LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST -£(iiBad)cr DioecelaMaü. St. IV. Vsebina: 21. Constitutio Apostolica de prohibitione et censura librorum. — 22. Nachtrag zur Weisung betreffs Trauung der k. it. k. Officiere des Ruhestandes. — 23. Verbot der Delegierung von Seelsorgern in der Schweiz zur Vornahine der Trauungen. — 24. KanoniCno obiskovanje in birmovanje. — 25. Duhovne vaje za duhovnike. — 26. Konkurzni razpis. — 27. Skofijska kronika. 21. De prohibitione et censura librorum. Constitutio apostolica. LEO Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam Officiorum ac munerum. quae diligentissime sanctissimeque servari in hoc apostolico fastigio oportet, hoc caput atque haec summa est, assidue vigilare atque omni ope contendere, ut integritas tidei morumque christianorum ne quid detrimenti capiat. Idque, si unquam alias, maxime est ne-cessarium hoc tempore, cum, effrenatis licentia ingeniis ac moribus, omnis fere doctrina, quam servator hominum Iesus Christus tuendam Ec-clesiae suae ad salutem generis humani permisit, in quotidianum vocatur certamen atque discrimen. Quo in certamine variae profecto atque innume-rabiles sunt inimicorum calliditates artesque no-cendi: sed cum primis est plena periculorum in-temperantia scribendi, disseminandique in vulgus quae prave scripta sunt. Nihil enim cogitari potest perniciosius ad inquinandos animos per contem-ptum religionis perque illecebras multas peccandi. Quamombrem tanti metuens mali, et inoolumitatis lidei ac morum custos et vindex Ecclesia, matur-rime intellexit, remedia contra eiusmodi pestem esse sumenda: ob eamque rem id perpetuo staduit, rei memoria m. ut homines, quoad in se esset, pravorum librorum lectione, hoc est pessimo veneno, prohiberet. Vo-hemens hac in re Studium beati Pauli viderunt proxima originibus tempora: similique ratione per-spexit sanctorum Patrum vigilantiam, iussa epi-scoporum, Conciliorum decreta, omnis consequens aetas. Praecipue vero monumenta litterarum testantur, quanta cura diligentiaque in eo evigilaverint ro-mani Pontifices, ne haereticorum scripta, malo publico, impune serperent. Plena est exemplorum vetustas. Anastasius I scripta Origenis perniciosiora, Innocentius I Pelagii, Leo magnus Manichaeorum opera omnia, gravi edicto damnavere. Cognitae eadem de re sunt litterae decretales de recipiendis et non recipiendis libris, quas Gelasius opportune dedit. Similiter, decursu aetatum, Monotheletarum, Abaelardi, Marsilii Patavini, Wicleffi et Hussii pesti-lentes libros, sententia apostolicae Sedis confixit. Saeculo autem decimo quinto, comperta arte nova libraria, non modo in prave scripta anim-adversum est, quae lucem aspexissent, sed etiam ne qua eins generis posthac ederentur, cavevi coeptum. Atque hane providentiam non levis ali-qua eaussa, sed ornnino tutela honcstatis ae salutis publicae per illud tempus postulabat: propterea quod artem per se optimam. maximarum utilitatura parentem, christianae gentium humanitati propa-gandae natam, in instrumentum ingens ruinarum nimis rnulti celeriter deflexerant. Magnum prave scriptorum maluin, ipsa vulgandi celeritate inaius erat ac velocius effectum. Itaque saluberrimo con-silio cum Alexander VI, tum Leo X decessores Nostri, certas tulere leges, utique congruentes iis temporibus ac moribus, quae offieinatores librarios in ofticio continerent. Mox graviore exorto tu r bi ne, multo vigilantius ac fortius oportuit malarum haereseon probibere contagia. Idcirco idem Leo X. posteaque Clemens VII gravissime sanxerunt, ne cui legere, neu retinere, Lutheri libros fas esset. Cum vero pro illius aevi infelicitate crevisset praeter inodum atque in omnes partes pervasisset perniciosorum librorum impura colluvies, ampliore ac praesen-tiore remedio opus esse videbatur. Quod