STATUTA PROVINCIAE S. CRTJCIS CROATIAE-CARNIOLIAE Ordinis Fratrum Minorum S. P* Praraciscsi Reforinatornin, la Capitulo Provinciali Bahači ad B. V. Mariam ab angelo salutatam die 17. Julii 1889. sub praesidio A. B. P. Callisti Heric, Commissarii —■ Visit. gen. rite et canonice celebrato, examinata, correcta et demum ab omnibus Provinciae Definitoribus et Guardianis legi- time congregatis approbata et propriae singulorum maims subscriptione totius Provinciae nomine una- nimiter acceptata. L A BAČI. 1889. TYPIS BLASNIIC. — SUMTIBUS NO M. PROV. » it e panpertate altissima, de legatis et Missis 1. Pro puriore s. paupertatis observantia uni- versaliter praecipimus, ut qui aliquid quodcunque demum acquir.it, illud quam primum Superiori ex- hibeat, ab eoque licentiam accipiendi et retinendi vel utendi humiliter petat. Item, ne quis sine li- centia Superioris de rebus Conventus, vel particu- lari usui concessis aliquid elargiatur, exceptis solis munusculis spiritualibus, quae cum Iicentia Supe- rioris ideo accepta habentur, ut aliis pie distribu- antur. Illis quoque, praesertim Laicis, quibus ad- ministratio eleemosynae commissa ost, prohibitum sit, qu.idpiam propria auctoritate sine Iicentia Su- perioris, et multo minus contra voluntatem ipsius nostris vel aliis distribuore. 2. Praecipimus igitur proprietatem quarun- cunque rerum a Fratribus omnibus penitus esse amputandam, et supellectilem oranem, cum pau- pertate seraphica incompatibilem, prout sunt omnia nimis pretiosa et curiosa, prorsus tollcndam; nec Frater aliquis aliam supellectilem habere vel reti- nere possit, nisi quam admiserit et adprobaverit Superior, cujus conscientiam super hoc oneramus. Memores iliius effati divi Bernardini Senensis: „ Proprietarii sunt, qui rem habitam reservant su- p .rflue, aut reponunt, nolentes uti, ne destruatur neve in futuro šibi deficiat. 3 . Munditiem autem in Ecclesia, Sacristia, Choro et ubique in.Conventu quam plurimum com- mendamus. 4. Superiores locales nullum novum aedifi- cium inchoent seu expensas 50 florenorum exce- dentes, in Ecclesiis aut Capellis ornandis, seu aliis fabricis faciant, aut innovari permittant, nisi prius habita Iicentia in scriptis a M. Provinciali; tene- antur tamen Superiores locales ad praecavendas majores expensas diligenti cura invigilare, ut aedi- ticia monasteriorum sarta tecta, paramenta eccle- siastica et hujusmodi ubique, quantum necessarium fuerit, reparentur et conserventur. Superior proven. 3 * 36 tus pro restauratione Conventus destinatos oonver. tens in alia incompatibilia, suspendatur ab officio- 5. Mandamus insuper ad conservandum pau- pertatis thesaurum, ut in cibo, potu, vestitu, ce- terisque ad Seraphicum institutum pertinentibus nulla differentia intercedat inter omnes ct singulos fratres, qui praecipue Majores, quorura exemplo alii ducuntur, paucis et humilibus contenti sint, prout decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores. 6. Superiores omnibus communitatibus dili- genter adsint, quantum occupationes admiserint; communitatem non observantes ad omnia Ordinis officia inhabiles sunt. 7. Decernimus, ut Legata perpetua vel pro serie annorum non recipiantur, nisi cum expressa protesta,tione coram haeredibus facionda, quod fratres ad illas annuas eleemosynas ex Legatis, sive cum onere Missarum, sive sine eo, prorsus nullum jus habent vi Legati, nec ad Sacra obli- gentur. Qua tamen protestatione non obstante, si haeres vel executor ex sua libera voluntate vo- luerit illas eleemosynas dare annue, fratribus illa sacra committere, poterunt fratres tuta conscientia recipere illas eleemosyna.s, et juxta doctrinam S. Bo- naventurae in duabus Congregationibus generalibus receptam, et in Romana Rota examinatam legata habere permissum est. Cum autem ad Regulae puritatem servandam omnes census et legata per¬ petua puhlico instrumente sint resignata, ordina- mus, ut Superiores locales authoritative se non immisceant, quasi jus et dominium habeant in ejusmodi censibus, cum, licet alii eos ex obliga- tione solvere debeant, nos illos non nisi per ele- emosynam sine jure exigendi recipere valeamus; hinc si tractu temporis haeres vel executor a suo munere deficeret, Fratres nec per se, nec per Syn- 37 dicum trahere eum possunt ad judicium, sed ad Sacra persolvenda amplius non tenentur. 