LJUBLJANSKI ŠKOFIJSKI LIST Leto 1925. Ljubljana, 7. septembra 1925. Štev. 6. 62. ZAVOD SV. HIERONIMA V RIMU. Slavorum gentem, fidei ac pietatis laude nobilissimam, qua Decessores Nostri, per aetates omnes, complexi sunt caritate, eadem Nos prosecuti perpetuo fuimus inde ab exordio Pontificatus Nostri. Cuius quidem rei etsi praeclaro sunt argumento quae providenter huc usque egimus in religiosam eius populi securitatem dignitatemque; libet tamen, quoniam secundissime sese offert occasio, novum addere testimonium, quod benevolentiae Nostrae futuris etiam temporibus indicium extet ac veluti moni-mentum. Fidei namque et christianae caritatis studium, sicut nationibus pleris-que omnibus, ita Slavicae quoque id elapsis temporibus suasit ut, in hac Urbe Nostra catholici nominis principe, institutum aliquod conderent congruisque redditibus (instruerent, popularibus videlicet excipiendis, qui Apostolorum exuvias veneraturi Romanum iter aggrederentur, quae quidem instituta Pontificibus Maximis, non auctoritate modo et consiliis firmare, sed munificis praeterea largitionibus provehere solemne semper fuit. Id autem, ut par erat, et Slavis contigit. Nam, Hieronymi de Potomnia Ragusinae dioeceseos aliorumque piorum hominum e Dalmatia et Slavonia precibus obsecundans, Nicolaus V decessor Noster, per Bullam »Piis fidelibus votis«, datam die XXI aprilis anni MCDLIII, hospitium in Urbe condidit, quod 3. Hieronymi Slavoniorum, deinceps etiam Illyricorum, ex veteri geographica appellatione, vocatum est; eo nimirum consilio, ut fideles pauperes, e Dalmatia, Histria, Chroatia, Slavonia, Bosnia et Hercegovina peregre advenientes exciperentur alerenturque. Hospitium, piis catholicorum largitionibus, quas inter memoratu digna est quam Catharina Bosnensium regina testamento reliquit, brevi adeo crevit ut, non peregrinis modo excipiendis, verum etiam aegris curandis, laxatis aedibus, par esset; quod quidem geminum caritatis opus ut rite recteque perageretur, aedes ipsae bifariam divisae sunt, altera earum parte hospitio adtributa, altera nosocomio. Quum vero ad supremum Apostolatus officium Sixtus V evectus esset, is, ob suam in Sanctum Hieronymum pietatem atque in Chroaticam nationem, ex qua ducebat originem, benevolentiam, primum Hieronymianum templum, suum olim titulum, dum in minoribus esset, angustum illud quidem ac vetustate fatiscens, a fundamentis fere, aere dato, refecit, ornavit, omni supellectile instruxit; tum etiam ad Collegiatae honorem evexit, addito Capitulo quod archipresbytero, canonicis senis quaternisque beneficiariis constaret. Et sic quidem ad nostra fere tempora Institutum viguit. — Nunc porro, cum eorumdem temporum adiuncta mutata sint admodum, ob aucta inter nationes varias commercia, expeditiora itinera et ampliora ubique ad commeantium commodum praesidia, vix videtur aliquid adhuc inesse utilitatis huiusmodi hospitiis, quae praeteritarum aetatum angustiae requirebant. E contra, expostulare tempora persentiunt omnes ut, pravis ubique doctrinis gliscentibus atque hostium Christiani nominiis aucto ausu, ea multiplicentur subsidia quae et ad tuendam fidem valeant et ad adversariorum conatus, pro singularum regionum necessitate, retundendos. Ad quem finem quum valde conferat ut delecti iuvenes, sacris ordinibus vel iam initiati vel opportuno tempore initiandi, Romae, sub tutela ac veluti in oculis Summorum Pontificum, ad virtutes sacerdotio dignas sacrasque disciplinas educentur, qui postea, in patria remeantes, haustam ex ipso fonte apostolico doctrinam cum popularibus quisque suis communicent; optimum factu visum est, si antiqua peregrinorum hospitia in ecclesiastica iuvenum collegia mutarentur. Sic quidem actum de Romanis plerisque hospitiis ceterarum nationum: sic porro de Illyricorum Hieronymiano hospitio agi decretum est. Enimvero hospitii moderatores, iam inde a saeculo XVI, senserunt quam e re foret si Hieronymianae Slavorum aedes non eo solum paterent, ut peregrinis receptui essent, verum etiam ut sacerdotes exciperent sacris disciplinis