ZGODOVINSKI ZBORNIK. PRILOGA j* LAIBACHER DIOECESANBLATT-U." Izhaja v nedoločenih obrokih. «3« Tretje leto. I^jubljana, meseca julija 1890. Številka 12. m Diplomatarij. Zatrtje (suppressio) oglejskega patrijarhata in ustanovitev goriške oziroma videmske nadškofije. (Nadaljevanje.) g 8. Deinde quum, sieut accepimus, in ea parte Dioecesis Aquilejensis, quam a Vicario Apostolico regendam decrevimus, nonnullae sint Parochialium, quae extra Vicariatus praedicti fines sunt constitutae; aliae autem Matrices hujusmodi extra Vicariatum sitae, Filiales Ecclesias habeant intra districtum ab Apostolico Vicario, ut praefertur, in spiritualibus gubernandum; volumus atque decernimus, ut quatenus ita se res habeant, nihil circa easdem Ecclesias, earumque respectivas superioritates ac dependentias innovetur: nec ulla tam hujusmodi, quam aliarum quarumcumque Parochiarum dismembratio fiat; prout etiam nihil de bonis immobilibus, seu mobilibus pretiosis ad easdem Parochiales, sive ad alias quascumque Ecclesias pertinentibus, alienetur; sed, salvis juribus emmciatae Matricitatis pro iis Ecclesiis, quibus ea competere dignoscuntur, earum Ecclesiae Filiales in diverso districtu constitutae, pro eo quod pertinent ad jura Episcopalia in personas animarum curae praepositas, ipsamque actualem curam, ab eo Superiore Ecclesiastico dependeant, qui in hujusmodi districtu jurisdictionem exercebit; nimirum a Vicario Apostolico, si Ecclesiae ipsae intra Vicariatus limites existunt; si vero extra eos constitutae sunt, ab Ordinario illius loci, in quo eaedem sitae comperiuntur. § 9. Praeterea, cum inter alias facultates praedicto Vicario Apostolico a Nobis superius concessas, atque tributas, ea etiam sit, ut Synodum Dioecesanam con- vocare, et celebrare valeat; cumque hujusmodi Synodi celebratio haberi non soleat, nisi post expletam Visitationem, in qua Ecclesiarum, et Cleri, Populique necessitates, sive delectus quibus per Synodalia Decreta occurrendum, atque medendum est, agnoscuntur; quatenus praedictus Carolus Vicarius Apostolicus, peracta Visitatione praedicta, atque omnibus per commissum sibi regionis tractum diligenter animadversis, opportunum, aut necessarium duxerit hujusmodi Synodum congregare; sicuti plerisque Episcopis, ad evitanda controversiarum et offensionum pericula, prudenter in more positum est, Synodorum a se congregandarum specimen, et Constitutiones, quas in ipsis edere meditantur, Apo-stolicae Sedis examini in antecessum subjicere; quamquam ipsi jure proprio, nec ulla speciali ipsius Sedis licentia ad hoc indigentes, Synodum cogant; ita volumus ac praecipimus, ut ab eodem Carolo Vicario, ante Synodi convocationem, consulatur haec ipsa Apostolica Sedes, cujus auctoritate ac delegatione hujusmodi Ecclesiastici regiminis munia ab ipso exercebuntur; actum Personas, quas ad Synodum evocare intendit, super quibus controversiae plerumque non desunt, tum Decreta, quae in eadem edenda ac publicanda putabit, ne forte litium et perturbationum fomenta fiant, distincte repraesentet; id maxime cavendo, ne aut in Visitatione, aut in Synodo, Decretum ullum condat atque edat, in (pio Personae, Ecclesiae, aut res, extra Vicariatus sui limites constituae, comprehendantur; aliudve cjiiitl faciat, ex (juo dissensiones et controversiae nunc nimium vigentes foveri aut augeri possint. Quapropter Constitutiones atque Decreta, quaecumque in Synodo a dicto Carolo Vicario Apostolico per praesentes deputato, vel ab ejus Successoribus fient, nullam vim aut efficaciam habere volumus atque decernimus, nisi postquam a Nobis seu a Successoribus nostris Romanis Pontificibus, cognita, approbata, et confirmata fuerint. § 10. Insuper cum in Civitate Aquilejae quoddam Monialium Monasterium adsit, unius Apostolici Delegati gubernio subjectum, cujus quidem jurisdictionis exercitio in hujusmodi Monasterium atque Moniales nullum obstat impendimentum; ideo circa illud nihil innovari, sed omnia in eo statu, in quo nunc sunt, remanere volumus, et decernimus. $ 11. Denique Patriarchalis Ecclesiae Aquilejensis, ejusque capituli, jura, praerogativas, praeeminentias, libertates, exemptiones, immunitates, statuta, laudabiles« (pie consuetudines, intacta et illaesa permanere volentes, nullum jurisdictionis actum in ipsius Capituli Dignitates, atque Canonicos, seu adversus ipsos, a saepedicto Carolo Vicario Apostolico nunc deputato, aut ab ipsius Successoribus forsan deinceps deputandis, exerceri posse decernimus, atque statuimus; volentes dumtaxat, ut dum iidem Dignitates, atque Canonici in Civitate Aquilejae residebunt, si quid forte ab eorum aliquo adversus Canonica statuta et Triclentini Concilii decreta, quae ad vitam et honestatem Clericorum, sive ad consuetum Ecclesiae, et Chori servitium pertinent, ex humana fragilitate admitti contingat; qui talia egerit, fraterne admoneri debeat ab eodem Carolo Vicario Apostolico; qui si nihilominus eum, quem sic admonuerit, nequaquam se emendare conspexerit, vel etiam, ubi aliquem eorum ejusmodi excessus perpetrasse