1870. b. für die Laibacher Diözese. Sanctissimi domini nostri PII DIVINA PROVIDENTIA PAP AE IX. EPISTOM BBTCYCUCA ad omnes patriarchas, primates, archiepiscopos, episcopos aliosque locorum ordinarios gra-tiam et communionem cum apostolica sede habentes PIUS PP. IX. Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem! Respicientes ea omnia, quae Subalpinum Gubernium pluribus ab annis non inter-missis molitionibus gerit ad evertendum civilem Principatum singulari Dei providentia huic Apostolicae Sedi concessum, ut Beati Petri successores in exercitio spiritualis suae iuris-dictionis necessaria ac plena libertate et securitate uterentur, fieri non potest, VV. FF., ut in tanta contra Ecclesiam Dei et Sanctam hanc Sedem conspiratione intimo cordis Nostri dolore non moveamur; atque hoc tarn luctuoso tempore, quo idem Gubernium sectarum per-ditionis consilia sequens, sacrilegam almae Urbis Nostrae et reliquarum civitatum, quarum Nobis Imperium ex superiori usurpatione supererat, invasionem quam iamdiu meditabatur, contra omne fas vi armisque complevit, dum Nos arcana Dei consilia coram Ipso prostrati humiliter veneramur, illam prophetae vocem usurpare cogimur „ego plorans et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus.“ ’) Satis quidem VV. FF., a Nobis exposita et catholico orbi iamdiu patefacta est nefarii huius belli historia, idque fecimus pluribus Allocutionibus Nostris Encyclicis, Brevi-busque litteris diverso tempore habitis aut datis, nempe diebus 1 Novemb. an. 1850, 22 lau. et 26 lulii 1855, 18 et 28 lunii et 26 Sept. 1859, 19 lan. 1860, ac Apostolicis Litteris 26 Martii 1860, Allocutionibus deinde 28 Sept. 1860, 18 Martii et 30 Sept. 1861 et 20 Sept. 17 Octob. et 14 Novem. 1867. Horum documentorum serie perspectae atque exploratae fiunt gravissimae iniuriae a Subalpino Gubernio iam ante ipsam Ecclesiasticae ditionis su-perioribus annis incoeptam occupationem Supremae Nostrae et huius Sanctae Sedis aucto-ritati illatae, tum legibus contra naturale, divinum et ecclesiasticum ius rogatis, tum sacris ') lerem. thr. 1. 16. ministris, religiosis familiis et Episcopis ipsis indignae vexationi subiectis, tum obligatam solemnibus conventionibus cum eadem Apostolica Sede initis fidem infringendo, atque earum inviolabile ius praefracte denegando vel eo ipso tempore, quo novas Nobiscum tractationes inire veile significabat. Ex iisdem documentis plane liquet, VV. FF., totaque videbit po-steritas, quibus artibus et quam callidis ac indignis molitionibus idem Gubernium ad iusti-tiam et sanctitatem iurium huius Apostolicae Sedis opprimendam pervenerit; ac simul cognoscet quae curae Nostrae fuerint in illius audacia, quae augebatur in dies, quantum in Nobis erat compescenda atque in Ecclesiae causa vindicanda. Probe nostis anno 1859 ab ipsa Subalpina potestate praecipuas JEmiliae civitates submissis scriptis, conspiratoribus, armis, pecunia ad perduellionem fuisse excitatas; nec multo post, comitiis populi indictis, captatisque suf-fragiis plebiscitum confictum esse, eoque fuco et nomine provincias Nostras in ea regione positas a paterno Nostro imperio, bonis frustra refragantibus, avulsas. Perspectum quoque est, anno dein de consequuto, idem Gubernium ut alias huius S. Sedis provincias in Piceno, Umbria et Patrimonio sitas in praedam suam converteret, dolosis praetextibus adductis, im-proviso impetu milites Nostros et voluntariam Catholicae iuventutis manum, quae religionis spiritu et pietate erga communem Parentem adducta ex omni orbe ad defensionem Nostram convolaverat, magno circumvenisse exercitu, eosque tarn subitam irruptionem minime su-spicantes, impavide tarnen pro religione certantes cruento proelio oppressisse. Neminem latet insignis eiusdem Gubernii impudentia et hypocrisis, qua ad minuendam sacrilegae huius usurpationis invidiam iactare non dubitavit se illas invasisse provincias ut principia moralis ordinis ibi restitueret, dum tarnen reipsa ubique falsae cuiusque doctrinae diffusio-nem cultumque promovit, ubique cupiditatibus et impietati habenas laxavit, immeritas etiam poenas sumens de Sacris Antistitibus, de Ecclesiasticis