tsüiSS: LJUBLJANSKI JütiL ŠKOFIJSKI LIST 88. Motu proprio. De catholicorum in exteras regiones emigratione. Acta Ap. Seclis, IV., p. 526. Cum omnes catholicos Ecclesia materno studio complectatur, tum peculiari quadam sollicitudine caritatis eos prosequitur, qui ut victum labore quaerant, aut meliorem sibi fortunam comparent, relicto natali solo in longinqua migrant, ubi saepius eis timendum est, ne, dum mortalis vitae rationibus prospiciunt, lamentabilem sempiternae iacturam faciant. Plura enim et'illustris Nostri Decessoris et Nostra testantur acta, quanto opere Apostolica Sedes bonorum societates foveat in salutem emigrantium institutas, quantamque praesertim adhibeat curam, ne Antistites sacrorum patiantur in re tam gravi pastoralem industriam suam desiderari. Iam vero, cum ob aucta populorum commercia et expeditiores commeatus aliasque causas plurimas, quotidie in immensum crescat emigrantium 'numerus, intelligimus Nostri muneris esse idoneum aliquod reperire providentiae genus, quo quidem horum omnium filiorum temporibus succurramus. Equidem valde commovemur maximis periculis, in quibus religio moresque versantur tot hominum, qui, ut plurimum, ignari regionis et linguae atque ope sacerdotum suorum destituti, spiritualis vitae adiumentu nec ipsi sibi parare possunt, nec, quantum satis est, expectare ab Ordinariis locorum aut a consociationibus iis, quae in id sunt institutae. Quae vero ad medendum his tantis incommodis excogitata sunt, optatum non solent habere exitum, propterea quod eorum, qui in hac gravissima causa elaborant, laudabilles conatus aut operis magnitudine superantur aut consensum et unitatem saepe non assequntur. — Nos igitur, tempus esse iudican-tes necessitatibus tam magnae multitudinis stabili quadam ratione in perpetuum subveniendi, cum S. R. E. Cardinales e Sacra Congregatione Consistoriali in consilium adhibuerimus, Motu Proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine, apud eam ipsam Congregationem novum Officium, seu Sectionem ut aiunt, de spirituali emigrantium cura constituimus. Huius Officii partes erunt, quaerere et parare omnia quaecumque opus sint, ut in iis quae ad salutem animarum pertinent, emigrantium latini ritus melior conditio fiat, salvo tamen iurte Sacrae Congregationis Fidei Propagandae in emigrantes ritus orientalis, quibus eadem Congregatio pro suo instituto opportune consulat. Ac de sacerdotibus ipsis emigrantibus hoc idem unice cavebit Officium; ad quod propterea praescriptiones ea de re, decretis Sacrae Congregationis Concilii datas, avocamus. — Itaque Sacra Congregatio Consistorialis, acce-dente Ordinariorum studio, quorum quidem ipsa confirmabit fovebitque in advenas auctoritatem, suffragante etiam opera consociationum emigrantibus adiutandis, quarum beneficam actionem, quocumque res postulaverit, diriget, divino munere poterit et quae sint, pro varietate regionum, necessitates emigrantium cognoscere, et quae peropportuna visa fuerint malorum remedia decernere. Confidimus autem fore, ut quicumque catholicam rite colunt fidem, opus tam sanctum in salutem fratrum institutum precibus atque etiam opibus, pro sua quisque facultate, promovere velint, praesertim cum pro certo habere debeant summum Pastorem et Episcopum animarum nostrarum sua ipsorum caritatis officia amplissimo in caelis praemio remuneraturum. