LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST. Laibacher Dioecesmblalt. St. III. Vsebina: 12. Instructio ad Clerum de erudiendis obstestricibus. — 13. Re-liquiae antiquae. — 14. Qnaestiones pro conferentiis pastoralibus anno 1897. habendis. — 15. Gesetz in Betreff der Auswanderungsgeschäfte. — 16. Ministerial-Erlaß in Betreff der Fructificirung kirchlichen Vermögens. — 17. XXXI. Staatslotterie. — 18. Veliki katekizem. — 19. Konkurzni razpis. — 20. Skofljsfca kronika. 12. Institutio ad Clerum de erudiendis obstetricibus in iis quae ad suum munus in genere et de iis in specie quae ad baptismum in necessitate conferendum pertinent. Art. I. Ea quae generatim ab obstetrice in suo rau-nere observanda sunt eique merito inculcari debent sunt sequentia: In iis peragendis quae suae artis sunt, fide-liter, accurate, solerter se gerat, animoque ad juvandum parato. Quum ad subveniendum mulieri paviturae vocatur, primo fusa prece eam seseque Domino Deo commendet. Cuivis praesto esse velit aequa semper ad-hibita cura, sine personarum acceptione. De iis quae in exercitio artis suae occurrere solent, altum silentium servet. Loquelam quod attinet, honesta et eastigata sit; in potu vero ciboque sumendo temperantiam custodiat, et tune maxime, quum post infantis baptismum, ut alicubi moris est, convivia aguntur. Instante partu a puerperae cubiculo otiosas aut non necessarias personas excludere prudenter satagat. Abstineat a casibus aliquando obviis enar-randis, qui animum puerperae exterrere eique metum, anxietatem ingerere possint. Si quando partus difficilis aut praevidetur aut animadvertitur, curet m atu re medicum advo-cari, imo si opus fuerit, et sacerdotem. Ut neonatus sine indebita mora sancto rege-nerationis sacramento abluatur, curet pro viribus ; necessitate vero ingruente, obstetricis erit baptismum conferre. Ut de infantis nativitate certior fiat Sacerdos, qui matriculas tenet, curam gerat, idque etiam tune quum infans pos tacceptum e necessitate privatum baptismum brevi mortuus fuerit, aut foetus jam mortuus prodierit. Art. II. Nedum in artis suae exercitio, sed generatim obstetrix commonenda est, ut bene morigeram se praebeat, Christiane vivat, sacramenta Ecclesiae frequenter recipiat. Art. III. Obstetricem docere expedit quid agat, quum animadverterit mulierem praegnantem ea mente esse, ut foetum depellat, et ad id fortassis media perquirere. Instanter scilicet et religiöse moneat procurationem abortus coram Deo immane scelus esse, ac verissimum homicidium, quum non modo corporalis vita conoepti infantuli perimitur, sed etiam animae, quae baptismatis regeneratione et beatitudinis fruitione carebit; addat ipsa lege civili procurationem abortus gravibus poenis plecti, imo nee erirninis attentationem, licet non sequatur effectus, a poenis immunem esse. Praegnantem insuper doceat quantum fieri potest prae-cavere casus omnes, quibus vita foetus in dis-crimen adducitur, unde baptismatis pevcipiendi spes tollatur; id ipsum enim sub gravi peccato mulier uterum gestans praestare tenetur. Art. IV. Plurimum refert ut obstetrices probe sciant ea quae ad baptisma in casu necessitatis confe-rcndum pertinent; etenira (ut habet Eituale Eom. tit. II. cp. I. nr. 1. et 13.) „summa ad illud (Baptismi Sacramentum) opportune riteque admi-nistrandum diligentia adhibenda est“ . . . „qua-propter curare debet Paroehus ut fideles, prae-sertim obstetrices, rectum baptizandi ritum probe teneant et servent“. Necesse est ergo obstetrices accurate incul-cateque instruere circa ea quae ad sacvamenti necessitatem et sanctitatem, necnon validam ejus-dem administrationem quoad materiam et formam pertinent. Moneantur ut, si quando, urgente necessitate, baptismum conferre debeant, sese antea recolligant et intra se intentionem excitent baptizandi ut Christus jussit et Ecclesia facit. Optimum erit si, ad assistendum puerperae invitata, obstetrix caute pro baptismate, si ejus occasio futura sit, aquam apparet, et instrumenta, puta irrigatorem (Glasröhre) raro et providissime tantum utendum secum ferat, ita ut omnia in casu jam praesto sint. Si neonatus filius acatholicorum in discrimine versetur, obstetrix catholica moneat parentes de baptismate, cujus administratio necessaria sit, si vero ipsi sacrum ritum perficere nequeant aut nolint, aut si periculum mortis prope urgeat, ipsa baptizet, et