cognoverit, propter quos, ad aliorum exemplum, debitis animadversionibus coerceri mereatur; in hujusmodi casibus (quos Deus pro sua clementia dignetur avertere) volumus per eumdem Carolum Vicarium Apostolicum quamprimum omnia referri ad hanc Apostolicam Sedem; quae, audito etiam ipsius Vicarii consilio ac voto, opportuna pro rerum circumstantiis remedia adhibere non omittet. i; 12. Caeterum omnibus et singulis, ad quos spectat, et pro tempore spectabit, in virtute Sanctae Obe-dientiae. et pro debita Sedis Apostolicae reverentia, per easdem praesentes praecipimus et mandamus, ut dictum Carolum electum Menniten. ad demandatum sibi Vicarii Apostolici Oflicium in praedicta parte Dioecesis Aquilejensis Austriacac Familiae Principum temporali dominio subjecta, et ad ejusdem Officii liberum exercitium, juxta tenorem earundem praesentium, recipiant et admittant; eumque in nostrum et Sedis Apostolicae Vicarium et Delegatum in praemissis, durante Vicariatu, deputatione, ac beneplacito hujusmodi, recognoscant; eique in omnibus, quae ad idem Officium pertinent, respective pareant, faveant, et assistant; nec non ipsius mandata et salubria monita humiliter suscipiant, et efficaciter adimplere procurent; alioquin sententias et poenas, quas rite tulerit et statuerit in rebelles, ratas habebimus, et hujus Apostolicae Sedis auctoritate faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam, inviolabiliter observari. S 13. Decernentes, easdem praesentes Litteras, et in eis contenta et statuta quaecumque, etiam ex eo, quod quilibet in praemissis, seu in eorum aliquo, jus aut interesse habentes, vel habere praetendentes quo-modolibet, cujusvis status, ordinis, praeeminendae, et Ecclesiasticae, aut Mundanae Dignitatis existant, etiam specifica et individua mentione et expressione digni, illis non consenserint, nec eorum aliquos ad ea vocatos, vel etiam nullo modo, aut non satis auditos, dici, aut praetendi possit, aut ex alia qualibet etiam juridica, et privilegiata causa, colore, praetextu, et capite, etiam in corpore juris clauso, nullo subreptionis aut obreptionis vitio, seu intentionis nostrae, aut interesse habentium consensu, aliove quolibet defectu notari, impugnari, aut in controversiam vocari posse; sed tamquam ex officii nostri, debito, ac motu proprio, et certa scientia nostris, factas et emanatas, omnimoda firmitate validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, eidemque Carolo Vicario Apostolico, aliisque ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, plenissime suffragari, ac respective ab eodem, aliisque omnibus quos concernunt, et concernent in futurum, in omnibus et per omnia inviolabiliter observari; sicque et non aliter per quoscumque Judices Ordinarios, et quacumque etiam Apo-stoliea auctoritate delegatos, etiam S. R. E. praedictae Cardinales de latere Legatos, et Apostolicae Sedis Nun-cios, aliosque quoslibet, sublata eis. et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari et definiri debere; irritum quoque et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. $ 14. Non obstantibus de jure quaesito non tollendo, aliisque nostris et Cancellariae Apostolicae Regulis, seu Apostolicis, ac in Universalibus, Provincialibus, et Synodalibus Conciliis editis, generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus; nec non quibusvis, etiam Apostolicae Sedis scientia et tolerantia, vel ejusdem temporali provisioni inductis, aut etiam expressa et perpetua confirmatione, vel quavis firmitate. alia roboratis usibus, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, Privilegiis quoque, Induitis, aut Litteris Apostolicis, cuilibet Ecclesiae, aut quibuscumque Personis, quacumque Ecclesiastica, aut Mundana Dignitate fulgentibus, etiam specifica et individua mentione dignis, sub quibuscumque formis, et verborum tenoribus, etiam motu simili, et de Apostolicae potestatis plenitudine, scu consistorialiter, in contrarium praemissorum concessis, et emanatis; Quibus omnibus, et singulis, etiamsi, pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua mentio facienda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, eorum tenores, formas, causas, et occasiones, eisdem praesentibus, perinde ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, hic inserti forent, pro plene et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat plenissime derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub An nulo Piscatoris die 27. Junii 1750. Pontificatus Nostri Anno Decimo. 13. Nagovor (Allocutio) papeža Benedikta XIV. v tajnem lionzistoriju v ponedeljek dne 5. julija leta 1751 o zatoni oglejskega patrijarhata in ustanovitvi dveh nadškofij, namreč videmske in goriške. Venerabiles Fratres. § 1. Perspectam Vobis ex hoc ipso loco ante biennium, cognitamque fecimus mentem nostram deligendi Vicarium Apostolicum, qui administrandam susciperet eam partem Dioecesis Aquilejensis, quae ad Venetae Reipublicae ditionem minime pertinet. Cum vero Vicarium ipsum Apostolicum jam elapso anni spatio constituimus, aperte declaravimus, tum in Allocutione, quam in Consistorio pro-nunciavimus, tum in Literis Apostolicis, (pias super hoc negotio edidimus, ita Vicarium Apostolicum interea temporis a Nobis deputari, ut tamen firmiori remedio uti parati essemus, si Partes inter se dissidentes aliquando convenirent, initasque ab ipsis pactiones Nobis patefacerent, ut illas accurate perpenderemus, nostroque judicio probaremus. 