uberius excolendos solideque pietate imbuendos. Quamobrem, anno MDXCV1II, a Clemente VIII decessore Nostro facultatem iam impetraverant, qua Hospitium in ecclesiasticum collegium verteretur. Verum exortae difficultates quominus res pro votis expediretur impediverunt. — Binis porro elapsis saeculis, negotium agi iterum coepit; ita tamen ut, incolumi peregrinorum hospitio, quae pars aedium xenodochio fuerat attributa, clericis deinceps destinaretur, redditibus etiam, qui satis essent, iisdem alendis concessis. Quod quidem consilium cum Pius VI d. n. probasset, Litteris Apostolicis, datis die XXVII Februarii MDCCXC, Collegium chroati-cum ad S. Hieronymi demum institutum est. — Ast, quamvis illustrium virorum studia coeptis hisce faverent, elapso vix quinquennio, cum publicae perturbationes commorantibus in Urbe securitatem non darent, Canonicis atque alumnis Roma abeuntibus, Collegium intercidit. — Restituta postmo-dum pace, de restituendo etiam Collegio denuo ac saepius deliberatum est; Ldque demum cessit anno MDCCCLXIV, quum nempe iuvenes aliquot, qui philosophicis ac theologicis disciplinis darent operam, in Hieronymianas aedes excepti sunt, eorumque coetus a SS. Cyrillo et Methodio, Slavorum patronis, vocatus est. Attamen nec instituti huius usus ultra septennium constitit; anno siquidem MDCCCLXXI sublatum est. Neque demum feliciorem exitum habuit quod iterum anno MDCCCLXXXIV Collegium fundatum fuit, unis videlicet sacerdotibus destinatum, scientia penitius ac pietate excolendis. Cuius quidem perficiendis consilii difficultas eo potior fuit, quod in Slavorum aedibus ad Hieronymi alius iampridem coetus iure legitimo obtineret, canonicorum scilicet, qui, ut superius relatum est, a Sixto V, per Constitutionem »Sapientiam Sanctorum«, datam kal. augusti MDLXXXIX, institutus fuerat. . Nam, Sixto morte intercepto, institutum ab eo Hieronymianum Capitulum exiguos vix habuit redditus, qui ad vitam honeste alendam nequaquam sufficerent: quare iterum iterumque oportuit ut, Apostolicis induitis adhibitis, ex Hospitii fundis quaererentur, quae in Canonicorum victum diriberentur. Hinc imminuta Hospitii res, sublataque potestas restituti saepe adolescentium vel Sacerdotum Collegii servandi. Nos igitur ut Collegium, quod dudum Romae esse exoptavimus, demum sit eique firmius, quam elapsis aetatibus, certiusque fundamentum constituamus, collatis consiliis cum gentis Chroaticae Episcopis, quorum intererat ad maiorem Omnipotentis Dei gloriam, ad catholicae religionis incrementum, ac dilectissimae Nobis eiusdem gentis decus et utilitatem, Constitutionibus decessorum Nostrorum Nicolai V et Sixti V auctoritate Apo-stolica derogantes; Hospitium S. Hieronymi nec non Capitulum collegiatae ecclesiae eiusdem S. Hieronymi, quod huc usque Illyricorum vocatum est, hisce Nostris litteris supprimimus et suppressa declaramus. Volumus interea ut Canonici, quibus aliter per peculiare indultum provisum nondum est quique adhuc in templo sacris dant operam, quidquid, praebendae titulo, accipere ante hoc tempus solebant, accipere in posterum pergant, donec ratione alia providebuntur. Loco vero Hospitii et Capituli praedictorum, Collegium Hieronymianum pro Chroatica gente,1 sub Nostra Auctoritate et tutela, fundamus et constituimus; eidemque sic a Nobis fundato et constituto bona universa et quoscumque redditus, nomina et census ad praedictum Hospitium et Capitulum quomodolibet pertinentia in perpetuum damus et attribuimus. Ea tamen dandi attribuendi lex esto, ut Capituli etiam obligationes, tum quoad divini Officii recitationem, tum quoad Sacra ex piorum fundatorum voluntate statis diebus peragenda, totum denique divfinum cultum in templo Hieronymiano persolvendum, ad Collegium eius-demque moderatores illico transferantur; quorum propterea moderatorum conscientiam oneramus, ut quae omnia antehac a Capitulo fiebant, eadem deinceps a Collegio fiant, iis quidem exceptis, quae forte inflectenda ad aequitatem, Nostro tamen consensu, prudentia suaserit. Quo vero in tanti momenti re rite recteque procedatur, leges, quae subscribuntur, Collegio regundo moderando edimus. Cetera, quae vel pietatis officia, vel rationem studiorum, vel domesticam disciplinam et ordinem diurnum spectant, Cardinali Collegii Patrono statuenda permittimus. Leges Collegii Hieronymiani pro Chroatica genfe in ITrbe. 