Kirchliches Derordnungs-Klatt für die Lavanter Aiöcese. Inhalt. 22. Constitutio Apostolica Leonis PP. XIII. de unitate ordinis Fratrum Minorum instauranda. — 23. Schreiben der Apostolisd)en Nuntiatur, betreffend die Feier der Jubiläen des Hl. Vaters im Bereiche der Lavanter Diöcesc. — 24. Römische Entscheidungen. — 25. Erlass in Angelegenheit der Matrikenauszüge ungarischer Staatsangehöriger. — 26. Zur Feier des 50jährigen Regierungsjnbilänms Sr. Majestät des Kaisers Franz Josef I. — 27. Literatur. — 28. Diöcesan-Nachrichten. 22. Constitutio apostolica Leonis P. P. XIII. de unitate ordinis fratrum Minorum instauranda. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. elicitate quadam nec sane fortuito factum putamus, ut Nobis olim, in episcopatu gerendo, ex omnibus Italiae provinciis una Francisci Assisiensis parens atque altrix Umbria contingeret. Assuevimus enim acrius et attentius de patre seraphico loeorum admonitu cogitare : cumque indicia eius permulta, ac velut impressa vestigia passim intueremur, quae non memoriam eius solum Nobis afferebant, sed ipsum videbantur in conspectu Nostro ponere : cum Alverniac iuga semel atque iterum ascensu superavimus : cum ob oculos ea loca versarentur, ubi editus ac susceptus in lucem, ubi corporis exsolutus vinculis, unde ipso auctore tanta vis bonorum, tanta salus in omnes orientis atque obeuntis solis partes influxit, licuit profecto plenius ac melius cognoscere quanto viro quantum munus assignatum a Deo. Mire cepit Nos franciscana species atque forma : quoniamque intimam lfauciscalium institutorum virtutem magnopere ad christianam vitae rationem videbamus conduxisse, ncque eam esse huiusmodi ut consenescere vetustate possit, propterea in ipso episcopatu Perusino, ad christianam pietatem augendam tuendosque in multitudine mores probos Ordinem Tertium, quem Nosmetipsi viginti quinque iam annos prolitemur, dedita opera restituere ac propagare studuimus. Eumdem animum in hoc apostolici muneris fastigium oamdemque voluntatem ex eo tempore susceptam attulimus. Ob eamque causam cum non circumscripte, sed ubique gentium eum ipsum Ordinem florere in spem beneiiciorum veterum cuperemus) praescripta legum quibus regeretur, quatenus opus esse visum est, temperavimus, ut quemvis e populo christiano invitaret atque alliceret effecta mollior et accomodatior temporibus disciplina. Exspectationem desiderii ac spei Nostrae sat implevit exitus. Verumtamen Noster erga magnum Franciscum et erga res ab eo institutas singularis amor omnino quiddam adhuc postulabat : idque efficere Deo aspirante decrevimus. Animum videlicet studiumque Nostrum nunc convertit ad sese franciscanus Ordo princeps : nec sane facile reperiatur in quo evigilare enixius atque amantius curas cogitationes-que Nostras oporteat. Insignis est enim et benevolentia studioque Sedis Apostolicac dignissima ea, quae Fratrum Minorum familia nominatur, beati Francisci frequens ac mansura soboles. Ei quidem parens suus, quas leges, quae praecepta vivendi ipse dedisset, ea omnia imperavit ut religiosissime custodiret in perpetuitate consequentium temporum ; nec frustra imperavit. Vix enim societas hominum est ulla, quae tot virtuti rigidos custodes eduxerit, vel tot nomini christiano praecones, Christo martyres, coelo cives ediderit : aut in qua tantus virorum proventus, qui iis artibus, quibus qui excellunt praestare ceteris indicantur rem christianam remque ipsam civilem illustrarmi, ad-iuverint. Horum quidem bonorum non est dubitandum maiorem et constantiorem futuram ubertatem fuisse, si arctissimum coniunctionis concordiaeque vinculum, quale in prima Ordinis aetate viguit, perpetuo mansisset ; quia virtus quanto est magis unita, tanto est fortior, et per separationem minuitur. 1 Quod optimo viderat et caverat mens provida Francisci, quippe qui suorum societatem praeclare finxit fundavitque ut corpus unum non solubili compage aptum et connexum. Quid revera voluit, quid egit aliud cum unicam proposuit vivendi regulam, quam omnes sine ulla nec temporum nec locorum exceptione servarent, vel cum 1 8. Tliom. 