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XV mensis augusti MCMXII, Pontificatus Nostri anno decimo. Pius PP. X. Hi 89. S. Congregatio S. Officii: i. Decretum de dispensationibus super impedimento disparitatis cultus absque debitis cautionibus nunquam concedendis. In plenario conventu supremae sacrae Congregationis sancti Officii habito feria IV die 16 aprilis 1890, proposita quaestione: »An in concedendis ab habente a Sancta Sede potestaltlem dispensationibus super impedimento disparitatis cultus praescriptae cautiones semper sint exigendae«, Emmi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores generales, re perdiligenti examine discussa, respondendum decreverunt: »Dispensationem super impedimento disparitatis cultus nunquam concedi, nisi expressis omnibus conditionibus seu cautionibus«. Eademque die ac feria SSmus D. Leo PP. XIII, in solita audientia R. P. D. Adsessori eiusdem supremae sacrae Congregationis impertita Emmorum Patrum resolutionem benigne ad-probare et confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 21 iunii 1912. L. f S. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. (Acta Apost. Sedis 1912, pag. 442.) II. Decretum de dispensatione super impedimento disparitatis cultas absque debitis cautionibus impertita. In plenario conventu supremae sacrae Congregationis sancti Officii habito feria IV die 12 iunii 1912, propositis dubiis: 1. Utrum dispensatio super impedimento disparitatis cultus, ab habente a Sancta Sede potestatem, non requisitis vel denegatis praescriptis cautionibus impertita, valida habenda sit an non? Et quatenus negative: 2. Utrum hisce in casibus, cum scilicet de dispensatione sic invalide concessa evidenter constat, matrimonii ex hoc capite nullitatem per se ipse Ordinarius declarare valeat, vel opus sit, singulis vicibus, ad Sanctam Sedem pro sententia definitiva recurrere? Emmi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores generales, omnibus mature perpensis, respondendum decreverunt: Ad 1. Dispensationem prout exponitur impertitam esse nullam. Ad 2. Affirmative ad primam; negative ad secundam partem. Et sequenti feria V die 13 eiusdem mensis SSmus D. N. D. Pius divina providentia PP. X. in solita audientia R. P. D. Adsessori eiusdem supremae sacrae Congregationis impertita Emmorum Patrum resolutionem benigne adprobare et confirmare dignatus est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 21 iunii 1912. L. f S. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. (Acta Apost. Sedis 1912, pag. 443.) III. Decretum de parochi adsistentia matrimoniis mixtis in quibus praescriptae cautiones a contrahentibus pervicaciter detrectantur (passjiva assistentia). Cum per Decretum Ne temere diei 2 augusti 1907, n. IV, expresse ac nulla facta distinctione edicatur parochos et locorum Ordinarios valide matrimonio adsistere, dummodo invitati ac rogati . . . requirant excipiantque contrahentium consensum; graves in praxi difficultates ortae sunt relate ad mixtas nuptias in quibus, denegatis pervicaciter a partibus debitis cautionibus, Sancta Sedes, attentis peculiaribus quorumdam locorum circumstantiis, materiallem tantum parochi praesentiam, per modum exceptionis ac ve-luti ultimum tolerantiae limitem, antea aliquando permiserat. Re delata ad supremam hanc sacram Congregationem sancti Officii, cui ex praescripto apostolicae Constitutionis »Sapienti consilio« integra manet . . . facultas ea cognoscendi quae circa . . . impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur, atque in plenario conventu habito feria III, loco IV, die 21 maii 1912, praevio Rmorum DD. Consultorum voto, perdiligenti examine discussa, Emmi ac Rmi Dni Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores generales, omnibus mature perpensis, decreverunt : »Praescriptionem Decreti Ne temere, n IV, § 3, de requirendo per parochum excipiendoque, ad validitatem matrimonii, nupturientium consensu, in matrimoniis mixtis in quibus debitas cautiones exhibere pervicaciter partes renuant, locum posthac non habere; sed standum taxativc praecedentibus Sanctae Sedis ac praesertim s, m. Gregorii PP.XVI. (Litt. app. diei 30 aprilis 1841 ad episcopos Hungariae) ad rem concessionibus et instructionibus: facto verbo cum Ssmo«. Et sequenti feria V die 23 eiusdem mensis Ssmus D. N. D. Pius divina providentia PP. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori huius su- premae sacrae Congregationis sancti Officii impertita, relatam sibi Emmorum Patrum resolutionem benigne adprobare ac suprema sua auctoritate in omnibus ratam habere dignatus est. Contrariis quibuscumque, etiam speciali at-que individua mentione dignis, noh obstantibus. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 21 iunii 1912. L. f S. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. (Acta Apost. Sedis 1912, pag. 443.) 90. Benedictio Machinae ad Exstinguendum incendium. Clerus, vel a proximiori Ecclesia, vel ab alio aliquo praeparato loco, procedit ad locum, ubi est machina benedicenda, canendo vel recitando: Ant.: Mansuefactus est ignis, et vim suae virtutis oblitus est: ut filii tui, quos dilexisti, Domine serventur illaesi. Ps. 65.: Jubilate Deo, omnis terra psalmum etc. Et repetitur: Ant.Mansuefactus est ignis etc. Repetita Antiphona, Celebrans, respondentibus circumstantibus dicit: Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster (secreto usque ad) V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. Salvos fac servos tuos. R. Deus meus sperantes in te. V. Mitte eis Domine, auxilium de Sancto. R. Et de Sion tuere eos. V. Nihil proficiat inimicus in eis. R. Et filius iniquitatis non apponat nocere eis. V. Renedicite ignis et aestus Domino. R. Laudate et superexaltate eum in saecula. V. Benedicite filii hominum Domino. R. Laudate et superexaltate eum in saecula. V. Qui liberat nos de medio ardentis flam- mae. R. Et de medio ignis eruit nos. V. Confitemini Domino, quoniam boVius. R. Quoniam in saeculum misericordia ejus. V. Adjutorium nostrum in nomine Dimini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. Oremus. Deus, qui tribus pueris in fornace Babylonis per Angelum tuum mitigasti flammas ignium: omnes, quaesumus, per dexteram tuam in cordibus nostris faces exstingue vitiorum; ut a temporalibus eruamur incendiis, et ab ignibus liberemur aeternis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. Oremus. Deus, cujus in manibus nos sumus et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina, famulis tuis, opitulator ad-siste; ut quoties instantibus incendii periclite-mur angustiis, toties suppetentibus ingenii foveamur auxiiis. Per Christum Dominum nostrum. R. Arnen. Oremus. Deus, justus hominum gubernator et clemens, cui tamquam Factori suo sic omnis promptior creatura deservit, ut eadem ad tormentum impiis exardescat, et ad beneficium piis lenis evadat: äurem tuam quaesumus, precibus nostris benignus intende, et hanc machinam comprimendis ignibus destinatam tua munificus benedictione perfunde: ut quoties hujus efficax instrumentum machinae viva fide piisqne cum votis fuerit adversus excitatas incendii vires adhibitum, aqua saevientes flammas ex eo jactata restinguat, et igni vim totam suae virtutis eripiat, ne incendium fidelibus in Te sperantibus molestiam afferat, neve illis eorumque bonis detrimentum ingerat : quatenus universi, ab omni formidine pariter et periculo sospites, a suis vitiis toto corde resipiscant, ac beneficiorum tuo- 16* rum memores, sincera mente cognoscant talia vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus: sibi flagella e sua quidem iniquitate prodire, et per omnia saecula saeculorum. R. Arnen, in tua miseratione cessare. Per Dominum no- Deinde Celebrans aspergit machinam et cir- strum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum cumstantes aqua benedicta. 