quidem remedium opportune primus adhibuit Paulus IV decessor Noster, videlicet elencho proposito scriptorum et librorum, a quorum usu cavere fideles oporteret. Non ita multo post Tridentinae Synodi Patres gliscentem scribendi legendique licentiam novoconsiliocoercendamcuraverunt. Eorum quippe voluntate iussuque lecti ad id praesules et theologi non solum augendo perpoliendoque Indici. quem Paulus IV ediderat, dedere operam, sed Regulas etiam conscripsere, in editione, lectione, usuque librorum servandas: quibus Begulis Pius IV apo-stolicae auctoritatis robur adiecit. Verum salutis publicae ratio, quae Regulas Tridentinas initio genuerat, novari aliquid in eis labentibus aetatibus, eadem iussit. Quamobrem romani Pontifices nominatimque Clemens VIII, Alexander VII, Benedictus XIV, gnari temporum et memores prudeutiae, plura decrevere, quae ad eas explicandas atque accommodandas tempori va-luerunt. Quae res praeclare confirmant, praecipuas romanorum Pontificum curas in eo fuisse per-petuo positas, ut opinionum errores morumque corruptelam, geminam baue civitatum labein au ruinam, pravis libris gigni ac disseminari solitam, a civili hominum societate defenderent. Neque fructus fefellit operam, quam diu in rebus publicis administrandis rationi imperandi ac prohibendi lex aeterna praefuit. rectoresque civitatum cum pote-state sacra in unum consensere. Quae postea consecuta sunt, nemo nescit. Videlicet cum adiuncta rerum atque hominum sensim mutavisset dies, fecit id Ecclesia prudenter more suo, quod, perspeeta natura temporum. magis expedire atque utile esse hominum saluti videretur. Plures Begularum Indicis praescriptiones, quae excidisse opportunitate pristina videbantur. vel decreto ipsa sustulit, vel more usuque alicubi invalescente antiquari benigne simul ac provide sivit. Becentiore memoria, datis ad Archiepiscopos Episcoposque e principatu pontificio litteris, Pius IX Begulam X magna ex parte mitigavit. Praeterea, propinquo iam Concilio magno Vaticano, doctis viris, ad argumenta paranda delectis, id negotium dedit, ut expenderent atque aestimarent Regulas Indicis universas. iudiciumque ferrent, quid de iis facto opus esset. Uli commutandas, consentientibus sententiis, iudicavere. Idem se et sentire et petere a Concilio plurimi ex Patribus aperte profitebantur. Episcoporuin Gralliae extant hac de re litterae, quarum sententia est, necesse esse et sine cunc-tatione faciendum, ut illae Begulae et uni versa res Indicis novo prorsus modo nostrae aetati melius attemperato et observatu faciliori instaurarentur. Idem eo tempore iudicium fnit Episcoporum Ger-maniae, plane petentium, ut Begulae Indicis . . . recenti revisioni et redactioni submittantur. Quibus Episcopi concinunt ex Italia aliisque e regionibus complures. Qui quidem omnes. si temporum. si institu-torum civilium, si morum popularium habeatur ratio, sane aequa postulant et cum materna Ec-clesiae sanctae caritate convenientia. Etenim in tarn celeri ingeniorum cursu, nullus est scientiarum campus, in quo non litterae licentius excurraut: inde pestilentissimorum librorum quotidiana colluvies. Quod vero gravius est, in tarn grandi malo non modo connivent, sed magnam licentiam dant leges publicae. Hinc ex una parte. suspensi reli- gione animi plurimorum: ex altera, quidlibet legendi impunita copia. Hisce igitur ineommodis medendum rati, duo facienda duxiraus, ex quibus norma agendi in hoc genere certa et perspicua Omnibus suppetat. Vide-licet librorum improbatae lectionis diligentissime recognosci Indicem; subinde, maturum cum fuerit, ita recognitum vulgari iussimus. Praeterea ad ipsas Regulas mentem adiecimus, easque decrevimus, incolumi earum natura, efficere, aliquante raolliores, ita plane ut iis obtemperare, dummodo quis in-genio rnalo non