2, 2»°, quaest. XXXVII a. 2 ad 3m. unius rectoris maximi potestati subesse atque obtemperare iussit universos? Eiusmodi tuendae concordiae praecipuum et constans in eo studium fuisse, perspicue discipulus eius confirmat Thomas a Celano, qui assiduum, inquit, votum vigilque studium in eo fuit custodire inter fratres vinculum pacis, ut quos idem spiritus traxerat, idemque genuerat pater, unius matris gremio pacifice foverentur.1 Verum satis in comperto sunt posteriores casus. Nimirum sive quod flexibiles hominum sunt voluntates et varia solent esse ingenia in congregatione plurimorum, sive quod communium temporum cursus sensim ac pcde-tentim alio flexisset, hoc certe usu venit franciscanis ut de instituenda vita communi aliud placeret aliis. Concordissimam illam communionem quam Franciscus spectarat et secutus erat, quamque sanctam esse apud suos voluerat, duae res potissimum continebant : studium voluntariae paupertatis, atque ipsius imitatio exemplorum in reliquarum exercitatione virtutum. Haec franciscani instituti insignia, haec cius fundamenta incolumitatis. At vero summam rerum inopiam, quam vir sanctissimus in omni vita adamavit unice, ex alumnis eius optavere nonnulli simillimam : nonnulli, quibus ea visa gravior, modice temperatam maluerunt. Quare aliorum ab aliis secessione facta, hinc Observantes orti, illinc Conventuales. Similiter rigidam innocentiam, altas magnificasque virtutes, quibus ille ad miraculum eluxerat, alii quidem imitari animose ac severe, alii lenius ac remissius velle. Ex prioribus iis fratrum Capulatorum familia coalita, divisio tripartita consecuta est. Non idcirco tamen exaruit Ordo : nemo est enim quin sciat, sodales singularum, quas memoravimus, disciplinarum praeclaris in Ecclesiam meritis praestitisse et fama virtutum. De Ordine Conventualium, item de Capulatorum nihil omnino decernimus novi. Legitimum disciplinae suae ius uti possident, ita possideant utrique in posterum. Eos tantummodo hae litterae Nostrae spectant, qui concessu Sedis Apostolicae antecedunt loco et honore ceteros, quique Fratrum Minorum merum nomen, a Leone X acceptum 2 retinent. Horum quoque in aliqua parte non est omnium vita consentiens. Quandoquidem communium lussa legum universi observare, studuerunt, sed aliis alii severius. Quae res quatuor genera, ut cognitum est, effecit: Observantes, Reformatos, Excalciatos seu Alcantarinos, Recollectos: e* tamen non sustulit funditus societatem. Quamvis enim privilegiis, statutis, varioque more altera familia ab altera differret, et cura provincias, tum domo tironum unaquaeque proprias obtineret, constanter tamen omnes, ne principium prioris coagmentationis interiret, obtemperationem uni atque eidem antistiti retinuerunt quem Ministrum generalem totius Ordinis Minorum, uti ius est, vocant.1 Utcumque sit, quadripartita isthaec distributio, si maiorum spem bonorum, quam perfecta communitas attulisset, intercepit, non fregit vitae disciplinam. Quin etiam cum singulae auctores adiu-toresque habuerint studiosos alienae salutis et praestanti virtute sapientiaque viros, dignae sunt habitae, quas romanorum Pontificum benevolentia complecteretur et gratia. Hoc ex capite vi et fecunditate hausta, ad fructus efferendos salutares et ad prisca franciscalium exempla renovanda valuerunt. Sed ullumne ex humanis institutis est, cui non obrepat aliquando senectus ? Certe quidem usus docet, studium virtutis perfectae, quod in ortu adolescentiaque Ordinum religiosorum tam solet esse severum, paullatim relaxari, atque animi ardorem pristinum plerumque succumbere vetustati. Ad hanc senescendi collabendique causam, quam afferre consuevit aetas, quaeque omnibus est coetibus hominum natura insita, altera nunc ab inimica vi accessit extrinsecus. Scilicet atrox procella temporum, quae centum amplius annis rem catholicam exagitat, in ipsas Ecclesiae auxiliares copias, Ordines virorum religiosorum dicimus, naturali itinere redundavit. Despoliatos, pulsos, extorres, hostiliter habitos quae regio, quae ora Europae non vidit? Permagnum ac divino tribuendum muneri, quod non excisos penitus vidimus. Iamvero duabus istis conjunctis causis plagam accepere nec sane levem : fieri enim non potuit quin duplicato fessa incommodo compago fatisceret, quin vis disciplinae vetus, tamquam in affecto corpore vita debilitaretur. Hinc instaurationis orta necessitas. Nec sane defuere in Ordinibus religiosis qui ea velut vulnera, quae diximus, sanare, et in pristinum statum restituere se sua