quidem juxta formam ab Ecclesia praeceptam. Art. v. Ne obstetrix temere et sine causa ad baptismum conferendum ruat. docenda est ejus pro-vinciam hanc esse, ut tantummodo in casu necessitatis sacramentum regenerationis administret, hoc est iis dumtaxat in easibus, in quibus merito metu-endum est, ne infantulus decedat, antequam a sacerdote de more baptizetur. Evenit enim non raro, ut obstetrices ad baptismum procedant tune quoque, cum vera necessitas non urget; etsi ce-teroquin arguondae non sint, si de aeterna ani-marum beatitate sollicitae rerumve angustiis pres-sae inter verum periculum prolis et ejusdem speciem non satis discernere queant. Imo, si quando periculi gravitas dubio subest, praestat utique partem tutiorem eligere et baptismum conferre. Ideo, si obstetrix hac in re faciliorem se praebuerit, non est a sacerdote durius reprehen-denda, sed potius monenda, ut experientiae docu-mentis edocta, in judicando periculo tranquilla maturitate, quantum fieri potest, procedat; etenim acrius correpta, facile contingeret ut deinceps, redargutionem verens, etiam in easibus vere urgentioribus baptismum diutius differat aut omittat, forte non sine animarum irreparabili damno. Art. VI. Non paucae obstetrices opinantur materiam Sacramenti in necessitate conferendi esse aquam benedictam, e qua opinione longior mora con-sequi potest tune v. gr., cum in domo puerperae aqua lustralis non habetur, unde dum haec requi-ritur et exspectatur, infantulus periculo exponitur sine baptismo decedendi. Ideo obstetrix docenda est, nihil referre, utrum aqua in eo casu adhibenda benedicta sit necne, idque solummodo in-culcandum aquam veram et naturalem esse opörtere, undecumque sumptam, sive e fonde, e pu-teo, e torrente, sive e pluvia, e nive aut e glacie liquescente. Hoc unum itaque pro certissimo habeant, aquam non debere esse artificialem, ut e rosis expressam, nee alio quoquam liquore suppleri posse, ut puta lacte ant vino. Quotiescumque at raro contingit, ut infanti adhuc in utero matris manenti ex necessitate baptismus conferatur, fideliter providendum erit, ut nonnisi omnio pura aqua adhibeatar, ne par-turienti morbi inserantur cum mulieris fortasse vitae descrimine. Quapropter ad baptismum intra matris uterum proli conferendum aqua prorsus ex fontibus, e. gr. ex aquae ductibus civitatum, vel aqua destil-lata sumatur. Qaum vero ejusmodi aqua pura raro tantum adfuerit, aqua prius bene decocta et refrigerata adhuc tepida, quae obstetricibus semper praesto esse debet, adhibeatur. Art. VII. Cum aliquando contigerit ut obstetrix, pro so. ut aquam infanti baptizando affunderet, aquam pollicem intingeret, eoque crucem in fronte neonati foetus signaret, ea de re solerter docenda est. In hac quippe praxi adest periculum, ne loco integrae plenaeque formae sacramentalis, profe-rantur solummodo verba, quae in crucis signo efformando (In nomine Paris etc.) dici solent; et totus ille baptismi ritus seu praedicta applicatio materiae aut parum tuta aut saepe plane invalida foret. Monenda itaque obstetrix ut, dum partui assistit, aquam in poculo aut cyatbo sive alio quocumque vase in promptu habeat, et si ad baptismum procedendum est, non adspersione vel attactu aquae contenta sit, sed aquam ipsam capiti infantis triplici ductu infundat, et quidem ita, ut aliquatenus defluat. Si vero aliquando inter angustias temporis vas nullum habere possit, hauriat aquam volä manus, et fronti neonati affundat. Art. VIII. Quum certissime constet, in baptismato quali-cumque verborum prolationem et aquae infusionem simul fieri oportere, in hac parte obstetrix quanta maxima diligentia instituenda est. Doceatur ergo verba Ego te haptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti esse proferenda (ut habet Rituale Rom. tit. II. cp. I. nr. 8.) uno et eodem tempore quo fit ablutio; ablutio vero trina fiat, ad singula nomina divinarum Personar um. Iterato praeterea moneatur, ut super infan-tulum baptizandum intra ipsam aquae infusionem totam integramque form am sacrarnentalem recitet, nullo prorsus vocabulo omisso. Praesertim inculcandum est enixe ne omittant verba Ego te haptizo; in hanc vero institutionem eo accuratius est insistendum, quod nonnullae ob-stetrices circa ritum administrandi sacramentum a se usitatum interrogatae et examinatae in repe-tenda baptismatis forma verba Ego te haptizo mox pronuntiarunt, mox