cuiusque gradus viris, quos in custo-diam abripuit et publicis contumeliis vexari permisit, cum interea insectatoribus et iis qui ne Supremi quidem Pontificatus dignitati in persona humilitatis Nostrae parcebant, impune esse pateretur. Gonstat praeterea, Nos debito officii Nostri munere non solum iteratis sem-per obstitisse consiliis et postulationibus Nobis oblatis, quibus agebatur ut officium Nostrum turpiter proderemus, vel scilicet juribus et possessionibus Ecclesiae dimissis ac traditis, vel nefaria cum usurpatoribus conciliatione inita; verum etiam Nos iniquis hisce ausibus et fa-cinoribus contra omne humanum et divinum ius perpetratis solemnes protestationes coram Deo et hominibus opposuisse, illorumque auctores et fautores Ecclesiasticis censuris obstrictos declarasse et quatenus opus esset iisdem censuris in illos dermo animadvertisse. Denique exploratum est, praedictum Gubernium in sua contumacia suisque machinationibus nihilo-minus perstitisse, rebellionemque in reliquis Nostris provinciis et in Urbe praesertim pro-movere immissis perturbatoribus ac omnis generis artibus sine intermissione curavisse. Hisce autem conatibus minime ex sententia procedentibus propter inconcussam Nostrorum militum fidem, Nostrorumque populorum amorem ac Studium insigniter et constanter Nobis declara-tum, turbulentam demum illam tempestatem in Nos erupisse anno 1867, quum Autumni tempore conversae in Nostros fines et hanc Urbem fuerunt perditissimorum hominum co-hortes scelere et furore inflammatae et subsidiis Gubernii eiusdem adiutae, quorum ex nu-mero occulti plures in ipsa hac Urbe pridem consederant; atque ab earum vi crudelitate et armis omnia Nobis Nostrisque dilectissimis subditis acerba et cruenta timenda erant, uti liquido apparuit, nisi Deus misericors earumdem impetus et strenuitate Nostrarum copiarum et valido legionum auxilio ab inclyta natione Gallica Nobis submisso irritos reddidisset. In tot vero dimicationibus, in tanta periculorum, sollicitudinum, acerbitatum serie maximum Nobis interim Divina Providentia solatimn conferebat ex praeclara vestra, VV. FF., vestrorumque Fidelium erga Nos et hanc Apostolicam Ledern pietate ac studio, quod et insignibus significationibus editis et catholicae charitatis operibus iugiter demonstrastis. Et quamquam gravissima in quibus versabamur discrimina vix aliquas Nobis induciaa relin-querent, nihil tarnen unquam, Deo Nos confortante, curarum remisimus, quae ad temporalem subditorum Nostrorum prosperitatem tuendam pertinebant; ac quae esset apud Nos tranquil-litatis et securitatis publicae ratio, quae optimarum quarumcumque disciplinarum et artium conditio, quae populomm Nostrorum erga Nos fides et voluntas Omnibus nationibus facile innotait, ex quibus advenae frequentissimi in hanc Urbem occasione praesertim plurium ce-lebritatum, quas peregimus, sacrorumque solemnium certatim omni tempore confluxerunt. lamvero cum res ita se haberent nostrique populi tranquilla pace fruerentur, Rex Subalpinus eiusque Gubernium capta occasione ingentis inter duas potentissimas Europas nationes flagrantis belli, quarum cum altera pepigerant se inviolatum serva-turos praesentem ecclesiasticae ditionis statum, nec a factiosis violari passuros, protinus reliquas dominationis Nostrae terras Sedemque ipsam Nostram invadere et in suam pote-statem redigere decreverunt. At quorsum haec hostilis invasio, quaenam causae prae-ferebantur ? Notissima profecto cuique sunt ea quae in Epistola Regis die 8 proxime elapsi Septembris ad Nos data et per ipsius Oratorem ad Nos destinatum Nobis tradita dis-seruntur, in qua longo fallacique verborum et sententiarum ambitu, ostentatis amantis filii et catholici hominis nominibus causaque obtenta publici ordinis, Pontificatus ipsius et per-sonae Nostrae servandae, illud poscebatur, ne temporalis nostrae potestatis eversionem velut hostile facinus vellemus accipere, atque ultro eadem potestate cederemus, futilibus confisi sponsionibus ab ipso oblatis, quibus vota, ut aiebat, populomm Italiae cum supremo spiri-tualis Romani Pontificis auctoritatis iure et libertate conciliarentur. Nos equidem non po-tuimus non vehementer mirari, videntes qua ratione vis quae Nobis brevi inferenda erat obtegi et dissimulari vellet, nec potuimus non dolere intimo animo vicem Regis eiusdem qui iniquis consiliis adactus nova in dies Ecclesiae vulnera infligit et hominum magis quam Dei respectu habito non cogitat esse in coelis Regem regum et Dominum dominantium, qui „non subtrahet personam cuiusquam, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pu-sillum, et magnum ipse fecit, fortioribus autem fortior instat crutiatio.