Nr. 1474. IV. 1860. innjiliriji's ììmnìiiimtgs - VIM für die Caimnter Diözese. Inhalt: I. Bekanntmachung der neuen Vorschrift betreffend die Gebete für Se. f. I. apostolische Majestät den Kaiser. — II. Mittheilung des apostolischen Schreibens Pii IX. — IH. Vorschrift zur Behebung der Interessen von den ein Kirchengut bildenden öffentlichen Obligationen. — IV. Bekanntgabe der Ordination Stage für das Jahr 1860. I. em Wohlehrwürdigen Klerus ivird folgendes Decretum Sacrorum Rituum Congregationis fedo. 10. Februar d. I. zur geivissenhaften Beobachtung bekannt gegeben: SACRORUM RITUUM CONGREGATIONIS RECRETUM. IMPERII AUSTRIACI. Fulget jam in Ecclesiae fastis, atque in aevum magna circumdatum gloria fulgebit augustum Francise! Josephi I. Austriae Imperatoris nomen, quod domestica sanctorum Decessorum suorum Stephani Ungarici et Henrici cognomento Pii imitatus exempla, omnem curam cogitationemque suam, Imperio vix inito, illuc potissimum intenderit, ut jura Catholicae Ecclesiae inter subditos sibi populos inviolabilia conclamaret, ac, discretis Dei Caesarisque rationibus, Omnipotenti Deo, per quem Reges regnant et Legum Coditores justa decernunt, quae Dei forent, prompto hilarique animo redderet. Insignis adeo in Deum ejusque Ecclesiam pietas, quam ingenti cum plausu totus, qua late patet, Catholicus Orbis excepit, ejusmodi profecto est, ut Apostolica Sedes non modo de tanto Imperatore veluti de piisimo sibique diarissimo filio glorietur, sed oblatas sibi occasiones eidem gratificandi, quantum in Domino possit, libentissime arripiat. Cum itaque Augustissimus idem Imperator vehementer cupiat, publicas, quae a vetustissima aetate in Universa Ditione Austriaca pro supremo Imperante consueverunt hactenus adhiberi preces, tam in Missis solemnibus per annum, non exclusa Missa Praesanctificatorum feria VI. in Parasceve, quam in Praeconio Paschali die sabbathi sancti, atque in Litaniis sanctorum, ab Apostolica Sede ratas haberi, nt ejus auctoritate accedente omnimodam firmitatem accipiant, et ad certam fixamque methodum redigantur : supplicia ea de re vota sua per suum in Urbe Legatum Ssmo. Domino Nostro Pio P. P. IX. exhiberi curavit. Hac porro occasione, cum per eundem Legatum suum enixe postulaverit, ut nomen supremi Imperantis in Canone Missae amodo adjiciatur ad normam potius usus, qui ab Austriaco Imperio constituto invaluit, quam anterioris privilegii a Summo Pontifice Clemente XIH. Imperatrici Mariae Tberesiac ej usque succesoribus indulti, Apostolicis Litteris sqb annulo Piscatoris datis anno 1761. diebus V. et VI. Maii, Sanctitas Sua, matura deliberatione praemissa, volens singularis Suae ac vere paternae benevolentiae tanto Imperatori tradere pignus, porrectis ab Eo votis de benignitate Apostolica annuere dignata est, praefatasque publicas preces sub modo et forma infradicendis ratas habuit et confirmavit, atque in omnibus et singulis Ecclesiis Latini Ritus intra fines Imperii Austriaci constitutis recitari mandavit, contrariis quibuscunque, ipsis-que superioribus Clementis XIII. Apostolicis Litteris, quibus ad effectum dumtaxat praesentis Indulti expresse derogavit, minime obstantibus. Methodum autem in istiusmodi precibus usurpandam, atque indeclinabiliter ab omnibus et singulis Latini Ritus Ecclesiis in universa Ditione Austriaca servandam hanc esse voluit : I. In Missae Canone nomen Imperatoris adjicietur hac adhibita formula — Et pro Imperatore Nostro N., — quae dicenda erit post mentionem factam Romani Pontificis et Episcopi Diocccsani. II. In singulis per annum Missis vel solemnibus, vel parocliialibus, diebus tamen quibus per Rubricas licebit, sequens addetur pro Imperatore Collecta: ORATIO. Quaesumus omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Imperator .Noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat jincrementa, quibus decenter ornatus vitiorum monstra devitare, hostes superare, et ad Te qui via, veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire. Per