5? 2. Interim Carissima in Christo Filia Nostra Maria Theresia Illustris Regina Bohemiae et Ilungariae, et Imperatrix; Dilecti quoque Filii Nobiles Viri Dux, et Senatores Reipublicae Venetae, unanimi consensu nonnulla inter se pacta statuerunt, quae Nobis deinde proposita sunt, ac diligenter examinata, libentissime comprobanda judicavimus. § 3. Summa totius rei in eo posita est, ut Patri-archatus Aquilejensis perpetuo supprimatur, dUoque erigantur Archiepiscopatus, quorum unus Utini, alter (lo-ritiae constituatur. Quapropter hujusmodi consilium am-plectentes, quod magis consentaneum utiliusque ad animarum salutem administrandam, pacemque inter Catholicos Principes stabilius conservandam, peritissimis viris ultra citraque montes visum est; insuper inhaerentes pactionibus communi 1 ‘artium assensu f irmat is; Apo-stolicam Constitutionem in lucem edituri sumus, qua de medio tollentes Patriarchatum Aquilejensem, duos Archiepiscopatus instituimus iis in locis, quos superius memoravimus, utrique suos limites tribuentes, quibus non solum ipsorum propria Dioecesis, sed etiam propria cujusque Provincia discernantur; omniaque partita, definita, ac distincta inter ipsos ita sint, ut in auctoritate exercenda nullum in posterum alter alteri inferre queat impedimentum; in quo publicae pacis, et quietis stat. fundamentum. t? 4. Sacrorum Canonum scientia, rerumque ad Ecclesiasticam historiam spectantium cognitione Vos ita praeditos arbitramur, ut supervacaneum judicemus vestris oculis argumenta subjicere, quibus Pontificum auctoritas innititur in novis erigendis, vel abolendis Patriar-chatibus, Archiepiscopatibus, et Episcopatibus, et in ipsis Dioecesibus dividendis, videlicet, cum uni Dioecesi partem attribuunt, quae, reliquis partibus adjunctis, aliam Dioecesim integre constituebat. Vestram quoque eruditionem offenderemus, si Patriarchatus Aquilejensis initia Vobis in memoriam revocare vellemus, qui profecto a Schismate, quod Trium Capitulorum dictum est, saeculo sexto dimanavit; quod quidem magis praeclari rerum Scriptores adfirmant, quique magis eidem Patriarchatui suffragantur. Silentio praeteribimus exempla praeteriti temporis, quibus Patriarchatus in duos Archiepiscopatus, vel duo constituti Archiepiscopatus comprobantur, secreta in duas partes Dioecesi, vel Provincia, quas unus tantum Archiepiscopus obtinebat. Nos quidem multum laboris insumpsimus in hujusmodi antiquitatis monumentis perquirendis; plura etiam congessimus, ut privato studio nostro indulgeremus, utque magis perspicue intelligeremus, quid consilii a Nobis capiendum esset, cum hujus generis negotia proponerentur. Verum, si haec omnia in medium Vobis adduceremus (iit vulgato proverbio utamur), noctuas Athenas ferre videremur. Accedit etiam, quod alienum prorsus est, nostram ve-stramque hujus diei laetitiam, memoria veterum dissidiorum, atque bellorum, quae inter Principes exarserunt, perturbare, et gravissimas difficultates recensere, quae ob temporum calamitates in cura animarum gerenda objectae fuerunt. Quamobrem, ut hujusmodi impedimenta de medio tollerentur, iidem Principes nonnullas 12* inter se pactiones statuerunt, quas deinde Nobis propositas, assensu nostro, uti dictum est, confirmavimus, easque mandandas executioni quamprimum censemus. S o. Itaque Vos hortamur magnopere, ut animos vestros ad Deum, a quo bona universa descendunt, no-biscum convertatis; quem protecto tam magni singula-risquc beneficii solum auctorem dignoscimus, ac fatemur. Ipse lumen suum Nobis impertivit. Ipse animum nostrum graviter afflictum, et perculsum erexit, ac virtute sua corroboravit, ut labores, contrarios eventus, mentis aegritudines, omnemque tristitiam libenter ac fortiter sustineremus. Denique ipse gravissimum hoc negotium hoc potissimum tempore ad finem perduxit, quo Nos, licet immerentes, Suminum Pontificatum gerimus; ut exploratum fieret omnibus, a Domino factum esse istud, quod est mirabile in oculis nostris; siquidem contingere id poterat, cum alii Romani Pontifices Praedecessores Nostri hanc Apostolicam Sedem tenerent, qui nos quidem pari auctoritate exaequabant, meritis tamen longe nobis praecellebant. S 6. Itaque Deo beneficentissimo singulares agimus gratias, et habebimus perpetuas. Sed, quoniam Ipse; causis secundis, veluti quibusdam instrumentis, uti consuevit, ut ea perficiat, quibus hunc Orbem terrarum complere statuit: iisdem Nos quoque referre gratias debemus, et meritas laudes impertiri. Carissimae in Christo Filiae Nostrae Mariae Theresiae llungariae et Bohemiae Reginae Illustris et Imperatricis animum