LJUBLJANSKI ŠKOFIJSKI LIST Leto 1928. Ljubljana, 15. marca 1928. Štev. 2. 13. Okrožnica „Mortalium animos“ papeža Pija XI. o pravi edinosti vere. LITTERAE ENCYCLICAE AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCPOS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE VERA RELIGIONIS UNITATE FOVENDA. PIUS PP. XI VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Mortalium animos nunquam fortasse alias tanta incessit cupiditas fraternae illius, qua — ob unam eandemque originem ac naturam — inter nos obstringimur copulamurque, necessitudinis cum confirmandae tum ad commune humanae societatis bonum transferendae, quantam per nostra haec tempora incessisse videmus. Cum enim nationes pacis muneribus nondum plene fruantur, quin immo vetera alicubi et nova discidia in seditiones inque civiles conflictiones erumpant; controversias autem sane plurimas, quae ad tranquillitatem prosperitatemque populorum pertinent, dirimi nequaquam liceat, nisi concors eorum actio atque opera intercedat, qui Civitatibus praesunt earumque negotia gerunt ac provehunt; facile intellegitur — eo magis quod de generis humani unitate iam nulli dissentiunt — quare cupiant plerique, ut, universa eiusmodi germanitate instinctae, cotidie arctius variae inter se gentes cohaereant. Rem haud dissimilem in iis, quae invectam a Christo Domino Novae Legis ordinationem respiciunt, efficere quidam contendunt. Quod enim pro comperto habeant, homines quovis religionis sensu destitutos perraro inveniri, idcirco eam in spem ingressi videntur, haud difficulter eventurum, ut pepuli, etsi de rebus divinis alii aliud tenent, in nonnullarum tamen professione doctrinarum, quasi in communi quodam spiritualis vitae fundamento, fraterne consentiant. Qua de causa ab iis ipsis conventus, coetus, contiones, haud mediocri cum auditorum frequentia, haberi solent, et advocari illuc ad disceptandum promiscue omnes, cum ethnici omne genus, tum christifideles, tum etiam qui ab Christo infeliciter descivere vel qui divinae eius naturae ac legationi praefracte pertinaciterque repugnant. Eiusmodi sane molimenta probari nullo pacto catholicis possunt, quandoquidem falsa eorum opinione nituntur, qui censent, religiones quaslibet plus minus bonas ac laudabiles esse, utpote quae etsi non uno modo, aeque tamen aperiant ac significent nativum illum ingenitumque nobis sensum, quo erga Deum ferimur eiusque imperium obsequenter agnoscimus. Quam quidem opinionem qui habent, non modo ii errant ac Salluntur, sed etiam, cum veram religionem, eius notionem depravando, repudient, tum ad naturalismum et atheismum, ut aiunt, gradatim deflectunt: unde manifesto consequitur, ut ab revelata divinitus religione cmnino recedat quisquis talia sentientibus molientibusque adstipulatur. At fucata quadam recti specie nonnulli facilius decipiuntur cum de unitate agitur Christianos inter omnes fovenda. Nonne — dictitari solet — aequum est, immo etiam cum officio consentaneum, quotquot Christi nomon invocant, eos et a mutuis criminationibus abstinere sese et mutua tandem aliquando caritate coniungi? Ecquis enim dicere audeat, ab se Christum amari, nisi pro viribus optata ipsius perficienda curet, Patrem rogantis ut discipuli sui unum« essent?1 Atque idem Christus discipulos suos nonne hac veluti nota insigniri ab ceterisque distingui voluit, ut scilicet inter se diligerent: »In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem?«2 Christiani quidem universi — addunt — utinam '.unum« essent: etenim ad propulsandam impietatis luem multo plus possent, quae, cum latius in dies serpat ac pervagetur, enervare Evangelium parat. Haec aliaque id genus iactant atque inflant qui panchristiani vocantur; iidemque tantum abest ut pauci admodum rarique sint, ut, contra, in integros veluti ordines creverint, et in societates coiverint late diffusas, quas plerumque, etsi alii alia imbuti de rebus fidei doctrina, acatholici homines moderantur. Inceptum interea istud tam actuose provehitur, ut multifariam sibi civium assensum conciliet, et ipsos complurium catholicorum animos spe capiat alliciatque talis efficiendae unionis quae cum Sanctae Matris Ecclesiae votis congruere videatur, cui profecto nihil antiquius quam ut devios ad gremium suum filios revocet ac reducat. Verum sub horum illecebris blandimentisque verborum error latet sane gravissimus, quo catholicae fidei fundamenta penitus disiiciuntur. Conscientia igitur apostolici officii cum moneamur, ut dominicum gregem perniciosis ne sinamus circumveniri fallaciis, vestram, Venerabiles