sponte ac laudabili! alacritate conati sint. Id Minores, etsi magnopere vellent, assequi tamen aut aegre aut nullo modo possunt, quia desideratur in eis conspirantium virium cumulata possessio. Revera praefecturam Ordinis gerenti non est in omnes familias perfecta atque absoluta potestas : certa quaedam eius acta et iussa repudiari privatae nonnullarum leges sinunt : ex quo perspicuum est, perpetuo patere aditum repugnantium dimicationi voluntatum. Praeterea variae sodalitates, quamquam in unum Ordinem confluunt et unum quiddam aliqua ratione efficiunt ex pluribus, tamen quia propriis provinciis differunt, domibusque ad tirocinia invicem distinguuntur, nimis est proclive factu, ut suis unaquaeque rebus moveatur, seque magis ipsa quam universitatem diligat, ita ut, singulis pro se contendentibus, facile impediantur magnae utilitates communes. Denique vix attinet controversias concertationesque memorare, quas sodalitiorum varietas, dissimilitudo statutorum, disparia studia, tam saepe genuerunt, quasque causae manentes 1 Vita secunda, P. III, c. CXXI. 1 Gonst. Ite el vos IV. kal. Iun. 1517. 1 Leon. X Gonst. eit. Ite et vos. caedem renovare easdem in singulos propemodum dies queant. Quid autem perniciosius discordia ? quae quidem ubi semel inveteravit, praecipuos vitae nervos elidit, ac res etiam florentissimas ad occasum impellit. Igitur confirmari et corroborari Ordinem Minorum necesso est, virium dissipatione sublata : eo vel magis quod populari ingenio popularibusquc moribus volvitur aetas; proptereaque exspectationem sui non vulgarem sodalitium facit virorum religiosorum ortu, victu, institutis populare. Qui populares enim habentur, multo commodius et aspirare et applicare se ad multitudinem, agendo, navando po salute communi, possunt. Hac sibi oblata bene merendi facultate Minores quidem studiose atque utiliter usuros certo scimus, si validos, si ordine dispositos, si instructos, uti par est, tempus offenderit. Quae omnia cum apud Nos multum agitaremus animo decessorum Nostrorum veniebat in mentem, qui incolumitati prosperitatique communi alumnorum francisca-lium succurrere convenienter tempori, quoties oportuit, consuevere. Idem Nos ut simili studio ac pari benevolentia vellemus, non solum conscientia officii, sed illae quoque causae, quas initio diximus impulere. Atqui omnino postulare tempus intelleximus, ut ad coniunctioncm communi-onemque vitae priscam Ordo revocetur. Ita, amotis dissidiorum et contentionum causis, voluntates omnes unius nutu ductuque invicem colligatae tenebuntur, et, quod consequens est, erit ipsa illa, quam parens legifer intuebatur, constitutionis forma restituta. Duas ad res cogitationem adieeimus, dignas illas quidem consideratione, quas tamen non tanti esse vidimus ut consilii Nostri retardare cursum ulla ratione possent, nimirum privilegia singulorum coetuum aboleri, et omnes quoquot ubique essent Minores, de quibus agimus, unius disciplinae legibus aeque adstringi oportere. Nam privilegia tunc certe opportuna ac frugifera cum quaesita sunt, nunc commutatis temporibus, tantem abest ut quicquam prosint religiosae legum observantiae, ut obesse videantur. Simili modo leges imponere unas universis incommodum atque intempestivum tamdiu futurum fuit, quoad varia Minorum sodalitia multum distarent interioris dissimilitudine disciplinae : contra nunc, cum non nisi pertenui discrimino invicem differant. Nihilominus instituti et moris decessorum Nostrorum memores, quia res vertebatur gravioris momenti, lumen consilii et prudentiam indicii ab iis maxime, qui eadem de iudicare recte possent, exquisivimus. Primum quidem cum totius Ordinis Minorum legati an. MDCCCLXXXV. Assisium in consilium convenissent, cui praeerat auctoritate Nostra b. m. Aegidius Mauri 8. R. E. Cardinalis, Archi-episcopus Ferrariensis, perrogari in consilio sententias iussimus, de proposita familiarum omnium coniunctione quid singuli censerent. Faciendam frequentissimi consuerunt. Imo etiam lectis ab se ex ipso illo coetu viris hoc negotium dedere ut Constitutionum codicem perscriberent, utique communem omnibus, si communionem Sedes Apostolica sanxisset, futurum. Praetera 8. R. E. Cardinales c sacro Consilio Episcoporum atque Ordinum religiosorum negotiis praeposito, qui pariter cum 8. R. E. Cardinalibus