sit, grave arduumque esse non possit. Tn quo non modo exempla sequimur de-cessorum Nostrorum, sed maternum Ecelesiae Studium imitamur: quae quidem nihil tam expetit, quam se impertire benignam. sanandosque ex se natos ita semper curavit, curat, ut eorum infirmi-tati amanter studioseque parcat. Itaque matura deliberatione, adhibitisque 8. E. E. Cardinalibus e sacro Consilio libris notandis, edere Decreta Generalia statuimus, quae infra scripta, unaque cum hac Constitutione coniuncta sunt: quibus idem sacrum Consilium posthac utatur unice, quibusque catholici homines toto orbe religiöse pareant. Ea vim legis habere sola volumus, abrogatis Begulis sacrosanctae Triden-tinae synodi iussu editis, Observationibus, Instruc-tione, Deoretis, Monitis, et quovis alio deees-sorum Nostrorum hac de re statuto iussuque, una excepta Constitutione Benedicti XIV. „Sollicita et provida“, quam, sicut adhuc viguit, ita in posterum vigere integram volumus. Decreta generalia de prohibitione et censura librorum. Titulus I. De Prohibitione Librorum. Caput I. De prohibitis apostatarum, haereticorum, schismaticorum, aliorumque scriptorum libris. 1. Libri omnes, quos ante annum jVIDC aut Summi Pontifices, aut Concilia oecumenica dam-narunt, et qui in novo Indice non recensentur, eodem modo damnati habeantur, sicut olim dam-nati fuerunt: iis exceptis, qui per haec Decreta Generalia permittuntur. 2. Libri apostatarum, haereticorum, schismaticorum et quorumeumque scriptorum haeresim vel schisma propugnantes, aut ipsa religionis fundamenta utcumque evertentes, omnino prohi-bentur. 3. Item prohibentur acatholicorum libri, qui ex professo de religione tractant, nisi constet. nihil in eis contra fidem catholicam contineri. 4. Libri eorundem auctorum, qui ex professo de religione non tractant, sed obiter tantum fidei veritates attingunt, iure ecclesiastico prohibiti non habeantur, donec speciali decreto proscripti haud fuerint. Caput II. De Edition ibus t e x t u s o r i g i-nalis et Version um non vulgarium S a c r a e S c r i p t u r a e. 5. Editiones textus originalis et antiquarum versionum catholicarum Sacrae Scripturae, etiam Ecclesiae Orientalis, ab acatholicis quibuscumque publicatae, etsi fideliter et integre editae appa-reant, iis dumtaxat, qui studiis theologicis vel biblicis dant operam, dummodo tarnen non impug-nentur in prolegomenis aut adnotationibus catholicae fidei dogmata, permittuntur. 6. Eadem ratione, et sub iisdem conditionibus, permittuntur aliae versiones Sacro rum Bibliorum sive latina, sive alia Jingua non vulgari ab acatholicis editae. Caput III. De Version ibus vernaculis Sacrae Scripturae. 7. Cum experimento manifestum sit, si Sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine per-mittantur, plus inde, ob hominum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis oriri; Versiones omnes in lingua vernacula, etiam a viris catholicis con-fectae, omnino prohibentur, nisi fuerint ab Apo-stolica Sede approbatae, aut editae sub vigilantia Episcoporum cum adnotationibus desumptis ex Sanctis Ecelesiae Patribus, atque ex doctis catho-licisque scriptoribus. 8. Interdicuntur versiones omnes Sacrorum Bibliorum, quavis vulgari Lingua ab acatholicis quibuscumque confectae, atque illae praesertim. quae per Societates Biblicas, a Romanis Pontificibus 6* non semel damnatas, divuigantur, cum in iis salu-berrimae Ecclesiae leges de divinis libris edendis funditus posthabcantur. llae nihilominus versiones iis, qui studiis theologicis vel biblicis dant operam permittuntur: iis servatis, quae supra (n. 5) statuta sunt. Caput IV. De Libris obscenis. 