91. Decretum S. Congregationis de religiosis de postulatu in monasteriis votorum solemnium. Quo propositum vitae religiosae perpetuo profitendae melius exploretur, et dignitati status religiosi uberius consulatur, imminutis, in quantum fieri possit, defectionibus, Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Cardinales sacrae Congregationis de Religiosis, in plenariis comitiis ad Vaticanum habitis die 2. Augusti 1912, sequentia statuerunt, nempe: 1. Quaelibet Postulans in Monasteriis votorum solemnium et clausurae papalis poterit admitti, sine praevia S. Sedis venia, servatis tamen aliis de iure servandis. 2. Quaelibet Postulans, antequam Novitia-tum ingrediatur, probanda erit per tempus, et iuxta modum, in propriis1 cuiusvis Monasterii Constitutionibus praescriptum. 3. Si nihil in istis quoad haec statuatur, tunc probatio facienda est saltem per sex menses, ita tamen, ut Postulantes, intra septa Monasterii, probationis causa, admissae, utantur veste modesti coloris, diversa ab habitu Ordinis, quem non induant, nisi quando Novitiatum proprie dictum inchoaturae sint. Facta autem de his omnibus fideli relatione sanctissimo Domino nostro Pio Papae X. per infrascriptum sacrae Congregationis Secretarium die 5. Augusti 1912, Sanctitas Sua eadem approbare et confirmare dignata est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex Secretaria sacrae Congregationis de Religiosis, die 15. Augusti 1912. L. f S. Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. f Donatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. 92. Decretum S. Congregationis de Religiosis de professione Religiosa in mortis Periculo permittenda. Spirituali consolationi Novitiarum sancti Dominici volens consulere, et ne caelesti religiosae professionis merito ipsae careant, quo professae moniales ex benignitate sanctae Sedis gaudent, S. Pius V. Constitutione Summi Sacerdotii data die 23. Augusti 1570, concessit et in-duJlsit, ut quoties aliqua ex iisdem Novitiis nondum professa, de alicuius medici iudicio, ab hoc saeculo transitura conspiceretur, ipsa, dummodo in aetate legitima jesselt. constituta, Valeret, in mortis articulo regularem professionem ante finem novitiatus emittere; atque adeo Novitiae sic decedentes consequi possent indulgentias et alias gratias, quas moniales vere professae consequebantur. Nec non iisdem monialibus novitiis tunc ita professis decedentibus plenariam peccatorum suorum indulgentiam et remissionem in forma Iubilaei 1'argiri dignatus est. Huiusmodi favor, vi communicationis privilegiorum, fuit extensus ad omnes moniales et religiosos viros qui cum Dominicana familia in privilegiis communicant. Simile deinde privilegium alia religiosa Instituta a Romano Pontifice peculiariter obtinuerunt, vel in eorum Constitutionibus a S. Sede approbatis dispositio inducta est, qua liceret ante expletum novitiatum professionem recipere Novitiorum qui in mortis periculo versarentur. Quin immo nec desunt Superiores religiosi, qui putantes se quoslibet bonorum spiritualium sui Instituti participes efficere posse Novitios periculose decumbentes, hos ad professionem etiam perpetuam admittunt. Quapropter sanctissimus Dominus noster Pius PP. X. in audientia concessa infrascripto Cardinali Praefecto