Nr. 1994. Vlil. 1897. Kirchliche Derordnungs-Matt für die Lavanler Diöcese. Inhalt. I. Epistola cncyclica Leonis Pl'. XIII. de Spiritu sanuto. — Ili Erlass der k. f. Statthalterei, betreffend die Trauung ungarischer Staatsbürger. — III. 18. Generalbericht der österreichischen Gesellschaft vom Rothen Kreuze. — IV. Ausschreibung von Stiftplätzcn im F. B. Knabcnseminar Maximilianum-Bietorinuin für das Schuljahr 1897/!)8. — V. Exorcismus in satanam et angelos apostaticos, iussu Leonis XIII. I'. M. editus. — VI. Zur Stoltaxen Regulierung. — VII. Diöeesa» Nachrichten. J. Sanctissimi Domini Nostri Leonis divina providentia Papae XIII. Epistola encyelica de Spiritu sancto. VENERABILIBVS FRATRIBVS VATRIARCIIIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICA!» BENEDICTIONEM. i vinum illud munus quod humani generis causa a Patre acceptum Iesus Christus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes liant in sempiterna gloria beatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat : Venite ad me omnes; Ego sum vita; Ego sum pastor bonus, llic tamen, secundum altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere ; verum quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque ineunda memoratu ea sunt quae Christus, paulo ante quam terras relinqueret, in discipulorum coetu affirmavit : Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.1 Haec enim affirmans, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profecto accessuram ab adventu Spiritus Sancti : quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo procedere 1 Ioann. XVI, 7. sicut a Patre, eumdemquo foro qui opus a semetipso in mortali vita exactum, deprecator, consolator, praeceptor, absolveret. Multiplici nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in procreatione mundi ornavit caelos1 et replevit orbem terrarum-; in eiusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata. — lamvcro Christi Servatoris, qui princeps pastorum est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari, ipso opitulanto, continenter studuimus ; religiose insistentes idem ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro, cuius etiam dignitas in indigno herede non deficit.* Hoc adducti consilio, quaecumque in perfunctione iam diuturna summi pontificatus aggressi sumus instaudoque persequimur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum, ad rationem vitae christianae in societate civili et domestica, in principibus et in populis instaurandam; propterea quod nequaquam nisi a Christo vera in omnes profluat vita. Tum ad eorum fovendam reconciliationem qui ab Ecclesia catholica vel lido vel obsequio dissident; quum haec eiusdem Christi certissima sit voluntas, ut ii omnes in unico Ovili suo sub Pastore uno censeantur. Nunc autem, quum humani exitus adventantem diem conspicimus, omnino permovemur animo ut Apostolatus Nostri operam, qualemcumque adhuc deduximus, Spiritui Sancto, qui Amor vivificans est, ad maturitatem fccunditatemquc commendemus. Propositum Nostrum quo melius uberiusque eveuiat, deliberatum habemus alloqui vos per sollemnia proxima sacrae Pentecostes de praesentia et virtute mirifica eiusdem Spiritus ; quantopere nimirum et in tota Ecclesia et in singulorum animis ipse agat cfficiatque praeclara copia charismatum supernorum. Inde liat, quod vehementer optamus, ut fides 1 lob XXVI, 13. — 2 Sap. I, 7. anniv. ass. suae. S. Leo M. ser. II. in excitetur vigeatquc in animis de mysterio Trinitatis au-gustac, ac praesertim pictas augeatur et caleat erga divinum Spiritum, cui plurimum omnes acceptum referre debent quotquot vias veritatis et justitiae sectantur : nam, quemadmodum Basilius praedicavit, Dispensationes circa hominem, quae factae sunt a magno Deo et Servatore nostro lesu Christo iuxta bonitatem Dei, quis neget per Spiritus gratiam esse adimpletas ? 1 ; Antequam rem aggredimur institutam, nonnulla dc Triadis sacrosanctae mysterio placet atque utile erit attingere. Hoc namque substantia novi testamenti a sacris doctoribus appellatur, mysterium videlicet unum omnium maximum, quippe omnium voluti fons et caput; cuius cognoscendi contemplandique causa, in caelo angeli, in terris homines procreati sunt, quod, in testamento reteri adumbratum, ut manifestius doceret, ab angelis ad homines Deus ipse descendit: Deum nemo vidit unquam: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit.2 Quisquis igitur de Trinitate scribit aut dicit, illud ob oculos teneat oportet quod prudenter monet Angelicus : Quum de Trinitate loquimur cum cautela et modestia est agendum, quia, ut Augustinus dicit, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.3 Periculum autem ex eo fit, ne in fide aut in cultu