omiserunt, quin adverterent per eam omissionem formam esse mancam. Haec omissio hinc inde secuta effecit, ut baptismata ab obstetricibus collata causam dubitationis praebe-rent; et propterea desiderabile est, ut baptismo in casu necessitatis administrato una vel altera persona praesens adsit, cujus testimonio sacerdos facilius et tutius rescire possit, num vere et valide baptismus collatus fuerit, quo comperto baptismati sive inconditionate sive sub conditione iterando locus esse nequit. Moneantur praeterea obstetrices in baptismate privato de necessitate conferendo nihil cogitandum esse de nominis impositione, et superfluum esse disquirere aut conscire, quis sit infantis sexus. Art. IX. Docenda praeterea obstetrix omnino necesse esse, ut una eademque persona simul et aquam infundat et verba formae proferat. Caveat ergo ne hoc negotium partim sibi reservet, partim alicui praesenti, verbi gratia medico, demandet, sed utrumque agat, aut totum alteri, utique ad agen-dum idoneo, relinquat. Art. x. Si quando editus foetus dubitetur, num adhuc vivat, an vero exspiraverit, obstetricis est neo-natum infantem sine mora baptizare per verba Si vivis, ego te haptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Hic vero notandum est baptismum valere, etsi verba formae dumtaxat de more pro-mat, adjeetam vero conditionem Si vivis solum-modo mente concipiat: ast eonsulendum est, u* verba illa adjeetae conditionis ut supra voce effor-mata exprimantur. Tune tantum baptisma plane omittendum est, quum de morte infantuli certo constat; obstetrix autem enixe monenda est, tune tantum de morte eonstare nullumque loeum esse baptismo, cum editus foetus signa putrefactionis dederit. Contra vero, ex eo quod neonatus infantulus nulla in-dieia vitae praebeat, non existimet eum decessisse; potest enim syneope occupari. Quoties ergo non plene constat exanimem esse, quantumvis de vita dubitetur, baptismus sub conditione juxta praedicta illico est conferendus. Ideo obstetrix docenda est, ne primo conamina ineat et adminicula adhibeat ad infantem susci-tandum vel ad signa vitae educenda et provocanda, baptismum interea differens, sed imprimis a baptis-mate exordiatur, et reliqua postea impleat. Eitus enim sacramentalis brevissimo instand perfleitur, et reviviscentiae conamina ea inora levissima non impediuntur, dum contra dilato baptismate animae damnum irreparabile causari potest: deinde, ut per se patet, sacramento confecto, ab obstetriee omnia adminicula illico et constanter adhibenda sunt, ut infans foveatur aut eripiatur a vitae discrimine. Art. XI. Sunt casus ubi, instante partu, serio timen-dum est, ne foetus emoriatur, antequam in lucem prodeat; tune vero öbstetricis est deliberare num ad baptismi collationem aqua infundi possit in-fanti adhuc in utero materno delitescenti. Quo in casu pro rer um diversitate procedendum erit, juxta sequentes regulas: Quum foetus in alvo materna ita inclusus est, ut aqua attingi non possit, nullus baptis-mati locus est, ideoque plane inutile et proinde illicitum foret verba sacramentalia proferre aquamque simul, verbi causa matris corpori affundere. In bis casibus profecto valet regula in Eituali Eom. (tit. II. cp. I. n. 16.) data „nemo in utero matris clausus, baptizari debet“ ; idque accidit donec secundinae seu membranae (Eihäute) integrae manent, quae quippe hodie a doctis censentur esse de corpore matris, non vero foetus. Tune vero, cum jam disruptis secundinis seu membranis, via aperta est ad aquam usque ad foetum adducendum, isque igitur baptizari potest, obstetrix curare debet ut infans peri-culo instante reapse baptizetur. Id vero pera-gendum est ita, ut aqua infantulo affundatur vel manu öbstetricis vel saltem digito in aquam intincto ablutione infantuli facta, ab eademque persona proferantur verba Si es capax, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et hic ceterum obstetrix monenda est, aquae infusionem et verborum prolationem uno eodemque tempore fleri oportere. Sciat prae-terea hoc in casu hoc unum sufficere, et omni no non requiri, ut tri na hat aquae infusio aut per modum crucis. At utile videtur ut aqua ejusmodi, si commode esse potest, tepefacta fuerit. Cfr. Art. VI. Bum periculum mortis foetui impendere creditur, membranae vero, quibus foetus in-volvitur, adhuc integrae sunt, dubitare potest num data opera, punctione