Dominum etc. SECR E T A. Munera, Domine, quaesumus oblata sanctifica, ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant; et Imperatori Nostra ad obtinendam animae corporisque salutem, et peragendum injunctum officium, Te largiente, usquequaque proficiant. Per Dominum etc. POSTCO M M U NI 0. Haec Domine oblatio salutaris famulum tuum N. Imperatorem Nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus et Ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post hujus temporis decursum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum etc. Quibus vero in Dioecesibus viguit hactenus consuetudo, canendi insuper in Missa solem ni sive post aiitiphonam Communionis, "sive post ultimum Evangelium, versiculum — Domine salvum fac Imperatorem Nostrum N. et exaudi nos ili die, qua invocaverimus te — firma eadem consuetudo perstabit. III. In Missa Praesanctificatorum feria VI. in Parasceve inter Orationem pro cunctis Ecclesiae Ordinibus et aliam pro Catechumenis haec pro Imperatore dicetur : — Oremus et pro gloriosissimo Imperatore Nostro N. ut Deus et Dominus Noster det illi sedium suarum assistricem sapientiam, qua populum sibi commisum gubernet in omni justitia et sanctitate ad divinam gloriam et nostram perpetuam pacem. Oremus. V. Flectamus genua. R. Levate. Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus aeterna potestate dominaris, respice ad Austriacum benignus Imperium, ut et Imperator juste imperando, et populus fideliter obediendo, ad gloriam tui nominis et Regni tranquillitatem unanimi pietate conspirent. Per Dominum etc. IV. Praeconium Paschale Sabbato sancto hac ratione concludetur : Precamur ergo te, Domine, ut nos famulos tuos omnemque Clerum et devotissimum populum una cum Beatissimo Papa Nostro N. et antistite Nostro N., nec non gloriosissimo Imperatore Nostro N.; quiete temporum concessa, in his Paschalibus gaudiis assidua protectione regere, gubernare et conservare digneris. Per Dominum etc. V. In Litaniis Sanctorum cum deventum fuerit ad preces, inter versiculum — Ut inimicos Sanctae Ecclesiae etc. — et alium — Ut regibus et Principibus — etc. addetur: V. Ut Imperatorem Nostrum custodire digneris. II. Te rogamus audi nos. — Item post Psalmum : Deus in adjutorium ect. dicto versiculo — Oremus pro Pontifice Nostro N. R. Dominus conservet etc. illi co subjungetur: V. Oremus pro Imperatore Nostro N. R. Domine salvum fac Imperatorem et exaudi nos in die qua invocaverimus te. — Denique, absolutis precibus, immediate post Orationem pro Papa adjicietur Oratio pro Imperatore superius notata: — Quaesumus Omnipotens Deus ut famulus tuus N. Imperator noster etc. Has itaque pro Imperatore Augustissimo preces Ssmus. Dominus Noster ratas habuit et confirmavit, easque in omnibus Latini Ritus Ecclesiis, intra Ditionem Austriacam sitis, recitari voluit, onmi in superioribus formulis variatione prohibita; salva tantum consuetudine, ubi hactenus viguit, Imperatorem in publicis precibus semper decorandi duplici titulo Imperatoris et Regis. Cum autem Constitutionibus Apostolicis cautum sit, ne quae ex singulari Sanctae Sedis privilegio uni alterive tantum Dioecesi, Provinciae vel Regno concessa fuere, in corpus Missalis et Breviarii Romani inserere liceat; ut generali huic praescriptioni omnes in, Imperio Austriaco fideliter obtemperent, jussit Sanctitas Sua, preces ipsas una cum praesenti decreto adjici solum debere in Appendice Missalis et Breviarii Romani pro diversis locis destinata, vel in Supplemento Missarum atque Officiorum uniuscujusque Dioecesis proprio. Quo tandem Episcopi ceterique Orinarli, in locis degentes Austriacae Dominationi subjectis, certam de his omnibus habere possint notitiam, ac pro sollicitudine muneris Pastoralis, plenam perfectamque superiorum quarumcumque ordinationum exccutioncm curare, idem Ssmus. Dominus Noster praesens voluit a S. R. Congregatione ferri decretum, contrariis quibuscumque non obstantibus. Romae dic X. Februarii 1860. C. Episcopus Albanensis Card. Patrizi. 