9. Libri, qui res lascivas seu obseenas ex professo tractant, narrant, aut doeent, cum non solum lidei, sed et morurn, qui huiusmodi librorum lectione faeile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur. 10. Libri auctorum sive antiquorum, sive reeentiorum, quos classicos vocant, si hac ipsa turpitudinis labe infecti sunt, propter sermonis elegantiam et proprietatem, iis tantum permittuntur, quos ofticii aut magisterii ratio excusat: nulla tarnen ratione pueris vel adolescentibus, nisi so-lerti cura cxpurgati. tradendi aut praelegendi erunt. Caput V. De quibusdam specialis a r g u m e n t i libris. 11. Damnantur libri, in quibus Deo, aut Beatae Virgin! Mariae, vel Sanctis, aut Catholicae Ecclesiae eiusque Cultui, vel Sacramentis, aut Aposto-licac Sedi detrahitur. Eidern reprobationis iudicio subiacent ea opera, in quibus inspirationis Sacrae Scripturae conceptus pervertitur, aut eius extensio liimis eoarctatur. Prohibentur quoque libri, qui data opera Ecclesiasticam Hierarchiam, aut statum dermalem vel religiös um probris afficiunt. 12. Nefas esto libros edere, legere aut reti-nere in quibus sortilegia, divinatio, magia, evo-catio spirituum, aliaeque huius generis supersti-tiones docentur, vel commendantur. 13. Libri aut scripta, quae narrant novas apparitiones, revelationes, visiones, prophetias, miraeula, vel quae novas iuducunt devotiones, etiam sub praetextu quod sint privatae, si publi-centur absque legitima Supcriorum Ecclesiae licentia, proscribuntur. 14. Prohibentur pariter libri, qui duellum, suicidium, vel divortium licita statuunt, qui de sectis massonieis, vel aliis eiusdem generis socie- tatibus agunt, easque utiles et non perniciosas Ecclesiae et civili societati esse contendunt, et qui errores ab Apostolica Sede proscriptos tuentur. Caput VI. De Sacris Imaginibus et Indulgentiis. 15. Imagines quomodocumque impressae Domini Nostri Iesu Christi, Beatae Mariae Vir-ginis, Angelorum atque Sanctorum, vel aliorum Servorum Del ab Ecclesiae sensu et deeretis difformes, omnino vetantur. Novae vero, sive preces habeant adnexas, sive absque illis edantur. sine Ecclesiasticae potestatis licentia non publi-centur. 16. Universis interdicitur indulgentias apo-cryphas, et a Sancta Sede Apostolica proscriptas vel revocatas quomodocumque divulgare. Quae divulgatae iam fuerint, de manibus fidelinm aufe-rantur. 17. Indulgentiarum libri omnes, summaria, libelli, folia etc., in quibus earum concessiones continentur, non publicentur absque competentis auctoritatis licentia. Caput VII. De libris 1 i t u r g i c i s et pre- c a t o r i i s. 18. In authenticis editionibus Missalis, Bre-viarii, Bitualis, Caeremonialis Episcoporum, Ponti-ficalis romani, aliorumque librorum liturgicorum a Sancta Sede Apostolica approbatorum, nemo quidquam immutare praesumat: si secus factum fuerit, hae novae editiones prohibentur. 19. Litaniae omnes, praeter antiquissimas et communes, quae in Breviariis, Missalibus, Pon-tificalibus ac Bitualibus continentur, et praeter Litanias de Beata Virgine, quae in sacra Aede Lauretana decantari solent, et litanias Sanctis-simi Nominis Iesu iam a Sancta Sede approbatas. non edantur sine revisione et approbatione Or-dinarii. 20. Libros, aut libellos precum, devotionis. vel doctrinae institutionisque religiosae, moralis, asceticae, mysticae, aliosque huiusmodi, quamvis ad fovendam populi christiani pietatem conducere videantur, nemo praeter legitimae auctoritatis licentiam publicet: secus prohibiti habeantur. Caput VIII. De Diariis, foliis et libellis p e r i o d i c i s. 21. Diaria, folia et libelli periodici, qui reli-gionern aut bonos mores data opera impetunt, non solum naturali, sed etiam ecolesiastico iure pro-scripti habeantur. Curent autem Ordinarii, ubi opus sit, de kuiusmodi lectionis perieulo et darano fideles opportune monere. 22. Nemo e eatholicis, praesertim e viris ecclesiasticis, in huiusraodi diariis. vel foliis. vel libellis periodicis, quidquam, nisi suadente iusta et rationabili causa, publioet. Caput IX. De faeultate legendi et re- tinendi libros prohibitos. 