e sacro Consilio christiano nomini propagando Nobis de toto hoc negotio vehementer assenserant, acta Conventus Assisiensis et omnia rationum momenta ponderanda diligentissime curaverunt, exploratisque et emendatis, sicubi visum est, Constitutionibus novissimis, testati sunt, petere se ut Ordo, sublato familiarum discrimine, unus rite constituatur. Id igitur omnino expedire atque utile esse, idemque cum proposito conditoris sanctissimi cumque ipsa Numinis voluntate congruere sine sulla dubitatione perspeximus. Quae cum ita sint, auctoritate Nostra apostolica, harum virtute litterarum, Ordinem Minorum, variis ad hane diem sodalitiis distinctum, ad unitatem communitatemque vitae plene cumulatoque perfectam, ita ut unum atque unicum corpus efficiat, familiarum distinctione omni deleta, revocamus, revocatumquc esse declaramus. I. Is, extinctis nominibus Observantium, Reformatorum Excalciatorum seu Alcantarinornm, Recollectorum, Ordo Fratrum Minorum sine ullo apposito, ex instituto Francise! patris appelletur: ab uno regatur : eisdem legibus parcat : eadem administratione utatur, ad normam Constitutionum novissimarum, quas summa fide constantiaque ab omnibus ubique servari iubemus. II. Statuta singularia, item privilegia iuraque singularia, quibus familiae singulae privatim utebantur, fruebantur ac porsus omnia quae differentiam aut distinctionem quoquo modo sapiant, nulla sunto : exceptis iuribus ac privilegiis adversus tertias personas: quae privilegia, quaeque iura firma, ut iustitia et aequitas postulaverit, rataque sunto. III. Vestitum cultumque eadem omnes forma induunto. IV. In gubernatione Ordinis universi, quemadmodum unus Minister generalis, ita Procurator unus esto: item Scriba ab actis unus: honorum coelestibus habendorum Curator unus. V. Quicumque ex hoc die minoriticas vestes rite sumpserint : quicumque maiore minoreve ritu vota nuncupaverint, eos omnes sub Constitutiones novas esse subiectos officiisque universis, quae inde consequuntur, adstringi ius esto. Si qui Constitutionibus novis abnuat subesse, ei habitu religioso, nuncupatione votorum, professione interdictum esto. VI. Si qua Provincia his praeceptis legibusque Nostris non paruerit, in ea nec tirocinia ponere quemquam nec profiteri rite Ordinem liceat. l* VII. Altioris perfectionis vitacque, ut loquuntur, contemplativae cupidioribus praesto esse in provinciis singulis domum unam vel alteram in id addictam, fas esto. Eiusmodi domus i ure Constitutionum novarum regantur. VIII. Si qui e sodalibus solemni ritu professis addicere se constitutae per lias litteras disciplinae ivistis de causis recusarint, eos in domos Ordinis sui certas secedere auctoritate nutuque Antistitum liceat. IX. Provinciarum cum mutare fines, tum minuere numerum, si necessitas coegerit, Ministro generali coniuncte cum Definitoribus generalibus liceat, perrogata tamen Definitorum Provinciarum, de quibus agatur, sententia. X. Cum Minister generalis ceteriquc viri Ordini universo regundo ad hanc diem praepositi magistratu se quisque suo abdicarmi, Ministrum generalem dicere auctoritatis Nostrae in causa praesenti esse volumus. Definitores generales, ceterosque munera maiora gesturos, qui scilicet in conventu Ordinis maximo designari solent, designet in praesenti causa sacrum Consilium Episcoporum atque Ordinum religiosorum negotiis praepositum, exquisita prius ali iis ipsis sententia, qui potestatem Definitorum generalium hodie gerunt. Interea loci Minister generalis Delinitoresque generales in munere quisque versari suo pergant. Gestit animus, quod Nostram in beatum Franciscum pietatem religionemque veterem consecrare mensuro providentiae monumento licuit: agimusque benignitati divinae gratias singulares, quod Nobis in summa senectute id solatii, percupientibus, reservavit. Quotquot autem ex Ordine Minorum sodales numerantur, pleni bonae spei hortamur obsccramusque, ut exemplorum magni parentis sui memores, ex his rebus ipsis, quas ad commune eorum bonum decrevimus, sumant alacritatem animi atque incitamenta virtutum, ut digne ambulent vocatione, qua vocati sunt cum omni Immilitate, et mansuetudine, eum patientia, supportantes invicem iti caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.1 Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio alio