8. Quolibet autem mense fiat per Discretos revisio Missarum manualium et perpetuarum fide- liter persolutarum, et ad ‘Capitulum et Congrega- tionem Definitorialem mittatur testimonium tam de fideliter a quovis Sacerdote lectis seu appli- catis Missis juxta intentionem šibi a Superiore praescriptam, quam de peracta revisione juxta Const. Innocentii XII. „Nuper a Congregatione“ d. d. 23. Dec. 1697. Si autem quaedam Missarum intentiones fuerint superfluae, non extradantur Sacerdotibus saecularibus, doneč Conventus nostri iisdem carent, sed Procuratori Provinciae mittan- tur. Nullo autem modo restent intentiones sine stipendiis, quapropter omnibus Superioribus serio inculcamus, ne stipendia Missarum nondum per¬ solutarum in usum Conventus convertant, sub poenis in fraudatores vel dilapidatores statutis, ultra poenas per Decreta apostolica de „Celebra- tione Missarum“ sancitas. 9. Item praecipimus, ne Patres Confessarii sese immisceant ad testamenta seu ultimas secu- larium voluntates, nisi pro mero consilio fuerint enixe rogati; neque moribundis suadeant ad ali- quam eleemoSynam Conventui aut Ecclesiae no- strae deputandam, vel qualecunque beneficium praestandum. §. 2. De religiosa hospitalitate et fraterna (lilectione. 1. Cum seraphicus Pater moneat, „ut ubi- cunque sunt, et se invenerint fratres, ostendant se domesticos inter se, Superioribus commendamus charitatem peregrinis et advenis exhibendam, non Fratribus tantum Ordinis et Provinciae nostrae; 38 sed si quos etiam cujusvis alterius Ordinis Reli- giosos hospitii causa ad loca nostra divertere con- tigerit, eadem, quae nostris, praestentur illis obse- quii et charitatis officia, et majora quoque, prout per facultates licuerit. 2. Cum praeterea Ordo noster in humilitate praecipua et charitate fundatus sit, noverint fra¬ tres personas omnes ecclesiasticas modeste, huma- niterqne habere, ita ut in omni conversatione nil aliud experiantur, quam humilitatis signa, officia servitutis & reverentiae argumenta. 3. In singulis Conventibus, saltem majoribus, deputetur Frater idoneus, charitativus et discretus pro suscipiendis hospitibus, qui eos ad praepara- tum cubiculum ducet, eisque omnia charitatis et humanitatis officia, prout decet, exhibebit. Accu- rata horum observantia P. P. Vicariis specialiter commendatur. 4. Superiores litteras obedientiales adventan- tium hospitum sive nostrae, sive alienae Provinciae usque ad eorum discessum penes se retineant; hospitum insuper extraneorum praevie in libro peculiari Obedientiales integras describi faciant. 5. Fratres hospites nostrae Provinciae, de Conventu in Conventum migrantes, teneantur post tertium adventus sui diem Chorum frequentare et in omnibus vitam sequi communem. Si egredi ex Conventu voluerint, licentiam a Superiore petant. 