“ ') Quod autem attinet ad propositas Nobis postulationes cunctandum Nobis non esse censuimus, quin officii et con-scientiae legibus parentes, Praedecessorum Nostrorum exempla sequeremur, ac praesertim fei. rec. Pii VII., cuius invicti animi sensa ab eo prolata in simili prorsus causa, ac Nostra est, hic uti Nobis communia exprimere ac usurpare iuvat. „Memineramus cum S. Ambrosio. 2) Nabuth Sanctum virum possessorem vineae suae interpellatum, petitione regia ut vineam suam dar et, ubi rex mccisis vitibus olus vile sereret, eumdem respondisse: absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem. Multo hinc minus fas esse Nobis iudicavimus tarn antiquam ac sacram haereditatem (temporale scilicet Sanctae huius Sedis Dominium non sine evident! Providentiae divinae consilio a Romanis Pontificibus praedecessoribus Nostris tarn longa saeculorum serie possessum), tradere, aut vel tacite assentiri ut quis Urbe principe Orbis Catholici potiretur, ubi perturbata destructaque sanctissima regiminis forma, quae a lesu J) Sap. VI. 8 et 9. 2) De Basil. trad. n. 17. Christo Ecclesiae Sanctae Suae relieta fuit, atque a Sacris canonibus Spiritu Dei conditis ordinata in eins locum sufficeret Codicem non modo sacris Canonibus, sed Evangelicis etiam praeceptis contrarium atque repugnantem, inveheretque, ut assolet, novum huiusmodi rerum ordinem qui ad consociandas confundendasque sectas superstitionesque omnes cum Ecclesia Catholica manifestissime tendit. Nabuth vites suas vel proprio cruore defendit '). Num poteramus Nos, quidquid tandem eventurum jssset Nobis, non iura possessionesque Sanctae Eomanae Ecclesiae defen-dere quibus servandis, quantum in Nobis est, solemnis iusiurandi Nos obstrinximus religione ? vel non libertatem Apostolicae Sedis cum libertate atque utilitate Ecclesiae universae adeo coniunctam vindicare? Ac quam magna revera sit temporalis huius Principatus congruentia atque neces-sitas ad asserendum Supremo Ecclesiae Capiti tutum ac liberum exercitium spiritualis illius, quae divinitus Illi toto orbe tradita est, potestatis, ea ipsa quae nunc eveniunt (etiamsi alia deessent argumenta) nimis iam multa demonstrant.“ 2) His igitur inhaerentes sensibus quos in pluribus Allocutionibus Nostris constanter professi sumus responsioneNostra ad Regem data, iniustas eins postulationes reprobavimus, ita tarnen ut acerbum dolorem Nostrum paternae charitati coniunctum ostenderemus, quae vel ipsos Klios rebellem Absalon imitantes nescit a sua sollicitudine removere. Hisce autem litteris nondum ad Regem perlatis, ab eius interea exercitu pontificiae Nostrae ditionis intactae hactenus et pacificae urbes occupatae fuerunt, praesidiariis militibus, ubi resistere conati fuerant, facile disiectis; ac brevi deinde infaustus ille dies proxime elapsi Septembris vice-simus illuxit, quo hanc Urbem Apostolorum Principis Ledern, catholicae religionis centrum omniumque gentium perfugium multis armatorum millibus obsessam vidimus, factaque mu-rorum labe et excussorum missilium terrore intra ipsam illato, vi et armis expugnatam de-plorare debuimus eins iussu, qui paulo ante filiali in Nos affectu et fideli in religionem animo esse tarn insigniter professus fuerat. Quidnam Nobis ac bonis omnibus illo die luc-tuosius esse potuit ? in quo copiis Urbem ingressis, magna factiosorum adventitia multitudine repleta Urbe, vidimus statim publici ordinis rationem perturbatam et eversam, vidimus in Nostrae humilitatis persona Supremi ipsius Pontificatus dignitatem et sanctitatem impiis vo-cibus impetitam, vidimus fidelissimas Nostrorum militmn cohortes