die 3. Septembris 1912, ut in re tam gravi omnes dubitationes submoveantur, ac cupiens pro animarum bono hoc privilegium extendere, haec statuere dignatus est: In quocumque Ordine, vel quavis Congregatione aut Societate religiosa, vel monasterio sive virorum sive mulierum, veli etiam in Institutis in quibus, quamvis vota non emittantur, in communi tamen vita agitur, more Religiosorum, liceat exinde Novitios, seu Probandos, qui medici iudicio graviter aegrotent, adeo ut in mortis articulo constituti existimentur, ad professionem vel consecrationem aut promissionem iuxta proprias Regulas seu Constitutiones admittere, quamvis tempus novitiatus vel probationis nondum expleverint. Attamen, ut novitii seu probandi ad supra-dictam professionem aut consecrationem aut promissionem admitti queant, oportet: 1. Ut novitiatum seu probationem canonice inceperint. 2. Superior, qui Novitium seu Probandum ad professionem vel consecrationem aut promissionem admittit, sit ille qui monasterium vel novitiatus aut probandatus domum actu regat. 3. Formula professionis vel consecrationis aut promissionis sit eadem quae in Instituto extra casum aegritudinis in usu est; et vota, si nuncupentur, sine temporis determinatione aut perpetuitate pronuntientur. 4. Qui huiusmodi professionem, consecrationem vel promissionem emiserit, particeps erit omnium omnino indulgeritiarum, suffragiorum et gratiarum, quaeReligiosi vere professi in eo- dem Instituto decedentes consequuntur; eidem autem plenaria peccatorum suorum indulgentia et remissio in forma Iubilaei misericorditer in Domino conceditur. 5. Haec professio vel consecratio aut promissio, praeter gratias in praecedenti articulo enuntiatas, nullum omnino alium producit effectum. Proinde: A. si Novitius seu Probandus post huiusmodi professionem vel1 consecrationem aut pro-mtissionem intestatus 'decedat, Institutum nulla bona vel iura ad ipsum pertinentia sibi vindicare poterit; B) si convalescat antequam tempus novitiatus seu probandatus exspiret, in eadem omnino conditione versetur ac si nullam professionem emisisset; ideoque a) libere, si velit, ad saeculum redire poterit; et b) Superiores illum dimittere valent; c) totum novitiatus seu probandatus tempus in singulis Institutis definitum, licet si ultra annum, explere debet; d) hoc tempore expleto, si perseveret, nova professio seu consecratio vel promissio erit emittenda. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Secretaria S. Congregationis de Religiosis, die 10. Septembris 1912. L. f S. I. C. Card. Vives, Praefectus. t Donatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. 93. Decretum de indulgentiis Pio viae crucis exercitio adnexis. Pium Viae Crucis, ut aiunt, exercitium, ad salutiferam sanctissimi D. N. Iesu Christi Passionem recolendam, a Romanis Pontificibus enixe commendatum ac pluribus indulgentiis ditatum fuisse neminem latet. Et quoniam non semper nec ab omnibus, erectas singulariter Stationes obeundo, peragi illud poterat ; non defuit apostolica Sedes, pro iis qui aut infirma valetudine aut alia iusta causa impedirentur, brevioribus precibus, ante simulacrum SsmiCrucifixi per Fratres Minores — queis ex privilegio apostolico pii eiusdem exercitii moderamen spectat — ad hoc benedictum recitandis, easdem indulgentias ad-nectere. Cum igitur per huiusmodi concessionem omnium fidelium utilitati satis cohsultum fuerit; Emi ac Rmi DD. Cardinales Inquisitores gene- rales, in plenario conventu habito feria IV. die 8. maii currentis anni, omnibus mature perpensis, consulendum Ssmo decreverunt, ut quascumque alias, praeter mox