LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST Laibacher Dioecesanblall. St. VIII. Vsebina: 47. Litterae apostolicae de memoria saeculari B. Petri Canisii. — 48. De S. Familia. — 49. Commemoratio SS.mi Sacramenti in Missa coram SS.mo exposito quando omittenda. — 50. Begriff der Ausübung gottesdienstlicher Verrichtungen. — 61. Izseljevanje v Brazilijo. — 52. Literatura. — 63. Konkurzni B) razpis. — 54. Skofijska kronika. m.- ETX 'elx 47. VENEBABILIBVS FBATBIBVS AEOHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS AVSTEIAE GEEMANIAE HELYETIOBVM LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Militantis Eoclesiae suadet utilitas, non minus quam deous, ut quos excellens virtus ac pietas altius evexit ad gloriam triumphantis, eorum so-lemni ritu saepius memoria instauretur. Per has enim honoris significationes antiquae subit recor-datio sanetitatis, opportuna illa quidem semper, infestis autem virtuti ac fidei temporibus saluber-rima. Ac praesenti quoque anno divinae providen-tiae beneficio fit, ut de expleto saeculo tertio ab obitu Petri Canisii, viri sanctissimi, laetari Nobis liceat, nihil magis pensi habentibus quam ut iis artibus excitentur bonorum animi, quibus per eum virum tarn feliciter christianae reipublicae con-sultum fuit. Befert enim praesens aetas similitu-dines quasdam eius temporis, in quod incidit Ca-nisius, quum novarum rerum cupidinem et libe-rioris doctrinae cursum ingens iactura fidei se-queretur morumque pervesitas. Utramque pestem, quum a ceteris omnibus, tum impensius a iuven- tute propulsandam curavit alter ille post Bonifa-cium Grermaniae Apostolus, neque solum oppor-tunis concionibus aut disputandi subtilitate, sed scholis praesertim institutis editisque optimis libris. Cuius praeclara exempla sequuti multi etiam de vestra gente impigri homines iisdemque usi armis contra genus hostium minime rude, nunquam destiterunt ad religionis praesidium ac dignitatem, nobilissimas quasque disciplinas tueri, omnem ho-nestarum artium cultum incenso animo persequi, libentibus ac probantibus Bomanis Pontificibus, quibus solertissima semper cura fuit ut litterarum staret antiqua maiestas, et humanitas omnis nova in dies incrementa susciperet. Neque vos latet, Venerabiles Fratres, si quid Nobis ipsis maxime cordi fuit, id spectasse adolescentiam recte ac sa-lubriter instituendam, cui rei certe, quantum licuit, ubicumque prospeximus. Nunc vero praesenti utimur occasione libenter, Petri Canisii strenui ducis 10 exemplum ob oculos ponentes iis qui in Eeclesiae castris militant Christo, ut, quumseoum reputaverint iustitiae armis arma consoeianda esse doctrinae, causam religionis acrius tuen possint atque felicius. Quanti negotii mnnus susceperit vir catholicae fidei retinentissimus, proposita sibi causa, rei sacrae et civilis, facile occurrit Germaniae faciem intuen-tibus sub initia rebellionis lutheranae. Immutatis moribus atque in dies magis collabentibus, facilis ad errorem aditus fuit; error autem ipse ruinam morum ultimam maturavit. Hinc sensim plures a catholica fide desciscere; mox pervagari malum virus provincias fere universas; tum omnis con-ditionis fortunaeque homines inficere; adeo ut mul-torum animis opinio insideret causam religionis in illo imperio ad extrema esse deductam, mor-boque curando vix quidquam superesse remedii. Atque actum plane de summis rebus erat, nisi praesenti ope Deus adstitisset. Supererant quidem in Germania viri antiquae fidei, doctrina et religionis studio conspicui; supererant principes domus Bavaricae et Austriacae imprimisque rex roma-norum Ferdinandus, eius nominis primus, quibus flrmum erat rem catholicam totis viribus tueri atque defendere. At novum longeque validissimum periclitanti Germaniae subsidium addidit Deus, opportune natam ea tempestate Loyolaei Patris