omni contumeliarum ge-nere affectas, atque effrenem late licentiam ac petulantiam dominari, ubi paulo ante filiorum affectus communis Parentis moerorem relevare cupientium eminebat. Ab eo deinde die ea sub oculis nostris consequuta sunt, quae non sine iusta bonorum omnium indignatione com-memorari possunt: nefarii libri mendaciis, turpitudine, impietate referti ad facilem emptionem proponi coepti et passim disseminari; multiplices ephemerides in dies vulgari ad corrupte-lam mentium et honesti moris, ad contemptum et calumniam religionis, ad inflammandam contra Nos et hanc Apostolicam Ledern publicam opinionem spectantes; foedae indignaeque imagines publicari, aliaque huius generis opera, quibus res personaeque sacrae ludibrio ha-bentur et irrisioni publicae exponuntur; decreti honores et monumenta iis qui iudicio et legibus poenas gravissimorum criminum dederunt; Ecclesiae ministri, in quos omnis conflatur invidia, plures iniuriis lacessiti, ac aliqui etiam proditoriis percussionibus sauciati; nonnullae religiosae domus iniustis conquisitionibus subiectae; violatae Nostrae Quirinales domus, atque 8. Ambr. ibid. 2) Litt. Apost. 10. Inn. 1809. ex iis ubi Sedem habebat unus e 8. R. E. Cardinalibus violento iussu raptim abire coactus, aliique Ecclesiastici viri e familiarium Nostrorum numero ab illarum usu exclusi et molestiis affecti; leges et decreta edita quae libertatem, immunitatem, proprietates et iura Ecclesiae Dei manifeste laedunt ac pessumdant; quae mala gravissima latius etiam, nisi Deus propi-tius avertat, progessura esse dolemus, dum Nos interim ab ullo aliquo remedio afferendo conditionis Nostrae ratione praepediti vehementius in dies admonemur de ea captivitate, in qua sumus ac de defectu plenae illius libertatis, quam Nobis relictam esse in Apostolici Nostri ministerii exercitio Orbi mendacibus verbis ostenditur, et necessariis, quas appellant, cautionibus firmari veile ab intruso Gubernio iactatur. Neque hic praeterire possumus immane facinus quod vobis profecto innotuit VV. FF. Perinde enim ac Sedis Apostolicae possessiones et jura tot titulis sacra atque invio-labilia, ac per tot saecula semper explorata et inconcussa habita in controversiam ac discep-tationem revocari possent et quasi censurae gravissimae quibus ipso facto et absque ulla nova declaratione violatores praedictorum iurium et pessesionum innodantur, populari rebel-lione atque audacia vim suam amittere possent, ad sacrilegam quam passi sumus expolia tionem honestandam, communi naturae ac gentium iure despecto, quaesitus est ille apparatus ac ludicra plebisciti species alias in provinciis Nobis ademptis usurpata; et qui exultare solent in rebus pessimis hac occasione rebellionem et ecclesiasticarum censurarum contemptum, veluti triumphali pompa, per Italicas urbes praeferre non erubuerunt, contra germana sensa longe maximae Italorum partis, quorum religio devotio ac fides erga Nos et Ecclesiam Sanctam multis modis compressa, quominus libere manare possit, impeditur. Nos interim qui a Deo universae domui Israel regendae et gubernandae praepositi et supremi religionis ac justitiae vindices et Ecclesiae jurium defensores constituti sumus, ne coram Deo et Ecclesia tacuisse ac silentio Nostro tarn iniquae rerum perturbationi assen-sum praestitisse redarguamur, renovantes et confirmantes, quae in superius citatis Allocu-tionibus, Encyclicis ac Brevibus litteris alias solemniter declaravimus ac novissime in pro-testatione, quam jussu ac nomine Nostro Cardinalis publicis negotiis praepositus ipso vice-simo Septembris die, ad Oratores, Ministros et Negotiorum gestores exterarum nationum apud Nos et hanc 8. Sedem commorantes dedit, solemniori quo possumus modo iterum coram Vobis, VV. FF., declaramus, Nostram meutern propositum et voluntatem esse omnia hujus 8. Sedis dominia ejusdemque jura integra intacta inviolata retinere atque ad succes-sores Nostros transmittere; quamcumque eorum usurpationem, tarn modo quam antea factam, injustam violentam nullam irritamque esse, omniaque perduellium et invasorum acta, sive quae hactenus gesta sunt, sive quae forsitan in