6. Si quis timore Dei postposito aliquern Fratrem in Ordine vel extra Ordinem diffamare, vel aliquid in praejudicium Ordinis revelare ausus fuerit, severe puniatur. Quare stricte prohibemus, ne quis aliquid dicat, quod in alicujus diffamiam cedat, vel inter fratres dissensionem vel scanda- lum afferat. In quo quidem momento per viscera charitatis Dei et Religionis nostrae dilectionem exhortamur omnes Patres et Fratres sub gravis- 39 sima Superiori majori reservata poena, ne secreta Provinciae, Conventus vel Fratris alicujus parti- cularis (contra Decretum Clementis VIII.), sive scripto, sive oretenus, sive etiam nutu aliis, ma- xime extra,neis et secularibus temere revelent, ad gravem totius Provinciae erubescentiam aut prae- judicium et confusionem. Hinc omnibus Superio- ribus et subditis, quibus adhuc cordi est honor et decus Religionis, sub merito obedientiae praecipi- mus, ut ejusmodi fratres vere detestabiles sine ullo respectu personae Superiori majori denuntient, qui, quae justa sunt, disponet. §. 3. De fratribus iiifirmfs. 1. Cum non Regula tantum nostra, sed lex etiam naturalis et positiva divina infirmorum cu- ram speeialiter urgeat, praecipimus, ut in Conven- tibus, in quibus fieri potest, infirmariae erigantur, quibus M. Provincialis communi Patrum consilio Fratres praeficiat peritos, misericordes, benevolos cum sociis ad id maxime idoneis, qui, quanta po- terunt charitate, diligentia, patientia die noctuque infirmis assistant, serviant et opitulentur. Res vero quascunque pro infirmis destinatas vel ad valetu- dinaria ipsa quacunque ratione pertinentes, ab eis aufferri vel ad alios usus quovis praetextu ap- plicari non liceat. 2. Juxta declarationem Clementis V. Fratres per se fratribus infirmis serviant; ideoque pueri, famuli aut quicunque seculares ad infirmorum fra- trum servitia non assumantur, nisi in illo neces- sitatis času, dum ad hunc scopum in Conventu fratres sufficientes haberi non possunt. 3. Cibus et medicamenta ita opportune sem- per administrentur infirmis, sicut et charitatis ratio postulat, et per facultates licuerit, et ne quid eis desit, omni studio sollicitam curam ge- 40 rant Superiores, ita tamen ut contra praescriptum medici aegroto nihil permittant. 4. Guardiani et Vicarii infirmos quotidie vi- sitent, ut et solatio illis sint, et ab eis, quae ne- cessaria fuerint, melius cognoscant. Ceteri etiam fratres, et quidem, quantum fleri potest, extra tempus silentii, saepius eos visitent, adjuvent et pie in Domino consolari studeant; hinc evitent locu- tiones inordinatas, inutiles garritus et conventicula. 5. Provinciales ipsi, ubi infirmos invenerint, per se illos adeant et diligenter quaerant, an Supe¬ riores, an infirmarii et socii aliique fratres, an etiam medici opportune adsint, an dentur necessaria etc. 6. Infirmos serio monemus, ut statim ab initio infirmitatis suae studeant per sacramenta- lem Confessionem et veram poenitentiam mundare conscientiam; sint memores altissimae paupertatis et abdicationis propriae voluntatis; hinc de rosa- riis, imaginibus et similibus prorsus nil distribuant aut dispensent sine scitu Superioris sui, memi- nerintque patientiae, et sic non erit „clamor in valetudinario, si patientia fuerit in infirmo et cha- ritas in infirmario. 7. De cetero nullus infirmitatis causa medi cum vocare et medicinam ab eo procurare audeat, nisi prius licentiam humiliter petierit a Superiore, quia experientia teste nonnulli nimis delicati sunt et infirmitatem vel simulant vel saltem exaggerant. Proficisci vero ad balnea majora ( thermas) nonnisi ob gravissimam causam et secundum judicium me¬ dici justi a M. Provinciali tantum concedi potest. Capiit VIL §. 1. De Sacramento poeuitentiae. 1. Patres Confessarii, ut sacrum Poenitentiae sacramentum ad propriam, animarumque ad ipsos 41 recurrentium salutem bene administrare valeant, probatos Moralistas et Ascetas frequenter legant, ne secus ea, quae semel didicerant, oblivis- cantur, sed potius in scientiae et doctrina con- tinue crescant. 2. Guardiani et Vicarii sint plurimum soli- citi, ut per sedulam et devotam ss. Poenitentiae et Eucharistiae Saeramentornm frequentiam in suis subditis sanctae conversationis puritas et devo- tionis spiritus conservetur. 