Fratres, in cavendum eiusmodi malum diligentiam advocamus; confidimus enim, per scripta et verba cuiusque vestrum posse facilius et ad populum pertingere et a populo intellegi quae mox principia et rationes proposituri sumus, unde catholici accipiant quid sibi sentiendum agendumve cum res est de inceptis quae eo spectant, ut, quotquot Christiani nuncupantur, ii omnes in unum corpus quoquo pacto coalescant. A Deo, universarum rerum Conditore, idcirco creati sumus ut eum cognosceremus eique serviremus; plenum igitur Auctor noster ius habet, ut sibi a nobis serviatur. Potuit quidem Deus regundo homini unam tantummodo praestituere naturae legem, quam scilicet, creando, in eius animo insculpsit, eiusque ipsius legis ordinaria deinceps providentia temperare incrementa; at vero praecepta ferre maluit, quibus pareremus, et decursu aetatum, scilicet ab humani generis primordiis ad Christi Iesu adventum et praedicationem, hominem ipsemet officia docuit, quae a natura rationis participe sibi Creatori deberentur: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. 3 Liquet inde, veram religionem esse posse nullam praeter eam quae verbo Dei revelato nititur: quam quidem revelationem, fieri ab initio coep- 1 Ioann., XVII, 21. - Ioann., XIII, 35. a Hebr., I, 1 seq. tam et sub Veteri Lege continuatam, Christus ipse iesus sub Nova perfecit, lamvero, si locutus est Deus — quem reapse locutum, historiae fide comprobatur —, nemo non videt, hominis esse, Deo et revelanti absolute credere et omnino obedire imperanti: utrumque autem ut nos, ad Dei gloriam nostramque salutem, recte ageremus, Unigenitus Dei Filius suam in terris Ecclesim constituit. Porro qui se christianos profitentur, putamus eos facere non posse quin credant, Ecclesiam quandam, eandemque unam, ab Christo conditam esse; verum si quaeritur praeterea, qualem, Auctoris sui voluntate, eam esse oporteat, iam non omnes consentiunt. Ex iis enim bene multi, exempli causa, negant, Ecclesiam Christi adspectabilem atque conspicuam esse oportere, eatenus saltem, quatenus unum apparere debeat fidelium corpus, in una eademque doctrina sub uno magisterio ac regimine concordium; at, contra, Ecclesiam adspectabilem seu visibilem intellegunt non aliud esse, nisi Foedus ex variis Christianorum communitatibus compositum, licet aliis aliae doctrinis, vel inter se pugnantibus, adhaereant. - Ecclesiam vero suam instituit Christus Dominus societatem perfectam, natura quidem externam obiectamque sensibus, quae humani generis reparandi opus, unius capitis ductu,1 per vivae vocis magisterium2 perque sacramentorum, caelestis gratiae fontium, dispensationem,:i in futurum tempus persequeretur; quamobrem et regno' et domui5 et ovili'1 et gregi7 eam comparando similem affirmavit. Quae quidem Ecclesia, tam mirabiliter constituta, Conditore suo itemque Apostolis eius propagandae principibus morte sublatis, desinere atque exstingui profecto non poterat, utpote cui mandatum esset, ut universos homines, nullo temporum locorumque discrimine, ad aeternam salutem perduceret: »euntes ergo docete omnes gentes«.8 Cuius in perpetua perfunctione muneris num Ecclesiae aliquid virtutis efficaciaeque defuturum est, quando ei praesens perpetuo adest Christus ipsemet, sollemniter pollicitus: Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi«?11 Itaque fieri non potest quin Ecclesia Christi non modo et hodie et in omne tempus, sed etiam eadem prorsus exsistat, quae in aevo apostolico fuit, nisi dicere velimus — quod absit — Christum Dominum aut non suffecisse proposito, aut tum errasse cum asseveravit, portas inferi adversus eam nuniiuam fore praevalituras.1" Atque hoc loco aperienda occurrit ac tollenda falsa quaedam opinio, unde tota eiusmodi causa pendere videtur, itemque acatholicorum aclio et conspiratio proficisci illa multiplex, quae ad consociandas christianas ecclesias, ut diximus, pertinet. Scilicet huius auctores consilii Christum dicentem: Ut omnes unum sint... Fiet unum ovile et unus pastor«11 paene infinite afferre consueverunt, ita tamen, ut significari per ea verba velint Christi Iesu votum et precem, quae adhuc effectu suo careant. Opinantur enim, fidei ac regiminis unitatem — quae verae et unius Ecclesiae Christi insigne est — nec fere unquam exstitisse antehac nec hodie exsistere; eandemque optari quidem posse et fortasse per communem voluntatum inclinationem aliquando effici, sed commenticium quiddam interea habendam I Matth., XVI, 18 seq.; Luc., XXII, 32; loann., XXI, 15—17. - Marc., XVI, 15. loann., III, 5; VI, 48-59; XX, 22 seq.: cf. Matth., XVIII, 18; etc. 4 Matth., XIII. 5 Cf. Matth., XVI, 18. * loann., X, 16. 