posterum gerentur ad praedictam usurpationem quoquo modo confirmandam, a Nobis etiam nunc pro tune damnari, rescindi, cas-sari et abrogari. Declaramus praeterea et protestamur coram Deo et universo orbe Catho-lico Nos in ejusmodi captivitate versari, ut supremam Nostram pastoralem auctoritatem tuto expedite ac libere minime exercere possimus. Tandem monito illi 8. Pauli obtemperantes „Quae participatio injustitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci ad tenebras ? Quae autem conventio Christi ad Belial“ ’), palam aperteque edicimus ac declaramus, Nos memores officii Nostri et solemnis jurisiurandi quo tenemur, nulli unquam conciliationi assentiri vel assensum praestituros, quae ullo modo jura Nostra atque adeo Dei et Sanctae Sedis destruat >) 2. Cor. cap. VI. 14 et 15. vel imminuat: itidemque profitemur Nos paralos quidem divinae gratiae auxilio gravi Nostra aetate, usque ad fecem pro Christi Ecclesia calicem bibere quem Ipse prior bibere pro ea-dem dignatus est nunquam commissuros ut iniquis postulationibus quae Nobis offeruntur adhaereamus atque obsecundemus. Uti enim praedecessor Noster Pius VII aiebat: ,,vim huic summo Sedis Apostolicae imperio afferre, temporalem ipsius potestatem a spirituali discerpere, Pastoris et Principis munia dissociare, divellere, exscindere, nihil aliud est nisi opus Dei pessumdare ac perdere veile, nihil nisi dare operam ut Religio maximum detri-mentum capiat; nihil nisi eam efficacissimo spoliare praesidio, ne summus ipsius Rector Pastor Deique vicarius in Catholicos quoquo terrarum sparsos atque inde auxilium et opem flagitantes conferre subsidia possit, quae a spirituali Ipsius, per neminem impedienda, pe-tuntur potestate.“ ') Quoniam vero Nostra monita, expostulationes et protestationes in irritum cesserunt, idcirco auctoritate omnipotentis Dei, 88. Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra vobis, VV. FF., ac per Vos universae Ecclesiae declaramus, eos omnes qualibet dignitate etiam specia-lissima mentione digna, fulgentes, qui quarumcumque provinciarum Nostrae ditionis atque almae huius Urbis invasionem, usurpationem occupationem vel eorum aliqua perpetrarunt, itemque ipsorum mandantes, fautores, adiutores, consiliarios, adhaerentes vel alios quoscum-que praedictarum rerum exequutionem quolibet praetextu et quovis modo procurantes vel per seipsos exequentes, maiorem excommunicationem aliasque censuras et poenas ecclesia-sticas a sacris Canonibus, Apostolicis constitutionibus et generalium Conciliorum, Tridentini praesertim (Sess. 22 c. 11 de Reform.) decretis inflictas incurrisse iuxta formam et tenorem expressum in superius commemoratis Apostolicis litteris Nostris die 26 Mart. a. 1860 datis. Memores vero Nos eins locum teuere in terris qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, nihil magis optamus quam devios filios ad Nos revertentes paterna charitate complecti; quare levantes manus Nostras in caelum in humilitate cordis Nostri dum Deo, cuius est potius quam Nostra, iustissimam causam remittimus et commendamus, Eum per viscera misericordiae suae obsecramus obtestamurque, ut adsit praesenti auxilio Nobis, adsit Ecclesiae suae, ac misericors et propitius efficiat ut hostes Ecclesiae aeternam perniciem quam sibi moliuntur cogitantes, formidandam eius iustitiam ante diem vindictae placare contendant, et mutatis consiliis Sanctae Matris Ecclesiae gemitus Nostrumque moerorem consolentur. Quo vero huiusmodi tarn insignia beneficia a divina clementia assequamur, Vos enixe ac summopere hortamur, VV. FF., ut una cum Fidelibus cuiusque Vestrum curae concreditis, vestras fervidas preces Nostris votis coniungatis, atque omnes simul ad thronum gratiae et misericordiae adeuntes Immaculatam Deiparam Virginem Mariam et Beatos Apo-stolos Petrum et Paulum deprecatores adhibeamus. ,,Ecclesia Dei ab exortu sui usque ad haec tempora pluries tribulata et pluries liberata est. Ipsius vox est: saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt pecca* tores, prolongaverunt iniquitatem suam. Nec nunc quoque relinquet Dominus virgam pecca-torum super sortem iustorum. Non est abreviata manus Domini, nec facta impotens ad salvandum. Liberabit et hoc tempore absque dubio sponsam suam qui suo sanguine redemit eam, suo spiritu dotavit, donis caelestibus exornavit, ditavit nihilominus et terrenis.