Deus Optimus Maximus spiritu pacis, ac verae Religionis inflammavit, cui sane ipsa sine ulla cunctatione paruit, adducta potissimum pietatis studio, quo Principes Austriacae Domus suae prae caeteris semper commendati fuerunt. Dilectos quoque f ilios Nobiles Viros Ducem, ac Senatores Venetae Reipublicae eodem spiritu pacis ac verae Religionis Deus incendit, quem ipsi facili paratoque animo susceperunt, ut Praedecessorum suorum, qui, eximia facinora pro Christiana Fide toties peracta, maximis laudibus ubique celebrantur, praeclara exempla sequerentur. Ilis sane fundamentis excitatum, conditumque fuit universum aedificium, perlectumque negotium. Quam ob causam ipsos rei totius Artifices non modo debitis laudibus prosequimur, sed gratias quoque Nos habituros sincera mente fatemur. $ 7. Eodem prorsus animi sensu commendamus, plurimasque rependimus gratias Dilectis Filiis Nostris hoc loco praesentibus, Carolo Cardinali Rezzonico, et Mario Cardinali Millino, qui in gerendo, ac demum in perficiendo tam gravi negotio, nihil omnino intentatum reliquerunt, ut illud ad suum finem perducerent, inte-gramque servarent inter Principes concordiam, quorum causam ac rationes tuebantur. Siquidem nihil aliud sibi ante oculos propositum habebant, quam animarum saluti prospicere, Deique gloriam amplificare; a quo procul dubio, dum in vivis agent, et postquam mortalitatem exuerint, mercedem meritis consentaneam assequentur. 14. Sulla papeža Benedikta XIV., zadevajoča popolni zator in stalno odpravo oglejskega patri jarhata ter ustanovitev dveh nadškofij, videmske in gor iške, z drugimi primernimi ukrepi. — Rim, (i. julija 1751. BENEDICTUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Injuncta Nobis a Supremo Pastorum Principe, lj * cujus vices in terris plane immerentes gerimus, Ecclesiarum omnium solicitudo, Nos usque a primis Pontificatus nostri annis adduxit, ut gravissimum Aquilejensis Patriarchatus negotium a Praedecessoribus nostris llo-manis Pontificibus jam pridem susceptum, et a pluribus eorum diu multumque agitatum prosequeremur; nil aliud Nobis in nostrae tractationis initio, progressu, fine-que proponentes, quam id, quod iisdem quoque Praedecessoribus nostris propositum semper fuisse non dubitamus; ut scilicet Aquilejensis Ecclesiae status ita disponeretur, prout optimo regimini animarum eidem subjectarum, et libero spiritualis gubernii exercitio magis congruere, et opportunum fore dignosceretur. 5? 1. Hunc unice scopum prae oculis habentes, su- 2) perioribus annis certam quandam Ecclesiastici regiminis formam in ulteriori Aquilejensis Dioecesis parte interea observandam statuimus; sperantes gradum hinc factum iri, ad lirmum, stabilemque rerum ordinem, per (piem vigentes perturbationes perpetuo tollerentur, ibidem feliciter constituendum; quemadmodum colligere licet ex nostris Literis Apostolicis incipientibus: Omnium Ecclesiarum, cpias die XXIX. Novembris anni MDCCXLIX., et ex iis. quarum initium est: Postquam per alias, quasque die .XXVII. Junii anni MDCCL. in forma Brevis edidimus; quibus nimirum, temporaneum urgentibus necessitatibus remedium aptantes, decrevimus, illud tamdiu duraturum fore, donec aliqua ratio communi Partium consensit, nostraque aut Successorum nostrorum approbatione, iniri valeret, per quam animarum Fidelium necessitatibus consuleretur. *) Marginalne o po mn je so zaradi pičlega prostora ob robu postavljene pod črto; ob robu stoje pa zbog ložje razpregled-nosti zaporedne številke, označujoče dotične marginalije. ’) Pontifex ex pastoralis polici tudi tiis officio Aquilejensis Ecclesiae statum componere cupit. *) Temperamenta capta pro meliori Animarum regimine, donec de firmo remedio inter Partes conveniret. S 2. Ver um scientes, omne datum optimum, et omne donum perfectum ab Omnipotente Deo petendum, et expeetandum esse, nunquam omisimus in toto gravissimae causae . decursu, Divinam Majestatem, interpositis etiam aliorum orationibus, enixe exorare, ut inter perturbationum procellas, et multiplicium difficultatum scopulos, trepidantem consilii nostri navim in portum Nobis optatum, ad afferenda nimirum animabus Christi Sanguine redemptis necessaria salutis aeternae subsidia, afilante Spiritus sui aura, deducere dignaretur. i? 3. Invocantes Nos exaudivit misericors Dominus, dumque maximarum tribulationum, et amaritudinum fluctibus jactaremur, misit ex alto adjutorium suum, factaque tranquillitate, Nos uberi consolationum suarum dulcedine recreavit. Ipse etenim, in cujus manu sunt Regum corda, uno eodemque tempore Carissimae in Christo Filiae Nostrae Mariae Theresiae Ilungariae et Bohemiae Reginae Illustris in Romanorum Imperatricem Electae animum inclinavit : ut de proponendo stabili remedio pro Aquilejensibus rebus perpetuo componendis cogitaret, simulque effecit, ut Dilecti Filii Nobiles Viri Dux et Respublica Yenetiarum concordi studio id ipsum optarent. Cujus rei indubium testimonium Nobis praebuerunt Epistolae ad Nos conscriptae tum a praedicta .Maria Theresia Regina in