7 loann., XXJ, 15—17. " Matth., XXVIII, 19. ” Matth., XXVIII, 20. 10 Matth., XVI, 18. II loann., XVII, 21; X, 10. esse. Addunt, Ecclesiam per se, seu natura sua, in partes esse divisam, idest ex plurimis ecclesiis seu communitatibus peculiaribus constare, quae, disiunctae adhuc, etsi nonnulla doctrinae capita habent communia, tamen in reliquis discrepant; iisdem sane iuribus frui singulas; Ecclesiam, ad summum, ab aetate apostolica ad priora usque Oecumenica Concilia unicam atque unam fuisse. Oportere igitur aiunt, controversiis vel vetustissimis sententiarumque varietatibus, quae christianum nomen ad hunc diem distinent, praetermissis ac sepositis, de ceteris doctrinis communem aliquam credendi legem effici ac proponi, cuius quidem in professione fidei omnes non tam norint quam sentiant se fratres esse; multiplices autem ecclesias seu communitates, si universo quodam foedere coniunctae sint, ea iam condicione fore, ut solide fructuoseque impietatis progressionibus obsistere queant. Ista quidem, Venerabiles Fratres, communiter. Verumtamen sunt qui ponant ac concedant, Protestantismum, quem vocant, quaedam fidei capita nonnullosque externi cultus ritus, sane gratos atque utiles, inconsulto nimis abiecisse, quos, contra, Ecclesia Romana adhuc retinet. Mox tamen subiiciunt, hanc quoque ipsam perperam fecisse, quae priscam religionem corruperit, aliquibus doctrinis, Evangelio non tam alienis quam repugnantibus, additis ad credendumque propositis; quas inter praecipuam illam numerant de iurisdictionis Primatu, qui Petro eiusque in Sede Romana successoribus adiudicatur. In quo quidem numero adsunt, quamquam non ita multi, qui Romano Pontifici aut primatum honoris aut iurisdicto-nem seu potestatem quandam indulgeant, quam nihilominus non a iure divino sed a fidelium consensu quodammodo proficisci arbitrantur; atque alii vel eo progrediuntur, ut conventibus illis suis, quos versicolores dixeris, ipsum Pontificem praesidere cupiant. Quodsi multos, ceteroqui, re-perire acatholicos licet fraternam in Christo Iesu communionem pleno ore praedicantes, at nullos profecto invenias, quorum in cogitationem cadat, ut Iesu Christi Vicario vel docenti vel gubernanti se subiiciant ac pareant. Interea affirmant, sese cum Ecclesia Romana, aequo tamen iure, idest pares cum pari libenter acturos: at agere si possent, non videtur dubitandum quin ea mente agerent, ut per pactum conventum forte ineundum ab iis opinionibus recedere ne cogerentur, quae causa adhuc sunt, cur extra unicum Christi ovile vagentur atque errent. Quae cum ita se habeant, manifesto patet, nec eorum conventus Apo-stolicam Sedem ullo pacto participare posse, nec ullo poeto catholicis licere talibus inceptis vel suffragari vel operam dare suam; quod si facerent, falsae cuidam christianae religioni auctoritatem adiungerent, ab una Christi Ecclesia admodum alienae. Num Nos patiemur — quod prorsus iniquum foret — veritatem, eamque divinitus revelatam, in pactiones deduci? Etenim de veritate revelata tuenda in praesenti agitur. Siquidem ad omnes gentes evangelica fide imbuendas misit Christus Iesus in mundum universum Apostolos, quos, ne quid errarent, per Spiritum Sanctum doceri ante voluit omnem veritatem:1 numne haec Apostolorum doctrina in Ecclesia, cui rector et custos Deus ipse adest, aut penitus defecit aut perturbata aliquando est? Quodsi Evangelium suum Redemptor noster non ad apostolica tantum tempora, sed ad futuras quoque aetates pertinere, significanter edixit, potuitne obiectum fidei tam obscurum incertumve procedente tempore fieri, ut opiniones vel inter se contrarias hodie oporteat tolerari? Hoc si verum esset, dicendum quoque foret, et Spiritus Paracliti in Apostolos illapsum et eiusdem Spiritus in Ecclesia permansionem perpetuam et ipsam Iesu Christi praedicationem abhinc pluri- 1 Ioann., XVI, 13. bus saeculis efficaciam utilitatemque omnem amisisse: quod sane affirmare, blasphemum est. F am vero Unigenitus I3ei Filius, cum legatis suis imperavit ut docerent omnes gentes, tum omnes homines hoc obstrinxit officio, ut iis rebus fidem adiungerent quae sibi a testibus praecr linatis a Deo«1 nuntiarentur, atque ita iussum sanxit: -Qui crediderit, et fcaptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur«;2 sed utrumque Christi praeceptum, quod non impleri non potest, alterum scilicet docendi, alterum credendi ad aeternae adeptionem salutis, ne intellegi quidem potest, nisi Ecclesia evangelicam