3. Omnes fratres Clerici, Laici et Tertiarii, Sacerdotes si possibile, ad minimum semel in heb- domada, Sacerdotes vero toties, quoties opus fuerit, confiteantur Confessariis Provinciae, alioquin ap- probatis, qui a peccatis, non tamen reservatis, nisi hac facultate sint instructi, eos absolvant; ad Confessarios vero, qui non sunt Ordinis membra, ipsis non licet recurrere, nisi tempore Jubilaei, in itinere et času manifestae necessitatis. 5. Pridie Coenae Domini ad serum post bre- vem exhortationem Superioris alter ab altero of- fensae et erratorum contra charitatem commisso- rum veniam petat. §. 2. De casibns reservatis. 1. Clemens VIII. decreto dato 26. Maji 1593. undecim casus pro Regularibus reservabiles decla- ravit, eo adjecto, ut, si aliud praeterea peccatuin grave pro Religionis conservatione, aut pro con- scientiae puritate reservandum judicabitur, id non aliter fiat, quam generalis Capitulo in toto Ordine, aut Provincialis in Provincia, matura discussione et consensu. Apud nos sunt sequentes: 1. Vene- licia et sortilegia. 2. Apostasia a Religione, sive habitu dimisso, sive retento, quando eo pervenit, ut extra septa Monasterii seu Conventus fiat 42 egressus. 3. Necturna et furtiva e monasterio, sive Conventu egressio, etiam non animo aposta- tancii facta. 4. Proprietas contra votum pauper- tatis, quae sit peccatum mortale. 5. Lapsus carnis voluntarius, opere consummatus. 6. Occisio aut vulneratio, seu gravis percussio cujuscunque per- sonae. 7. Malitiosum impedimentum aut retardatio vel apertio litterarum a Superioribus ad inferiores et ab inferioribus ad Superiores. 8. Juramentum falsum in judicio regulari seu legitimo. 9. Procu- ratio, auxilium seu consilium ad abortum facien- dum post animatum foetum, etiam effectu non seouto. 10. Falsificatio manus aut sigilli officia- lium Provinciae aut Conventus. 11. Furtum de rebus Monasterii seu Conventus in ea quantitate, quae sit peccatum mortale. 3. Circa quos Casus declaramus, quod ab illis absolvere possint Superiores locales, Patres Provin¬ ciae emeriti, Patres Custodes e Definitores tum ac- tuales, tum habituales. Tempore exercitiorum qui- libet noster Confessarius habet, facultatem absol- vendi a reservatis. Item ubique omnes nostri Confe- sarii, ad quos ex speciali confidentia accedunt tales poenitentes possunt eos a reservatis absolvere pro ista tantum vice. Insuper in quolibet Conventu M. Provincialis designet urnim aut plures juxta majorem vel minorem Religiosorum numerum Con- fessarios, viros doctos, probos et prudentes. qui- bus facultatem in reservata pro foro conscientiae dabit; durabitque in his deputatis Confessariis ab- solvendi a reservatis auctoritas, usque dum non transferantur ad alium Conventum, aut de illis aliter disponatur. Unde declaramus, facultatem ab- solvendi a reservatis nullatenus esse perpetuam in Confessariis deputatis pro Conventu, sed re- strictam ad locum et tempus. 43 4. Saluti annimarum paterne prospicientes concedimus cuilibet Patri et fratri liberam pecca- torum etiam reservatorum confessionem per an- num diebus sequentibus: In Nativitate D. N. J. Chr., Dominicis Paschatis et Pentecostes; in so- lemnitatibus Ss. Nominis Jesu, Immac. Concep- tionis et Assumptionis B. V. M., item in festis S. P. N. Francisci, Portiunculae, S. Bonaventurae, S. Antonii Patavini, Ss. Apostolorum Petri et Pauli, ac Sanctorum omnium. In his festivitatibus qui- libet secus approbatus Confessarius etiam a su- prafatis Casibus reservatis absolvere poterit; de cetero vero sub gravi peccato et poenis per Or- dinis Constitutiones sancitis, talem absolutionem nemo praesumat, nisi debitam a reservatis absol- vendi facultatem a M. Provinciali praevie legitime obtinuerit. §. 3. De correctione