Imperatricem Electa sub die XYII. Martii currentis anni MDCCLI., quas Nobis exhibuit Dilectus Filius noster Marius hujus S. 1!. E. Presbyter Cardinalis Millinus nuncupatus, tum a praefato Yenetiarum Duce sub die XXXI. ejusdem mensis, et anni, (pias dilectus quoque Filius noster Carolus ejusdem S. R. E. Presbyter Cardinalis Ee/zonicus etiam nuncupatus Nobis exhibuit. S 4. Qui sane Marius, et Carolus Cardinales die VI. Aprilis ad audientiam nostram una simul se conferentes. memoratis respective Literis Nobis redditis, non solum flagrantia utriusque Partis desideria, ut hujusmodi perpetuo ac stabili remedio Aquilejensis Pa-triarchatus negotium terminaretur, unanimi Nobis voce repraesentarunt; sed etiam singillatim ea Nobis exposuerunt. de quibus Partes ipsae olim dissentientes, nostris invitationibus, et hortationibus obsecundantes, diligentibus tractatibus et colloquiis habitis, convenerunt ; cujus Conventionis exempla in scriptis redacta Nobis relinquentes, earumdem Partium nomine Nobis humiliter supplicarunt, ut illi, pro rerum conventarum subsistentia et observantia, approbationis nostrae robur adjicere, necnon pro earumdem rerum exeeutione, Apo-stolicae auctoritatis nostrae plenitudinem interponere *) Supremi Principes concordi studio inter se conveniunt. 4) Conventionis approbationem, et rerum conventarum exe-cutionem a Pontifice requirunt. dignaremur. Articuli autem conventionis inter praedictas Partes initae, qui earumdem mandato subscripti, et respective ab ipsis approbati, et ratificati fuerunt, sunt tenoris sequentis, videlicet. 8 5. Cum sacra Caesarea Begiaque Ilungariae Bo-hemiaeque Majestas Serenissimam Venetam Bempublicam sincero et singulari prorsus affectu prosequatur, ac proinde cie illibata cum eadem servanda amicitia, bona vicinitate, ac unione, quam maxime sit studiosa, neque minus praefata Serenissima Bespublica hac ipsam amicitiam., bonam vicinitatem, ac unionem pari studio excolere satagat; hinc est, quod tam ex una, quam ex altera parte enixo studio eo fuerit allaboratum, ut quae per aliquot saecula hucusque substiterat, circa Aquilejensem Patriarchatum controversia, amica ac utrinque aeque decora via penitus ac radicitus terminetur. Quem in finem, ad opus tam salutare tractandum ac peragendum, Sacra Caesarea Begiaque Ilungariae et Bohemiae Majestas Virum Illustrissimum ac Excellentissimum Dominum Corficium Sacri Bomani Imperii Comitem ab Ulfeld. suum Consiliarium Status actualem intimum, nec non Aidae et Status Cancellarium, Supremum Supellectili Argenteae Begni Bohemiae Haere-ditarium Praefectum, Dominum Dynastiarum Hostascov, Prodliz, Ottaslavvitz, et Zultsch etc. Aurei Velleris Equitem. Serenissima vero Veneta Bespublica suum in Aula Caesarea commorantem Oratorem Ordinarium Illustrissimum et Excellentissimum Nobilem Dominum Andream Tronum Equitem etc. plena, facultate muniverint; qui, collutis prius inter se colloquiis, de sequentibus conditionibus convenerunt. Art. I. Sacra Caesarea Begiaque Majestas tum Sanctitati Suae, tum Serenissimae Venetae Beipublicae, optionem relinquit, num loco abolendi prorsus Aquilejensis Patriarchatus. duo Episcopatus, aut Archicpisco-patus, unus ex parte Imperii, et alter ex parte Ditionum praefatae Beipublicae Subditarum, institui velint; quorum primus Goritiensis, alter Utinensis in posterum nuncupabitur; en tamen sub conditione, ut inter eamdem, et Serenissimam Venetam Bempublicam, quoad hanc novam institutionem et erectionem, perfecta aequalitas observetur. et uterque scu Episcopus, seu Archiepiscopus, iisdem prorsus gaudeat facultatibus. Art. 11. Ne dubium ullum superesse queat, quid sub omnimoda Aquilejensis Patriarchatus abolitione, juxta mentem contrahentium Partium, praevio Sanctitatis Suae in id ipsum consensu, intelligatur; disertim inter easdem conventum est, sub hac ipsa denominatione non saltem ipsius Patriarchatus abolitionem, sed et abolitionem inde n) Articuli Conventionis. dependentium, Tituli. Dignitatum, Canonicatuum, et Beneficiorum intelligi debere, ita quidem, «i nullus in posterum seti Canonicus, seu annexa quadam Aquilejensi, qua Patriarcliali, Ecclesiae dignitate praeditus, se talem nuncupare audeat, sed qui ex parte Imperii sunt, Go-ritienses, et qui ex parte Venetae Reipublicae sunt, Uti-nenses in posterum nuncupentur. Art. III. Sacra Caesarea Regiaque Majestas consentit, ut Eminentissimus Dominus Cardinalis Delfinus, quamdiu vixerit, Nomen, Titulum, et Honores Patriarchae retineat; eo tamen pacto, ut ex consensu lioccc suo, Augustae Domus suae, aut Sacri Homani Imperii juribus, prout illa ante praesentis concordiae Articulos comparata fuerunt, nullum vel minimum praejudicium illatum, nec quicquam in ditionibus suis praefato Eminent issimo Domino Cardinali concessum censeri queat. Art. IV. Mortuo autem eodem, Nomen quoque et Titulus Patriarchae iis in Terris, quae Aquilejensi quondam Ecclesiae suberant, cessare omnino debebit. Art. V. Sacra Caesarea Regiaque Majestas pro se suisque Haeredibus et Successoribus, et