aut laceratione liceat et possit via aperiri ad baptismum in casu tantae necessitatis oonferendum. Hane vero quaestionem obstetrix relinquat medico dijudicandam, eique punctionem seu quameum-que operationem exequendam relinquat, si vero medicus id senserit et operatus fuerit, obstetrix baptismum conferat modo supra dicto. Si autem nullus medicus acciri potuerit, obstetrix ab aperiendis membranis ope cujusvis instru-rnenti abstineat, ne forte mulieri pariturae no-cumentum afferat. (Ohler’s Pastoralmedicin S. 27, III. Aull.) Art. XII. Quum foetus sub conditione juxta praedicta (Art. XI.) in utero baptizatus editus fuerit, sciat obstetrix a se diversimode procedendum esse, prouti infantulus adhuc in periculo mortis versatur necne. Quoties infans in utero antea baptizatus nunc vero in lucem editus de vita periclitatur, eum ob-stetrix in capite baptizet, per verba Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Etenim valor baptismi in utero materno collati satis dubius est, ejus vero sacra-menti suprema necessitas est, unde nunc iterari debet, cum primum commode tuteque fieri potest. Si infantulus in lucem proditus satis sanus validusque appareat, obstetrix a rebaptizando sub conditione abstineat, sed opportune ad sacerdotem deferat, cui baptismum foetui adhuc in utero in-cluso collatum fuisse indicabit, Art. XIII. Si casus occurrat ut post baptismum in utero collatum non jam unus sed duo intantuli aut ter-gemini edantur, cum ignoretur quisnam eorum in alvo m ater na ablutus fuerit, singuli baptizentur ab obstetrice, ad modum quem diximus Art. prae-ced. (XII.), adhibita super singulis forma Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Art. XIV. In partu difficili, ubi infantulus, de cuius valetudine et vita dubitatur, nonnisi aliquam corporis partem ex utero protruderit, videndum est num caput aut vero aliud membrum ediderit. Si igitur caput prodierit, in capite baptizetur absolute, nulla scilicet adjecta conditione, per verba Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; infans vero non erit postea rebaptizandus. Si vero non caput, at aliud corporis membrum prodierit, ut brachium aut pes, super eo membro aqua infundatur, prolatis simul verbis Si es capax, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quum autem secuto partu infans pleno in lucem prodierit, mortis periculo adhuc perdurante in capite denuo baptizandus est, adhibita forma Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Art. XV. Si quando contingat, ut in puerperio mulier moriatur, antequam foetum ediderit, videat obstetrix, num aqua baptismalis infantulo in utero ja-centi affundi possit. Si id quidem possibile est, obstetricis negotium erit indilate infantulum utero clausum aqua baptismatis abluere, ut supra dictum est. (Art. XI.) Si id nullatenus aut non statim fieri queat, operam det, ut quam citissime advocetur me-dicus, cujus erit aut incidendo corpus defunctae matris aut alio artis chirurgicae remedio vitae foetus consulere, ita ut sit copia eidem baptismum administrandi. Interim vero curet, ut cadaver quantum fas est tepens servetur. Art. XVI. Casu quo monstruin naseatur, nisi periculum mortis instet, curet obstetrix sacerdotem vocari. Si vero mors foetus immineat, ipsa ad baptismum procedat. Quodsi etiam dubitetur, num quod natum est homo sit, baptismum conferat, utens verbis: Si es homo, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; etenim communiter censetur id, quod e muliere nascitur, hominem esse, quantum-vis aliena species esse videatur. Ceterum edoceatur obstetrix, si aliquando monstrum ejusmodi edi contigerit, eam rem silentio premendam esse, ne familiae displicentia causetur, imo parentibüs consolationem adhibendam esse, cum vel levem culpam imputare non liceat. Art. XVII. Evenit aliquando ut non jam monstruin edatur, sed duo quasi in unum compacti infantes (ubi duo capita adsunt et duo pectora etc.) Obstetrix juxta Rituale Rom. (tit. II. cp. I. n. 20. et 21.) in hoc casu necessitatis utrumque Individuum singillatim absolute baptizet. Si vero mortis periculum urgeat, poterit obstetrix, singulorum capitibns aquam infundens omnes simul baptizare dicens: Ego vos baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritns sancti. Haec formula in casibus tantum urgentissimis, ubi tempus singulos baptizandi propter mortis peri-culum deest, adhiberi