ve quovis defectu notari vel impugnari posse ; sed scraper validas et in suo robore fore et esse, atque ali omnibus cuiusvis gradus et praeeminendae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere, decernimus: irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contingerit attentari declarantes: contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus ex plenitudine potestatis, certa scientia et motu proprio quoad praemissa expresse derogamus, et derogatum esse declaramus. Volumus autem ut harum litterarum exemplis etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum m ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi, his praesentibus ostensis, haberetur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, unionis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. — Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Vetri et Pauli apostolorum eius noverit incursurum. Datum Romae apud 8. Petrum Quarto Nonas Octobris Anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri anno Vicesimo. A. Card. Aloisi-Masella Pro-Datarius A. Card. Macchi Visa — De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus Loco f Plumbi Rey. in Secret. Brevium. 1. Cugnonius. 1 Kplies. IV., 1—3. 23. Schreiben der Nunziatura Apostolica, betreffend die Jcicr brr BubilHcii des l|l. Unters im Serciche der fnuaittcr Diöctfr. Ani 10. März L I. ist an die apostolische Nuntiatur in Wien nachstehende Eingabe abgesandt worden: Reverendissime et excellentissime Domine Archiepiscope! In allocutione Sua habita ad Austriacos die 16. Aprilis 1888 gavisus est Sanctissimus Pater noster Leo XIII. hortamina Sua tanto zelo piorum Austriacorum corda in- flamasse. „Oggi la vostra numerosa presenza, le vostro calde parole, il vostro omaggio Ci provano che non parlammo indarno alla vostra fede, al vostro cuore.“ In Epistola ad Cardinalem Fredericum Fürstenberg, Archiepiscopum Olomucensem data die 3. Martii 1891 Sanctissimus Pater hortatur Austriacos ad bonos libros edendos et ad diaria vulganda imo desiderat, unamquamque regionem suas habere ephemerides bonas, quae „in nulla ro a indicio Episcopi abscedant, sed recte studioseque cum eius conveniant prudentia et voluntate“. Dioecesis Lavantina duo habet diaria, unum scriptum in sermone slovenico, qui est lingua vernacula fere 400.000 incolarum, et aliud sermone germanico adornatum, qui in aliquibus oppidis praevalet. Sanctissimo Patri devotissmus grex Lavantinus, qui in hac parte est unius cordis et eiusdem linguae, amoris et reverentiae contestationes proferentis, monente Episcopo loci et cohortantibus ephemeridibus memoratis celebravit quam jucundissime diem primam Januarii, 20. Februarii et 3. Martii anni currentis ut iubilaeos Ss. Patris nostri atque pro incolumitate et pro conservatione Eius fervidas ad Deum fudit preces. Rogatus a gubernatoribus dictarum Ephemeridum offero adiacentes paginas „Slovenski Gospodar“ et „Südsteirische Post“ Excellentissimae Amplitudini Vestrae in testimonium fidelissimae subiectionis erga Sacram Sedem apostolicam. Marburg! in festo S. Thomae Aquinatis die 7. Martii 1898. f Michael, Episcopus. Am 14. März l. I. gelangte sodami nachstehendes Rescript ein: Nunziatura Apostolica Vienna 12. Martii 1898. Ogetto. Nr. 1700. Celsissime ac Reverendissime Domine. Pergratae mihi fuerunt litterae Celsitudinis Tuae Reverendissimae die 7 huius mensis ad me datae, in quibus narratur id quod occasione iubilaei sacerdotalis Suae Sanctitatis in ista dioecesi peractum fuit. Libenter etiam accepi duo exemplaria catholicarum ephemeridum, quae, eadem fausta occasione, speciali cura edita fuerunt. Dcnuo Celsitudini Tuae Reverendissimae vehementer gratulor de hisce novis documentis Tuae peculiaris nec non fidelis Tui populi filialis devotionis erga Romanum Pontificem, omnia bona Tibi a Domino adprecor ex animo meaeque observantiae significationes summa cum voluntate exhibeo Celsitudinis Tuae Reverendissimae Obsequentissiinus famulus f E. Archiepiscopus Sebastenus. Nuntias Apostolicus. Celsissimo ac Reverendissimo Dno. Dno. Michaeli Napotnik Principi-Episcopo Davantino. 24. Römische Entscheidungen. 