vel divinae inter se Personae confundantur vel unica in ipsis natura separetur ; nam, fides catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur. Quare Innocentius XII, decessor Noster, sollemnia quaedam honori Patris propria postulantibus omnino negavit. Quod si singula Incarnati Verbi mysteria certis diebus festis celebrantur, non tamen proprio ullo festo celebratur Verbum, secundum divinam tantum nar turam : atque ipsa etiam Pentecostes sollemnia non ideo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus Sanctus per se simpliciter honoraretur, sed ut eiusdem recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distinguendis Personis ad di- vinam essentiam distinguendam prolaberctur. Quin etiam Ecclesia ut in fidei integritate filios contineret, sanctissimae Trinitatis festum instituit, quod Ioaunes XXII deinde i ussit ubique agendum ; tum altaria et templa eidem dicari permisit; atque Ordinem religiosorum captivis redimendis, qui Trinitati devotus omnino est ciusquc titulo gaudet, non sine caelesti nutu rite comprobavit. Multaquc rem confirmant. Cultus enim qui sanctis Caelitibus atque Angelis, qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit. In precationibus quae uni Personae adhibentur, item de ceteris mentio est; in forma supplicationum, singulis quidem Personis seorsum 1 Ve Spiritu Sancto c. XVI, >>. 39. — 2 loann. I, 18. — 3 Summ. Ih. la, q. XXXI, a. 2 - De Trin. /., 1, c. 3. invocatis, communis carum invocatio suhiicitur; psalmis hymnisque idem omnibus praeconium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ; benedictiones, ritus, sacramenta comitatur aut conficit sanctae imploratio Trinitatis. Atque haec ipsa iampridem Apostolus praemonuerat in ea sententia : Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula:' inde significans Personarum trinitatem, hinc unitatem affirmans naturae, quae quum una cademque singulis sit Personis, ideo singulis, tamquam uni cidcmquc Deo, aeterna aeque maiestatis gloria debetur. Quod testimonium edisserens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso ; ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum Sanctum.2 — Aptissimcque Ecclesia, ea Divinitatis opera in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint ; sunt enim indivisa opera Trinitatis, sicut et 1 indivisa est Trinitatis essentia fi quia, uti tres Personae divinae inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur : 1 verum quod ex comparatione quadam et propemodum affinitate quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addicuntur sive, ut aiunt, appropriantur : Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifestationem divinarum Personarum, ita et essentialibus attributis ; et haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropriatio dicitur.5 Hoc modo Pater qui est principium totius Deitatis,6 idem causa est effectrix universitatis rerum et Incarnationis Verbi et sanctificationis animorum, ex ipso sunt omnia; ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum, Imago Dei, idem est causa exemplaris unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitantur ; qui extitit nobis via, veritas, vita, hominis cum Deo reconciliator, per ipsum sunt omnia ; per ipsum, propter Filium. Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo quia sicut in fine suo voluntas latcque omnia conquiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est ac Patris ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute hominum sempiterna, impulsione quadam valida suavique complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter Spiritum Sanctum. Bite igitur inviolateque custodito religionis studio, toti debito Trinitati beatissimae, quod magis magisque in christiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spiritus Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac ' Rom. XI, 36. — 2 De Trin. 1. VI, c. 10.-i. I. c. (i. 3 8. Aug. de Trin. I. I, c. 4 ct 5. — * 8. Aug. ih. — 6 8, Th. 1«, . q. XXXIX, a. 7. — 0 S. Aug. de Trin. I. IV, 'C. 20. principio respici oportet ad Christum, conditorem Ecclesiae ct nostri generis redemptorem. Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium, in quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam supra ne cogitari quidem possit, ct quo aliud nullum humanae naturae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spiritui Sancto tamquam proprium adseribitur : ita ut dc Virgine sic Evangelia commemorent: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, et : Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est.1 ldque merito adseribitur ei qui Patris et Filii est caritas ; quum hoc magnum pietatis Sacramentum2 sit a summa i Dei erga homines caritate profectum, prout loannes commonet : Sic Deus dilexit mundum ut, Filium suum uni- I genitum daret.3 Accedit quod natura humana evecta inde sit ad coniunctionem personalem cum Verbo : quae dignitas non ullis quidem data est eius promeritis, sed ex integra plane gratia, proptereaque ex munere veluti proprio Spiritus Sancti. Ad rem apposite Augustinus : Iste modus, inquit, quo est natus Christus de Spiritu Sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso primo exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Filius Dei qui Filius hominis, et Filius hominis qui \ Filius Dei.* Divini autem Spiritus opera non solum conceptio Christi effecta est, sed eius quoque sanctificatio ; animae, quae unctio in sacris libris nominatur5 : atque adeo omnis eius actio praesente Spiritu peragebatur,0 prae-cipueque sacrificium sui : Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo.7 — Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi affluxerint. Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena, quanto maximo videlicet modo atque cfficatitate haberi possit ; in ipso omnes sapientiae i scicntiacque thesauri, gratiae gratis datae, virtutes, donaque omnino omnia quae tum Isaiae oraculis nunciata,8 tum significata sunt admirabili ea columba ad Iordanem, quum eas aquas suo Christus baptismate ad sacramentum novum consecravit. Quo loco illa eiusdem Augustini recte conveniunt : Absurdissimum est dicere quod, Christus, quum iam triginta esset annorum, accepit Spiritum Sanctum, sed venit ad baptismum, sicut sine peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Tunc ergo, scilicet in baptismate, corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurari dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum.0 itaque Spiritus Sancti ct praesentia conspicua super Christum ct virtute intima in anima eius, duplex eiusdem Spiritus prac- - Matth. I, 18, 20. — 2 I Tim. Ili, Hi. — 8 III, 16. 4 Enchir. c. XXXX - 8. Tli. Sa, q. XXXII, a. 1. — 5 Actor, x, 88. — o 8. Basii. de'Sp. S. c. XVI. — 7 Ileltr. IX, 14. — 8 IV, 1 ; XI, 2, 3. — 9 Ve Trin. I. XV, C. 20. significatur missio, ea nimirum quae in Ecclesia manifesto patet, ct ea quae in animis i ustorum secreto illapsu exercetur. Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, vehit in cruce dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit dic celeberrima Pentecostes. Ipsaque dic beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi corpore prodere coepit, ea mira effusione quam loci propheta iampridem viderat :1 nam Paraelitus sedit super Apostolos ut novae coronae spirituales per linguas igneas imponerentur capiti illorum.'1 Tum vero apostoli de monte descenderunt, ut Chrysostomus scribit, non tabulas lapideas in manibus portantes, sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quemdam ac fontem dogmatum et, charismatum effundentes.3 — Ita plane eveniebat illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum dc Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset ct quodammodo obsignaturus depositum : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos òmnem veritatem. 4 Hic enim qui Spiritus est veritatis, ut pote simul a Patre, qui verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est substantialis, procedens, haurit ab utroque una cum essentia omnem veritatis quanta est amplitudinem : quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesentissimo providens ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies possit et frugifera praestare ad populorum salutem. Et quoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane postulat ut haec munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque : Ego rogabo Patrem, et, alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.5 Ab ipso namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non modo filii generantur, sed etiam patres sacerdotes videlicet, ad eam regendam enu-triendamque eodem sanguine quo est a Christo redempta : Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.6 Utrique autem, episcopi ct sacerdotes, insigni Spiritus munere id habent ut peccata pro potestate deleant, secundum illud Christi ad Apostolos : Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.7 Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclarius constat quam charismatum quibus undique illa ornatur splendore ct gloria ; auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod quum 1 II, 28, 29. — 2 Cyr. hierosol. catech. 17. — 8 In Mattii, hom, 1,-11 Cor. III, 3. - 4 Ioann. XVI, 12, 13. - 6 Ib. XIV, I 16, 17. — ° Act. XX, 28. — 7 Ioann. XX. 22, 23. 1* Christus caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit cius anima : Quo