licet. Quando vero duo capita vel pectora certo distinqui nequeunt, proindeque dubium remanet, an sit una vel duae personae, tune debet unus infans absolute baptizari, et postea alter sub con-ditione dicendo: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Art. XVIII. Quoad partus abortinos et quoad praernaturos, haec cura esse debet, ut quamvis gestatio fructus recens fuerit, diligenter dignoscatur, num vere foetus fuerit qui prodiit. Si apparet foetum esse, parum refert num vitalem indicet motum necne, sed plane baptizandus est, remotis diligenter se-cundinis seu membranis, quibus forte involutus est, et quidem sub hac forma: Si vivis et si capax es, ego te baptizo in nomine Tatris, et Filii, et Spiritus sancti. Si foetus ejusmodi recens et parvus fuerit, expedit, ut baptizetur mersus in aquam, si vero maturior, aqua capiti affusa. * * * Denique. Animarum Curatores in concionibus seu ca-techesibus ad populum (iisque iuvat ut obstetrices intersint) doceant quanti sit baptismus in neces-sitate collatus memorentque ritum illum admini-strandi. Animarum Curatores obstetrices moneant ea-rum quoque partes esse, ut curent, ne infantuli ante partum demortui cito nimis sepeliantur, utque cadavera eorum, qui ante decessum urgente ne-cessitate baptizati sunt, in loco sacro humentur. Obstetrices non cessent matres monere, ne infantulos secum in lectulo retineant, quod certe gravissime illicitum est, ob periculum suffocati-onis tenerae prolis. Istud idem sacerdotes pro nata occasione sedulo doceant. Data occasione sacerdotes puerperas familias-que serio moneat, ut non nisi christianam obste-tricem adsciscant. Cnm non raro accidit, ut proles e personis tantum civili matrimonio junctis aut alias e con-jugiis solummodo putatis, vel etiam ex acatbolicis, sive legitimi sive naturales filii sint, catholico sacerdoti baptizandae offerantur, obstetrices rei no-titiam ad parochum catholicum, quam primum fieri possit, deferant, nominis, loci, habitaculi, confessionis, conditionis socialis parentum vel puer-perarum indicationem addentes, ut si enatae prolis baptismus requiratur, necessariae cautiones pro prolis educatione catholica a sacerdote postulari possint. In institutione obstetricum admodum praestat, ut experimentum practicum administrationis bap-tismi coram parocho praebeant. In visitandis parochiis Decani non omittant inquirere, num instructio (de qua supra in Art. I.) habita fuerit, et an obstetrices formam baptizandi probe teneant. Haec „Institutio ad Clerum“ in comitiis epi-scop. Austriac. Sessione VI die 7. Aprilis a. 1894 approbata est. 13. Reliquiae antiquae, quarum Litt, authenticae non amplius habentur, conservandae sunt in eadem veneratione, in qua hactenus fuerunt. Episcopus Jacensis in relatione status suae Ecclesiae sequens postulatum exhibait Sacrae Con-gregationi Ooncilii die 27. Aprilis 1894 quod ab eadem Sacra Oongregatione ad hanc Indulgentiis Sacrisque Eeliquiis praepositam transmissum fuit, nimirum: — Sunt plures reliquiae in pretiosis argenteis thecis inclusae, fere in omnibus Ecclesiis Dioecesis, etsi pauperrimis, quarum authenticae non habentur, nec notitia habetur eas olim exti-tisse, nec tempus cognoscitur a quo illae Eeliquiae possidentur. Numerus earum, praesertim in Ecclesia paroch. vulgo Siresa, quae per aliquod tempus residentia fuit Episcoporum Oscensium tempore invasionis mahometanorum, est considerabilis et quam vis thecae antiquitatem redoleant, in arehivis tarnen parochiarum vel in historiis nullum exstat certum documentnm earumdem authenticitatem comprobans. — Magna tarnen pietate a populis coluntur, ita ut nequeat sine soandalo hic cultus prohiberi. Cum igitur antiquissimae sint, ita ut ipsa antiquitas possit constituere argumentum suf-ficiens ad certitudinem moralem gignendam, et apud omnes in maxima semper fuerint et sint veneratione, opinatur Episcopus orator huiusmodi cultum permitti posse: ad omnem tarnen anxietatem tollendam implorat quoad hoc iudicium S. V. Quibus praefata Sacra Oongregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, omnibus perpensis, ita respondendum censuit die 20. Januarii 1896: „Eeliquias antiquas conservandas esse in ea veneratione in qua hactenus fuerunt, nisi in casu parti-culari certa adsint argumenta eas falsas vel sup-positias esse. “ Datum Eomae ex Secretaria eiusdem 8. Con-gregationis die et anno uti supra A. Card. Steinhuber, Praef. V. Archiep. Nicopolit.. Leeret. 