Serenissima Veneta Respublica sese quam validissime aequali tam ex una quam ex altera parte ratione obstringunt, quod nullis linquam futuris temporibus, ultra supra memoratas concordiae Leges, multo minus contra, easdem, in iis, quae Aquilejensem quondam Patriarchatum quocumque demum modo, seu directe, seu indirecte concernunt, quicquam a Sancta Sede Pontificia expetere, aut si oblatum fuerit, accipere, sed unice praesentis concordiae Legibus stare velint. Art. VI. Sacra Caesarea Regiaque Majestas pro se, suisque Haeredibus, et Successoribus, quo fieri potest meliore et firmiore modo, quae jam in antecessum suo nomine toties declarata fuerunt, denuo confirmat: nempe quod numquam ipsi in mentem venerit, sub colore, praetextu, aut ex causa eorum, quae circa Aquilejensem Patriarchatum ventilata hucusque fuerunt, vel unicam terrae palmam de territorio, quod Serenissimae Venetae Reipublicae subest, sibi aut in. praesens, aut in posterum arrogare; renuntiando disertim iis, quae inde desumi possent, titulis aut praetensionibus quibuscumque. Art. VII. Pro tollenda omni dissidiorum ansa, redditus, qui ad Aquilejensem Ecclesiam hactenus spectarunt, ita separentur, ut qui cx terris Austriacis proveniunt, constituendo ibidem novo Episcopo, aut Archiepiscopo, eique subjectis Canonicis; Illi vero, qui ex Veneto territorio promanant, Utinensi Episcopo, aut Archiepiscopo, et ibidem degentibus Canonicis ex asse cedant. Et si quae adhuc supersunt alia rerum capita ad Aquilejensem Patriarchatum sese referentia, de iis ex aequo et bono inter Sacram Caesaream Regiamque Majestatem, et Serenissi- mam Venetam Rem publicam, ad instar eorum, quae quoad limites observata hucusque fuerunt, quo citius, co melius amica pariter via terminentur. Art, VIII. Si quae hinc inde, durante controversia, speciatim ex Aquilejensi Ecclesia ablata fuerint, bona fide quantocyus restituantur, et super iis ad sensum praecedentis Articuli ex aequo et bono omnia terminentur. Art. IX. Ad normam praesentis conventionis, tam ex parte Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis, quam ex parte Serenissimae Venetae Reipublicae, apud Sanctitatem Suam usitato et decente modo instabitur, ut quemadmodum Eadem pronam se jam in antecessum, et propensam declaravit, erectioni duorum Episcopatuum, seu Archiepiscopatuum iisdem utrinque facultatibus munitorum benigne annuere-, ita Sanctitas Sua ultimum tam salutari scopo, communi ac concorde studio utrinque promovendo, complementum quantocyus dare velit. £ 6. Sane, si ex communi plausu, quo hujus conventionis inter praefatos Supremos Dominantes feliciter initae, necnon singulorum Capitum in ipsa Conventione contentorum notitia, tam citra, quam ultra Montes, a Viris cordatis, et publicae tranquillitatis, rectique rerum Ordinis amatoribus excepta fuit, de illa et illis judicandum simpliciter Nobis fuisse putavissemus; nil ultra laboris aut diligentiae Nobis, aut illis, quorum consiliis utimur, in eorumdem examine adhibendum fuisset. ij 7. Sed quoniam nihil omittendum Nobis esse judicavimus, quod ad approbationem nostram consideratius, atque consultius interponendam conducere valeret; quum ad memoriam nostram revocaverimus tam ea, quae in Ecclesiasticis Annalibus habentur circa Patriarchatus Aquilejensis exordia, gravissimasque perturbationes, quibus Ecclesia Dei propterea vexata fuit; quam quae in historiis saecularibus relata sunt, de multiplicibus dissensionibus, cruentisque bellis, quae inter Christianos Principes, ejusdem Patriarchatus occasione, frequenter arserunt; cujusmodi periculis verendum erat, ne eorumdem Christianorum Principum pax et concordia, donec Patriarchatus ipse subsisteret, perpetuo exposita remaneret; ipsius quoque Civitatis Aquilejensis praesentem statum prae oculis habentes, et miseram conditionem, ad quam a tanto jam tempore redacta esse dignoscitur, ut in multorum Patriarcharum serie nullus inveniatur, qui in ipsa resederit; nec ullum in posterum in ea mansurum fore credendum esset. Considerantes praeterea, quibus cautelis plurium saeculorum spatio ab Apostolica Sede procedi opus fuerit in ejusdem Patriarchatus collatione et provisione, ad evitandas offensiones, ac dissensionum, bellorumque tumultus, qui inter ®) Conventio communi plausu excipitur. ’) Illiusque exeeutionem complures et graves causae suadent. Supremos Principes ea occasione accendi potuissent: Quoque jamdudum Pastoralem solicitudinem nostram magis angebat, perpensis spiritualibus necessitatibus tot millium animarum, amplissimam partem Aquilejensis Dioecesis ultramodo extensae incolentium, et a Veneto Dominio dissitarum, quarum regimen jamdudum, ob inextricabiles rerum saecularium difficultates, haud feliciter procedebat: Qua de re quum plures recursus a Patriarchis pro tempore ad hanc Apostolicam Sedem facti fuerint, dum statum Ecclesiae suae eidem Apo-stolicae Sedi statutis temporibus de more referrent; cumque piorum atque prudentium Virorum, gravissimas dictarum animarum calamitates deplorantium, relationes