memoratam, hac super re concessiones, nominatim vero quae Coronas, quas vocant, Viae Crucis respiciunt revocare, abrogare ac penitus ab'olere dignaretur: insimul declarando, facultate« omnes Coronas supradictas hunc in effectum benedicendi, sacerdotibus quibuslibet, tam saecularibus quam regularibus, in praestantioribus etiam dignitatibus constitutis, hucusque quomodocumque impertitas, statim ab huius Decreti promulgatione, nullius amplius esse roboris. Et sequenti feria V die 9 eiusdem mensis et anni, sanctissimus D. N. Pius divina providentia Pp. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, Emorum Patrum votis annuens, propositam ab eis resolutionem, suprema Sua auctoritate, in omnibus et singulis adprobare et confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque, etiam specialissima mentione dignis, non obstaintibus. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 24 iulii 1912. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. (Acta Apost. Sedis 1912, pag. 529.) 94. Ex S. Congregationes indicis. De facultate ab Episcopo concendenda Auctori non subdito. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinatum a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa X Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae eorumdemque proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa Christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 6 Maii 1912, ad dubium: Utrum Episcopus loci, in quo aliquis auctor eidem non subditus librum, a proprio Ordinario iam examinatum et praelo dignum iudicatum, publici iuris facere desiderat istius libri impres- sionem permittere possit, quin eum novae censurae subiicere debeat, respondendum censuit: Affirmative, apponendo iudicium »nihil obstare« censoris alterius dioecesis, ab istius Ordinario sibi transmissum. Quibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas Sua respo'nsionem Eminentissimorum Patrum confirmavit et promulgari praecipit. Datum Romae die 9 Maii 1912. L. t S. Card. Franciscus Delia Volpe. Thomah Esser, O. P., Secretarius. 95. Preskrbnina duhovniška povečana. C. kr. deželna vlada za Kranjsko je z dopisom z dnle 24. avgusta 1912, št. 4060, semkaj sporočila: 1. Auf Grund der dem k. k. Ministerium für Kultus und Unterricht laut Erlasses vom 28. Jänner 1912, ZI. 54.222, mit Allerhöchster Entschließung vom 19. Dezember 1911 allergnädigst erteilten Ermächtigung werde unter Festhaltung an den für den Anspruch der katholischen Geistlichkeit auf den Tischtitelbezug aus dem Reii-gionsfonds bisher in Geltung stehenden Normen das Mindestausmaß dieses Bezuges vom 1. Jänner 1912 an vorbehaltlich der verfassungsmässigen Genehmigung der orforderlichen Mittel m i t 4 5 0 K festgesetzt. Da in Krain Priester nicht vorhanden sind, w;elche im Genüsse einer Tischtitelversorgung stehen, welche den Betrag von 450 K nicht erreichen würde, erscheint eine Amtshandlung in dieser Hinsicht nicht notwendig. 2. Im Grunde der obzitierten Allerhöchsten Ermächtigung und unter dem obenerwähnten Vorbehalte wird ferner — wie bisher — bei dem Vorhandensein berücksichtigenswerter Umstände das Ausmaß der den genannten Priestern zu gewährenden Ruheversorgung nach Prüfung des, einzelnen Falles eine angemessene Erhöhung erfahren können, wobei jedoch nunmehr a 1 s oberste Grenze des Tischtitelsbezuges anlog der Bestimmung des § 4 des Gesetzes vom 27. Februar 1907, R.-G.