societatem, cui primus inter Germanos nomen dedit Petrus Canisius. — Huc profecto non attinet singula persequi de hoc viro eximiae sanctitatis; quo studio patriam disidiis ac seditionibus lace-ratam curaverit ad animorum consensionem et veterem concordiam revocare, quo ardore cum erroris magistris in disputationis certamen venerit, quibus concionibus animos excitaverit, quas mole-stias tulerit, quotregionesperagraverit, quam graves legationes fidei causti susceperit. Verum, ut ad arma illa doctrinae animum referamus, quam ea constanter tractavit, quam apte, quam prudenter, quam opportune! Qui quum Messana reversus esset, quo se contulerat dicendi magister, mox sacris disciplinis tradendis in Coloniae, Ingold-stadii, Viennae Academiis egregiam operam dedit, in quibus regiam tenens viam probatorum scholae christianae doctorum, theologiae scholasticae ma-gnitudinem Germanorum animis aperuit. A qua quum fidei hostes eo tempore summopere abhor-rerent, quod eä catholica veritas fulciretnr maxime, hanc scilicet studiorum rationem instaurandam curavit publice in lyceis atque in collegiis Socie-tatis Iesu, quibus ipse excitandis tantum operae industriaeque contulerat. Neque eumdem a sapien-tiae fastigio puduit ad litterarum initia descendere et pueros erudiendos suscipere, scriptis etiam in eorum usum litterariis libris atque gramaticis. Quemadmodum vero a principum aulis, ad quos orationes habuisset, saepe redibat concionaturus ad populum, ita, quum maiora scripsisset, sive de eontroversiis sive de moribus, componendis libellis manum admovebat, qui aut populi roborarent fidem aut pietatem excitarent atque foverent. Mirum autem quantum in eam rem profuit, ne errorum laqueis imperiti caperentur, edita ab ipso catholicae doctrinae Summa, densum opus ac pressum, ni-tore latino excellens, Ecclesiae Patrum stylo non indignum. Huic praeclaro operi, quod in omnibus paene Europae regnis ingenti plausu a doctis ex-ceptum est, mole cedunt, non utilitate, celebra-tissimi duo illi catechismi, in rudiorum usum a beato viro conscripti, alter imbuendis religione pueris, alter erudiendis ipsa, adolescentibus, qui in litterarum studio versarentur. Uterque, ubi primum editus est, tantam catholicorum iniit gratiam, ut omnium fere manibus tereretur qui christianae veritatis elementa traderent, neque in scholis tantum, veluti lac pueris sugendum, adhiberetur, sed publice in communem utilitatem explicaretur in tem-plis. Quo factum est ut Canisius per annos ter-centos communis catholicorum Germaniae magister habitus fuerit, utque in populari sermone duo haec plane idem sonarent, Canisium nosse ac veritatem christianam retinere. Haec viri sanctissimi documenta ineundam bonis omnibus viamindicantsatis. Novimus quidem, Venerabiles Fratres, hanc vestrae gentis laudem esse praeclaram, ut ingenio studiisque ad patrium decus provehendum, ad privata et publica com-moda procuranda sapienter utamini ac felicissime. Verum interest plurimum, quidquid sapientum ac bonorum est inter vos, pro religione conniti stre-nue; ad ipsius ornamentum atque praesidium omne ingenii lumen, omnes litteraturae nervös referre; eodemque consilio quidquid ubiqne benevertat sive artis incvemento sive doctrinae arripere statim et cognitione complecti. Etenim si fait nnquara aetas, quae, ad rei catholicae defensionem, doctrinae atque eruditionis copiam maxime postnlaret, ea profecto nostra aetas est, in qua celerior qnidara ad omnem humanitatem cursus occasionem ali-qnando praebet impugnandae fldei christiani no-minis hostibus. Pares igitur vires afferendae sunt ad hör um impetum excipiendum ; preoccupandus locus; extorquenda e manibus arma, quibus ni-tuntur foedus omne inter divina et humana abrum-pere. Catholicis viris ita animo comparatis atque uti decet instructis plane licebit re ipsa ostendere, fidem