Nr. 552. FA 1891. Kirchliches Verordimngs - Blatt für die Lavanter Iiöcele. Ini,all: I. Epistola Leonis PP. XIII. de die III. Martii 1891 ad Airhiepiscopos et Episcopos Imperii Austriaci. — II. Dreihundertjähriye Todesfeier deo Aloysius von Gonzaga. — III. dürfe der Wiener-Börse vom 91. December 1890, zum Zwecke der Gebühren Aequivànts Fossione». — IV. Repelnng der Sammlungen durch weibliche Ordenspersonen. — V. Diöccsan Nachrichten. I. Epistola Leonis VP. XII1. de die III. Murtii 1891 ad Avchi-episcopos et Episcopos Imperii Austriaci. LEO PP. XIII. DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLI!'AM BENEDICTIONEM. In ipso supremi Pontificatus, (juo providens Deus Nos auxit, exordio, universitatem catholici orbis contuentes, habuimus equidem quod laetaremur tam multa esse tamque egregia in omni recte factorum genere vel studia vel opera, in quae, Deo iuvante, sacri pastores et nu rquc clerus fidclesque homines sedulo incumberent : neque tamen sine acerba fuit aegritudine conspexisse Ecclesiae hostes, pessimo foedere coniuratos, moliri ac tentare omnia, ut admirabile istud aedificium quod perfugio humani generis ipse extulit Deus, convellerent atque adeo, si fieri posset, exscinderent. — Quae nimirum longe lateque in Ecclesiam Christi ardet dimicatio, etsi variis pro varietate locorum artibus armisque exercetur, hanc demum unam habet eamdemque rationem belli praescriptam ; a familiis, a scholis, a legibus, ah institutis vestigia religionis delere omnia, Ecclesiam ipsam facultatibus suis et insigni qua pollet in commune bonum virtute spoliare, perniciosissimam errorum pestem in omnes venas domesticae civilisquc communitatis infundere. Ab adversariis iam nihil temperatum est, infinita licentia ; qui plurimi aeresque in iura, libertatem, dignitatem Ecclesiae, in Episcopos omnesque cleri ordines, in auctoritatem maxime et principatum romani Pontificis invaserunt. Ex tantis catholico nomini iniuriis illatis, multa in nationes ingentiaque mala profluxerunt et profluunt : in iis dolendum, ut serpat latius opinionum perversitas, comitcsquc improbitas et seditio spiritus tollant atque inde rebus publicis imperiisque pericula impendeant quotidie maiora. Ncque alia sane erant consecutura : nam debilitato, covo deterius, reiecto firmissimo civitatis praesidio, religione, quae una homines et recte commonendo et salutariter deterrendo vere potest in suo quemque officio retinere, nutant continuo et labefactantur ipsius fundamenta civitatis. Haec Nos, nulla dimissa occasionò, gravibus litteris palam denuntiavimus et iis qui cum potestate praesunt ct iis sunt qui sub potestate, indicantes alteris religionis et civitatis inter se rationes quam arcte continerentur, alteros adhortati ud divina Ecclesiae documenta i uste colerent diligenterquo explerent. Singularis porro fuit compellatio Nostra ad venerabiles fratres Episcopos, quos Spiritus Sanctus rectores posuit Ecclesiae Dei idemque larga suae gratiae luce perfundit : qui enim, tamquam custodes per omnes vigilantes terrarum regiones, in re praesenti notarent experiendoque nossent quaenam cuique genti sive adhibenda remedia sive insidiae praecavendae, iidem profecto adiutores Nobis optimi futuri erant ad id quod summis viribus urgebamus, urgemus, catholicarum gentium salutem. Sunt autem a Nobis peramplae 1 Deo gratiae, quod compellationi Nostrae mira prorsus ex omni Episcoporum ordine consensio responderit et sollertia : nam, quantum eniti illi possunt, ingenio et animis, hortatione et actione, eo toti spectant ut veritatem catholicae fidei tueantur, utque hominum