1. Hieronymianum Collegium modo quidem sacerdotibus alumnis excipiendis pateat, qui ortu ac sermone ad chroaticam gentem pertineant 1 Per Epistolam Secretariae Status sub die 7 Martii 1902, nomen »Collegium Hieronymianum pro Chroatica gente« mutatum fuit in »Collegium Hieronymianum Illyricorum«. quique, studiorum curriculo, in dioecesano seminario vel in Lyceo aliquo theologico, exacto, idonei censeantur ad ampliora studia pontificii praesertim iuris tum etiam ceterarum sacrarum disciplinarum, prouti suus cuique Episcopus designarit.. Ut vero primum per tempus auctosque proventus licebit, adolescentibus patere volumus, qui, sacerdotium suscepturi, disciplinis sacris dent operam. II. Collegii unus e S. R. E. Cardinalibus Patronus esto, quem Pontifex Maximus destinabit. III. Collegio moderando tres praeerunt delecti viri, prudentia vitaeque integritate spectati. Horum alter, Rectoris titulo, suprema in Collegio auctoritate potietur; alter, rectoris vice, quae ille mandarit, curabit reique oeconomicae administrandae praeerit; tertius magisterio spiritus fungetur, eique demandabitur cura Hieronymiani templi sacrasque in eo caeremonias omnes ordinandi. IV. Rectorem eligendi Summi Pontificis ius esto, nulla originis vel patriae ratione habita. Alterum vero a Rectore et conscientiae magistrum Cardinalis Patronus nominet, audito Rectore. V. I^aeter habitationem et victum aliaque ad vitae usum necessaria, Rector tria millia libellarum italicarum quotannis a Collegio accipiet: vice-rector vero et conscientiae moderator mille et octingentos. VI. Iidem titulo Canonicorum ad honorem Collegiatae ecclesiae S. Hieronymi fruantur; ita tamen ut eodem careant statim ac munere amoti fuerint, vel quod officio desint vel gravibus aliis de causis. VII. Patrimonii totius administratio penes Consilium in id designatum erit. Consilium vero quinque viris constabit; id est Collegii Rectore, qui et praeses erit, aliisque duobus moderatoribus, duobus praeterea a Cardinali Patrono electis. VIII. Sacerdotes alumnos in Collegium cooptandi ius omne Cardinalis Patroni esto. Nullus autem cooptetur nisi praestanti ingenio integrisque moribus et ab Episcopo Ordinario propositus et commendatus. Eiusdem porro Cardinalis Patroni alumnos dimittendi potestas erit, si quem, moderatoribus auditis, disciplinae impatientem vel legum immemorem cognorit. IX. Sacerdotes alumnos in Collegium mittendi ius habeant: Archi-episcopus Zagrabiensis, Episcopi Sirmiensis, Seniensis et Crisiensis graeci ritus imitorum. Item Arehiepiscopus Iadertinus; Episcopi Rhagusinus, Spalatensis, Sebenicensis, Pharensis et Catharensis. Item Episcopi Veglensis, Tergestinus, Parentinus. Item Arehiepiscopus Vrhbosnensis; Episcopi Mandetriensis, Tribu-niensis, Banialucensis. Postremo Arehiepiscopus Antibarensis. X. Tot in Collegium alumni cooptentur, quot ex Instituti reditibus ali queant. In cooptandis vero sic dioecesium singularum amplitudinis ac necessitatis ratio habeatur, ut nulla prae alia potiore iure frui videatur. XI. Alumni triennio vel saltem biennio in Collegio manebunt, iisque disciplinis operam dabunt, quarum peritia, Ordinarii iudicio, utiliores dioecesi suae eveniant. Episcopis Chroatiae, in quorum dioecesibus palaeoslavicae linguae in sacra liturgia est usus, ius manet integrum sacerdotibus, quos Romam mittunt, iniungendi ut palaeoslavice discant litterasque glagoliticas probe norint. — Haec de Collegio Hieronymiano Chroaticae gentis in Urbe statuimus, decernimus. Restat, ut sacerdotes alumni in illud cooptandi delatum a Deo beneficium pro merito aestiment et virtutum scientiaeque adipiscendae studio spem Nostram suorumque Episcoporum cumulate impleant. Volumus praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectat et in futurum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari atque definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, cete-risque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I Augusti MCMI, Pontificatus Nostri anno vicesimo quarto. Alois. Card. Macehi. Regulae Collegii Hieronymiani in Urbe. Prooemium. Collegium Hieronymianum in Urbe legibus fundamentalibus regitur, quas Leo XIII per Litteras Apostolicas »Slavorum gentem« Collegio eidem regundo ac moderando edidit. Cum vero ea, quae pietatis owicia, vel rationem studiorum, vel domesticam disciplinam et ordinem diurnum spectant, Cardinali Collegii Patrono, per easdem Litteras, statuenda sint commissa, idem Cardinalis Patronus normas, quae sequuntur, ab alumnis accurate servandas in Domino praescripsit, facto tamen, pro rei gravitate, verbo cum Sanctissimo. A. De alumnis in Collegium cooptandis. 1. Ad tramitem legis Collegii n. VIII »Sacerdotes alumnos in Collegium cooptandi ius omne Cardinalis Patroni esto. Nullus autem cooptetur nisi praestanti ingenio integrisque moribus et ab Episcopo Ordinario propositus et commendatus«. 2. In hunc finem quilibet cooptandus exhibere debet Cardinali Patrono testimonium de vitae integritate et ingenii perspicacitate, de curriculo studiorum peracto, deque profectu inde relato, de disciplinis, quibus, Ordinarii iudicio, triennio vel saltem biennio, in Collegio operam erit daturus. 3. Idem candidatus exhibeat testimonium medici de firma sua valetudine, cum neque aegroti, neque qui peculiari cura vel victu indigent, in Collegium recipi possint. B. De pietatis officiis. 1. Meminerint alumni certeque sciant, sinceram pietatis assecutionem primum ac praecipuum ipsorum esse officium. 2. Orationi, meditationi, piis lectionibus, conscientiae examini, aliisque piis exercitationibus, statuto tempore, sedulo incumbant. 3. Sanctae Missae Sacrificium, praemissa praeparatione, peculiari devotione celebrent, eoque expleto, debitas Deo gratias agant; Ssmum Sacramentum visitent; divinum Officium rite recitent; Deiparam Virginem Mariano Rosario quotidie colant; sacras omnes functiones, ea, qua par est, modestia ac gravitate peragant. 4. Poenitentiae Sacramento singulis hebdomadis conscientiae maculas eluant. 5. Singulis annis per integram hebdomadam, tempore a Rectore determinando, exercitiis spiritualibus vacent. 6. In prima feria sexta cuiuslibet mensis piam exercitationem in honorem Ssmi Cordis Iesu, cui dicatum est sacellum Collegii, more designando instituant, quo peculiarem erga idem Cor Iesu devotionem impensius excolant. 7. Menstruam recollectionem cum animo bonam mortem consequendi, methodo iam recepto, peragant. 8. SS. Hieronymi, Cyrili et Methodii, Collegii Patronorum caelestium, festum diem quotannis peculiari solemnitate celebrent. 9. Onera extincti Capituli, iuxta statuta in Litteris »Slavorum gentem« adimpleant. 10. Sacrarum functionum sive in Ecclesia Collegiali, sive in Oratorio domestico, ordinem et modum determinare ius est Rectoris; alumni vero in Missae celebratione et in aliis sacris functionibus, ministro deficiente, alter alteri inserviant. 11. Spectat ad Magistrum spiritualem exercitia pietatis dirigere, functiones liturgicas moderari; peculiares quasdam devotiones, de consensu Rectoris, promovere, et, ut omnia debita cum reverentia atqe animi recollectione fiant, invigilare. C. De ratione studiorum. 1. Curriculum studiorum, iudicio Ordinarii susceptum, atque Cardinalis Patroni consensu probatum, in aliud mutare alumnus ipse non poterit nisi ex rationabili causa, a proprio Ordinario et Cardinali Patrono probanda. 2. Unusquisque alumnus iis studiis imprimis det operam, quae curriculo a se suscepto respondeant, iisque incumbat scholas diligenter frequentando, nec ab eis abstinendo absque legitima causa. 3. Post lectiones unusquisque in Collegium redeat, nec alio se conferat nisi de Rectoris licentia. 