divinam, non modo a cultu humanitatis nullatenus abhorrere, sed eius esse veluti calmen atque fastigium; eamdem, in iis etiam quae longe dissita aut inter se repugnantia videantur, tarn amice posse cum philosophia componi et conso-ciari, ut altera alterius luce magis magisque col-lustretur: naturam, non hostem, sed comitem esse atque administram religionis; huius haustu non modo omnis generis cognitionem ditescere, sed plurimum roboris ac vitae litteris etiam cete-risque artibus provenire. Quantum autem sacris doctrinis ornamenti ac dignitatis accedat ex pro-fanis ipsis disciplinis, facile intelligi potest cui ho-minum natura cognita sit, pronior ad ea, quae sensus iucunde permoveant. Quare apud gentes quae prae ceteris humanitate commendantur, vix ulla fiducia est rudi sapientiae, eaque negliguntur maxime a doctis, quae nullam speciem formamque praeseferant. Sapientibus autem debitores sumus non minus quam insipientibus, ita ut cum illis in acie stare, hos debeamus labantes erigere ac con-firmare. Atque hic sane campus Ecclesiae patuit la-tissime. Nam, ubi primum post diuturnas caedes rediit animus, quam fidem viri fortissimi sanguine obsignaverant, eamdem doctissimi homines ingenio suo et scientia illustrarunt. In hanc laudem primum conspiravere Patres, iis quidem lacertis, ut fieri nihil nosset valentius; voce autem plerumque erudita et romanis graecisque auribus digna. Quorum doctrinae eloquentiaeque quasi aculeis excitati complures deinde impetum omnem in sacrarum rerum studia coniecerunt, atque tarn amplum chri-stianae sapientiae quasi patrimonium collegerunt, in quo quavis aetate ceteris Ecclesiae homines invenirent unde aut veteres superstitiones evelle-rent, aut nova errorum portenta subverterent. Hanc vero uberem doctorum copiam nulla non aetas effudit, ne illa quidem excepta quum pul-cherrima quaeque, barbarorum obnoxia rapinis, ad neglectum atque oblivionem recidissent; ita ut si antiqua illa humanae mentis manusque miracula, si res quae olim apud romanos aut graecos summo in honore erant, non penitus exciderunt, totum id acceptum Ecclesiae labori atque industriae sit re-ferendum. Quod si tantum religioni lumen accedit ex doctrinae studiis atque artium, profecto qui totos se in his collocarunt adhibeant opus est non modo eogitandi, verum etiam agendi solertiam, ne ipso-rum solivaga cognitio et ieiuna videatur. Sua igitur docti studia ad christianae reipublicae utilitatem, privatumque otium ad commune negotium con-ferentes efficiant, ut sua ipsorum cognitio, non inchoata quodammodo videatur, sed cum rerum actione coniuncta. Haec autem actio in iuventute instituenda maxime cernitur; quae quidem tanti negotii res est, ut partem laboris et curarum postulet maximam. Quamobrem vos in primis vehementer hortamur, Venerabiles Fratres, ut scholis in fidei integritate retinendis, aut ad ipsam, si opus fuerit, revocandis sedulo advigiletis, sive quae a maioribus institutae, sive quae conditae recentius fuerunt, nec pueriles tantum, sed etiam quas medias et quas academicas vocant. Ceteri autem e vestris regionibus catholici id in primis nitantur atque efficiant, ut in institutione adole-scentium sua parentibus, sua Ecclesiae iura sarta tectaque sint. — Qua in re haec potissimum cu-randa. Primum, ut catholici scholas, praesertim puerorum, non mixtas habeant, sed nbique pro-prias, magistrique deligantur optimi ac probatis-simi. Plena enim periculi est ea disciplina, in qua aut corrupta sit. aut nulla religio, quod alterum in scholis, quas diximus mixtas, saepe videmus contingere. Nec facile quisquam in animum in-ducat impune posse pietatem a doctrina seiungi. Etenim si nulla vitae pars, neque publicis neque 10* privatis in rebus vaeare officio religionis potest, multo minus arcenda ab eo officio est aetas et consilii expers, et ingenio