8. R. C. Praefectus. Loco f Sigilli. H. Capalti, S. R. C. Secretarius. Diesem gemäß wird augeordnet: 1. Im Canon Missae ist wie bisher mt der betreffenden Stelle die mentio Imperatoris zn machen. 2. Es ist — wie dies vermöge oberhirtlicher Weisung bisher schon Diözesangepflogenheit war — in jeder solennen und Parochialmesse die Collecta pro Imperatore zn nehmen, mit Ausnahme jener Tage, die in den Rubriken ausdrücklich bezeichnet sind. 3. Dic Collecta ist unverändert die bisherige, mit der einzigen Ausnahme, daß in der Oratio nach „devitare“ eingeschaltet wird: „liostes superare“. 4. Für die Missa fer. VI. in Parasceve und für das Praeconium paschale in Sabbato Saneto sind die betreffenden Gebete in dem Proprio Missarum Dioecesis Lavan-tinae am Ende beigedruckt, und mit bestimmten Platze einzulegen. 5. Bei patriotischen Anlässen ist nach Absingnng des „Te Deum laudamus“ wie bisher der Versikel und das Responsorium einzuschalten: V. Domine salvum fac Imperatorem Nostrum N. R. Exaudi nos in die, qua invocaverimus te. 6. In der Allerheiligen-Litanei ist nach dem Versikel: Daß du den christlichen Königen und Fürsten re. einzuschalten: V. Daß du unfern Kaiser beschützen wollest; (Da nam cesarja obvarješ;) R. Wir bitten dich, erhöre uns. (Te prosimo, vsliši nas.) Ebenso ist auch in dem Psalme, welcher in dieser Litanei nach dem „Vater unser" gebetet wird (nach dem Versikel für den Papst), einzuschalten: V. Lasset uns beten für unfern Kaiser N. (Molimo za svojega cesarja I.) R. Herr mache selig unfern Kaiser, und erhöre uns am Tage, an dem wir für ihn bitten. (Ohrani, o Gospod, našega cesarja, in vsliši nas na dan, ko za njih prosimo.) Das Gebet für den Landessiìrsten ist in der bisher üblichen Form zu verrichten. Diese vorgeschriebenen Zusätze sind in die üblichen Kirchengebetbücher auch in slove-nischer Sprache vorzumerken. Nach Empfang des gegenwärtigen Erlasses haben sich sämmtliche Seknlar- und Regnlar-Priester dieser Diözese in den vorbezeichueteu gottesdienstlichen Funktionen genau nach demselben zu halten, und es wird mit Grund erwartet, daß eine diesfällige eigenmächtige Abweichung nicht stattfinden werbe. II. lieber die Ergebenheits- und Theilnams-Adresse der Lavanter Diözesanen an Se. Heiligkeit Papst Pins IX. haben Allerhöchstdieselben unter 7. v. M. nachstehendes huldvolles Schreiben erlassen: Pins P. P IX. Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Verbis explicare vix possumus, quam gratae Nobis fuerint litterae ab innumeris fere cujusque ordinis, gradus et conditionis istius Tuae Dioecesis Catholicis subscriptae, ac die 21. Decembris superiori anno datae, nuperque Nobis redditae, ex quibus non mediocre certe solatium accepimus inter maximas Nostras angustias et amaritudines. Namque in iisdem Litteris undique elucet eorumdem Catholicorum erga Nos et hanc Petri Cathedram fides, pietas et observautia, atque omni ex parte se prodit acerbissumus illorum luctus, dolor atque indignatio propter iniquissimos et sacrilegos prorsus ausus contra civilem Nostrum et hujus Apostolicae Sedis pincipatum, Beatique Petri patrimonium ab iis hominibus admissos, qui acerrimum catholicae Ecclesiae, eidem que Sedi inferentes bellum, jura omnia divina et humana conculcare non dubitant. Nihil certe jucundius hisce egregiis istorum fidelium sensibus, qui omni certe laude et praedicatione sunt decorandi. Itaque a Te, Venerabilis Frater, exposcimus, ut eisdem Dilectis Filiis, Tuae Dioecesis fidelibus, Nostro nomine atque amplissimis et amantissimis verbis significes ac testeris, Nobis gratissimas fuisse commemoratas eorum Litteras, quibus vehementer delectati sumus, ac paternam Nostram erga ipsos caritatem summopere excitari et augeri sensimus. Neque omittas eosdem fideles certiores facere de Apostolica Benedictione, quam eis toto cordis affectu impertimus. Perge vero, Venerabilis Frater, una cum universo