societatem, ad consentaneas fidei virtutes revocando, maximis expediant miseriis, ad veri nominis prosperitatem adducant. In quo tam nobili studii pastoralis certamine praeclare quidem fecerunt Austriac Episcopi, et Nobis animus gestit debitam Vobis laudem hoc loco tribuere : habemus quippe compertum quanta contendatis prudentia et assiduitate laborum ad mala quaevis in populo germina evellenda et ad semina fovenda Christianae vitae. Imo nuper perlibenter agnovimus, coniunctim a Vobis epistolam ad fideles dioecesium vestrarum fuisse datam, quae praeclaro Nobis argumento fuit consociatissimas esse voluntates Vestras quum res est de rei catholicae rationibus tuendis. Verum ut firmius constet vigeatque in posterum haec concordia, vestraque studia ct vires ad unum certumque finem eodem tramite intendant, nihil Nobis opportunius fore videtur, quam si quasdam inter ipsos congressiones quotannis Episcopi habeant, ex quibus ea ineatur tam efficax sentiendi agendique concordia. Isthaec, quam optamus, conventuum ratio nonnulis in regionibus iam inducta viget, et fructus adhuc tulit vere laetabiles: inde cnimvero Episcopis amplior patuit consiliorum copia, robur animi confirmatum, studium religionis incensum, haud pauca etiam consulta profecta quae rei catholicae multis modis utilia contigerunt. — Acccdit quod tanta sacrorum antistitum coniunetio et consensio non modo cis ipsis decus et gratiam apud suos non mediocrem auxerit, sed exemplum quoque ct invitamentum extiterit, hominibus laicis vel aliarum gentium, ut concordibus aeque animis consulerent, quibus oporteret praesidiis tutelam religionis ncque minus civilis ordinis laborantis suscipere. — Praeterea ah ipsis Episcopis ct praeeuntibus et cohortantibus multum certe navitatis et ardioris hauserunt catholici, ut conventus adsimiles pro nationibus vel provinciis locisve aliis cogerent ct celebrarent ; idquo sane quam providenter factum. Si etenim contra flagitiosi homines, audacia praepotentes et numero, sese passim congregant foederatique conspirant ut illis donum fidei, unum omnium praestantissimum, et consequentia bona perfide eripiant, rectum omnino est ac necessarium, catholicos, Episcopis moderantibus, studia sua omnia vires«pie consociare ad resistendum : qui quidem, in talium coetuum frequentia, liberius poterunt ct validius sui nominis professionem sustinere, hostiles impetus propulsare. Res autem ad deliberandum, cacque magni momenti, Episcopis non deerunt congressuris. Qua temporum calamitate afflictamur, id primum petendum curandumque esse censemus ut cum hier-archico ordine vincula christianae familiae arctiore in dies necessitudine constringantur ; ita plane, ut fideles Episcopis suis omni voluntate et observantia adhaerescant, quum maxime vero ad Episcopum ecclesiae universae fidem, obtemperationem, pietatem filiorum retineant alacres ct profiteantur 11011 timide. Velle autem ut romanus Pontifex nulli subsit hominum ditioni, sed plene sui perfecteque sit iuris, hoc nempe officium quum ad omnes ubique gentium catholicos, non ad unam gentem aliquam, sancte pertineat, Episcopi idcirco coi latis videant. sententiis atipie opera efficiant, ut fidelium studia iu eam justissimam causam erecta constent, caleantque ad exitum feliciter maturandum. — Ibidem commode licebit Episcopis consilia infer se communicare, siipia inciderint ecclesiis suis impeditiora negotia : licebit etiaiu, si de re quapiam expedire visum, communes litteras ct acta vulgare. — Item cleri instituendi excolen-dique cura, qua nulla Episcopo maior ncque uberior, suum in consultationibus locum