23. Libros sive specialibus. sive hisce Gene-ralibus Decretis proscriptos, ii tantum legere et retinere poterunt, qui a Sede Apostolica, aut ab illis, quibus vices suas delegavit, opportunas fuerint conseeuti faeultates. 24. Coneedendis licentiis legendi et retinendi libros quoscumque prohibitos Eomani Pontifices Saeram Indieis Congregationem praeposuere. Eadera nihilominus potestate gaudent, tum Suprema Sancti Officii Congregatio, tum Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro regionibus suo regimini su-biectis. Pro Urbe tantum, haec facultas competit etiam Sacri Palatii Apostolici Magistro. 25. Episcopi aliique Praelati iurisdictione quasi episcopali pollentes, pro singularibns libris, atque in casibus tantum urgentibus, licentiam concedere valeant. Quod si iidem generalem a Sede Apostolica impetraverint facultatem. ut fidelibus libros proscriptos legendi retinendique licentiam impertiri valeant, eam non nisi cum delectu et ex iusta et rationabili causa concedant. 26. Omnes qui facultatem apostolicam con-secuti sunt legendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet, aut ephemerides ab Ordinariis locorum proscriptas, nisi eis in apostolico indulto expressa facta fuerit potestas legendi et retinendi libros a qaibuscumque damnatos. Meminerint insuper qui licentiam legendi libros prohibitos obtinuerunt, gravi se praecepto teneri huiusmodi libros ita custodire, ut ad aliorum manus non perveniant. Caput X. De denunciatione pravorum 1 i b r o r u m. 27. Quam vis catholicorum omnium sit, ma-xime eorum, qui doctrina praevalent, perniciosos libros Episcopis, aut Apostolicae Sedi denunciare ; id tarnen speciali titulo pertinet ad Nuntios, De-legatos Apostolicos, locorum Ordinarios, atque Rectores üniversitatum doctrinae laude florentium. 28. Expedit ut in pravorum librorum denunciatione non solum libri titulus indicetur, sed etiam, quoad fieri potest, causae exponantur ob quas über censura dignus existimatur. Iis autem ad quos denunciatio defertur, sanctum erit, denuncian-tium nomina secreta servare. 29. Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros, aliaque scripta noxia in sua Dioecesi edita vel diifusa proscribere, et e ma-nibus fidelium auferre studeant. Ad Apostolicum iudicium ea deferant opera vel scripta, quae sub-tilius examen exigunt, vel in quibus ad salutarem effectum consequendum, supremae auctoritatis sen-tentia requiri videatur. Titulus II. De censura librorum. Caput I. De Praelatis librorum cen-surae praepositis. 30. Penes quos potestas sit sacrorum bibli-orum editiones et versiones adprobare vel permit-tere ex iis liquet, quae supra (n. 7) statuta sunt. 31. Libros ab Apostolica Sede proscriptos nemo audeat iterum in lucem edere: quod si ex gravi et rationabili causa, singularis aliqua exceptio hac in re admittenda videatur, id nunquam fiet, nisi obtenta prius sacrae Indieis Congregationis licentia, servatisque conditionibus ab ea prae-scriptis. 32. Quae ad causas Beatificationum et Cano-nizationum Servorum Del utcumque pertinent, absque beneplacito Congregationis Sacris Ritibus tuendis praepositae publicari nequeunt. 33. Idem dicendum de Collectionibus Decre-i torum singularum Romanarum Congregationum: hae nimirum Collectiones edi nequeant, nisi ob-tenta prius lieentia, et servatis conditionibus a moderatonbus uniuscuiusque Congregationis prae-seriptis. 34. Vicarii et Missionarii Apostolici Decreta sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepo-sitae de libris edendis fideliter servent. 35. Approbatio librorum, quorum censura praesent.ium Decretorum vi Apostolicae Sedi vel Romanis Congregationibus non reservatur, pertinet ad Ordinarium loci in quo publici iuris fiunt. 