Dei et sanctae Sediš Apostolicae Gratia Episcopus Labacensis 1 Universo Venerabili Clero saeculari et regulari Dioecesis La¬ bacensis salutem. in Domino! C ^■/lemcntissimus Auštriae Imperator et Res noster FRANCISCUS I. 27.Februarji a. c. me nominavit Episcopum Labacensem , nominatumque canonica inslitutione sansit i2. ma Ju- lii a. c. Sanctissimus Dominus LEO Papa duodecimus , sicque ab utriusque reipublicae vc- nerandis Capitibus , quae Deus quam diutissime salva conservet , ad vos missus sedem bane cpiscopalem a trecentis sexaginta tribus annis conspicuam hodie conscendo. Ad tantam dignitatem licet immerito provectus gaudio tamen affici deberem co ma¬ jor!, cum restituar terrae, in qua natus et educatus fui, et, a qna nonnisi his ultimis oc.to annis disjunctus extiti, quibus ex mandato AUGUSTISSIMI pro ordinandis rebus ecclesia- sticis et scholasticis in litoralis Illyriae partibus Consiliarii munere ad cxcclsum caes. rog. Gubernium Tergestinum fungebar; ast gaudium, quod me inter vos rcduccm comitatur, vincere hucusque non potuit angorem, qui in animum meurn irruerat, simnl ac intellexi, sublime sacrumque istud officium mcis humeris usque debilibus impositum iri, angorem lot cnris et sollicitudinibus auctum', ut hodie adhuc nonnisi tremente mana capiam baculum pastoralis olllcii, quo inlirmus fungi debeam in vinca Domini tam lata , tamque regia. Multa quidem sunt, quae animum meurn fluctuantem quodammodo erigere Valent. Palam enim enuntiare auded, me Episcopatum, quem hodie adeo , nequaquam ambiisse, ipsumque mihi praeter omnem exspectationem ex abundantia gratiae tam AUGUSTISSIMI, quam SANGTISS1MI obtigisse. Pervcnerunt praeterea ex vestri numero ad me adhuc Ter- gesti degentem tot laetitiae adfirmationes, ut spem concipcre mihi liceat, quod saltom majori parti Dioecesis mihi concreditae inauguratio mea fuerit exoptata. Constilutum denique me conspicio Anlislitem Dioecesis, cujus pars maxirna jam me novit, quaeque et mihi liaud est ignota ; Dioecesis, cujus Clerum doctrina et moram probitate conspicuam , cujus popu¬ larni religiosum, et ab illis inanis philosophiae falaciis alienum esse gaudeo, quae nostris temporibus tantam diversis regionibus cladem intulerunt, Dioecesis, in cujus regimine co- gitandum mihi erit non tam ad novas institutiones condendas , quam ad conservanda et pro- movenda ea , quae a meis antecessoribus doctrina et pietate conspicuis cura et studio non parvo constituta et sancita fuere. Ast omnia haec animum meum vix exliilarare possent, nisi Salvator noster (Joan. xtv. 16. ) opem, roburqne Spiritus Sancti promisisset illis, rjaos posilil regere eccle- siam Dei. (Act. Apost. XX. 28.) Vere necessitatem divinae gratiae infirma rohorantis, ilhi- minantis tenebiosa nune fortius ac unquam antea perspicio et sentio , de ejusdemque vi et eflicacia confisus vestram populique Christiani imploro devotionem, in sacris piam memoriam ct fervidas preces , ut Deus, qui ex infimis hominibus, e pauperibus piscatoribus Apostolus et Doctores in construendo sanctae suac Ecclesiae acdificio adlaborant.es effecerat, me quo- que assistenlia sua oninipotenti prosequatur , mihique largialur sapienliam et robur, zelem et prudentiam , patientiam et pietatem, escitans, dirigens et confortans voluntatem meam ad ea omnia, quae sanctae meae vocationi siint consentanea. linic ut respondeam pro debilitate mea conabor de vestra me juvandi propensione non dubitans, facilemque semper unicuique vestnim et singulis e populo curae meae spiri- tuali concrcdito ad me accessum promittens. Lubens item gratoque animo consilia utilita- tem ecclesiae concernentia votaque virorum, qui doctrina et pietate excellunt, audiam et perpendam. Consilia haec praeprimis a vobis exspecto Admodum R.everendi Domini Ca- nonici cathedrales, qui gerendarum rerum ecclesiasticarum gnari in episcopalis officii ad- ministratione hucusque non exiguam habuistis partem, a Vobis Plurimum ReverendiDomi¬ ni Dečani, quibus pastoralis meae sollicitudinis et vigilantiae pars in vestris districtibus alioquin commissa est, a vobis denique Maltam. Rev er endi Domini Parochi et animaram curatores e Clero sive saeculari sive regulari, qui gregi meo propinquiores ejusdem ani- mi sensa atque indigentias spirituales vi ministerii vestri nostis. In vos fiduciam meam collocabo, ast ut vestram quoque in me reponatis, et nonnisi sincero et ingenuo animo ad me accedatis, exopto, justum pariter et aequum tum merito- rum aestimatorem, tum demeritorum censorem inventuri. Communis est nobis vocatio, carissimi in Christo fratres! quare et studium nostrum, quo eam adsequamur, commune sit oportet; cumque nostrae operae, nostrique Jabores fe- licem omnino sortiri effectum haud queant, nisi fraterno arnore juncti ad unum eundemque finem unanimi consensu adlaboremus , hinc praccipua nobis cura habenda ent, ut vigeat in- ter nos concordia el pax in rebns vitam nostram socialem concernentibus , concordia et uniformitas in divinis peragendis , concordia et unanimitas in doctrina. Deus nostcr Deus Pacis est et dilectionis (2. Cor. XIII. H.), itaque Pacem Kobe¬ te inter vos. ( Marc. IX. /jp-) Si Jeri potest, rjuod ex vobis est, pacem seijuimini cum omnibus hominibus, (Hom. XII. 18. Haeb. XII. 14-) cum omni humilitate et mansue- tudine, cum patientia supportantes invicem in caritate , solliciti servare unitatem spi- rilus in vinculo pacis , (Ephes. IV. 2- 3.) fugientes omnes discordias; ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et orane opus pravum. (Jac. III. iG.) Hanc concordiam, bane Christi Domini pacem non tam adferre quam conservare, dum vivam, diligentissime adlabo- rabo, ut pax Dei, cjuae exsaperat umnem sensum, custodiat corda vestra, et intelli- gentias vestras in Christo Jesu. (Philip. IV. 7.') IIoc enim fraterni adfectus sacerrimo vinculo , pcrpetuoque charitatis ligamine invicem conjuncti digne ambulabimus vocalione ,