4. Exercitationes practicas in Academiis Pontificiis haberi solitas alumni, iuxta Rectoris iudicium, pro suo quisque modo frequentent; folia, quae causas apud Sacras Congregationes vel Tribunalia S. Sedis pertractandas exhibent, diligenter legant, de iisque inter se studiose disserant. 5. Statutis horis studio diligenter vacent, caveantque sedulo, ne alios quocumque modo a studio distrahant. 6. In fine cuiuslibet anni scholastici relationem de studiis, a se peractis, profectusque in iisdem relato, latino sermone exaret quilibet alumnus, Rectorique duplici exemplari exhibeat, qui alterum Cardinali Patrono, alterum Episcopo alumni Ordinario transmittet. D. De domestica disciplina. 1. Alumni semper prae oculis habeant gravissima S. Concilii Triden-tini verba (Sess. XXII, cap. I, de ref.): »Vitam moresque suos omnes (clericos) componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant: levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem.« 2. Meminerint Sacerdotes alumni venerationis atque oboedientiae, quas imprimis Cardinali Patrono, Collegii moderatori summo, ac caeteris deinceps Superioribus omni cura exhibere debeant. 3. Revereantur Rectorem, cuius praecepta, monita, hortamenta prompto atque hilari animo suscipiant et adimpleant: erga Magistrum spiritualem plenam adhibeant fiduciam, eiusque directioni se committant, ut virtutum sacerdotalium viam facilius terere queant; eum, qui Rectoris tenet vices, eodem obsequio ac pari oboedientia prosequantur. 4. Superiorum ordinationibus nemo adversari praesumat. Monita et correctiones, et, si casus ferat, punitiones in bonam partem et aequo animo suscipiant, eisque cum sincera grati et submissi animi significatione alacriter morem gerant. 5. Fraterna caritate sese invicem prosequantur, ea sedulo devitantes, quae dissidia parare possint; disceptationes politicas omnino prohibitas esse sciant. 6. Sorores Collegio inservientes omni honore prosequantur, nullatenus vero cum eis colloquia habeant; cum famulis vero omni caritate, neque dure, neque tam familiariter tractent, eisque negotia specialia sine Superioris licentia haud committant. 7. Diaria aut libellos periodicos alumni ne legant nisi ea, quae Rector concesserit; eaque ita legant, tempore et loco a Rectore determinatis, ut nullum exinde neque studiorum neque congruentis relaxationis detrimentum oriatur. 8. Alienum cubiculum ingredi, sine gravi ratione a Superiore probanda, nullus audeat. 9. Vestem talarem, visibilem tonsuram, more cleri saecularis Urbis omnes deferant. 10. Visitationes in domibus privatorum nemo agat nisi de licentia Rectoris, singulis in casibus expetenda et concedenda; visitationes vero privatorum in Collegio non admittantur nisi loco et tempore a Rectore determinandis. 11. E Collegio, sine Superioris licentia, nemo egrediatur. 12. Cauponas, theatra, cinematographa frequentare omnino prohibitum est; ludus etiam chartarum interdictus habeatur. 13. Domi et extra domum omnia sunt vitanda, quae bonae famae vel rebus Collegii nocere possint. 14. Nemini liceat versari extra Collegium ultra tempus a Superioribus statutum. 15. Recreationi, quieti, deambulationi, iuxta morem et horarium Collegii, neque ultra indulgeant. 16. Toto feriarum aestivarum tempore, more romano inde a fundato Collegio recepto, clausum Collegium manebit: exinde omnes alumni, peractis examinibus, statim in proprias dioeceses, nisi ab Episcopo proprio licentiam alibi commorandi legitime obtinuerint, redire tenentur, ut ea, quae in scholis didicerint, in praxi pastorali exercere possint. E. De ordine diurno. 1. Alumni omnes tenentur religiose servare ordinem diurnum, quem Rector, approbante Cardinali Patrono, constituet. F. De alumnis dimittendis. 1. Ad normam legis Collegii sub n. VIII: »Cardinalis Patroni alumnos dimittendi potestas erit, si quem, moderatoribus auditis, disciplinae impatientem vel legum immemorem cognorit.