“ 2) *) Alloc. 16. Martii 1808. s) S. Bern. Ep. 244 ad Conradum Reg. Interim ubemma caelestium gratiarum munera Vobis, VV. FF., cunetisque Clericia Laicisque Fidelibus cuiusque Vestrum vigilantiae commissis a Deo ex anima adprecantes, praecipuae Nostrae erga vos charitatis pignus Apostolicam Benedictionem Vobis Ipsis eis-demque Dilectis Filiis ex intimo corde depromptam peramanter impertimus. Datum Romae apud 8. Petrum die 1. Novembris Anno MDCCCLXX. Pontificatus Nostri Anno Vicesimoquinto jPZTS #»#». MX. Nr. 942. Raherbejiimmung der Vorschriflen über die Eheschließung der zur militargeistlichen Inris-iktion piständigen Personen, dann über die Matriknlirung der Geburten und Taufen, Trauungen und Leichenbestattungen solcher Personen. lieber die der Militär-Geistlichkeit obliegende Führung der Geburts- und Tauf-, Trauungsund Sterbebücher der zur militärgeistlichen Jurisdiktion zuständigen Personen ist die Cirkular-Verordnung des k. k. Reichs-Kriegsministeriums vom 26. Mai 1869. Präs. Nr. 2014 erfloffen, wovon ein Stück zur Darnachachtung in vorkommenden Fällen angeschloffen mitfolgt. Diese Verordnung enthält im §. 6 über die Verkündigung und Schließung der Ehen solcher Personen Nachstehendes: „Jede beabsichtigte Eheschließung von katholischen Militärpersonen des lateinischen oder griechischen Ritus, welche nicht zum Stande einer Heeres-Anstalt oder einer Garnison gehören, bei der ein Militär-Kurat die Seelsorge ausübt, ist bei jenem Milt« tärpfarrer, welchem die Betreffenden zuständig sind, zu verkündigen, daher auch an diesen die (militärische) Heiraths-Lizenz mit allen vorgeschriebenen Dokumenten zu leiten sein wird/ — Der zuständige Seelsorger der sich verehelichenden katholischen Militärpersoneu ist der Militärpfarrer, in dessen Bezirke das Regiment oder Bataillon, dem die katholische Militärperson angehört, sich vollständig ergänzt, oder dem der Truppenkörper, dem die katholische Militärperson angehört, ohne Rück-sid)t auf dessen jeweilige Disloration speziell zugewiesen wurde, dann die Militär-Kuraten bezüglich der katholischen Militärpersonen, welche zum Stande der Heeres-Anstalt oder der Garnison gehören, in denen der Militär-Kurat die Militär-Seelsorge zu üben hat. Im §. 17 der bezogenen Cirkular - Verordnung des k. k. ReichskriegS-Ministeriums sind Bestimmungen über die Behandlung der von den Partheien zum Zwecke der Eheschließung beigebrachten Urkunden enhalten. Im §. 6 b. und c. finden sich Andeutungen hinsichtlich der Eheschließung nicht katholischer Militärpersonen, so wie jener des mosaischen Glaubens. In dem Diözesanblatte Nr. XXIV. S. 157 ist der Seelsorge-Geistlichkeit mitgetheilt worden, daß bei der vermehrten Betheiligung der Civil-Geistlichkeit an der Seelsorge von Militärpersonen die Civil-Pfarrer in jenen Stationen, wo ein größerer Truppenkörper, ein Ergän-zungs-Bezirks-Kommando oder ein Militärspital sich befindet, eigene Geburts- und Tauf-, Trauungs- und Sterb-Matriken für die zur militärgeistlichen Jnrisdktion gehörigen Personen anzulegen und nach den bestehenden Vorschriften zu führen haben werden. Diese Anordnung ist im §. 17. der erwähnten Cirkular-Verordnnng dahin erläutert worden, daß iu Garnifonsorten, in denen wenigstens zwei bis drei Bataillone oder andere Trnppen-Abtheilungen in der Stärke von beiläufig 1000 Köpfen gleichzeitig mit einer Heeres-Anstalt, oder auch ohne eine solche, für gewöhnlich stationirt sind, aber kein Militär-Seelsorger sich befindet, vom Civil-Geistlichen die allenfalls schon bestehenden Garnisons-Matriken fortzuführen, sonst aber solche sofort anzulegen sind. In den kleineren Garnisons-Orten soll es nach §. 