doctrinam proponat integram ac perspicuam sitque in ea proponenda a quovis errandi periculo immunis. In quo de via ii quoque declinant, qui censent, depositum quidem veritatis in terris exsistere, sed tam operoso labore, tam diuturnis studiis disceptationibus illud quaeri oportere, ut ad inveniendum ac po-tiundum vix hominis vita sufficiat; quasi benignissimus Deus per prophetas et Unigenitum suum sit idcirco locutus, ut quae per hos revelasset, pauci tantummodo, iidemque aetate iam graves, perdiscerent minime vero ut fidei morumque doctrinam praeciperet, qua homo per totum mortalis vitae curriculum regeretur. Videantur quidem panchristiani isti, qui ad consociandas ecclesias intendunt animum, nobilissimum persequi consilium caritatis christianos inter omnes provehendae; at tamen qui fieri potest, ut in fidei detrimentum caritas vergat? Nemo sane ignorat, Ioannem ipsum, caritatis Apostolum, qui in evangelio suo Cordis Iesu Sacratissimi videtur secreta pandi-disse perpetuoque memoriae suorum praeceptum novum Diligite alterutrum« inculcare consueverat, omnino vetuisse ne quid cum iis haberetur commercii, qui Christi doctrinam non integram incorruptamque profiterentur: »Si quis venit ad vos §t hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis.«3 Quamobrem cum caritas fide integra ac sincera, quasi fundamento, innitatur, tum unitate fidei, quasi praecipuo vinculo, discipulos Christi copulari opus est. Itaque fingere animo qui liceat christianum quoddam Foedus, quod qui inierint, vel tum, cum de fidei obiecto agitur, suam quisque cogitandi sentiendique rationem retineant, quamvis ea ceterorum opinionibus repugnet? Et quo pacto, rogamus, unum idemque fidelium Foedus participent homines qui contrarias in sententias abeunt? ut, exempli causa, sacram Traditionem genuinum asse divinae Revelationis fontem, qui affirmant et qui negant? ut qui ecclesiaticam hierarchiam, ex episcopis, presbyteris atque ministris constantem, censent divinitus constitutam, et qui asserunt pro rerum tempo-rumque condicione pedetemptim inductam? qui in Sanctissima Eucharistia per mirabilem illam panis et vini conversionem, quae transsubstantiatio appellatur, praesentem reapse Christum adorant, et qui ibi corpus Christi tantummodo per fidem vel per signum ac virtutem Sacramenti adesse affirmant; qui in ea ipsa sacrificii item ac sacramenti naturam agnoscunt, et qui eam dicunt nihil esse aliud quam Dominicae Coenae memoriam seu commemorationem? qui bonum atque utile esse credunt, Sanctos una cum Christo regnantes, in primis Deiparam Mariam, suppliciter invocari eorumque imaginibus venerationem impertiri, et qui contendunt eiusmodi cultum adhiberi non posse, utpote qui honori »unius mediatoris Dei et hominum lesu Christi' adversetur? Qua quidem tanta opinionum discrepantia nescimus quomodo ad unitatem Ecclesiae efficiendam muniatur via, 1 Act., X, 41. - Marc., XVI, 16. 3 II Ioann., 10. 1 Ot'. r Tim., II, 5. quando ea nisi ex uno magisterio, ex una credendi lege unaque Christianorum fide oriri non potest; at scimus profecto, facile inde gradum fieri ad religionis neglegentiam seu indifferentismum et ad modemismum, ut aiunt, quo qui misere infecti sunt, tenent iidem, veritatem dogmaticam non esse absolutam sed relativam, idest variis temporum locorumque necessitatibus variisque animorum inclinationibus congruentem, cum ea ipsa non immutabili revelatione contineatur, sed talis sit, quae hominum vitae accommodetur. Praeterea, quod ad res credendas attinet, discrimine illo uti nequaquam licet quod inter capita fidei fundamentalia et non fundamentalia, quae vocant, induci placuit, quasi altera recipi ab omnibus debeant, libera, contra, fidelium assensioni permitti altera queant; supernaturalis enim virtus fidei causam formalem habet, Dei revelantis auctoritatem, quae nullam distinctionem eiusmodi patitur. Quapropter quotquot vere sunt Christi, quam, exempli gratia, Augustae Trinitatis mysterio fidem praestant, eandem dogmati Deiparae sine labe originis Conceptae adhibent, pariterque Incarnationi Dominicae non aliam atque infallibili Romani Pontificis magisterio, eo quidem sensu quo ab Oecumenica Vaticana Synodo definitum est. Neque enim quod eiusmodi veritates alias aliis aetatibus, vel proxime superioribus, sollemni Ecclesia decreto sanxit ac definivit, eaedem idcirco non aeque certae, non aeque credendae; nonne Deus illas omnes revelavit? Etenim Ecclesiae magisterium — quod divino consilio in terris constitutum est ut revelatae doctrinae cum incolumes ad perpetuitatem