et querelae, tum ad Praedecessores nostros Romanos Pontifices, tum ad Nos ipsos saepe pervenerint; animo occurrebat, quam frustra iidem Praedecessores nostri, Pontificiae solicitudinis officia ad hujusmodi calamitates sublevandas pluries interposuerint; quot etiam ad hunc diem inutiliter excogitata fuerint remedia, quae vel optatam executionem, vel speratum fructum nequa-quaquam obtinere, vel plenam recti ordinis n'intcurationem producere non potuerunt, vel denique temporaneam dumtaxat attulerunt utilitatem, quum scilicet ideo excogitata fuerint et adhibita, ut viam sternerent ad firmum tandem et stabile remedium memoratis deordi-nationibus perpetuo tollendis inveniendum. ij 8. Ilis omnibus matura consideratione pensatis, iisdemque conventionis Capitibus attente perpensis, implorato saepius Divini Luminis adjutorio, ac requisitis, auditisque super his nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sententiis, de eorum consilio et assensu, postulationibus hujusmodi pro parte dictae Carissimae in Christo Filiae nostrae Mariae The-resiae Ilungariae et Bohemiae Reginae Illustris, in Romanorum Imperatricem Electae, necnon Dilectorum Filiorum Nobilium Virorum Ducis et Reipublicae Vone-tiarum. Nobis, ut praefertur, exhibitis, in omnibus et per omnia plenissime annuentes; non modo praeinserta omnia et singula Conventionis capita, utpote ad publicum bonum, et felix animarum regimen tendentia, praesentium Literarum tenore laudamus et approbamus; verum etiam per easdem praesentes ad ea exequenda et statuenda, quae pertinent ad omnimodam, atque perpetuam suppressionem Patriarchafcus Aquilejensis, necnon ad erectionem duorum Archiepiscopatuum aequalibus omnino juribus, praeeminentiis, ac praerogativis praeditorum, relicto, ut intra, Dilecto Filio nostro Danieli S. R. E. Presbytero Cardinali Dellino nuncupato, dum vixerit, Patriarchae Titulo, procedere volentes; aliorum *) Itaque Pontifex eam laudat et approbat, ac secundum illam statuere decernit. vero Capitum inter praefatas partes, ut supra dictum est, conventorum, ac respective a Nobis approbatorum executionem, per alias nostras Apostolicas Literas implendam, statuendamque reservantes. 8 9. De Apostolicae potestatis nostrae plenitudine, qua Nobis datum est, justis concurrentibus causis, Ecclesias Patriarchales, Archiepiscopales, et Episcopales erigere, transferre, supprimere, et extinguere, earumque Dioeceses dividere ac separare, prout in Domino expedire noverimus; Motu proprio, et certa scientia, ac praesentium Literarum tenore, in dicta Aquilejensi Civitate et Ecclesia, Patriarchalem Cathedram, Dignitatem, et Sedem, Titulum, ac denominationem, atque omne Pa-triarchale, Metropoliticum, et Dioecesanum jus eidem Ecclesiae ac Sedi hactenus adnexum, necnon ipsius Ec-clesiae Capitulum, Dignitates, Canonicatus, atque Praebendas; ita ut deinceps Patriarchalis, Archiepiscopalis, aut Cathedralis Ecclesia Aquilejensis, illiusque Capitulum minime existat, nec ullus Aquilejensis Patriarcha, Ar-ehiepiscopus, aut Episcopus, vel illius Ecclesiae Dignitas, aut Canonicus denominari possit, penitus, omnino, ac perpetuo supprimimus et extinguimus. S 10. Ut autem animabus Christifidelium in locis hactenus Aquilejensis Patriarchatus per Nos, ut praefertur. suppressi et extincti spirituali jurisdictioni subjectis, quaeque in tem])oralibus tam Venetae Reipublicae, quam Austriacae Familiae supremo parent dominio, degentium. Ecclesiastici regiminis subsidia non desint ; simili motu, scientia, et potestatis plenitudine, per easdem praesentes, ex nunc in Civitate I Jtinensi unam Ar-chiepiscopalem Cathedram et Sedem, Archiepiscopatum Utinensem nuncupandam, cum omnibus, et singulis juribus. etiam Metropolitico, caeterisque praeeminentiis et praerogativis, aliis Archiepiscopalibus Ecclesiis de jure, usu, ac consuetudine competentibus, perpetuo erigimus et constituimus; cui quidem Archiepiscopatui, pro peculiari ejus Dioecesi, totum illum Regionis tractum, qui temporali Reipublicae Venetae dominio subjectus est, et hactenus a pro tempore existente Patriarcha Ecclesiae Patriarchalis Aquilejensis per Nos, ut praefertur, suppressae et extinctae, Dioecesano jure obtinebatur, et pacifice regebatur, tribuimus et assignamus, necnon in Suffraganeos eos omnes, et singulos Episcopos, quorum Cathedrales Ecclesiae in praefatae Reipublicae Venetae dominio consistunt, quique ad hunc diem eidem Pa-triarchatui Aquilejensi per Nos, ut praefertur, suppresso et extineto subjecti fuerunt, subjicimus atque suppo- *l Aquilejensem Patriarehatum, et Sedem, Capitulum etc. supprimit et extinguit. 