fervida, et inter tot corruptelarum illecebras constituta. Igitur qui verum cognitionem sic instituat, ut nihil habeat cum religione coniunctum, is germina ipsa pulchri ho-nestique corrumpet, is non patriae praesidium, sed humani generis pestem ac perniciem parabit. Quid enim, Deo sublato, adolescentes poterit aut in officio retinere, aut iam a recta virtutis semita devios et in praerupta vitiorum praecipites re-vocare ? Necesse deinde est non modo certis horis doceri iuvenes religionem, sed reliquam institu-tionem omnem christianae pietatis sensus redolere. Id si desit, si sacer hic halitus non doctorum animos ac discentium pervadat foveatque, exiguae capientur ex qualibet doctrina utilitates; damna saepe consequentur haud exigua. Habent enim fere sua quaeque pericula disciplinae, eaque vitari vix ab adolescentibus poterunt, nisi fraena quae-dam divina eorum mentibus atque animis iniici-antur. Cavendum igitur maxime, ne illud, quod caput est, iustitiae cultus ac pietatis, secundas partes obtineat; ne constricta iuventus iis tantum-modo rebus, quae sub oculos cadunt, omnes nervös virtutis elidat; ne dum praeceptores laboriosae doctrinae fastidia ferunt et syllabas apicesque ri-mantur, minime sint de vera illa sapientia solliciti, cuius initium timor Domini, et cuius praeceptis in omnes partes usus vitae conformari debet. Mul-tarum igitur rerum cognitio adiunctam habeat excolendi animi curam; omnem autem disciplinam, quaevis denique ea sit, religio penitus informet ac dominetur, eademque maiestate sua ac sua-vitate ita percellat, ut in adolescentium animis quasi aculeos relinquat. Quandoquidem vero id Ecclesiae semper pro-positum fuerit, ut omnia studiorum genera ad religiosam iuvenum institutionem maxime referen-tur, necesse est huic disciplinae non modo suum esse locum, eumque praecipuum, sed magisterio tarn gravi fungi neminem, qui non fuerit ad id muneris idoneus ipsius Ecclesiae iudicio et aucto-ritate probatus. Verum non a puerorum tantum scholis po-stulat sua iura religio. Fuit tempus illud, quum legibus cuiusque Aeademiae, imprimisque Parisi-ensis, cautum erat, ut studia omnia ita se theo-logiae accommodarent, ut nemo iudicaretur ad sapientiae fastigium pervenisse, nisi eins disciplinae lauream adeptus. Augustalis autem aevi instaurator Leo decimus, ceterique ab illo Pontifices Deces-sores Nostri, romanum athenaeum aliasque studiorum, quas vocant, universitates, quum impia bella in religionem arderent, firmas velut arces esse voluere, ubi, ductu auspicioque christianae sapientiae, iuvenes doeerentur. Eiusmodi studiorum ratio, quae Deo rebusque sacris primas deferebat, fructus tulit haud mediocres; certe illud effecit, ut sic instituti adolescentes melius in officio con-tinerentur. Haec in vobis etiam fortuna iterabitur, si viribus omnibus contendetis, ut in scholis, quas medias vocant, in gymnasiis, lyceis, academiis sua religioni iura serventur. — Neque tarnen id excidat {unquam, consilia vel optima ad irritum cadere et inanem laborem suscipi, si animorum consensio desideretur atque in agendo concordia. Quid enim efficient bonorum divis$>e vires adversus coniunctum impetum hostium? Aut quid singulo-rum proderit virtus, ubi nulla sit communis disci-plina? Quare vehementer hortamur, ut, remotis importunis controversiis partiumque contentionibus, quae facile animos dissociare possunt, de curando Ecclesiae bono omnes uno ore consentiant, col-latis viribus in id unum conspirent ac eamdem afferant voluntatem, solliciti servare unitatem spi-ritus in vinculo pacis.1) Haec suasit ut moneremus sanctissimi hominis memoria et recordatio; cuius utinam prae-clara exempla in animis haereant, excitentque eius amorem sapientiae, quae a curanda hominum sa-lute et Ecclesiae dignitate tuenda nunquam re-cedat. Confidimus autem, vos, Venerabiles Fratres, quae