consisterent, tum ad cognitionem hominum facile tutoque traducerentur — quamquam per Romanum Pontificem et Episcopos cum eo communionem habentes cotidie exercetur, id tamen complectitur muneris, ut, si quando aut haereticorum erroribus atque oppugnationibus obsisti efficacius aut clarius subtiliusque explicata saprae doctrinae capita in fidelium mentibus imprimi oporteat, ad aliquid tum sollemnibus ritibus de-cretisque definiendum opportune procedat. Quo quidem extraordinario magisterii usu nullum sane inventum inducitur nec quidquam additur novi ad earum summam veritatum, quae in deposito Revelationis, Ecclesiae divinitus tradito, saltem implicite continentur, verum aut ea declarantur quae forte adhuc obscura compluribus videri possint aut ea tenenda de fide statuuntur quae a nonnullis ante in controversiam vocabantur. Itaque, Venerabiles Fratres, planum est cur haec Apostolica Sedes numquam siverit suos acatholicorum interesse conventibus: Christianorum enim coniunctionem haud aliter foveri licet, quam fovendo dissidentium ad unam veram Christi Ecclesiam reditu, quandoquidem olim ab ea infeliciter descivere. Ad unam veram Christi Ecclesiam, inquimus, omnibus sane conspicuam et talem, Auctoris sui voluntate, perpetuo mansuram, qualem ipsemet ad communem salutem instituit. Neque enim mystica Christi Sponsa, saeculorum decursu, contaminata est unquam, nec contaminari aliquando potest, teste Cypriano: »Adulterari non potest Sponsa Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.«1 Et sanctus idem Martyr iure meritoque mirabatur vehementer, quod credere quispiam posset »hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis caelestibus cohaerentem, scindi in ecclesia pesse et voluntatum collidentium divortio separari«.- Cum enim corpus Christi mysticum, scilicet Ecclesia, unum sit,:' compactum et connexum,' corporis eius physici instar, inepte stulteque dixeris mysticum corpus ex 1 De cath. Ecclesiae unitate, (i. 2 Ibidem. l Cor., XII, VI. ’ Eph., IV, 15. membris disiunctis dissipatisque constare posse: quisquis igitur cum eo non copulatur, nec eius est membrum nec cum capite Christo cohaeret.' Iamvero in hac una Christi Ecclesia nemo est, perseverat nemo, nisi Petri, legitimorumque eius successorum, auctoritatem potestatemque obe-diendo agnoscat atque accipiat. Episcopo quidem Romano, summo animarum Pastori, nonne maiores paruerunt eorum, qui Photii novatorumque erroribus implicantur? Recesserunt heu filii a paterna domo, quae non idcirco concidit ac periit, perpetuo ut erat Dei fulta praesidio; ad communem igitur Patrem revertantur, qui, iniurias Apostol icae Sedi ante inustas oblitus, eos amantissime accepturus est. Nam si, quemadmodum dictitant, consociari Nobiscum et cum nostris cupiunt, cur non ad Ecclesiam adire properent, matrem universorum Christi fidelium et magistram?«2 Lactantium iidem audiant clamitantem: »Sola... catholica Ecclesia est quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium Fidei, hoc templum Dei: quo si quis non intraverit vel a quo si quis exierit, a spe vitae ac salutis alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.«3 Ad Apostolicam igitur Sedem, hac in Urbe collocatam quam Petrus et Paulus Principes Apostolorum suo sanguine consecrarunt, ad Sedem, inquimus, Ecclesiae catholicae radicem et matricem«,4 dissidentes accedant filii, non ea quidem mente ac spe, ut »Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis«5 fidei integritatem abiiciat suosque ipsorum toleret errores, sed, contra, ut se illius magisterio ac regimini permittant. Utinam, quod tam multis decessoribus Nostris nondum obtigit, id Nobis auspicato contingat, ut, quos funesto discidio seiunctos a Nobis filios dolemus, paterno animo amplectamur; utinam Salvator noster Deus -qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire«.0 Nos audiat enixe exposcentes, ut errantes omnes ad unitatem Ecclesiae vocare dignetur. Quo quidem in negotio sane gravissimo deprecatricem Beatam Mariam Virginem, Matrem divinae gratiae, omnium victricem haeresum et Auxilium Christianorum adhibemus adhiberique volumus, ut optatissimi illius diei Nobis quamprimum impetret adventum, quo die universi homines divini eius Filii vocem audient »servantes unitatem Spiritus in vinculo pacis«.T Hoc, Venerabiles Fratres, intellegitis quam Nobis sit in votis, idque sciant cupimus filii Nostri, non modo quotquot sunt ex orbe catholico, sed etiam quotquot a Nobis dissident: qui si humili prece caelestia lumina imploraverint, sane non est dubium quin unam Iesu Christi veram Ecclesiam sint agnituri eamque tandem ingressuri, perfecta nobiscum caritate con-iuncti. In huius exspectatione rei, auspicem divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, vobis, Venerabiles Fratres, et clero po-puloque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die VI mensis lanuarii, in Festo Epiphaniae Iesu Christi D. N., anno MDCCCCXXVIII Pontificatus Nostri sexto. PIUS PP. XI I Cf. Eph„ V, 30; I, 2*2. - Cone. Lateran. IV, c. 5. n Divin, lnstit., IV, 30, 11-12. ’ S. Cvpr., Ep. 43 ad Cornelium. 