-Bl. Nr. 56, der Betrag von 2000 K zu gelten haben wird. Die k. k. Landesregierung beehrt sich hievon das hochwürdige fürstbischöfliche Ordinariat mit dem diensthöflichen Ersuchen in die Kenntnis zu setzen, wegen eventueller Erhöhung der den einzelnen im Ruhestande befindlichen Priestern zukommenden Tischtitelbezüge motivierte Anträge anher stellen zu wollen. Diese Anträge wollen jedoch nicht kommu-lativ, sondern für jeden Priester separat gestellt werden. Hiebei wolle jedoch beachtet werden, daß die Zuerkennung des nunmehrigen Höchstbezu- ges nur bei Vorhandensein von ganz besonders rücksichtswürdigen, eine ausnahmsweise Behandlung rechtfertigenden Umständen dem k. k. Ministerium in Vorschlag gebracht werden kann. Doslej je bila preskrbnina duhovnikov, ki niso imeli pravice do pokojnine, le 210 gld. = 420 K. (Cf. odlok c. kr. ministrstva za bogočastje in uk z dne 4. junija 1886, št. 3449, v Škofijskem Listu, 1886, str. 112.) Odslej bo torej od 450 do 2000 K. Do te preskrbnine imajo pravico duhov- niki, ki so oboleli pred nastopom v dušnem pastirstvu, ali ki opravljajo kako privatno dušno pastirsko ali drugo ne za javno pripoznano službo. Dušni pastirji in duhovniki v javnih službah dobivajo pokojnino po zakonu z dne 19. septembra 1898, drž. zak. št. 176, oziroma z dne 27. februarja 1907, drž. zak. št. 56. Po tukajšnjem mnenju ni sedaj v ljubljanski škofiji nobenega duhovnika, ki bi ga zadevala ta nova določba. 96. Različne opazke. 1. Periodična poročila in izkaze za š e mati z e m 1. 1913. naj župni uradi čimprej pošljejo dekanijskim uradom, ki bodo razpreglednice za svoje dekanije sestavili. Naznanijo naj se zlasti vse izpremembe, n. pr. število duš pri zadnjem ljudskem štetju, izpremembe pri poštnih postajah, število šolskih razredov in vzporednic, strokovnoobrtnih nadaljevalnic, izpremembe glede šolskih nadzornikov in predsednikov krajnih šolskih svetov, število direktorijev in šema-tizmov. Kjer se ni nič izpremenilo, naj se sporoči, da ni izprememb. Tako poročilo je potrebno, da se po nepotrebnem ne čaka. 2. Za opravljene verskozakladne m a-, š e upravitelji izpraznjenih župnij ne dobe odškodnine vsled razpisa c. kr. ministrstva za bogočastje in uk z dne 19. marca 1912, št. 10.201. 3. D u h o v n e v a j e. Samostanski predstojniki naj bllagovolijo, če tega še niso storili, do 20. novembra 1912 semkaj naznaniti imena duhovnikov, ki so ondi letos opravili duhovne vaje. 4. Glede brevirja na vernih duš d an 2. novembra 1912 je treba pomniti, da velja že letos Titulus XIII bule Divino afflatu: In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, omissis Officio et Missa diei currentis , fit tantum Officium cum Missa pro Defunctis, prout in Appendice novi Psalterii praescribitur. Samo Vesperae so dvojne. 5. Cerkveni računi za 1. 1911., ki še niso predloženi ordinariatu, naj se čimprej vpo-šlijejo. 97. Cerkvena pristojnost gažistov in moštva c. in kr. žrebčarn. C. in kr. vojni superiorat v Gradcu sporoča z dopisom z dne 10. oktobra 1912, št. 1232, semkaj: Das Feld superiorat bringt zur hochgeneigten Kenntnis, daß laut Zirkularverordnung des k. u. k. Kriegsministeriums vom 6. Oktober 1912, Praes. N. 8797, N. V. B. 43, Stück ex 1912, die Ga-gisten und die gesamte Mannschaft der staatli- chen Pferdezuchtanstalten (Gestütsbranche) mit 15. Oktober 1912 in die Landwehr übersetzt werden. Hiedurch scheiden sie auch aus der militärgeistlichen Jurisdiktion. O čemer se častiti župni uradi s tem obveščajo. 98. Slovstvo. Annus liturgicus cum introductione in dis- cas emendata. Oeniponte. Typis et Sumptibus ciplinam liturgicam. Auctore Michaele Gat- Feliciani Rauch (L. Pustet) 1912. Str. 424. Cena terer S. J. Editio tertia iuxta novissimas rubri- nevez. 3 40 K, vez. 4*40. Vsebina: 1. Natura liturgiae. 2. Conspectus historicus evolutionis liturgicae. 