Josef Somrek in Hoheneck, Johann Topolnik in Doberna, Mathias Zemljič in St. Martin bei Windischgraz, Josef Žekar in St. Martin am Pachern und Melchior Zorko in Snlzbach. Krankheitshalber beurlaubt wurden die Herren : Anton Cestnik, Chorviear in Marburg und Franz Kose!, Aushilfspriester in Doberna. Gestorben sind: Am 13. September d. I. Herr Franz Ermenc, Pfarrer in Leutsch im 09. und Herr Jakob Vindiš, Defieieutpriester in Haidin, am 15. September d. I. im 27. Lebensjahre. Unbesetzt sind geblieben: Der 1. Kaplansposten in St. Georgen an der Siidbahn, ferners die KaplauSposten in St. Knnigund am Pachern und Leutsch. ' F. B. Lavanter Ordinariat in Marburg, am 1. October 1897. Fürstbischof. Druck der St. CyrilluS-Buchdruckerri in Marburg.