3. " I Tiin., III, 15. II I Tini., II, 4. 7 Eph., IV, 3. Izpiti mladih duhovnikov v smislu kan. 130. Za letošnje izpite se določa sledeča tvarina: I. Iz osnovnega bogoslovja: De Ecclesia. S posebnim ozirom na dušno pastirstvo. Razen knjige »Cerkev« naj kandidati prouče tudi novejše članke v -Bogoslovnem vestniku«: 1926, str. 316—324 (znaki Cerkve, mistično telo Kristusovo i. dr.); 1927, str. 174 (narodnost in katoliška vesoljnost) in str. 260 (Cerkev in občestvenost). — Iz dogmatike: De actu fidei eiusque proprietatibus; de necessitate gratiae actualis, eius relatione ad naturam, de dispensatione eius, de iustificationis natura et effectibus formalibus gratiae sanctificantis; de visione beatifica; de sanctitate Christi; de sacerdotio Christi; de divina maternitate B. M. V. deque privilegiis eam sequentibus; de ss. Eucharistiae sacramento, de confessione sacramentali; de contritione et attritione. II. Iz biblične vede: Stari zakon. Posebni uvod v knjige Starega zakona. — Eksegeza prvih 50 psalmov. — Novi zakon. Uvod v zgodovinske knjige NZ in v štiri večje liste sv. Pavla (Rimlj, 1 in 2 Kor, Gal). — Eksegeza Lukovega evangelija ter 1. in 2. Pavlovega lista do Tesalo-ničanov. III. Iz moralne teologije: De principiis Theol. moralis (Noldin). — De septimo et octavo Decalogi praecepto (Noldin). Iz pastoralne teologije: 0 sv. maši in zakramentih. Iz cerkvenega prava: De matrimonio (Can. 1012—1143; 1960—1992). De beneficiis et administratione bonorum ecclesiasticorum (Can. 1409 do 1551). Izpiti iz vseh treh skupin se bodo vršili v ponedeljek 1. oktobra 1928 v avlah teološke fakultete (Alojzijevišče). Začetek ob osmih. 15. Fakultete izpovednikov ob misijonu in duhovnih vajah. 1. Absolvendi ab excommunicatione latae sententiae Ordinario reservata, quam incurrunt procurantes abortum, effectu secuto. 2. Absolvendi a censuris eos, qui libros apostatarum, haereticorum aut schismaticorum, apostasiam, haeresim aut schisma propugnantes, aliosve per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos defenderint aut scienter sine debita licentia legerint vel retinuerint; iniuncta gravi poenitentia salutari ac firma obligatione supradictos libros, quantum fieri poterit, ante absolutionem destruendi vel Ordinario aut confessario tradendi. 3. Dispensandi ad petendum debitum coniugale cum transgressore voti castitatis perfectae et perpetuae, privatim post completum 18. aetatis annum emissi, qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, huiusmodi poenitentem monendo, ipsum ad idem votum servandum teneri tam extra licitum matrimonii usum quam si coniugi supervixerit. 4. Dispensandi super occulto criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione, et agatur de matrimonio iam contracto; monitis putatis coniugibus de necessaria consensus secreta renovatione, ac iniuncta gravi et diuturna poenitentia salutari. Item dispensandi super eodem occulto impedimento, dummodo pariter sit absque ulla machinatione, etiam in matrimoniis contrahendis; iniuncta gravi et diuturna poenitentia salutari. Za domačo župno duhovščino veljajo ta pooblastila še 14 dni po misijonu ali duhovnih vajah. V Ljubljani, dne 1. marca 1928. f Anton Bonaventura, škof. 16. Novomašniki ljubljanske škofije 1. 1928. Iz V. letnika: Bergant Anton iz Reteč, Cerkovnik Franc iz Št. Ruperta, Erker Erik iz Črmošnjic, Florjančič Jožef iz Trebelnega, Jarc Alfonz iz Ajdovca, Remec Bogumil iz Kranja, Ronko Anton iz Cerknice, Šauli Hieronim iz Kobarida. Iz IV. letnika: Demšar Viktorijan iz Žirov, Eržen Peter iz Škofje Loke, Kapus Jožef iz Lesec, Klopčič Franc iz Moravč, Papež Karel iz Hinj, Škrbe Stanislav iz Žužemberka, Žitko Alojzij iz Gorice. V smislu določila kan. 998. cerkv. zak. naj se ti novomašniki v vseh župnih in samostanskih cerkvah razglase vernikom s prižnice, in sicer še pred veliko nočjo. Višji redovi se bodo delili: subdiakonat na belo nedeljo, dne 15. aprila diakonat v soboto po binkoštih, dne 2. junija in prezbiterat na praznik sv. Petra in Pavla, dne 29. junija 1928. 