« 2. Dimissionis vero causae inter alias hae sint: si quis spiritu ecclesiastico careat; si ad studia ab Ordinario sibi designata imparem se ostendat; si in studiis piger et negligens sit, et, quamvis admonitus, non resipiscat; si per supervenientem infirmitatem conditionibus cooptationis satisfacere nequeat (supra sub A, num. 4). Ut has normas ficilius servare possint, alumni saepe mente revolvant et corde recogitent gravissimum ac sapientissimum Leonis XIII P. M. monitum: Sacerdotes alumni in illud (Collegium) cooptandi delatum a Deo beneficium pro merito aestiment et virtutum scientiaeque adipiscendae studio spem Nostram suorumque Episcoporum cumulate impleant« (Litt. Apost. »Slavorum gentem«, die 1 Augusti 1901). Has Regulas, quae moderandae inserviunt disciplinae in Collegio Hieronymiano in Urbe, Sanctissimus D. N. PIUS Pp■ XI, in audientia diei 10 Augusti huius anni, audita relatione infrascripti Cardinalis Patroni, benigne adprobare dignatus est ad triennium atque ab omnibus, ad quos pertinet, servari praecepit. Contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae, die 10 Augusti anno 1925. f Vincentius Card. Vannutelli. 63. OBVEZNICE PREDVOJNIH DOLGOV AVSTRO-OGRSKE MONARHIJE. KUPONSKI LISTI IN OBRESTNE POLE. Škof. ordinariatu je došel razpis ministrstva ver, katoliško odelenje, z dne 18. avgusta 1925, V. K. br. 3333, ki se glasi: »Ministrstvo financ, generalna direkcija državnih dolgov, je objavila z dopisom z dne 1. avgusta 1925, D. br. 16.960, sledeče: O priliki izvršenega pregleda in urejevanja odvzetih obveznic negaziranih avstro-ogrskih dolgov je generalna direkcija državnih dolgov ugotovila, da veliko število obveznic, glasečih se na donosilce, nima odgovarjajočih kuponskih listov ali jih ima brez talona, a da največje število obveznic, glasečih se na ime, nima potrebnih obrestnih pol. Več ko gotovo je, da se ima to pripisati neznanju in nepoučenosti lastnikov odnosnih obveznic, ki so zadržujoč kuponske liste, talone in obrestne pole mislili, da se bo na podlagi teh nadaljevalo izplačevanje pripadajočih jim obresti. Ker je ta postopek od njihove strani povsem neupravičen ker se jim bodo z novimi obveznicami izdali tudi odgovarjajoči kuponski listi in obrestne pole, a se ta predaja ne more izvršiti prej, dokler ne vpošljejo starih kuponskih listov in obrestnih pol, je direkcija državnih dolgov na osnovi rešenja ministrstva financ D. br. 20.970 izdala sledečo naredbo: 1. da se pozovejo vsi lastniki obveznic predvojnih negaziranih dolgov bivše Avstro-Ogrske monarhije, ki niso vposlali pravilnih kuponskih listov s talonom ali obrestnih pol, naj vpošljejo iste tej direkciji v roku dveh mesecev, računši od dne izdanja te naredbe; 2. da v spremnem pismu, ki ga bodo pri pošiljatvi kuponov, talonov in obrestnih pol naslovili direkciji, naznaoijo številko in datum izdanega reverza o odvzetih obveznicah kakor tudi ime urada, ki je reverze izdal; 3. da se vsem, ki bi se v določenem roku ne odzvali tej naredbi, izdajo svoječasno nove obveznice brez kuponskih listov, oziroma brez obrestnih pol, tako da iste ne bodo donašale nobenih obresti. Katoliško odelenje ministrstva za vere je čast prednje sporočiti premastnemu naslovu s prošnjo, da se o tem obvesti podrejeno duhovništvo. Z ozirom na to naredbo naj vsi župni uradi in druge cerkvene ustanove, v kolikor tega že niso storili pri oddaji obligacij, vpošljejo pravočasno kuponske liste s taloni ter obrestne pole direkciji državnih dolgov v Belgradu v smislu naredbe te direkcije. To se more izvršiti tudi potom pristojnih davčnih uradov. Hkrati se naroča vsem župnim uradom in drugim cerkvenim ustanovam, da takoj semkaj sporoče, ako bi kateri izmed njih ne imel več kuponskih listov ali obrestnih pol. Pripominja se, da vinkulirane obligacije (glaseče se na ime), katerih obresti so se izplačevale pri deželni finančni blagajni v Ljubljani, niso imele obrestnih pol. Kuponskih listov oziroma talonov ne morejo predložiti oni, ki so talone neposredno pred koncem vojne poslali na Dunaj radi izdaje nadaljnjih kuponov, a istih niso prejeli. V tem pogledu se je škof. ordinariat z dopisom z dne 25. avgusta 1925, štev. 3239, obrnil za pojasnilo na delegacijo ministrstva financ v Ljubljani. 64. KANONIČNA VIZITACIJA IN BIRMA v žužemberški dekaniji je preložena s septembra na oktober in bo 4. oktobra v Žužemberku, 5. 