14. Quaestiones pro conferentiis pastoralibus anno 1897. habendis. I. Qüum ordo cultus divini publici, in dioecesi Labacensi praescriptm, jam anno 1827. prodierit, ex illo vero tempore non pauca jam absolita sint, conferentiae communicatis consiliis indicent, quae mutanda, quae complenda videantur sive pro no-strorum temporum indigentiis sive pro meliori praeseriptionum ecclesiasticarum observatione. II. Quirn novus Catecliismus jam universim ad-Mbendus veniat, exponatur: a) quanti momenti sint catecbeses ad po-pulum in ecclesia habendae, quanta proinde ani- marum pastorum ad eas obligatio, quanta eorum hac in re coram Domino respousabilitas; b) quae in catechesibus tradendis methodus praeferenda, utrum scilicet per modum concionum an per modum explicationum simul ac interroga-tionum (praesertim juventuti, mox toti mox sin-gulis ex ea, faciendarum), respectu etiam babito ad civitates et simplices pagos; c) quid de temporis periodo, proindeque de totius materiae catecheticae apta dispositione, qua Catechismus absolvi debeat? d) quae singulis annis repetenda, et quo anni tempore ? li Gesetz vom 21 womit strafrechtliche öestimmungen in Bezug auf das Mit Zustimmung beider Häuser des Reichsrathes finde Ich anznordnen, wie folgt: 8 1- Wer ohne behördliche Bewilligung Auswanderungsgeschäfte betreibt oder vermittelt, oder bei dem, wenn auch ge- Jimner 1897, betreiben der Äuswandernngsgeschäfte erlassen werden. statteten Betriebe solcher Geschäfte den hiefür bestehenden Ber-ordnnngeu zuwiderhandelt, macht sich einer Übertretung schuldig und wird mit Arrest von acht Tagen bis zu sechs Monaten bestraft. Das Verfahren und die Urtheilsfällnng steht den Bezirksgerichten zu. § 2. Wer Andere unter Vorspiegelung falscher Thatsachen oder durch andere aufTäuschung berechnete Mittel zur Auswanderung verleitet, macht sich eines Vergehens schuldig und wird mit strengem Arrest von sechs Monaten bis zu zwei Jahren, womit Geldstrafe bis zu 2000 fl. verbunden werden kann, bestraft. Im Falle erschwerender Umstände ist auf strengen Arrest bis zu drei Jahren zu erkennen, womit Geldstrafe bis zu 4000 fl. verbunden werden kann. § 3. Mit dem Vollzüge dieses Gesetzes sind die Minister der Justiz und des Innern beauftragt. Wien, am 21. Jänner 1897. im? Joseph m. p. Ladern m. p. Glrispach m. p. 16. MnMcriak-Hrcaß vom 15. Mar, 1897, Yr. 4066, brtrcffcnü iiic -frudtficictmg Kirchlichen Vermögens durch Anlegung in die Sparkassen. Laut Erlasses des hohen k. k. Ministeriums für Cultus und Unterricht vom 15. März 1897, Z. 4066, wird nach den gemachten Wahrnehmungen die durch § 50 des Gesetzes vom 7. Mai 1874, R.-G-Bl. Nr. 50, aufrechtcrhaltene Vorschrift des § 194 des kaiscrl. Patentes vom 9. August 1854 R -G.-Bl. Nr. 208, wornach Sparcassacinlagen eines kirchlichen Ver-mögcnssubjcctes den Betrag von 525 fl. ö. W. nicht übersteigen dürfen, nicht überall eingehalten. lieber Anordnung des genannten Ministeriums, anher mit-getheilt mit Note der k. k. Landesregierung für Kram vom 14. April 1897, Nr. 5262, wird den hochw. Kirchen- und Pfründenver-mögens-Verwaltungcn hiemit in Erinnerung gebracht, dass, besondere Fälle ausgenommen, wie z.B. vorübergehende Fructi-ficirung von eingegangenen Kaufschillingcn bis zur definitiven vorschriftsmäßigen Wiederveranlagung, kein größerer als der Betrag von 525 fl. ö. W. für ein kirchliches Vermögenssubject nach Punkt 5, § 194 des citirten kaiserlichen Patentes in Sparcassen fruchtbringend angelegt werden darf.*) *) Gesetzlich gestattete Arten, die Gelder der Minderjährigen fruchtbringend anzulegen, sind: 1. Ankauf unbeweglicher Güter; 2. Darleihen an Privatpersonen gegen gesetzmäßige Sicherheit auf unbewegliche Güter; 3. Ankauf österreichischer Staats- oder ihnen gesetzlich gleichgestellter öffentlicher Schuldverschreibungen; 4. Ankauf von Pfandbriefen der galizisch-ständischen Creditanstalt; 5. Einlagen bei den mit öffentlicher Genehmigung bestehenden österreichischen Sparcassen und bei dem Monte civico commerciale in Triest, wobei jedoch in beiden Fällen die Einlagen für einen einzelnen Waisen 500 fl. Conventions-Münze nicht übersteigen dürfen; 6. durch Anlegung in den nach besonderen gesetzlichen Bestimmungen eingerichteten gemeinschaftlichen Waisencasscn. 