17. Zakonske zadeve. Krstni, smrtni in samski list za poroko. — Kanon 1021, § 1. veli: »Nisi baptismus collatus fuerit in ipso suo territorio, parochus exigat baptismi testimonium ab utraque parte...« — Župnik, ki ima izpraševanje za ženina in nevesto, zahtevaj krstni list od vsakega, ki ni vpisan v domači krstni knjigi. Če je ženin iz tuje župnije, pa je bil pri izpraševanju pri svojem domačem župniku, ni potrebno, da bi moral prinesti krstni list župniku,* ki je opravil izpraševanje z nevesto, ampak zadostuje zapisnik sestavljen pri izpraševanju. — Prav to velja tudi za smrtni list, če je ženin vdovec, ozir. nevesta vdova, in za list samskega stanu. 18. Kongrualni prejemki dušnih pastirjev. Na predlog ministra za finance je sprejel ministrski svet v seji z dne 2. jan. 1928 na podstavi člena 330. finančnega zakona za leto 1927/28 to-le Uredbo o prevedbi na dinarske kongrualne prejemke župnijskih duhovnikov (dušnih pastirjev) s kronskimi kongrualnimi prejemki.* Člen 1. Kongrualni prejemki aktivnih in upokojenih župnijskih duhovnikov (dušnih pastirjev) v oblastih izven Srbije in Črne gore, ki jim pripadajo iz državne blagajne po zakonskih predpisih, prevzetih od bivše Avstro-ogrske monarhije, v kronah, se prevajajo na istoimenske prejemke v dinarjih v enakem znesku, t. j. al pari, ob vseh ostalih veljavnih zakonskih POg°iih' ölen 2. Odlok o prevedbi na dinarske prejemke kongrualne prejemke po tej uredbi izda minister za vere ali pa ga izdado organi, na katere prenese minister to pravico, ter se vroči prizadetim strankam — za državo glavni kontroli. Obe stranki imata pravico pritožbe na državni svet v dveh mesecih od dne, ko prejmeta odlok. Člen 3. Minister za vere se pooblašča, da izdaja sporazumno z ministrom za finance po potrebi vsa obvezna tolmačenja in obvestila za pravilno izvrševanje te uredbe. Člen 4. Ta uredba se uporablja od začetka proračunskega leta 1927/1928, za njeno izvrševanje pa skrbita minister za vere in minister za finance. V Beogradu, dne 11. februarja 1928. K. R. br. 21.200. Predsednik ministrskega sveta: Velja Vukičevic s. r. (Podpisi ostalih ministrov.) Uradni list z dne 8. marca 1928, št. 64/23. 19. Razne objave. Mašne ustanove in zemljišča. Na vprašanje, kako naj se sedaj razdeljujejo dohodki mašnih ustanov, ki so pokrite z zemljiščem, naj velja sledeče: 1. Če v ustanovnem pismu ni nobenih obveznosti za druge osebe, jih tudi poslej ni, vendar pa mora mašnik vrniti cerkvi, kar ta plačuje za dotično zemljišče davkov in dopolnilne takse. 2. Če ustanovno pismo nalaga obveznosti, n. pr. za cerkev, cerkovnika, organista itd., naj se dotični doneski s 40 pomnožijo in v tej količini oddajajo. (Če nalaga ustanova, da plača mašnik cerkvi 2 K in cerkovniku 1 K, naj se poslej plačuje 2 X 40 = 80 K = 20 Din cerkvi in 40 K = 10 Din cerkovniku.) Bosanski odbor v Ljubljani, ki je svoje delovanje raztegnil na vso Jugoslavijo, iskreno prosi podpore in se zlasti priporoča za staro cerkveno perilo, za stare zavržene cerkvene posode, kelihe itd., čeprav že pokvarjene. Trenutno bi mu posebno dobro došla kaka monštranca. Ubožnim cerkvam je pripravljen dati tudi primerno odškodnino. Vse, kar bi se namenilo Bosanskemu odboru, naj se pošlje škofijskemu ordinariatu v Ljubljani, ki bo potrebno nadalje ukrenil. S tem bo tudi zadoščeno cerkvenim predpisom glede odsvojitve cerkvenega premoženja in glede varstva cerkvenih umetnin. Zavetišče za dekleta. Slovenska krščanska ženska zveza je pripravila v Marijinem domu, Slomškova ul. 20, zavetišče za dekleta, ki iščejo službe v Ljubljani ali v drugih krajih in žele na potovanju skozi Ljubljano tu prenočiti. Prenočišče bo stalo 3 Din na dan. Gg. dušni pastirji naj to zavetišče v danih primerih priporoče dekletom. — Dekleta, ki prihajajo z dežele, naj prineso seboj priporočilo svojega dušnega pastirja in naj se javijo v pisarni Poselske zveze, Stari trg 2. Za slovenske izseljence v Franciji. Rafaelova družba v Ljubljani jc poslala škofijskemu ordinariatu sledečo prošnjo: Rafaelova družba se obrača na cenjeni naslov s ponižno prošnjo, da bi blagohotno prispevali v sklad, ki je namenjen za naše izseljence v Franciji. Svojo prošnjo opira na sledeče razloge: 1. Rafaelova družba si je nadela nalogo, da skrbi za dušne in kulturne potrebe slovenskih izseljencev, kateri žive raztreseni po Franciji, Belgiji, Holandiji in Nemčiji. 2. V Franciji deluje med našim delavstvom g. župnik Zupančič, kateri vrši dušno pastirsko delo v največjo zadovoljnost naših izseljencev. Pravkar je osnoval v štirih kolonijah tudi slovensko šolo, kjer sam poučuje otroke slovenskih staršev slovenščine. Prosi za nujno pomoč v knjigah in denarju. 