habebit ; quemadmodum disciplina et rectio clericorum sacris in seminariis ad tridentinas exigenda normas, quibusnam praecipue rebus alenda in cis pietas et generosa virtus, quaenam maioribus doctrinis, ut congruenter temporibus floreant, incitamenta adiicienda, in omnique clero quaenam ad ampliora animorum lucra sint providenda. Quod attinet ad greges fidelium, tam multis in periculis insidijsque versantes, permagni intererit varia provehi subsidia «piae ipsis esse, usui possint : «le divinis rebus conciones et catecheses, ad homines, aetates, locos bene appositas ; pias laicorum 11011 uno in genere sodalitates, «pias probet laudetque Ecclesia ; inviolatam festorum custodiam ct religionem; ca quoque vel instituta vel opera, unde fidelibus, iuventuti in primis, cautiones suppetant a pravitate et corruptela, ct unde sacramentorum saluberrima consuetudo increbrescat ; denique libros, diaria, similia in vulgus data, «piae ad fidei defensionem faciant morumque disciplinam. Qua in re illud magni refert Episcopis commendare quod iamdiu fovemus animo et frequenti admonitione insistimus, ut hominum catholicorum in scribendo edendoque sollertia et meliore ordine temperata procedat et secundis vigeat incrementis. Eiusmodi iseriptis optimis, quae vel quotidie vel certis diebus emittantur, multum sane in omni gente est tribuendum ad utilitates rei sacrae et civilis, sive quod eas proxime tutentur et augeant, sive quod adversariorum in ipsarum damna nitentium elidant scripta et contagionem impuram coerceant. At vero in Austriaco imperio tribuendum illis quam plurimum, ubi vulgatae ephemerides infensis Ecclesiae hominibus magnam partem subserviunt, ab eisque, rerum copia affluentibus, facilius disseminantur et fusius. Necesse igitur prorsus est scripta scriptis concursu non impari opponere, atque ita posse eorum tela retundere, fraudes malas detegere, venena errorum prohibere, insta officia suadere virtutis. Quapropter apte et salutariter fuerit, si suae propriaeque ephemerides, velati pro aris focisque propugnantes, unicuique sint regioni, eo modo institutae, ut nulla in re a indicio Episcopi abscedant, sed recte studioseque cum cius conveniant prudentia et. voluntate ; eisdem autem et clerus benigne faveat suaeque afferat doctrinae praesidia, et viri quotquot reapse sunt catholici omnem gratiam bonamque pro viribus et tacultate opem largiantur. — Episcoporum sollicitudini et suffragiis alia praeterea se dat tuendam insignis causa quam vobis cordi esse intelleximus ex litteris quas ad fideles, quibus praeestis, communiter dedistis : ea causa est opificum, religionis auxilio maxime indigentium, tum ad perfunctionem laborum honestam, tum ad levamentum dolorum : quae causa cum illa cohaeret, per hos dies agitata ferventer, quam socialem nominant, et quae, quanto maioribus implicatur difficultatibus, tanto curationem postulat praesentiorem. Huc pariter, quoad in ipsis erit, si cogitationes Episcopi curasque contulerint, si prospexerint ut evangelica institiae caritatisque praecepta in omnes civium ordines influant altequo in animos descendant, si quoquo pacto, auctoritate et opera, infimae opificum conditioni subvenerint, perquam optime de religione aeque ac dc imperio merebuntur. Haec igitur et huiuscemodi capita rerum graviora in deliberationem veniant per annuos Episcoporum congressus, quos placet inducere. Nobis autem persuassimum est, omnes in Austria Episcopos bis Nostris votis, quae sanctum movet religonis studium et caritas in catholicas istas gentes benevolentissima, sumina omnes esse voluntate et alacritate obsecuturos. Interim