1. Rttbriciffifchc Fragen. I. Quoad genuflexiones faciendas a ministro Missae privatae, quae insta de causa et praevia licentia celebretur in Altari expositionis SS.mi Sacramenti, quaeritur: 1. Minister, qui transfert missalc a cornu Epistolae ad cornu Evangeli! et genuflectit in plano ante medium Altaris, debetne etiam genuflectere in accessu ad cornu Altaris et recessu? 2. Quando idem minister ad offertorium et purificationem ascendit ad Altare et descendit, ubinam genuflectere debet? II. Rubricae Missalis ad titulum Ritus servandus in edebratione Missae V, n. 6, praescribunt: „Si in altari fuerit tabernaculum SS.mi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit, quod item facit quotiescumque transit ante medium altaris“; quaeritur: Utrum etiam in Missa privata debeat Sacerdos genflecterc : 1. quando defectu ministri, ipse transfert Missale a cornu Epistolae ad cornu Evangeli!, et vicissim ; 2. quando in Maiori Hebdomada transit a cornu Evangelii ad legendam Passionem? III. Rituale Romanum in tit. Ordo ministrandi Sacram Communionem, haec habet: „Sacerdos reversus ad altare dicere poterit: 0 sacrum convivium etc. V. Domine exaudi etc. Et clamor etc.,“; quaeritur: 1. Utrum istae preces convenienter dicantur, iunctis manibus antequam cooperiatur pyxis et digiti abluantur ? 2. Utrum Sacerdos duas genuflexiones facere debeat, unam statim ac deposuit pyxidem super Altari et antequam eam cooperiat ; alteram priusquam, reposita in tabernaculo pyxide, ipsius tabernaculi ostiolum claudat? IV. Iuxta Caeremoniale Episcoporum, ad benedictionem impertiendam cum SS.iuo Sacramento ipse celebrans accipit ostensorium super Altari positum sed receptum est, ut Diaconus accipiat ostensorium et porrigat celebranti, qui post benedictionem Diacono tradit super Altari collocandum, quaeritur: Utrum liceat in hac duplici osten-sorii traditione ritum servare, qui praescribitur pro feria V in Coena Domini et in festo 88. Corporis Christi ante et post processionem SS.mi Sacramenti? V. Licetne aliquid canere lingua vernacula 1. In Missa solemni dum sacra Communio distribuitur per notabile tempus? 2. In solemni processione SS.mi Sacramenti, alternatila cum hymnis liturgicis? 8. R. Congregatio dic 14. Ian. 1898 respondit: Ad I. quoad primam quaestionem : Unicam genu-flexionem esse faciendam in plano ante medium Altaris ; quoad alteram quaestionem : Tam ante ascensionem ad Altare, quam post descensionem de eodem in plano genu-flexionem esse faciendam. Ad Ii. Negative ad utrumque. Ad III. Quoad primam partem : Negative et preces dicendae sunt infra ablutionem et extorsionem digitorum. Quoad alteram partem : Afirmative iuxta Decretum in llomana d. d. 23. Decembris 1862, et praxim Basilicarum Urbis. Ad IV. Aut servatur ritus a Caeremoniali Episcoporum lib. II, cap. 33. § 27 praescriptus,1 aut, iuxta praxim Romanam, Diaconus ostensorium celebranti tradere vel ab eodem recipere potest, utroque stante. Ad V. Negative ad utrumque. 2. lieber ben Ablass bes AltarprivileginmS. I. An indulgentia altaris privilegiati separari possit ab applicatione seu fructu sacrificii, quando sacrificium est celebrandum pro defunctis? II. An eadem indulgentia altaris privilegiati separari possit, quando celebratur sacrificium pro' vivis, ita ut indulgentia praedicta applicari possit pro defunctis ad libitum celebrantis? 1 Nach beni Ceremoniale nimmt der Officiant selbst das Ostensorium vom Altar. III. Quomodo intelligenda sit inscriptio, quae reperitili- in aliquibus altaribus, huius tenoris : „Altare privile-giatum pro vivis et defunctis?“ 8. Congregatio indulg. die 5. Aug. 1897 rescripsit: Ad I.m et II.m Negative. Ad III.m Interpretanda est ita, ut tam pro vivis, si in altari, de quo agitur, Missae sacrificium pro vivis applicetur, quam pro defunctis, si pro his s. sacrificium applicetur, intelligatur plenaria indulgentia; pro vivis ad modum jurisdictionis, pro defunctis ad modum suffragii. Diese Resolution ist am 25. August 1897 vom Papst bestätiget worden. 3. Einschreibung Verstorbener in eine Bruber-schaft. Die Ablasscongregation hat im Einklang mit früheren Deereten am 5. Ang. 1897 von neuem erklärt, dass es nicht angehe, Verstorbene in Bruderschaften oder fromme Vereine einznschreiben. 