36. Reguläres, praeter Episeopi lieentiam, meminerint teneri se, saeri Concilii Tridentini decreto, operis in lucem edendi facultatem a Praelato. cui subiacent, obtinere. Utraqne autem concessio in principio vel in fine operis imprimatur. 37. Si Auctor Eomae degens librum non in Urbe, sed alibi imprimere velit, praeter approba-tionem Cardinalis Urbis Vicarii et Magistri Saeri Palatii Apostolici, alia non requiritur. Caput II. De censonim officio in p r a e v i o librorum e x a m i n e. 38. Curent Episeopi, quorum muneris est facultatem libros imprimendi concedere, ut eis examinandis spectatae pietates et doctrinae viros adhibeant, de quorum fide et integritate sibi pol-licere queant, nihil eos gratiae daturos, nihil odio, sed omni humano affectu posthabito. Dei dumtaxat gloriam spectaturos et ridelis populi utilitatem. 39. De variis opinionibus atque sententiis (iuxta Benedicti XIV praeceptum) animo a prae-iudiciis omnibus vacuo, iudicandum sibi esse censores sciant. Itaque nationis, familiae, scholae, instituti affectum excutiant, studia partium sepo-nant. Ecclesiae sanctae dogmata, et communem Catholicorum doctriuam, quae Conciliorum generali um decretis, Romanorum Pontificum Constitu-tionibus, atque Doctorum consensu continentur, unice prae oculis habeant. 40. Absoluto examine, si nihil publicationi libri obstare videbitur, Ordinarius, in scriptis et omnino gratis, illius publicandi lieentiam, in prin- cipio vel in fine operis imprimendam, auctori con-cedat. Caput III. De libris praeviae censurae s u b i i c i e n d i s. 41. Omnes fideles tenentur praeviae censurae ecclesiasticae eos saltem subiieere libros, qui di-vinas Scripturas, Sacram Theologiam. Historiam ecclesiasticam, Ius canonicum, Theologiam naturalem, Ethicen, aliasve huiusmodi religiosas aut morales disciplinas respiciunt, ac generaliter scripta omnia, in quibus religionis et morum honestatis-specialiter intersit. 42. Viri e clero seculari ne libros quidem,. qui de artibus scientiisque mere naturalibus tractant, inconsultis suis Ordinariis publicent, ut obsequentis animi erga illos exemplum praebeant. Iidem prohibentur quominus, absque praevia Ordinariorum venia, diaria vel folia periodica mode-randa suscipiant. Caput IV. De Typographis et Edito-r i b u s 1 i b r o r u m. 43. Nullus liber censurae ecclesiasticae su-biectus excudatur, nisi in principio nomen et cognomen tum auctoris, tum editoris praeferat. locum insuper et annum impressionis atque edi-tionis. Quod si aliquo in casu, iustas ob causas,. nomen auctoris tacendum videatur, id permittendi penes Ordinarium potestas sit. 44. Noverint Typographi et Editores librorum novas eiusdem operis approbati editiones, novam approbationem exigere, hanc insuper textui original! tributam, eins in aliud idioma versioni non suffragari. 45. Libri ab Apostolica Sede damnati, ubique gentium prohibiti censeantur, et in quodeumque vertantur idioma. 46. Quicumque librorum venditores, prae-cipue qui catholico nomine gloriantur, libros de obscenis ex professo tractantes neque vendant, neque coramodent, neque retineant: ceteros pro-hibitos venales non habeant, nisi a Sacra Indicis Congregatione veniam per Ordinarium impetrave-rint, nec cuiquam vendant nisi prudenter existi-mare possint, ab emptore legitime peti. Caput V. De p o e n i s in Deeretorum 0 e n e r a 1 i u m transgressores s t a- t u t i s. 47. Omnes et singuli scienter legentes, sine auctoritate Sedis Apostolieae, libros apostatarum et kaereticorum haeresim propugnantes, nee non libros cuiusvis auctoris per Apostolieas Literas nominatim prohibitos, eosdemque libros retinentes, impriraentes et quornodolibet defendentes, excom-niunicationem ipso facto ineurrunt, E-omano Pon-titici speciali modo reservatam. 