17. Einladung zur Jörderung des XXXI. Slaalslotterie-Wnlernehmens für Givit-WohlMtigkeilszwecke der diesseitigen HLeichsMfte. Seine k. und k. Apostolische Majestät haben die Veranstaltung der XXXI. Staatslotterie für Civil-Wohlthätigkeits-zwecke der diesseitigen Reichshälfte Allergnädigst anzubefehlen geruht, deren Ziehung am 10. Juni 1897 stattfindet. Seit dem mehr als 40 jährigen Bestände des Staatslotterie - Unternehmens sind aus dem Reinerträge desselben zahlreiche Institute der öffentlichen Wohlthätigkeit in allen Kronländern der Monarchie, nämlich Erziehungsanstalten und Waisenasylc, Kranken-, Reconvalescenten- und Irrenhäuser, Blinden- und Taubstnmmeninstitute, Invaliden-, Versorgungshäuser re. :c., theils gegründet, theils unterstützt worden, so dass die Beteiligung an dieser Lotterie als ein evidenter Humanitätsact bezeichnet werden muß. Seine k. und k. Apostolische Majestät haben laut Eröffnung des hochlöblichen k. k. Landespräsidiums von Kram ddo. 4. April 1897, Nr. 1725, mit Allerhöchster Entschließung vom 20. Decembcr 1896 auch Allergnädigst zu genehmigen geruht, dass aus dem Erträgnisse dieser Lotterie neben anderen wohlthätigen Anstalten auch das Knabenwaisenhaus des Vin-centinsvereines in Laibach mit einem bedeutenden Betrage bedacht werde. Diese Berücksichtigung eines einheimischen, wohlthätigen Institutes veranlaßt das sürstb. Ordinariat, an den hochwürdigen Diöcesan-Clerns mit dem angelegentlichen Ersuchen heranzutreteu, dein staatlichen Lotterieunternehmeu die möglichste Unterstützung sowohl selbst angedeihen, als auch den Absatz der Lose durch entsprechende Einflußnahme aus die Psarrgemeiudeu fördern zu wollen Fürstb. Ordinariat Laibach, am 26. April 1897. 18. Veliki Katekizem ali krscanski nauk. Laut Mitteilung des f. k. Laudcsschulrathes in Laibach vom 2. April 1897, Nr. 797, hat das hohe k k. Ministerium für Cultus und Unterricht mit dem Erlasse vom 22. März 1897, Nr. 7011, das Lehrbuch „Veliki Katekizem ali krscanski nauk“ (Izvirnik potrdili vsi avstrijski skofje zbrani na Dunaju, dne 9. aprila 1894). Velja 40 kr. V Ljubljani 1896. ZaloZilo knezoskofijstvo ljubljansko, zum Unterrichts« gebrauche au allgemeinen Volks- und Bürgerschulen, an Mittelschulen, sowie an Lehrer- und Lehrerinenbildnngsanstallen mit slovenischer Unterrichtssprache für zulässig erklärt 19. Konkurzni razpis. Razpisane so sledeöe zupnije: Luäine v dekaniji loski, Spitaliö v dekaniji kamniski, PolSnik v dekaniji litijski, Kopanj v dekaniji smarijSki, Loski Potok v dekaniji ribniski, Stockendorf v dekaniji semiski, Ledine v dekaniji idrijski in Stur ij e v dekaniji vipavski. Prosnje so obrniti za iupnije: Luöine, Kopanj, Ledine in Stockendorf na visoko c. kr. dezelno vlado v Ljubljani; za zupnijo Sturije na visokoöastiti kn. sk. ordinarijat v Ljubljani, za Spitaliö na preöastitega castn. kanonika in mestn. Lupnika g. Janeza Oblaka v Kamniku; za Polsnik in za Loski Potok na slavno lastnistvo patronskega po-sestva Grünhof oziroma Reifniz. Razpisani so tudi sledeöi kanonikati pri stolni cerkvi sv. Nikolaja v Ljubljani: eden kanonikat cesarske usta-nove, potem privatna kanonikata: Flachenfeld-Wollwizev in baron Codellijev. ProSnje za imenovane kanonikate so obrniti, in sicer: za kanonikat cesarske ustanove na Njega ces. kr. apostolsko VelicSanstvo; za kanonikat Flachenfeld-Woll-wizev na visoki deielni odbor kranjski v Ljubljani in za baron Codellijev kanonikat na preblagorodno gospo ba-ronovko Rozalijo Codelli, roj. baronovko Taufferer, kot varuhinjo nedoletnega sina Antona Codelli, lastnika fidej-komisnega posestva Thurn pri Ljubljanici. Glede pravice do Flachenfeld-Wollwizevega kanonikata glase se doloöila ustanovnega pisma z dne 6. mar-cija 1722 nastopno: Tertio. In casu vacantiae, si ad eos, ut paulo ante innui Jus Patronatus devolvi accideret, in Comitiis publicis, non autem ullo pacto extra eadem et imprimis quidem ex mei Domini Fratris Joannis Christophori legitima successione quempiam aptum ad simile bene-ficium; nullo autem existente, aut eo aspirante de successione Fraterna legitima, alium quemcunque Nobilem tarnen Provincialem, ac in Patria natum Subjectum non tantum pietate, et moribus, verum etiam requisito Literarum Studio praeditum, nec non semper prae divite, aut ex aliis capitibus non egeno, inopem, mediisque necessariis destitutum praesentare studebunt: satis enim, et abunde exploratum habeo in Patria