vestra prae ceteris sollicitudo est, socios et consortes habituros gloriosi laboris e viris doctis-simis quamplurimos. Sed rem nobilem, quasi in suo sinu positam, praestare ii poterunt maxime, quicumque praeclaro muneri instituendae iuven-tutis sunt Dei providentia praepositi. Qui, si illud l) Ad Eph. IV, 3, meminerint, quod veteribus placuit, scientiam, quae remota sit ab iustitia, calliditatem potius quam sapientiam esse appellandam, aut melius, si animo defixerint quod Sacvae Litterae affirmant, vani sunt... omnes homines, in quibus non subest scientia Lei1), discent armis doctrinae non tarn ad pri-vata commoda uti, quam ad communem salutem. Fructus autem laboris industviaeque suae eosdem se laturos sperare poterunt, quos in suis olim collegiis atque institutis Petrus Canisius est con-secutus, ut dociles ac morigeros experiantur ado-lescentes, honestis moribus ornatos, ab impiorum hominum exemplis longe abhorrentes, aeque de scientia ac de virtute sollicitos. Quorum in animis ubi pietas altius radices egerit, fere aberit metus ne opinionum pravitate inficiantur aut a pristina virtute deflectant. In bis Ecclesia, in bis civilis societas spem optimam reponet futuros aliquando ') Sap. XIII, 1. egregios cives, quorum consilio, prudentia, doctrina, et rerum civilium ordo et domesticae vitae tran-quillitas possit salva consistere. Quod reliquum est, Deo optimo maximo, qui est scientiarum Dominus, Eiusque Virgini Matri, quae Sedes sapientiae appellatur, deprecatore ad-hibito Petro Canisio, qui doctrinae laude tarn bene est de Ecclesia catholica meritus, preces adhi-beamus, ut votorum, quae pro ipsius Ecclesiae incremento ac pro bono iuventutis concepimus, fieri compotes liceat. Hac spe freti, vobis singulis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro universo, auspicem caelestium munerum et paternae benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Bene-dictionem peramanter impertimus. Datum Eomae apud S. Petrum die l Augusti MDCCCXCVII, Pontificatus Nostri anno vicesimo. LEO PP. XIII. 48. De 8. Familia. Nonnulla solvuntur dubia circa piam Adsociationem a S. Familia. Plures Emi Ordinarii varia dubia proposuerunt solvenda circa hanc piam Adsociationem, quorum praecipua, . . . ut nota fiant, quibus interest, re-ferri permittimus. Dubium I. An ii, qui cum familia quadam mensa communi utuntur et familiariter vivunt, in sociorum numerum adscisci cupientes sub nomine illius familiae percipi possint? Affirmative sed in regesto parochiali adno-tanda sunt nomina et cognomina et circumstantia cohabitationis. Dubium II. An ii, quibus societas cum certa familia non est, ad communes preces domesticas recitandas cuilibet familiae se adiungere possint, et hoc modo indulgentias concessas lucrentur ? Affirmative, dummodo qui familiae ad recitandas preces consociantur, iam nomen dederint piae Consociationi. Dubium III. An ad indulgentias plenarias et partiales lucrificandas sufficiat sola adscriptio in tabulas piae Consociationis ? Provisum in Statutis et Eegulis, — Eequiritur adscriptio et simul recitatio precum. Dubium IV. An ad indulgentias lucrandas Consecrationis formula per parochum rectorem in facie ecclesiae adhibenda sit? Provisum in Statutis sub n. 5, nempe: Non indigere essentialiter. Dubium V. An ad familiam per parochum in ecclesia consecrandam, cunctos domesticos personaliter se sistere opus sit? Non indigere, si caeteris conditionibus ipsi domestici satisfaciant. Nomina veroedomesticorum in regesto adnotanda sunt. Dubium VI. An ad lucrandas indulgentias, per praesentiam solius patrisfamilias vel matris-familias satisfiat? Indulgentiae luerantur a quibus formula re-citatur vel preues praescriptae. Dubium VII. An parochus, qui est rector in sua parochia, cum domesticis suis piae Consocia-tioni 86 adscribere et aggregare queat? Affirmative. Dubium VIII. An parochus, quando senectute vel adversa valetudine confractus, officia piae Con-sociationi coniuncta alii presbytero committit, etiam privilegia et indulgentias a Sede Apostolica parocho concessa illi presbytero suas vices gerenti delegare valeat ? Affirmative. Servatis tarnen regulis Iuris Canonici quoad delegationem. Datum Romae, ex Aedibus Vicariatus, die 28. Martii 1897. Raphael Chimenti, Piae Adsociationis a Sacra Familia Seeretarius. 