3. Da more ob nedeljah ustreči vsem željam izseljencev, mora dvakrat maševati v krajih, kateri so 30 km narazen. Prisiljen vsled teh razmer si je naročil mal avto, kakor jih imajo poljski duhovniki, katerim ga nabavi poljska država. Državna podpora mu je bila odbita in zato se je obrnil na Rafaelovo družbo za pomoč. Vsled teh razlogov upa Rafaelova družba, da bo p. n. naslov upošteval našo prošnjo in priskočil hitro na pomoč, za kar mu že v naprej izrekamo prisrčno zahvalo. Škofijski ordinariat priporoča prednjo prošnjo s pripombo, da sprejema prispevke »Prosvetna zveza v Ljubljani, Miklošičeva cesta 5. Škofijsko društvo za varstvo sirot. Župnim uradom se je razposlalo letno poročilo tega društva za 1. 1927. Kakor prejšnja leta, tako priporoča škofijski ordinariat tudi letos društvo blagonaklonjenosti gg. duhovnikov in ljudstva. 20. Slovstvo. Dr. Kosovo »Gradivo za zgodovino Slovencev v srednjem veku«, 5. zvezek. Vodstvo Leonove družbe je poslalo škofijskemu ordinariatu sledeče vabilo na subskripcijo imenovanega dela: Peti zvezek te monumentalne publikacije, obsegajoč leta 1201 do 1246, bo sredi marca prišel na svetlo. Impozantna knjiga z nad 660 stranmi. Po smrti prof. dr. Fr. Kosa, čigar slika bo krasila ta zvezek, je prevzel redakcijo njegov sin, g. univ. prof. dr. Milko Kos. Ako bi ne šlo za tako važno in odlično delo, se Leonova družba v tako težavnih gos(>odarskih razmerah ne bi bila nikdar odločila, nadaljevati izdajanje. Skromni fond, ki ga je družba nabrala za izdajo tega zvezka, bo pokril komaj četrtino ogromnih stroškov, ki znašajo v tiskarni in knjigoveznici okroglo 93.000 dinarjev, tako da stane založnico en izvod nekaj nad 143 Din. Da bi ljubiteljem domače zgodovine in pospeševateljem domače znanosti olajšala nabavo 5. zvezka Gradiva, otvarja Leonova družba subskripcijo po izredno nizki ceni 165 Din (s poštnino). Pogoji za subskripcijo: 1. Subskripcijo sprejema samo Leouova družba (Ljubljana, Jugoslovanska tiskarna, Kolportažni oddelek). V knjigarnah se bo delo dobivalo samo po knjigo tržni ceni. 2. Denar je treba poslati naprej. Subskribentom, ki nimajo položnic Leonove družbe, nasvetujemo, naj se poslužijo formularjev, ki jih dobe na vsaki pošti po 10 par, ter naj jih izpolnijo na naslov Leonove družbe, Ljubljana, in označijo s številko družbinega čekovnega računa 10433. 3. Subskripcijski rok je do 15. aprila t. 1. Po tem dnevu se bo 5. zvezek Gradiva pri založnici in v knjigarnah dobival samo po znatno višji knjigotržni ceni. Subskribenti 5. zvezka dobe neposredno pri založnici prejšnje zvezke po naslednjih cenah (cene brez poštnine): II. zvezek 100 Din, III. zvezek 80 Din, IV. zvezek 120 Din; I. zvezek je pošel. V Ljubljani, dne 15. februarja 1928. Škofijski ordinariat toplo priporoča gg. duhovnikom subskripcijo važne knjige. Pripominja se, da bodo ta in naslednji zvezki donašali mnogo gradiva za zgodovino župnij. 21. Konkurzni razpis. S tem se razpisuje župnija Stari log pri Kočevju, stoječa pod patronatom kneza Auersperga. Pravilno opremljene prošnje, naslovljene na patrona, naj se pošljejo škof. ordinariatu v Ljubljani. Kot zaključni rok za vlaganje prošenj se določa dan 10. aprila 1928. 22. v Škofijska kronika. Premeščena sta bila: Alojzij Tome, kaplan v Cerkljah pri Kranju za župnega upravitelja v Novo Oselico; Anton Božnar, kaplan v Sv. Križu pri Kostanjevici v Cerklje pri Kranju. Imenovan je bil za upravitelja župnije Stari log pri Kočevju Jožef Kr einer, kaplan istotam. Nameščen je bil za kaplana v Krškem p. Avreli j Š e r i k O. Cap. v Krškem. Umrli so: Martin Nemanič, župnik v pok., v Želebeju pri Metliki dne 3. febr. 1928 v starosti 64 let. — Anton K r e i n e r , župnik v Starem logu, dne 1. marca 1928 v starosti 64 let. — Valentin Eržen, superior misij, družbe v Radečah pri Zid. mostu, dne 9. marca 1928 v starosti 77 let. — N. v m. p. Škofijski ordinariat v Ljubljani, dne 15. marca 1928. Vsebina: 13. Okrožnica >Mortalium animos« papeža Pija XI. o pravi edinosti vere. — 14. Izpiti mladih duhovnikov po kan. 130. — 15. Fakultete spovednikov ob misijonu in duhovnih vajah. — 16. Novomašniki 1. 1928. — 17. Zakonske zadeve. — 18. Kongrua dušnih pastirjev. — 19. Razne objave. — 20. Slovstvo. — 21. Konkurzni razpis. — 22. Škofijska kronika. _________________________________________________________________ Izdajatelj in odgovorni urednik .Tosip Dos tal. — Z» Jugosl. tiskarno v Ljubljani Karol fvf.