19 gedachter Cirkular-Verordnnng bei der bisherigen Gepflogenheit bleiben, daß der Civil-Pfarrer die vorgekommenen Funktionen in seiner Pfarr-Matrikel ersichtlich macht, und die Matrikel-Extrakte durch sein bischöfliches Ordinariat im Wege des Ergänzungs-Bezirks-Kommandos dem betreffenden Trnppenkörper zufendet. Zu Folge des Erlasses des k. k. Ministeriums für Kultus und Unterricht vom 8. Juli 1870 Nr. 6246 hat das k. k. Reichskriegs - Ministerium unterm 24. Juni 1870, Abth. 9. Z. 3436 bemerkt, daß es Sache der katholischen Seelsorger sei, abgesonderte Militär-Matriken unter den im §. 17. der oben erwähnten Cirkular-Verordnnng bezeichneten Umständen auch dann zu führen, wenn es die Sprachverhältnisse der betreffenden Truppenabtheilung erheischen, daß zur Abhaltung religiöser Vorträge oder zur Verrichtung sonstiger geistlichen Funktionen bei derselben zeitweilig ein Militär-Seelsorger missionsweise entsendet wird, weil in diesem Falle die seelsorgliche Thätigkeit des Militärgeistlichen nur als eine aushilfsweise angesehen wird. In den Fällen ferner, wo die zur subsidiarischen Militär-Seelsorge bestimmten Civil-Seel-sorger abgesonderte Militär-Matriken anzulegen oder fortzusetzen haben, sind in dieselben nur jene seelsorglichen Funktionen einzutragen, welche nach den bestehenden Vorschriften der Militärgeistlichkeit zu-stehen, folglich in subsidium derselben von den Civil-Seelsorgern vorgenommen werden, sonach nur jene Funktionen, welche an den der militärgeistlichen Jurisdiktion unterstehenden Militärpersonen verrichtet worden sind. Die bezüglich der civilgeistlichen Jurisdiktion zuständigen Militärpersonen vorgenommenen pfarrlichen Funktionen sind demnach in den civilseelsorglichen Matriken zu verzeichnen. Ueberdieß verlangt das k. k. Reichskriegsministerium, daß über alle an Personen, die imMilitärverbande stehen, vorgenommenen, der Matrikulirung unterliegenden Funktionen, mögen dieselben in der civilseelsorglichen oder in der von dem Civilseelsorger geführten Militär-Matrik eingetragen sein, Matrik-Ertrakte im Wege der Truppenkörper, denen die erwähnten Personen angehören, oder vor ihrem Ableben angehörten, an die Militär-Pfarrämter der Ergänzungs-Bezirke der betreffenden Truppenkörper eingesendet werden. Hievon wird in Folge des k. k. Landesregierungs-Erlasses vom 18. Aug. 1870 Z. 6277 die hochwürdige Seelsorgsgeistlichkeit zur Benehmnngswissenschaft in Kenntniß gesetzt. Nr. 983. Anmerkung des Ablebens militärpstichtiger Personen in dem Weburts- und Cauf-buche der Pfarre, in der fie geboren find. Das Ministerium des Innern hat im Einvernehmen mit dem Ministerium des Cultus und der Landesvertheidigung zu dem Zwecke, um die Vorarbeiten zu dem Geschäfte der Militärstellung zu erleichtern, mit Erlaß vom 27. Juli 1870 Z. 16148 Folgendes angeordnet: Jeder Matrikenführer hat, wenn eine in seiner Gebnrtsmatrik nicht eingetragene aber in einer Gemeinde der im Reichsrathe vertretenen Königreiche und Länder zuständige vor dem vollendeten 23. Lebensjahre verstorbene Person in seiner Todtenmatrik einzutragen kommt, innerhalb 8 Tagen dem Matrikenführer des Geburtsortes dieser Person und zwar in der Regel direkt, wenn aber der betreffende Geburtsort in einem ändern Kronlande liegt, oder wenn der Verstorbene einer ändern Konfession angehört, im Wege der politischen Landesstelle einen, jene Eintragung nach-weisenden Sterbmatrikenauszng zuzumitteln. Der betreffende Matrikenführer des Geburtsortes hat sodann in der Gebnrtsmatrik der fraglichen Person in der Rubrik ^Anmerkungen^ den Tag und Ort des Sterbfalles unter Beziehung auf jeden den Matrikenakten beizulegeden Sterbe-Matriken-auszng ersichtlich zu machen. Sollte der Geburtsort eines Verstorbenen auf anderm Wege in verläßlicher Weise nicht zu konstatiren sein, so steht dem Matrikenführer des Sterbeortes zu, behufs Eruirung desselben die Mithilfe der politischen Behörden in Anspruch zu nehmen. Hievon wird die hochwürdige Seelsorgsgeistlichkeit in Folge der k. k. Landesregierungs-Zuschrift vom 8. August 1870 Nr. 6045 zur genauen Darnachachtung in Kenntniß gesetzt. Ersorderniß der EhebewiUigung für die zeitlich und bleibend eingetheilten Ersatz-Reservisten. Auf eine gestellte Anfrage hat das Ministerium für Landesvertheidigung nach gepflogener Rücksprache mit dem Reichskriegsministerium erwiedert, daß der §. 