caelestium munerum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis omnibus, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, cunctaequc genti Austriacae Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die III. Martii MDCCCXCI, Pontificatus Nostri Decimo quarto. Leo PP. XIII. II. Decretum S. Rit. Cougretionis circa tertium centenarium ab obitu S. Aloisii Gonzaga. Tertio iam labente saeculo ex quo Angelicus invenis Aloisius Gonzaga ob miram vitae innocentiam pari cum poenitentia sociatam pretiose moriens in conspectu Domini ad coelestia regna feliciter migravit, tanti diei natalis centenaria solemnia in Urbe ad Sancti Ignatii per octo continenter dies instituentur, ubi virginales sancti Invenis cineres summa religione asservantur. Ut vero extrmseeae solem-nitati ecclesiasticus quoque ritus accedat et magis, magisque pietas foveatur erga hunc caelestem studiosae iuventutis Patronum, Emus et Rmus Dnus Lucidus Maria Parecchi Episcopus Albanensis in Alma Urbe Sanctissimi Domini Nostri Leonis XIII. Vicarius, ab eodem Sanctissimo Domino nostro humillime expetivit ut singulis enuntiatae Octavae diebus, nempe a die vigesimaprima ad diem vigesimamoctavam Iunii inclusive hoc anno in praedicta Ecclesia missae omnes de sancto Aloisio Gonzaga propriae celebrari valeant. Insuper Emus et Rmus Dnus eumdem Sanctissimum Dominum nostrum supplex rogavit ut eiusmodi privilegium cuilibet Ecclesiae vel Oratorio concedere dignaretur, ubi triduana solemnia vel die vigesimaprima Iunii cum duabus sequentibus vel alia die aut tribus aliis diebus a Revmo loci Ordi- 1* nario designandis in honorem ipsius angelici Invenis peragentur. Sanctitas porro Sua has preces a me infraseripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto relatas peramanter excipiens, petitum Missarum privilegium benigne indulgere dignata est, excepta quoad memoratam Octavam die Nativitatis S. Ioannis Baptistae, in qua commemoratio de Sancto Aloisio addi poterit in cunctis Missis pro Ecclesia tantum S. Ignatii: pro ceteris vero Ecclesiis sive Oratoriis ubi vel dic vigesimaprima lunii cum duabus insequentibus, aut alia die vel tribus aliis diebus post praefatam diem vigesimamprimam lunii a respec-tivo Ordinario designandis triduana memorata agantur solemnia, exceptis Dominica prima sacri Adventus et Duplicibus primae classis quoad Missam solemnem ac Duplicibus secundae classis quoad lectas; Missa Conventuali vel Parochiali officio diei respondento nunquam omissa quatenus onus adsit eam celebrandi : servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. 18. Ianuari 1891. Cai. Card. Aloisi-Masella, 8. R. C. l'racf. Vincentius Nussi, Secretarius. III. Cnrfc brr Wiener Mrse vom 31. December 1890 fiir in kirihlillirr Hcriimltiimt brkublichr MrllWpicrc, tum 3mrritc brr (brliiilimi-Arquioalriits-iaffionrn. A. 8111 gemeine Staatsschuld. Gcid Einheitliche Rente in Noten Mai-November zu 100 fl. 4*2°/0 (lautend auf 5°/„) .... st- 90.10 „ Febrnar-Angnst „ 100 „ 4-2"/0 „ „ „ 90.10 „ Silber Jänner-Juli „ 100 „ 4-2n/„ „ „ „ 90.15 April-Oetober „ 100 „ 4-2%. „ „ „ 90.15 Loose vom Jahre 1854 zu 250 fl. Conv.-Münze 4"/„ für 110 fl „ „ „ 1860 „ 500 „ östcrr. Währ. 5"/,, „ 100 „ „ 135.50 1860 100 „ 5"/„ 100 „ 145.— Staats-Dom.-Pfandbriefe 120 „ „ „ 5% Gold oder Silber » 141.— B. Staatsschuld der im Reichsrathe vertretenen Königreiche und Länder. Oesterreichische Goldrente steuerfrei 100 fl. Nomin. 4°/0 fl. 106.95 „ Notenrente „ 100 „ „ 5°/n « 102.45 Gifcnbabn-Hti»at»fchu>dvrrfchreibungen. Elisabethbahn in Gold steuerfrei 100 fl. Gold 4"/0 fl. 112 — Franz-Josephbahn in Silber für 100 ft. 50//, „ 115.75 Rudolfbahn in Silber (biti. St.) 100 fl. 43/4% - 101.