49. Commemoratio SS.mi Sacramenti in Missa coram SS. mo exposito quando omittenda? Strigonien. — 3. Jul. 1896 — Commemoratio SS.mi Sacramenti facienda in missa coram SS.mo exposito, servatis Rubricis, non excluditur in Festis Domini, juxta Deereta, dummodo non versetur in eodem Mysterio ; quaeritur: „An praedicta Commemoratio omittenda sit in Festis et infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Circumcisionis et Transfigurationis Domini; item-que in Festis SS. Nominis Jesu, SS. Redemptoris et Passionis Domini, prouti ex Decretis omittitur in Festis SS. Cordis Jesu et Pretiosissimi Sanguinis“ ? Et Sacra Rituum Congregatio, referente sub-scripto Secretario, exquisito voto unius ex eiusdem S. Congregationis Oonsultoribus, rescribendum censuit; Commemorationem SS.mi Sacramenti, ob iden-titatem Mysterii, solummodo omittendam esse in Festis Passionis, Crucis, SS. Redemptoris, SS. Cordis Jesu et Pretiosissimi Sanguinis. Atque ita rescripsit. Die 3. Julii 1896. Aloisius Tripepi, Secret. Caj. Card. Aloisi-Masella, Praef. 50. Wegriff der Ausübung gottesdienstlicher Verrichtungen. Als in Ausübung gottesdienstlicher Verrichtungen (§ 303 Lt.-G.) begriffen ist der Religionsdiener, sobald er mit den äußeren Abzeichen seines Amtes angethan )nr Vornahme einer gottesdienstlichen Verrichtung sich anschickt und insolange anzusehen, bis er wegen Abschlusses der gottesdienstlichen Thätigkeit die rituellen Abzeichen wieder ablegt. Der Kassationshof hat mit Plenarentscheidung vom 14. Juli 1896, Z. 8064, über die vou der Generalprokn-ratur zur Wahrung des Gesetzes erhobene Nichtigkeitsbeschwerde zu Recht erkannt, durch die Entscheidung des Oberlaudesgerichtes Zara vom 17. August 1895, Z. 4056, mit welcher dem Einsprüche des Johann S. gegen die Anklageschrift der Staatsanwaltschaft Zara vom 26. Juni 1895, Z. 718, wegen Mangels des Tatbestandes des Vergehens nach § 303 St.-G. stattgegebeu worden ist, sei das Gesetz, und zwar in Ansehung des § 303 St.-G. verletzt worden. Gründe: Die Staatsanwaltschaft Zara hatte am 26. Juni 1895, unter Z. 718, die Anklage gegen Johann S. wegen Vergehens nach § 303 St.-G. erhoben. Am 5. Jänner 1895, dem Vorabende des Epiphaniefestes, begab sich nämlich der Pfarrer P. Johann K., mit den rituellen Gewändern angethan, dem Kreuze in der Hand, von zwei Ministranten, deren einer das Rauchfass und das Weihwasser trug, begleitet, in Drnis von Haus zu Haus, um dem katholisch-kirchlichen Gebrauche gemäß die Hänserweihe vorzunehmen Bei dem Hause des Beschuldigten angelangt, fand er die Hausthüre geschlossen. Es ward von einem der Ministranten die Hausglocke gezogen, die Thüre öffnete sich und der Beschuldigte S. erschien, welcher, sobald er des Pfarrers und der beiden Ministranten ansichtig ward, ihnen im verletzenden Tone sagte: „Ich kaufe keine Heiligthümer" und sodann die Thüre vor ihnen kräftig zuschlug. Dies im wesentlichen die Erzählung des Sachverhaltes in der Anklageschrift, entsprechend den Aussagen des Pfarrers und seiner beiden Begleiter. Die Staatsanwaltschaft erkennt im Borgehen des Angeklagten die Beleidigung eines katholischen Religionsdieners bei Ausübung gottesdienstlicher Verrichtungen. Dem Einsprüche des Beschuldigten wurde vom Oberlandesgerichte Zara mit Entscheidung vom 17. Angust 1895, Z. 4056, stattgegeben, und das Verfahren eingestellt, in der Erwägung, daß die Handlung, deren der Einsprnchswerber angeklagt ist, nicht zu einer Zeit geschah, in welcher der Pfarrer eine gottesdienstliche Verrichtung ausübte, sondern in einem Zeitpunkte, da er an der Hausthüre erschien, um zur Vornahme der Epiphanieweihe in das Haus eingelassen zu werden, dass also in der von der Anklage beschriebenen That die Merkmale des Vergehens nach § 303 St.