4. Ablässe für den ersten Freitag im Monat. Durch Rescript der Ablasscongregation vom 7. Sept. 1897 verlieh Leo XIII. für alle Gläubigen (also auch für jene, die nicht Mitglieder der Herz-Jesn-Bruderschast sind) 1. einen vollkommenen Ablass, wenn sie am ersten Freitag im Monat die hl. Sacramente empfangen, die Güte des göttlichen Herzens erwägen und nach der Meinung des heiligen Vaters beten; 2. einen Ablass von sieben Jahren und sieben Qnadragenen für jeden folgenden Freitag des Monats unter denselben Bedingungen. 25. Neuerlicher Erlass des lr. K. Ministeriums des Innern vom 32. Jänner 1898 Z. 37.532 ex 1897, betreffend den Austausch von MalriKenausjügen zwischen den im Neichsrallic vertretenen Königreichen und ländern einer- und den ländern der ungarischen lirone andererseits. Diesbezüglich hat der Erlass der Ministerien des Innern und für Cullns und Unterricht vom 6. August 1896 verordnet, 1 dass die mit der Matrikenführung betrauten Organe angewiesen werden, in vierteljährlichen Zeitabschnitten, und zwar in der ersten Hälfte der Monate Jänner, April, Juli, October, hinsichtlich der in dein abgelanfenen Quartale vorgekommenen Geburten, Trauungen (die Tranungsregister-Ansziige nur in jenen Fällen, wo der Bräutigam ungarischer Staatsbürger ist8) und Todesfälle ungarischer, in Ungarn (einschließlich der Stadt und des Bezirkes von Fiume) die Gemeindezuständigkeit besitzender Staatsbürger vorschriftsmäßige, mit der Unterschrift und dem Amtssiegel des Matrikenführers versehene Matriken- 1 Vide Kirchl. Verord.-Blntt VI. pag. 22, 1896. ' Vide Kirchl. Verord.-Blatt III. pag. 82, 1898. anszüge im Wege der politischen Behörde erster Instanz an die politischen Landesbehörden einznsenden. Ans Geburten, Trauungen und Stcrbefälle ungarischer, in Croatien oder Slavvnien die Gemeindeznständigkeit besitzender Staatsbürger findet die gegenwärtige Verordnung keine Anwendung, dass die MalrikenanSzüge in jener Sprache auszufertigen sind, in welcher die Matriken geführt werden; eine Beglaubigung der Unterschrift des Matrikenführers hat nicht zu erfolgen, dass die Matrikenauszüge alle wesentlichen Daten der Matriken genau zu enthalten haben; außerdem ist, insoweit die Matrikenfiihrer ans Grund der Angaben der Parteien oder der vorgelegten Docilmente diesen Umstand in Erfahrung bringen können, in den Matrikcnauszügen aninerknngstveise anzugeben, in welcher ungarischen Gemeinde der ungarische Staatsbürger die Gemeindezuständigkeit besitzt. Mit Erlass vom 24. August 1896 Z. 24.549 hat die hochlöbliche k. k. Statthalterei in Ausführung der oben bezogenen Ministerialerlasse noch verfügt, dass eventuell innerhalb der in den bezogenen Ministerialverordnungen angegebenen Fristen Fehlanzeigen zu erstatten sind.1 Das hohe k. k. Ministerinin des Innern hat mit dem Erlasse vom 10. August 1897 Z. 25.382 weiters angeordnet, dass seitens der Matrikensührer in den von ihnen ausgefertigten Matrikenanszügen ungarischer Staatsangehöriger außer der ungarischen Zustäiidigkeitsgemeinde, wenn thunlich, auch das Comitat, in welchem dieselbe gelegen ist, angeführt werde.2 Die genaue Befolgung aller dieser Verordnungen wird nun von der hochlöbl. k. k. Statthalterei mit anfangs citiertem Erlasse des k. k. Ministeriums des Innern urgiert, der da lautet : 1 Vide Kirchl. Berord.-Blatt VII. pag. 6, 1896. * Vide Kirchl. Vcrord.-Blatt X. pag. 131, 1897. „Infolge Erlasses des k. k. Ministeriums des Innern vom 22. Jänner 1898, Zl. 37532 ex 1897 wird das hoch-würdige fürstbischöfliche Ordinariat unter Bezugnahme auf die H. ä. Zuschrift vom 24. August 1896 Nr. 24549 ans die im Reichsgesetzblatte pro 1898 Stück IV. Nr. 15 erschienene Verordnung der Ministerien des Innern und für Cultus und Unterricht vom 20. Jänner 1898 betreffend den Austausch von Matrikeuauszügen zwischen den im Rcichsrathe vertretenen Königreichen und Ländern einerseits und den Ländern der ungarischen Krone — mit Ausnahme von Croatien und Slavonien — anderseits mit dem Ersuchen aufmerksam gemacht, die genaue Befolgung dieser Verordnung seitens der mit der Matriken-führung betrauten Seelsvrgeämter gefällig veranlassen zu wollen." Auch das fürstbischöfliche Ordinariat seinerseits macht den hochw. Herrn Matrikenführern die gewissenhafte Befolgung obiger Verordnungen zur strengen Pflicht. 