55 v Ajdovcu, 6. 55 v Šmihelu pri Žužemberku, 7. 55 na Selih pri Šumbregu, 8. 55 v Zagradcu, 9. 55 na Krki, 10. 55 v Ambrusu, 11. 55 v Hinjah. 65. PORCIUNKULSKI ODPUSTEK. Z ozirom na novo ureditev privilega porciunkulskega odpustka (Škof. list 1924, str. 95 i. d.) je škof. ordinariat po lastnem nagibu prosil za podelitev tega privilega župnim cerkvam, v katerih je, v kolikor je bilo tu znano, ustanovljena samostojna skupščina III. reda sv. Frančiška in v katerih so dani pogoji za podelitev tega privilega. Dotične cerkve so prejele zaprošeni indult za sedem oziroma pet let. Za privileg morejo prositi tudi druge župne cerkve. Prošnje naj se pošljejo škof. ordinariatu. 66. IZ RIMSKIH KONGREGACIJ. De facultate baptismi domi conferendi extra mortis periculum. A. A. S. 1925, str. 452. Quaesitum est utruhi sit iuri conformis praxis iuxta quam infantes, qui non versantur in periculo mortis, sed non sine periculo ad ecclesiam transferri possunt, domi solemniter (i. e. cum omnibus caeremoniis etiam ablutionem praecedentibus) baptizentur a parocho aliove sacerdote de parochi licentia; nam ad ministrum necessitatis et in specie ad obstetrioem non potest recurri nisi in necessitatis stricte dicta, scilicet cum positive timetur periculum ne infans moriatur (C. S. Off., 11 ian. 1899) et nonnisi in eadem necessitate omittuntur caeremoniae ablutioni praeviae (S. C. Rit., 17 ian. 1914, Cod. iur. can. 776 § 1). Quare propositis dubiis: ' I. Utrum supradicta praxis sit conformis iuri canonico et, quatenus negative: »II. Quomodo in casu procedi debeat.« In Congregatione Plenaria Emorum Patrum, habita die 26 iunii currentis anni, iidem Emi Patres ita responderunt: Ad I. Providebitur in secundo. Ad II. Esse iuri conforme quod, si infans non versatur in periculo mortis, sed sine periculo ad ecclesiam ad normam can. 775 transferri nequit, Ordinarius, vi can. 776 § 1,. n. 2, permittere potest pro suo prudenti arbitrio et conscientia, iusta ac rationabili de causa, in aliquo casu extraordinario, quod domi baptismus solemniter administretur; aestimare autem casus extraordinarii gravitatem est remissum prudentiae et conscientiae ipsius Ordinarii in singulis casibus. Facta autem Ssmo Domino Nostro Pio Papae XI de praemissis relatione ab infrascripto Secretario Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum in audientia diei 4 iulii 1925, Ssmus Dnus Noster resolutionem Emorum Patrum ratam habuit et confirmavit. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de Sacramentis, die 22 iulii 1925. f A. Capotosti, Ep. Thermen., Secretarius. De osculanda Episcopi manu seu annulo ante Communionem. A. A. S. 1925, str. 265. Sacrae Rituum Congregationi sequens dubium, pro opportuna solutione propositum fuit; nimirum: An, iuxta Caeremoniale Episcoporum (lib. II, c. XXIX, n. 5), Episcopus manum sive annulum ad osculum praebere debeat, dum Communionem administrat?« Et Sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, praepositae quaestioni ita respondendum esse censuit: »Osculum manus sive annuli, in casu, remittendum esse prudenti iudicio Episcopi.« Atque ita rescripsit ac declaravit, die 8 maii 1925. f A. Card. Vico, Episc. Portuen. et S. Rufinae, S. K. C. Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretarius. 67. SLOVSTVO. Mati vzgojiteljica. Vodilne misli krščanskega vzgojeslovja. Priredila učiteljica. Druga predelana izdaja. Vel. 8", 95 strani. Ljubljana 1925. Založila uprava lista »Vigred«. Uredništvo dekliškega lista »Vigred« piše v predgovoru: • Mati vzgojiteljica« je že drugič na potu med Slovenke. Prvič jo je 1. 