-G. fehlen. Die Entscheidung d^s Oberlandesgerichtes Zara erscheint rechtsirrthümlich. Wie schon der Wortlaut des Gesetzes durch den Gebrauch des Wortes „bei (nicht „während") Ausübung gottesdienstlicher Verrichtungen" erkennen lässt, und wie es der Natur der Sache (dem Bedürfnisse eines wirksamen Schutzes des funktionierenden Priesters) entspricht, ist der Priester von dem Augenblicke an, wo er, mit den äußeren Abzeichen seines Amtes bekleidet, sich zur Vornahme einer gottesdienstlichen Verrichtung anschickt, bis zu jenem Zeitpunkte, wo er, nach Vollendung derselben, die rituellen Abzeichen wieder ablegt und seine gottesdienstliche Thatigkeit schließt, als in Ausübung gottesdienstlicher Verrichtungen begriffen anzusehen. Wo das Kommen und Gehen des Priesters zu der gottesdienstlichen Funktion und von derselben selbst als ritueller Akt erscheint, wie dies insbesondere durch das Tragen ritueller Abzeichen auch nach außen sichtbar wird, dort steht der Priester auch in diesen der eigentlichen gottesdienstlichen Verrichtung vorausgehenden und nachfolgenden Zeiträumen, in denen er sich aber noch in unmittelbarer Beziehung zu der noch vorzunehmenden oder schon vorgenommenen gottesdienstlichen Verrichtung befindet, unter dem Schutze des § 303 St,-G.; denn die Vorbereitung zur gottesdienstlichen Verrichtung bildet gerade so, wie die Rückkehr von derselben, einen integrirenden Theil der gottesdienstlichen Verrichtung selbst, welche ja ohne diese vorhergehende und nachfolgende Thatigkeit oft gar nicht ausführbar wäre. Nicht als Privater, sondern als funktionierender, d. i. in Ausübung der gottesdienstlichen Verrichtung der Häuserweihe, die mit dem Ausgange des Pfarrers begann und erst mit dessen Rückkehr von dieser Funktion endete, befindlicher Priester erschien daher Pfarrer K. vor dem Hause des Beschuldigten; wurde er in diesem Zeitpunkte beleidigt, so erwies sich die Strafbestimmung des § 303 St.-G. als anwendbar, und das Oberlandesgericht hat sie mit Unrecht ausgeschlossen. Dem Gesagten zufolge wurde der Nichtigkeitsbeschwerde stattgegeben. 51. Izseljevanje v Brazilijo. Visoko c. kr. deMno predsedniStvo za Kranjsko sporoöa v svojem dopisu z dne 31. oktobra tega leta, stev. 5313/pr., nastopno : »Po nekem sporoöilu visokega c. in kr. ministerstva za zunanje zadeve na visoko c. kr. ministerstvo za no-tranje stvari je sklenila driavna vlada v Sao. Paulo meseca avgusta leta 1897. s tvrdkama A. Fiorita & (Jo. in Jose Antoneo dos Santos pogodbo, s katero se obe tvrdki zavezujeta, v teku treh let spraviti 60.000 nase-Ijencev iz Evrope v drSavo Sao. Paulo. Po tej pogodbi se prva teh tvrdk zavezuje, na-brati med drugimi 10.000 Avstrijcev, in sicer po Tirol-skem, titajerskem, Goriskem, Primorskem, po Istri in Galiciji. Vseljenci morajo biti izkljuöno le poljedelci. Oprav-Ijali bodo pri pridelovanju kave tista dela, katera so opravljali doslej veöinoma zamorci in katerih so se zlasti galiski naseljenci vsikdar odloöno branili. Bati se je torej, da utegnejo izseljence, ako ne pojde drugaöe, spraviti celo s silo na kavne nasade. Cisto izkljuöeno je pa pri tem, da bi prisli na vladne naselbine, na katere galiäki izseljenci tako radi hodijo, ker vlada na naselitev samostojnih kolonistov ni pri-pravljena in je sploh zadnji öas popolnoma ustavila na-seljevanje kolonistov po drfcavnih naselbinah. Ker preti tvrdki A. Fiorita & Comp, v sluöaju, ako bi svoje zaveze ne