10) Utinensem Archiepiscopatum erigit eique Dioecesim, et Suffraganeos assignat. nimus; prout latius, atque distinctius per alias nostras Apostolicas Literas super erectione hujusmodi Utinensis Ecclesiae Archiepiseopalis, aequalibus, ut praefertur, juribus et praerogativis cum infraseripta Goritiensi Arcbie-piscopali pariter Ecclesia insigniendae peculiariter expediendas, statuetur, et explicabitur. S 11. Simili quoque modo ex nunc in Civitate Goritiensi alteram Archiepiscopalem Cathedram et Sedem, Arehiepiscopatum Goritiensem nuncupandam, cum omnibus et singulis praedictis juribus, etiam Metropo-litico, caeterisque praeeminentiis et praerogativis, aliis Archiepiscopalibus Ecclesiis de jure, usu, ac consuetudine competentibus, earumdem praesentium tenore, dictisque motu, scientia, et potestatis plenitudine, perpetuo pariter erigimus et constituimus; cui etiam Ar-chiepiseopatui, pro ejus peculiari Dioecesi, alteram Pa-triarchalis hactenus Ecclesiae Aquilejensis, per Nos, ut praefertur, suppressae et extinctae, Dioecesis partem, quae Austriacorum Principum dominio subest, quaeque novissimis temporibus per Vicarium Apostolicum Episcopali charactere praeditum, a Nobis ad tempus, et ad nostrum, ac Sedis Apostolicae beneplacitum inibi constitutum, in spiritualibus gubernata fuit, tribuimus et assignamus; ita ut, statim ac novae Archiepiscopali Goritiensi Ecclesiae hujusmodi, Apostolica auctoritate, luturus illi Archiepiscopus praeficietur, praedicti Apostolici Vicarii gubernium, necnon omnes et singulae providentiae et ordinationes, sive a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, sive a Nobis ipsis, pro animarum regimine in dicta Aquilejensi quondam Dioecesis parte Austriacae Ditioni subjecta, captae, editae, atque statutae, exinde in posterum pro sublatis, irritis, abroga-tisque eo ipso hebeantur; eidemque Goritiensi Archie-piscopatui in suffraganeos, eos omnes et singulos Episcopos, quorum Ecclesiae Cathedrales in temporali Au-striaca Ditione consistunt, quique ad hunc diem Pa-triarchali Ecclesiae Aquilejensi per Nos, ut praefertur, suppressae et extinctae, simili jure subjectae fuerunt, supponimus, atque subjicimus; prout etiam in aliis nostris Apostolicis Literis super erectione hujusmodi Go-ritiensis Ecclesiae Archiepiseopalis, aequalibus pariter juribus et praerogativis cum supradicta Utinensi Archiepiscopali Ecclesia insigniendae, peculiariter expediendis, plenius atque distinctius statuemus, et explicabimus. t; 12. Et quoniam illustria Religionis, ac Pietatis argumenta, quae in tractatione hujus gravissimi negotii, ex u) Goritiensem pariter Arehiepiscopatum erigit eique Dioe-cesim et Sufiiaganeos attribuit. **) Vicarii Apostolici regimen aliasque providentias, post Ar-chiepiscopatus provisionem cessare decernit. quo Ecclesia Dei tot perturbationes, et anxietates aliquot jam Saeculorum decursu sustinuit, necnon in superius relata conventione inter praedictas Partes provide inita, et a Nobis per praesentes approbata, ex parte tam dictae Mariae Theresiae Reginae in Imperatricem Electae, quam praedictorum Ducis et Reipublicae Venetiarum edita fuerunt, maximum utilitatis fructum eidem Ecclesiae Dei in praesenti attulerunt, atque etiam in posterum allatura fore prospicimus; idcirco Nos, motu, scientia, et potestate paribus, ipsarum tenore praesentium, praedictae Mariae Theresiae Reginae in Imperatricem Electae, ejusque successoribus in perpetuum, ad praefatum (loritiensem Arehiepiscopatum per Nos, ut praefertur erectum, tam pro prima hac vice, quam quoties perpetuis futuris temporibus ipsum vacare contigerit, jus nominandi Nobis, et Romano Pontifici pro tempore exi-stenti Personam idoneam, per Nos, et successores nostros ad eumdem Arehiepiscopatum Goritiensem pro tempore promovendam, eique praeficiendam; necnon praedictis Duci et Reipublicae Venetiarum, ad alium Utinensem Arehiepiscopatum, etiam per Nos, ut praefertur erectum, quoties per liberam praefati Danielis Cardinalis dimissionem, sive per ejus decessum, ac etiam deinceps alio quovis modo, perpetuis futuris temporibus vacare contigerit, simile jus nominandi Nobis, et Romano Pontifici pro tempore existenti Personam idoneam, etiam per Nos, et Romanos Pontifices successores nostros pro tempore ad eumdem Arehiepiscopatum Utinensem promovendam, eique praeficiendam, etiam perpetuo respective concedimus, et impertimur; prout per alias quoque Literas in forma Brevis super utriusque juris nominandi hujusmodi concessione peculiariter respective expediendas id ipsum statuemus, ac indul-gebimus. 8 13. Praefato autem Dilecto filio nostro Danieli Presbytero Card. Delfino nuncupato, oh personalium ipsius meritorum magnitudinem, ut, non obstante Pa-triarchatus Aquilejensis suppressione et extinctione, per Nos, ut praefertur, factis, ipse nihilominus, quoad vixerit, absolutum et simplicem Patriarchae Titulum et denominationem retinere, et gerere possit et valeat; ita tamen ut ejusdem in dicto Archiepiscopatu Utinensi Successores, non alio, quam Utinensium Archiepisco-porum Titulo denominari possint aut debeant, earumdem praesentium tenore concedimus et indulgemus. (Nadaljevanje prih.) 13) Jus nominandi ad praedictas Ecclesias Austriacis Principibus, ac Venetae Reipublicae respective tribuit. M) Patriarchae Titulum a moderno Card. Delfino retineri concedit. Izdajatelj in odgovorni urednik: Martin Pogačar. — Tiska »Katoliška Tiskarna« v Ljubljani.