3. Legislatores liturgici. 4. Libri liturgici. 5. Decreta s. rituum Congregationis. 6. Natura anni liturgici. 7. Partes anni liturgici. 8. Kalendarium liturgicum. 9. Notae pro clericis Breviarium recitantibus. 10. Cyclus natalicius. 11. Cyclus paschalis. 12. Tempus post Pentecosten. 13. Festa particularia sive locorum et ecclesiarum propria. 14. Tabellae occu-rentiae et, concurrentiae. 15. Catalogus festorum primariorum et secundariorum. Krščanski Detoljub. Vso zalogo »Kršč. Deto-Ijuba« je prevzela Katoliška Bukvama. Ondi se dobivajo poleg starejših letnikov »Kršč. Deto-ljuba« (k 60 h) še naslednji spisi: Podobica sv. Alojzija 10 h (vez. 20 h), Spominek prvega sv. obhajila 12 h, Ali znaš? 12 h, Mala zakladnica 10 h, Šestnedeljska pobožnost na čast sv. Alojziju 20 h, Obiskovanje presv. Rešnjega Telesa 6 h, Dobra spoved, vez. 40 h, Nedolžnim otrokom 14 h, Molimo! 1. Kako? 2. Zakaj? 20 h, Kako ti je ime? 1. Sv. Anton Padovanski 12 h, 2. Sv. Frančišek Sal. 10 h, 3. sv. Roza Limanska 10 h, 4. sv. Neža 10 h, sv. Marija Magdalena 10 h, sv. Janez Evangelist 10 h, sv. Katarina 10 h, sv. Stanislav Kostka 12 h, sv. Angela 8 h, sv. Germa'na 10 h, Frančiška Malvina O’Connor 6 h, Boj zoper lažnjivost 10 h, Sv. križev pot 16 h, Šopek povesti o četrti zapovedi 8 h, Zgledi bogoljubnili otrok iz vseh časov krščanstva. Trije zvezki po 60 h. 99. Škofijska kronika. Cerkveno odlikovanje. Čast. gosp. Anton Gabrič, župnik v Cerkljah pri Krškem, je bil imenovan za kn. šk. duhovnega svetnika. Premestil je nemški viteški red č. P. Rafaela Grobljarja, kaplana v Semiču, v Ormož in P. Anzelma Polaka iz Ljubljane v Semič. Imenovan je bil č. g. Franc Seve r, župnik v Šent Vidu pri Vipavi, za soupravitelja na Lozicah. Preselil se je preč. g. Mihael Saje, duh. svetnik in župnik v p., na Skaručino, in č. gosp. Peter Režek, župnik v p. v Ljubljano, Vr-hovčeva ulica 9. Konkurznega župnijskega izpila dne 9. in 10. oktobra t. 1. so se udeležili v Ljubljani sledeči čč. gg.: Ivan Rihar, prefekt v zavodu sv. Stanislava v Šent Vidu nad Ljubljano; Franc Juvan, župni upravitelj pri Sv. Križu nad Jesenicami; Janez Kepec, župni upravitelj v Selcih; Josip Gostiša, kaplan v Trnovem v Ljubljani; Janez Opeka, kaplan v Komendi; Janez Miklavčič, župni upravitelj na Vrhu (Sv. Trije kralji,) (I. polovica); Anton Vadnal, kaplan v Cerkljah pri Krškem; Franc Pečarič, kaplan na Dovjem (II. polovica). Umrla sta čč. gg.: Ludovik Jenko, župnik v p., na Skaručini 5. oktobra t. 1., in Franc Bukovec, župnik tržaško-koperske škofije v p., v Soteski pri Toplicah 10. oktobra. Priporočata se v molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 28. oktobra 1912. Vsebina: 88. De catholicorum in exteras regiones emigratione. — 89. Decretum 1. de dispensationibus super impedi- mento disparitatis cultus absque debitis cautionibus nunquam concedendis, 2. de dispensatione super impedimento disparitatis cultus absque debitis cautionibus impertita, 3. de parochi passiva assistentia. — 90. Benedictio machinae ad extinquendum incendium. — 91. Decretum S. C. de Religiosis de postulatu in monasteriis votorum solemnium. — 92. Decretum S. C. de Rel. de professione religiosa in mortis periculo permittenda. — 93. Decretum de indulgentiis pio viae crucis exercitio annexis. — 94. De facultate ab Episcopo concedenda Auctori non subdito. — 95. Preskrbnina duhovniška povečana. — 96. Različne opazke. — 97. Cerkvena pristojnost gažistov in moštva c. kr. žrebčarn. — 98. Slovstvo. — 99. Škofijska kronika. Izdajatelj kn.-šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska — Tiskala Katoliška tiskarna.