1914. poslala mednje letos umrla zaslužna gospodinjska učiteljica gospodična Julija Jaklič. Od nje prirejena izdaja je bila domalega prevod nemške »Erziehungskunst der Mutter«. (M. Gladbach 1909.) Slovenke so tako segle po njej, da je v nekaterih letih popolnoma pošla. Povpraševanje pa ni ponehalo. Zlasti voditeljice gospodinjskih šol in tečajev so si že dolgo želele nove izdaje. Letos po novem letu je prirediteljica dobila poziv, naj zanjo takoj poskrbi. Toda bila je že tako slaba, da se ni mogla sama lotiti dela, zato je prepustila to skrb uredništvu dekliškega lista V i g r e d«. Sprva smo mislili knjigo bistveno nespremenjeno ponatisniti. Zopet so pa nekatere gospodinjske šole sprožile misel, naj bi se nova izdaja priredila bolj za učno knjigo v gospodinjskih šolah in tečajih. Dobila naj bi poglavje iz dušeslovja in na podlagi tega kolikor mogoče sistematično ureditev. Upravičeni želji smo skušali ustreči. Seveda je pa bilo treba zavoljo tesnega prostora, ki je moral ostati približno stari, vse zelo stisniti. Namen je bil, knjigo tako preurediti, da bi bila prilično pripravna za učno knjigo v prej imenovanih ustanovah, pa tudi za domače branje in proučevanje ne presuhoparna. Pri preurejevanju sta dobro pomagali knjigi: dr. Bezjak in prof. Pribil: Vzgoje-slovje s temeljnimi nauki o dušeslovju, Ljubljana 1923, in dr. Fr. Ušeničnik, Vzgoje-slovna načela, Ljubljana 1918. Kjer je pa bilo količkaj mogoče, je ostalo prvotno besedilo bistveno nespremenjeno. Bog daj, da bi tudi druga izdaja prepotrebne knjige našla med Slovenkami prijazen sprejem! Škof. ordinariat knjigo gg. duhovnikom toplo priporoča. Ni samo primerna za učno knjigo na gospodinjskih tečajih, ampak koristna vsem, zlasti mladim materam in za stanovski pouk žena. 68. RAZNE OBJAVE. Nadzorniki uprave cerkvenega in nadarbinskega imetja. Predlog o tem (glej Škofijski list 1925, štev. 25) je neizvršljiv. Zato ostanejo nadzorniki uprave cerkvenega in nadarbinskega imetja gg. dekani, ki naj de-kansko vizitacijo vselej tako urede, da bodo mogli tudi to nadzorstvo točno izvršiti. Duhovne vaje za duhovnike v »Domu duhovnih vaj« pri oo. jezuitih v Ljubljani bodo še v času od 21. do 25. septembra t. 1. Loterija v korist župne cerkve v Žireh. Župni urad v Žireh si je izposloval dovoljenje efektne loterije v korist župne cerkve v Žireh za gradbene poprave in notranjo opravo. Žrebanje bo 19. marca 1926. Zadeva bodi s tem priporočena. / 69. KONKURZNI RAZPIS. Z okrožnico z dne 19. maja 1925, št. 1946, je bila razpisana župnija Podlipa v vrhniškem dekanatu. Z okrožnico z dne 29. julija 1925, št. 2909, je bila razpisana župnija Sv. Križ pri Litiji v trebanjski dekaniji. 70. ŠKOFIJSKA KRONIKA. Zavod sv. Stanislava. Franc Belec je imenovan za pravega gimn. učitelja z naslovom profesor; dr. Anton Čepon za namestnega učitelja klasične in moderne filozofije; za prefekta sta imenovana Jožef Mlakar, kaplan na Bledu, in Matija T o m jf, kaplan v Mokronogu. Imenovan je za upravitelja župnije Gozd Matija Selan, prefekt v zavodu sv. Stanislava. Premeščeni so bili: Janko Komljanec prefekt v zavodu sv. Stanislava, kot kaplan v Prečino; kaplani: Peter Flajnik iz Kočevja v Trebnje, Ivan P i v e k iz Jesenic v Kočevje, Franc Krašna iz Semiča na Jesenice, Lavrencij Kos iz Črnomlja v Semič, Alojzij Lunder iz Črmošnjic v Črnomelj, Janez Oražem iz Hinj v črmošnjice, Viktor Perko iz Zagorja ob Savi v Hinje, Jožef Ambrožič iz Prečne na Bled; vikar Karl Sparhakl iz Novega mesta v Vodice, Franc Blažič iz Vodic kot vikar v Novo mesto. Nameščeni so bili: Rudolf K a p š za ekspozita na Zdihovem, dr. Janko Ahčin kot kaplan v Mokronogu in dr. Jakob Žagar kot kaplan v Zagorju ob Savi. Izstopil je iz dušnega pastirstva v ljubljanski škofiji Albin Gnidovec, kaplan v Št. Vidu pri Stični in odšel v dušno pastirstvo v Cleveland (Ohio). Umrl je Jakob Kalan, zlatomašnik in župnik v pok. na Dobravi pri Bledu dne 28. julija 1925 v starosti 83 let. Škofijski ordinariat v Ljubljani, dne 7. septembra 1925. Vsebina: 62. Zavod sv. Hieronima v Rimu. — 63. Obveznice predvojnih dolgov avstro-ogrske monarhije (kuponski listi in obrestne pole). — 64. Kanonična vizitacija in birma. — 65. Porciunkulski odpustek. — 66. Iz rimskih kongregacij. — 67. Slovstvo. — 68. Razne objave. — 69. Konkurzni razpis. — 70. Škofijska kronika. Izdajatelj škofijski ordinariat. — Odgovorni urednik Josip Dostal. — Za Jugoslovansko tiskarno v Ljubljani: Karel Ceč.