— 3« §t«mtefd)itltiwerrd|rribuiieitii abgestempelte Gifenbal>n-Artien. Elisabethbahn 200 fl. Conv.-Münze 53/.,°/0 per Stück st. 236.50 „ Linz-Budweis 200 fl. vsterr. Währ. bl/4"/„ per Stück „ 217.— Salzburg-Tirol 200 „ „ „ 5"/„„ „ » 209.— Vom Staate zur Zahlung übernommene Gifenbalsn-Vrioritäts-Gbligationen. Elisabethbahn 600 und 3000 M. f. 200 M. 4n/„ fl. 107.— 400 „ 2000 M. f. 200 M. 4"/„ „ 112.— Franz-Josephbahn Ein. 1884 für 100 fl. 4°/0 „ 95.70 Rndvlsbahn (Salzkammergutbahn) für 200 M. 4"/„ „ 112.70 „ Ein. 1884 (div. St.) 4c/0 Silber „ 95.25 C. Staatsschuld der Länder der ungarischen Krone. Geld Ungarische Goldrente für 100 fl. 4%..........................................................fl. 102.95 „ Notenrente „ 100 „ 5%...................................................................„ 100.05 Grundentlastnngs-Obligationen. Kärnten 5°/0 für 100 fl. Conv.-Münze.........................................................fl. 108.— Ungarn (für 100 fl. österr. Währ.) 4%.........................................................„ 89.20 A ctien von Banken. Oesterreichisch-ungarische Bank 600 fl.......................................................fl. 990.— Die Kurse sonst etwa noch in kirchlicher Verwaltung befindlicher Werthpapiere sind der amtlichen Wiener Zeitung vom 1. Jänner 1891, Nr. 1, zu entnehmen, und werden auch bei den Banquiers die nöthigen Auskünfte zu erhalten sein. Die betreffenden Herren Seelsorgepriester werden hiebei erinnert, daß sie die Gebnhren-Aeqnivalents-Fassivnen längstens bis Ende April 1891 einzubringen haben, widrigens sie die im § 24 der Ministeri«! Verordnung vom 25. Mai 1890 (siehe Lavanter Verord.-Blatt 1890 Nr. IV. Absatz II.) angegebenen Folgen reffen werden. IV. Regelung der Sammlungen durch weibliche Ordenspersonen. Das Collectieren durch Mitglieder weiblicher Orden oder ordensähnlicher Genossenschaften ist in mehrfacher Beziehung mit erheblichen Unzukömmlichkeiten verbunden. Das sürstbischöfliche Ordinariat findet sich darum in Gemäßheit eines Beschlusses der letzten Voll Versammlung der Bischöfe Oesterreichs bestimmt, in dieser Angelegenheit nachstehende Verfügungen zu treffen: 1. Mitgliedern von weiblichen Orden oder vrdensähnlichen Genossenschaften ans einer fremden Diöcese ist künftighin das Collectieren in der hiesigen Lavanter Diverse kirchlicherseits nicht mehr gestattet. Das Gleiche gilt auch von weltlichen Frauenspersonen, welche etwa von weiblichen Orden oder ordensähnlichen Genossenschaften einer fremden Diverse mit der Vornahme von Sammlungen betraut werden. 2. Mitgliedern weiblicher Ordens- oder ordensähnlicher Genossenschaften ans der eigenen Diöcese wird die von Fall zu Fall einznholende kirchenbehördliche Bewilligung zu Sammlungen nur für den Umkreis ertheilt werden, innerhalb dessen ihnen die Möglichkeit gesichert ist, ihr jedesmaliges Nachtquartier entweder in ihrem Mutterhanse oder in einer ihrer Filialen oder mit Zustimmung der Oberen in einem anderen Frauen klvster zu nehmen. V. Dwcesan Nachrichten. dir [tot'Um sind : litt. Herr Franz Klobasa, s.-b. geistl. Rath und Pens. Pfarrer von St. Anton in W.-B. am 3. März im 71. Lebensjahre und Titl. Herr Jakob Horvat, Jubelpriester, f. b. geistl. Rath und Snperivr des Missionshauses der Priester des hl. Vincenz von Paul (Lazaristen) zu St. Josef bei Cilli am t). Marz im 80. Lebensjahre. A. A. Lavanter Ordinariat in Marburg, am 24. März 1891. Fürstbischof. Truck der St CurNluS-Buchdruckerei in Marburg. ir -/ivi , >w