drüala, znatna globa, napela bo brezdvomno po svojih agentih vse sile, da spolni svojo obljubo. Zato bo gotovo razvila hudo agitaeijo za izseljevanje v imenovano driavo. Omenjena tvrdka je v neposredni zvezi z geno-vesko parobrodno druübo »La Ligure brasiliana« in »La Ligure americana«. Ona ima namrec njuno zastopstvo za Brazilijo in njen agent za Avstrijo je glasoviti Anton Gergolet v Genovi. — Druüba »La Ligure brasiliana« namerava neki, po sporoöilu c. in kr. generalnega kon- zulata v Genovi, oanovati v Vidmu (Udine) agenturo za izseljevanje, kar utegne biti v zvezi s predstojeöo zadevo.« Vsled tega se je bati, da utegnejo pri teh raz-merah izseljevalni agentje pomnoäiti svoje napore, in zato prosi visoko c. kr. deielno predsedniStvo, naj bi tudi öö. duhovsöina podpirala delovanje politiönih obla-stev, ki meri na to, ljudi poduöiti in odvraöevati od osodepolnega izseljevanja v Brazilijo. Ta bojazen je le preveö opraviöena z ozirom na razne preLalostne skuänje zadnjih let, opraviöena ne le zaradi tega, ker spravljajo izseljenci v Brazilijo v naj-veöjo nevarnost svoje imetje, svoje zdravje in svoje Livljenje, ampak se bolj, zarad tega, ker spravljajo v najveöjo nevarnost svojo du§o, svoje veöno zveliöanje. Prosim torej 65. gg. duäne pastirje, naj povsodi s pazljivim oöesom zasledujejo pogubno delovanje agentov ter poduöe in opozorö ljudi pravoöasno na Lalostno osodo, ki jih öaka v brazilijanskih kavnih poljanah ; ker zapeljanim in na led speljanim ne bo mogoöe veö po-magati. 52. Literatur a. Editio altera, recognita et auota, Commen-tarii in Evangelium s. Joannis, concinnati per Leonardum Klofutar, Praepositum mitratum Capituli cathedralis Labacensis, Ss. Theologiae Docto-rem, Instituti studiorum theol. Directorem, nec non studii Biblici N. T. Professorem p. o. emeritum etc. Approbationis Episcopatus Labacensis ddo 27. Julii 1893 liaec sunt verba: Eecognitus hie Commen- tarius in Evangelium s. Joannis, uti nihil continet, quod doctrinae Ecclesiae vel worum honestati adversetur, ita sedula limatus est emendatione, ao novis exeellit additamentis, dignissimus profecto, quem studiosis 8. Scripturae commendemus, qui-que Eeverendissimo Auctori jubilari perennem legentium gratitudinem peracturus censeatur. 53. Konkurzni razpis. Razpisane so sledeöe iupnije: Podbrezje v dekaniji kranjski, Postojna v dekaniji postojniski, Sv. Trojica v dekaniji trebniäki, in Logatec v dekaniji vrhniski. ProSnje za iupniji Logatec in Podbrezje so obrniti na visokoöastiti knezoäkofijski ordinarijat v Ljub- ljani, za Lupnijo sv. Trojica na veleöastiti kapitelj v Novemmestu in za Lupnijo Postojna na visoko c. kr. deäelno vlado v Ljubljani. Zadnji rok za vlaganje je 8. januvar 1898. 54. Skofijska kronika. ^upnija Sora je podeljena <5. g. Francu Hi er sehe, beneficijatu na Vrhpolju pri Moravöah, in iupnija Zgornji Tuhinj ö. g. Janezu Zabukovec, kapelanu na Pod-brezju. ö. g. Valentin Jakelj, ekspozit v Ribnem, ime-novan je Lupnim upraviteljem pri sv. Kriiu nad Jese-nicami, in ö. g. Karol Dornig, kapelan v Horjulu, Lupnim upraviteljem v Podbrezju. ö. g. Janez Rihtaräiö, kapelan na Vrhniki, je prestavljen v Horjul kot kapelan. ö. g. dr. JoLef Gruden, kapelan v Smartnu pri Kranji, je stopil v zaöasni pokoj. Umrli so öö. gospodje: Jakob Stariha, öastni kanonik, dekan in vpokojeni Lupnik äkofije Maske, v Örnomlju, 8. oktobra; Joief Gerßar, Lupnik pri sv. Tro-jici, 24. oktobra; Lorenc Berga nt, Lupnik v Logatcu, 10. novembra, Janez Hofstetter, öastni kanonik, dekan in Lupnik v Postojni, vitez Franc Joiefovega reda, dne 14. novembra, in Janez Go lob, Lupnik na Podbrezju, v Trstu 17. novembra. Priporoöajo se v molitev öastiti duboväöini. Knezoäkofijski ordinarijat Ljubljanski, dnö 17. novembra 1897. Izdajatelj in odgovorni urednik Martin Pogafiar. — Tiskala KatoliSka Tiskarna.