Tuo Clero Populoque fideli divitem in misericordia Deum orare, et obsecrare, ut imperet ventis et mari, et Ecclesiam suam sanctam a tot tantisque calamitatibus eripiat, eamque ubique terrarum novis ac splendidioribus triumphis in dies exornet et augeat, Nosque adjuvet et consoletur in omni tribulatione Nostra, utque omnipotenti sua virtute omnes Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis hostes ad veritatis, justitiae, salutisque semitas reducat: Et quoniam optime noscis nefarium teterrimumque sane bellum, quo asperrimis hisce temporibus divina nostra vexatur religio, iccirco non dubitamus, quin coelesti ope fretus velis pro eximia Tua pietate ac pastorali zelo ejusdem religionis causam majore usque vigilantia studioque impavide defendere, Tuique gregis incolumitati sedulo prospicere, et constanter inimicorum hominum fallacias detegere, errores refellere, ac tela retundere. Denique pro certo habe, praecipuam esse, qua Te prosequimur, benevolentiam. Cujus quoque certissimum pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam ex imo corde profectam Tibi ipsi, Venerabilis frater, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus Tuae curae commissis peramanter impertimus. Datum Romae apud St. Petrum die 7. Maii Anno 1860. Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto. Pius P. P. n. Die Herrn Seelsorger wollen bei schicklicher Gelegenheit die Gläubigen uoit dem ebenso erfreulichen wie rührenden Inhalte dieses väterlichen Schreibens verständigen, und dieselben zur unermüdeten Fortsetzung ihrer frommen Gebete für den Apostolischen Stuhl und das Wohl der gesummten kath. Kirche aufmuntern. III. Laut hohen k. k. Kultus- und Unterrichts-Ministerial-Erlafses vom 24. April d. I. Z. 5607, wurde von Seite des k. k. Finanz-Ministeriums unter 2. April 1860 Z. 13513 verfügt, daß in Hinkunft die Auszahlung der Interessen von öffentlichen Obligationen, die ein Kirchengut bilden und als ein solches vinkulirt sind, gegen Quittungen erfolgen werde, welche von dem Vorsteher der Kirche oder kirchlichen Pfründe, zu deren freiem oder belastetem Eigenthume solche Obligationen gehören, vorschriftmäßig ausgestellt und mit dem Sigille der betreffenden Kirche oder Pfründe bekräftiget sind. Wovon die Wohlehrwürdige Knratgeistlichkeit zur Darnachachtnng in Kenntniß gesetzt wird. IV. Mit Berufung auf die Ordinariats-Erlässe vom 5. Juni 1854 Aro. 1022/3, und 31. Mai 1855 Aro. 1043/4 werden für das laufende Jahr folgende zur Ertheilung der Hähern Weihen bestimmte Tage bekannt gegeben; und zwar: Für das Subdiaconat der 21. Juli, für das Diaconat der 23. Siili, und für das Presbytcrat der 25. Juli, als das Fest des heil. Apostels Jacobus. • Zum Empfange der heil. Priesterweihe bereiten sich nachstehende Herrn Alumnen vor; und zwar aus dem 4. Jahrgange der Theologie: Jahn Ferdinand, geb. zu Laufen; Jury Benedict, geb. zu Dobowa; Klauscher Franz, geb. zu Kopreinitz; Koschar Jakob; geb. zu St. Georgen an der Stainz; Lempel Thomas, geb. zu St. Martin bei Schalleg; Repototschnik Raimund, geb. zu Rietz; Stainko Anton, geb. zu Luttenberg; Urek Andreas, geb. zu Kapellen bei Rann. Aus dem 3. Jahrgange: Belschak Anton, geb. zu St. Thomas bei Großsonntag; Ogradi Franz, geb. zu Oberburg; Sternad Mathias, geb. zu Maria Neustift bei Oberburg. Unsere heilige Kirche ermahnet (Triti, sess. 23. cap. 5. 7. de ref.) nicht nur den Klerus, sondern auch die Gläubigen, für fromme und eifrige Priester zu Gott zu beten; deßhalb wird Euere Liebe aufgefordert, für die Genannten nach Weisung obiger Erlässe an den den Ordinationstagen vorhergehende» Sonntagen mit den Gemeinden gemeinschaftlich zu beten, wie auch dieselben an ihre Gelvisseilspflicht zu erinnern, treu »itd redlich vorzubringen, wenn etwas gegen die Weihe obbenannter Kleriker mit Grund vorgebracht werden könnte. F. B. Lavanter Ordinariat zit Marburg am 6. Juni 1860. àtlill -Iliurlili m. p. Fürst-Bischof. Druck von E. Janschih in Marburg.