26. Weisung, betreffend die über Mtrlj'ddifl aiisgesprochenr Willensäußerung ohne äußeres Gepränge in begehende leier des Jubiläums der 50jährigcn Hegiernng Seiner stlajeliäl. Aie löbliche k. k. Bezirkshauptmannschaft Marburg hat unter dem 17. März 1898, Z. 56/Praes. nachstehende Zuschrift anher gerichtet: „Im Hinblicke auf das bevorstehende Jubiläum der 50jährigen Regierung Seiner Majestät des Kaisers erlaube ich mir darauf hinzuweisen, dass cs den hochsinnigen Intentionen Seiner Majestät wohl am meisten entspricht, wenn diese Feier nicht etwa durch festliches Gepränge und feierliche Veranstaltungen, sondern lediglich durch Acte der Wvhlthätigkeit von der Bevölkerung des Reiches gefeiert wird. Da übrigens in verschiedenen Kreisen der Bevölkerung und seitens einzelner Personen Vorbereitungen getroffen werden, welchen die Absicht zu Grunde liegt, Seiner Majestät bei jenem Anlasse Huldigungsgaben zu unterbreiten, so bemerke ich, dass die Ausführung derartiger Absichten fallen gelassen werden möge, damit der eingangs gedachten, den edelsten Gefühlen entspringende» Allerhöchste» Intention Seiner Majestät des Kaisers überall Rechnung getragen werde. In diesem Sinne wollen etwaige Anfragen aus der Bevölkerung beantwortet werden." Diesen Allerhöchsten Intentionen wird also durch recht zahlreiche Acte der Wvhlthätigkeit zu entsprechen sein. Die näheren Weisungen für die kirchliche Feier des Jubiläums der fünfzigjährigen Regierung Seiner kaiserl. und königl. Apostolischen Majestät werden rechtzeitig im kirchlichen Verordnnngsblatte bekannt gegeben werden. 27. Anempfehlung des Drachtwerlres: „Die katholische Kirche unserer Zeit und ihre Diener in Wort und Kild" Erscheint in dreißig Heften à 60 kr. Hcrausgegebrn und vcriegl von der leo-Gesellschaft in Wien. Aas großartige Unternehmen schreitet rüstig vorwärts und liegen die ersten eilf Hefte bereits vor. „Auf das eine kommt es einstweilen an, dass sie nicht, weil man sie nicht kennt, verurtheilt werde" schrieb vor siebzehn Jahrhunderten Tertnllian über die Kirche. Das in Rede stehende Werk wird gewiss viel dazu beitragen, nicht nur Katholiken sondern auch Andersgläubigen die volle Würdigung der großartigen Stiftung des göttlichen Heilandes, nämlich der heiligen katholischen Kirche, abzuringen. Das nennte Heft brachte ein Anerkennungsschreiben, welches dein Redactionsausschusse von Seiner Eminenz dem Herrn Cardinal Rampolla del linciare, Staatssecretcir Seiner Heiligkeit, zugegangen ist. Das eilfte Heft aber >var in der Lage, nachstehendes Schreiben, welches Sr. Excellenz, dem k. u. k. wirklichen geheimen Rath, Herrn Josef Alexander Freiherrn von Helfert, Präsidenten der Leo-Gesellschaft, übermittelt worden war, zu bringen: „Euer Excellenz! Ich habe nicht ermangelt, den zu Wien versammelten Bischöfen der diesseitigen Reichshälfte die mir gütigst übersendete» Exemplare des Werkes „Die katholische Kirche unserer Zeit in Wort und Bild" in der Sitzung vom 26. November 1897 vorzulegen. Die Hochwürdigsten Herren haben sich in der anerkennendsten Weise über das großartige Unternehmen und über die schöne Ausstattung des Werkes ausgesprochen und einstimmig beschlossen, dasselbe zu empfehlen. Es gereicht mir zur hohen Befriedigung, dies Elter Excellenz mitzutheilen und diesen Anlass zu benützen, Hvch-dieselben meiner tiefsten Verehrung zu versichern, mit welcher ich verharre Euer Excellenz ergebenster I. Kardinal Schönvorn, Fürsterzbischof von Prag". 28. Diöcesan-Uachrichlen. Investiert wurde Herr Jakob Marinič, Pfarrer in Sobot, aus die Pfarre St. Nikolaus in Monsberg. Bestellt wurden als Provisoren die Herren providierenden Kapläne: Jakob Pulir in Sternstein, Alois Vojsk in Unter St. Kunigund und Johann Medvešek in Prassberg. Wiederangestcllt wurde als Kaplan in Monsberg der dortige Provisor Herr Anton Novak. Überseht wurden die Herren Kapläne : Franz Gartner nach Frieda» ; Jakvb Menliart nach Maria Ncustist bei Pcttan; Matthäus Oaenjak nach Windisch-Feistritz; Karl Presker nach Weitcnstci» und Ernst Trstenjak nach St. Michael bei Schönstem. In den dauernde» Ruhestand sind getreten die Herren: Blasius Dolinšek, Pfarrer in ©fernstem und Joses b’raaa, Pfarrer in Unter St. Kunigund. Gestorben ist am 31. Marz Titl. Herr Josef Žchel, f.-b. geistl. Rath und Pfarrer in Prassberg, im 77. Lebensjahre. Unbesetzt sind geblieben die Kaplansposten in Polstrau und Prassberg. F. B. Lavanter Ordinariat zu Marburg, am 1. April 1898. f MiHaek, Fürstbischof. Druck der St.