48. Qai sine Ordinarii approbatione Sacraram Scripturarum libros, vel earundem adnotationes vel commentarios imprimunt, aut imprimi faciunt, incidunt ipso facto in exeommunicationem nemini reservatam. 49. Qui vero cetera transgressi fuerint, quae ■bis Decretis Greneralibus praecipiuntur, pro di-versa reatus gravi täte serio ab Episcopo mone-antur; et. si oportunum videbitur. canonicis etiam poenis coerceantur. Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subrep-tionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio aliove quovis defectu notari vel impugnari posse; sed semper validas et in suo robore fore et esse, -atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminentiae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere, decernimus: irritum quoque et inane si secus super bis a quoquam, quavis auctoritate vel prae-textu, scienter vel ignoranter contigerit attentari declarantes, contrariis non obstantibus quibus-cumque. Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, manu tarnen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate vir um sigillo munitis, eadem habeatur fides quae Nostrae voluntatis significationi bis praesentibus ostensis haberetur. Nulli ergo bominum liceat ha ne paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. — Si quis autem hoc atten-tare praesumpserit, indignationem omnipotentis Bei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Eomae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominioae millesimo octingentesimo nonagesimo sexto, VIII. Kal. Februarias. Pontifi-catus Nostri decimo nono. A. Panici, Subdatarius. A. Card. Macchi. Visa: De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco t Plmnbi. Reg. in Secret. Brevium. I. Cugnonius. 22. Nachtrag zur Weisung betreffs Hrauung der k. u. k. Kfficiere des HUchestandes. Unter Hinweisung auf die im Diöcesanblatte 1896, VIII, 52, enthaltene Weisung wird dem hochwürdigen Seelsorge-Clerns folgende Mittheilung der f. !. Landesregierung ddo 4. Mai 1897, Nr. 5575, zur Darnachachtnng bekannt gegeben: Das hohe k. k. Ministerium für Cultus uud Unterricht hat über Ersuchen des f. it. k. Reichskriegsministeriums anher eröffnet, dass die in dem Erlasse des erstgenannten Mini- steriums vom 10. October 1896, Z. 23.624, in Betreff der Trauungen von „Officiereu des Ruhestandes" im Allgemeinen gegebenen Weisungen auch für Osficiere der k. n. k. Kriegsmarine und der königlich-ungarischen Landwehr, sowie für Officiere im Verhältnisse „der Evidenz" der k. k. Landwehr, welche im Frieden für eine Loealanstellnng vorgemerkt sind, volle Geltung haben. rj- ö. Weröot der Jelegieruug von Seelsorgern in der Schweiz zur Womaljme von Trammgen. Die f. k. Landesregierung für Krain hat nnterm 29. April 1897, Z. 6156, nachstehende Zuschrift anher gerichtet, welche dem hochwürdigen Diöcesan-Clerus zur Kenntnisnahme und Darnachachtnng mitgetheilt wird. Laut Erlasses des hohen k. f. Ministeriums des Innern vom 15.1. Z., Z. 11.422 ex 1896, sind wiederholt Fälle vor- gekommen, dass österreichische Seelsorger zu Trauungen, zu deren Vornahme sie auf Grund der Bestimmungen des zweiten Hauptstückes des allgemeinen bürgerlichen Gesetzbuches berufen gewesen wären, Seelsorger in der Schweiz delegirt haben. Seitens der Regierung dieses Landes, in welchem zufolge des Buudesgesetzes vom 24. D ecember 1874, betreffend Feststellung und Beurkundung des Civilstandes und die Ehe, die obligatorische C i v i l e h e besteht, und die M a t r i k e n -führuug ausschließlich weltlichen Standesbeamten übertragen i st, wurde in diesen Fällen die Erklärung abgegeben, dass derartige auf schweizerischem Boden durch konfessionelle Organe per delegationem vorgeuommene Trauungen gesetzwidrig seien, für das trauende Organ eine strafbare Handlung