nostra pro Cle-ricis Nobilibus, quorum tarnen magnus est numerus, paucas, casque exiguas esse praebendas, quod ipsuin mihi non inflmum fuit fundandi Canonicatus hujus mo-tivum, et incitamentum. Quarto. Cum Dos huic Neo- Canonicatui desti-nata non nihil tenuis sit, eandem concedente Deo vitam et media, augere mihi quidem reservo, quod si vero id praestare, et exequi non valerem, futurum Hae-redem meum, ac hujus Canonicatus Patronum jubeo, ut viribus totis in eam vel per se, vel per Praesentan-dos Canonicos amplificandam, nec non ad uberiorem gortem pro decore Familiae ac commodiori sustentati-one Beneficiati promovendam incumbat. Id porro effici poterit, si et Subsecuturi Canonici pio ductu Consilium meum in Dotis incrementum aliquot centenos florenos erogandi, eamque ex proprio peculio augendi amplec-tentur: Praeterea, et ante omnia providendum est Ca-nonico de aedibus, sive habitatione condecenti, cujus foribus insigne Familiae praefigatur : In hunc finem volo, ut redditus vacante Canonicatu obvenientes ipsi prae-bendae Canonicali, non autem Canonico cedant, et im-pendantur. Item Quinto volo, ut si quispiam e Familia in Mino-renni aetate ad praedictum Canonicatum a Patrono prae-sentaretur, quantocius secundum Sacras Constitutiones primam Tonsuram, ac quatuor minores Ordines susci-piat, Studia Philosophica, ac Theologica, et ad minus quidem moralia, una cum Jure Canonico sub poena privationis Beneficii prosequatur, ac obsolvat, ut exinde non solum ad frequentationem Chori, sed etiam alia Ecclcsiastica munia rite obeunda evadat idoneus, cui, uti et cuilibet alter!, tametsi de mea esset Familia, suo tempore mihi successuro Canonico, ejusque successoribus in perpetuum annui proventus de dimidio ad dimidium annum pendantur, et respective obveniant. Econtra Minorennem, de quo mox dictum. Presentacija za baron Codellijev kanonikat izvrsuje se po sledeöih doloöilih ustanovnega pisma z dne 13. febru-varija 1718: Quinta. Obtenturus post obitum meum jus prae-sentandi tenebitur praesentare ad hunc a me fundatum Canonicatum personam piam, nobilem, eruditam, ac doctam, vel saltem, quae Philosophica, vel Theologica, aut Juridica studia commendabiliter, et realiter absol-verit, habebitque testimonium sobrii, docti, exemplaris, et prudentis Clerici domui suae praeesse scientis, et quidem cognomen Codelli gerentem, et subditum Austri-acum. Sexta. Sub poena nullitatis tenebitur praesentare similem personam mihi ex parte Patris, aut etiam ex collaterali linea agnationis sanguine junctam, dummodo aliqua exstet, conditionibus sub N. 5. expressis praedita. Quod si vero contingeret binos Codellianos extare, volo tune personam praesentatori magis dilectam praet’erri debere. Si autem nulla similis mihi sanguine juncta persona inveniretur; hinc statuo, ut in tali casu prae-sentetur Clericus natione Carniolus, aut Goritiensis, ita tarnen, ut Goritiensi Carniolus semper praeferatur; hi vero praesentandi sint pii, exemplares, nobiles, docti, in Theologia, aut Jure Canonico, vel civili graduati. Zadnji rok za vlaganje je 13. junij 1897. 20. Skofijska kronika. Kanoniöno vmesöeni so bili öö. gospodje: kanonik dr. Andrej Öebaäe k na dekanijo stolnega kapiteljna ljubljanskega, dne 23. mareija; Valentin A 1 j a n ö i ö na zupnijo Dobräva pri Kropi, 1. aprila ; Anton K o r b i ö in Janez Zakrajsek na Lupnijo Zelezniki oziroma Vavta Vas, 30. mareija; Lavrencij G a n t a r in Alojzij K r a i n e r na Lupnijo Vrhnika oziroma Crmoänjice, *21. aprila in Janez Müller na zupnijo sv. Helena, dne 24. aprila. Ö. g. Mihaelu Arko podeljena je mestna iupnija Idrija. Ö. gospod Mihael K 1 e m e n 6 i ö, kaplan v Se-micu, imenovan je od nemskega viteskega reda Lup-nijskim upraviteljem v Crnomlju. Gospoda Janez Pa vl iö, kaplan v C.erkljah, in Franöisek Pesec, kaplan v Cirknici, prestavljena sta kot Lupn. upravitelja na Sent-uräko Goro oziroma Hob. Umrli so öö. gospodje: Simon R o b i ö, zupnijski upravitelj na Senturski Gori, dne 7. mareija; baron Zeno C i r h e i m b, Codellijev kanonik, dne 31. mareija, Valentin P e ß n i k , Lupn. upravitelj v Spitaliöu, 13. aprila in Janez B o 11 a , zupn. upravitelj na Ledinah, 1. maja 1897. — Priporoöajo se v molitev öastiti duhoväöini. Knezoäkofijski ordinarijat Ljubljanski, dne 30. aprila 1897. lzdajatelj in odgovorni urednik Martin Pogaöar. — Tiskala Katoliäka Tiskarna.