bedeuten und eine Ehe nicht be -gründen. y Dem entsprechend hat auch die schweizerische Regierung in dem Falle, als der männliche Nnpturient schweizerischer Staatsangehöriger war, den Erwerb der schweizerischen Staatsangehörigkeit seitens der Gattin und Kinder sowie überhaupt die Legitimität dieser letzteren nicht anerkannt. Außerdem stößt auch die ordnungsmäßige und für den staatlichen Bereich giltige Matrikuliruug derartiger Eheschließungen auf sehr erhebliche Schwierigkeiten, indem der tränende schweizerische Seelsorger zn einer staatlich giltigen Beurkundung einer Ehe nach den Gesetzen seines Landes überhaupt grundsätzlich nicht berechtiget ist, während anderseits nach österreichischem Matrikenrechte die Matrikulirnng von im Delegationswege geschlossenen Ehen mit fortlaufender Reihenzahl nicht dem delegirenden, sondern dem dele-g i r t e n Seelsorger obliegt. Über die Weisung des genannten Ministeriums beehre ich mich das hochwürdige Ordinariat zn ersuche», behufs Vermeidung ähnlicher Conflicte und Schwierigkeiten sämmtliche Seelsorger der Diöcese dem entsprechend gefälligst anweisen zu wollen. 9.4 4. Kanonicno obiskovanje in birmanje. Kanoniöno obiskovanje in birmanje je bilo letos: Maja meseca : 29. v Rovtah nad Logatcem, 30. pri 6t. Joütu nad Vrhniko, 31. na Dobrovi pri Ljubljani. — J u n i j a meseca bode: 13. na Igu, 14. na Golem, 15. na Kuresöku. — Glede drugih krajev, ki so bili doslej za letos doloöeni, je pa kanoniöno obiskovanje in birmo-vanje za nedoloöen öas prelozeno. 25. Duhovne vaie za duhovnike. Duhovne vaje za duhovnike se prienö letos dne 30. avgusta zveöer ter se konöajo dne 3. septembra zjutraj. Vabi se toraj öastita duhovsöina, da se vdeleSi duhovnih vaj v prav obilnem stevilu. Zlasti naj se oglase oni gospodje, ki se jih 2e dolgo öasa niso vdeleiili. Castiti gospodje duhovniki naj o svojem namenu kmalu obveste dekanijske urade, da morejo ti tu sem poroöati do 20. avgusta. 26. Konkurzni raznis. Kazpisane so sledeöe Zupnije: Sv. Jakob pri Savi v dekaniji ljubljanski, Krifce pri Trziöu v dekaniji kranj-ski, Bohinjska Bela v dekaniji radovljiSki, Trebnje v dekaniji istega imena, Ebenthal v dekaniji koöevski, örni Vrh v dekaniji vrhniski, Studeno v dekaniji cirk-niski, Lozice in Planina v dekaniji vipavski. ProSnje so obrniti za zupnije: vSv. Jakob pri Savi, Bohinjska Bela, Trebnje, Ebenthal, Örni Vrh nad Pol- hovim Gradcem in Studeno na visoko c. kr. dezelno vlado v Ljubljani; za 2upnije Kriie pri Triiöu, Lozice in Planina pa na visokoöastiti knezoSk. ord. v Ljubljani. 0 p o m b a : Prihodnji iupnik v Trebnjem bode moral od öistih dohodkov svoje prebende, ki presegajo kongruvo in dekanijsko remuneraeijo, vsako leto od-stopiti primerno svoto v prid svoji prebendi. Zadnji rok za vlaganje je 13. julij 1897. Skofi jskt 2upnija Draga je podeljena tamosnjemu iupnemu upravitelju ö. g. Franöisku Zakrajsek in iupnija Viänja Gora (5. g. Gregoriju Jakelj, zup. pri Sv. Jakobu ob Savi. Prestavljeni so öö. gg. kapelani: Janez Debelak iz Kräkega v Ömarije, Valentin Remskar iz Leskovca na Jesenice. Viljem Mlejnik iz Crkelj na Vinico, Franöisek Zvan iz Jesenic v Grad, Joief XVrus iz Radovljice v Polje pri Ljubljani, Anton Mlakar iz Toplic v Trebnje, Knezoäkofijski ordinarijat Ljubljanski k r o n i k a. Franöiäek Avsec iz Trebnjega v Radovljico, Janez Mersol iz Zeleznikov v Presko, Tomaz Zabukovec iz Öate2a v Toplice, Franöisek Sturm iz Podzemlja na Suhor. Umrli so öö. gospodje: Valentin Bernard, 2upni upravitelj na Studenem, dne 17. maja; Janez Kaöar, iupnik na Bohinjski Beli, 1. junija, in Franöiiek Wohinec, 2upnik v Kriiah pri Triiöu, dne 7. junija 1897. Priporoöajo se v molitev öastiti duhovSöini. , dne 31. maja 1897. Izdajatelj in odgovorni urednik Martin Pogaöar. — Tiskala KatoliSka Tiskaroa.