44 des Wehrgesetzes bezüglich der darin ausgesprochenen Kompetenz zur Ertheilung der ausnahmsweisen Ehebewilligung auch auf die zeitlich und bleibend eingetheilten Ersatzreservisten, welche die dritte Altersklasse noch nicht überschritten haben, volle Anwendung findet und sonach auch die im §. 103. 4 der Instruktion zur Ausführung des Wehrgesetzes erfolgte Delegirung der Landesstelle zur Ertheilung dieser Bewilligung maßgebend ist, weil die Ersatzreservisten für das stehende Heer nur gewidmet aber nicht wirklich affentirt sind, somit als solche nicht dem Militär, sondern dem Zivilstande angehören. Nach dem Austritte aus der dritten Altersklasse bedürfen dieselben selbstverständlich wegen ihrer Widmung für die Ersatzreserve zur Eheschließung eine Bewilligung nicht. Nr. 1296. Gebühren-Aequivalents-Entnchtung von Seite jener altgestisteteu Psarrpsrünbeu, deren reines Einkommen jährlich 315 st. ö. W. nicht übersteigt. Das hohe k. k. Finanzministerium hat aus Anlaß eines speziellen Falles mit dem Erlasse vom 19. Dezember 1869, Z. 40144 im Einvernehmen mit dem k. k. Ministerium für Kultus und Unterricht Folgendes bekannt gegeben: In den Fällen, in welchen den Inhabern altgestifteter Pfarrpfründen von dem Religions- fonde nur aus Billigkeits-Rücksichten und ohne gesetzliche Verpflichtung jährliche Unterstützungen, durch welche das reine Gesammtiinkommeu nicht über den Jahresbetrag von 315 fl. erhöht wird, gewährt werden, kann das Gebühren-Aequivalent hievon mit Rücksicht ans die Bestimmung der Anmerkung 2 e zur T. P. 106 B. e des Gesetzes vom 13. Dezembbr 1862 weder von dem ReligionSfonde, noch von den Benefiziaten abgefordert werden, weil in diesen Fällen der erstere zur Ergänzung der Kongrua gesetzlich nicht verpflichtet ist, dem letzteren aber die persönliche Befreiung zukommt. Nr. 1296. Vorschrift für die Psarrvorsteher über die bei Demütigung der Zahtuugsquittungen über Pensionen, Provisionen, Gnadengaben, Ouiescentengehalte, Erziehungsbeiträge, Lapo sotdi, und patriziersusientationen zu beobachtenden Vorsichten. §. 1 Die Pfarrvorsteher sind verpflichtet, den in ihrem Pfarrfprengel sich anfhaltenden, mit einem der obgedachten Bezüge betheilten Parteien auf ihren monatlichen oder vierteljährigen Peusions-quittungeu die Bestätigung, daß sie am Leben find, und zugleich bei Witwen, daß sie sich noch im Witwenstande befinden, bei Waisen aber, daß sie noch unversorgt sind, mit Beisetzung des Pfarr-siegels und des Datums unter ihrer Dafürhaftung insofern ihnen ein Mangel an der gehörigen Vorsicht zur Last fällt, zu ertheilen. 8- 2. Damit die Pfarrvorsteher die Lebens- und sonstigen Bestätigungen mit Grundhältigkeit ertheilen können, haben die Parteien mit den Quittungen persönlich bei ihnen zu erscheinen; in dem Falle jedoch, wenn eine Partei durch Krankheit oder andere Umstände an der persönlichen Erscheinung verhindert ist, hat der Pfarrvorsteher die Bestätigung des Lebens nur dann beizusetzen, wenn die schriftliche Bestätigung des Eigenthümers oder Administrators des Hauses, wo die Partei wohnt, oder der Obrigkeit, oder Polizeibehörde ihres Wohnortes über das Leben derselben bereits auf der Quittung sich befindet. 8 3 Das Normalalter für Waisen pensionsfähiger Aeltern ist, bei Knaben auf das 20^, bei Mädchen auf das 18^, für Waisen provisionsfähiger Aeltern, b, i. für solche, die nicht mit einem jährlich, sondern nur mit einem täglich bemessenen Genüsse von 2, 3, 4 Kreuz, betheilt sind, bei Knaben anf das 14ss, bei Mädchen auf das 12ss, für Hofstaatsdienerwaisen beiderlei Geschlechtes aber anf das 18ss Lebensjahr festgesetzt; die Bezüge der Waisen haben daher in der Regel anfzn-hören, wenn sie in das obbemerkte Normalalter treten. Wenn Kindern, die zugleich von Vater und Mutter verwaist sind, eine Pension, oder Provision, zusammen (in concreto) verliehen worden, so dauert der Bezug derselben in so lange fort, als noch eine der Waisen unversorgt unter dem Normalalter stehet. §• 4. Da der Genuß der Erziehnngsbeiträge nicht allein mit erreichtem Normalalter, sondern auch bei einer vor dem Normalalter eintretenden Versorgung der Waise anfznhören hat, so haben die Pfarrvorsteher auf einen und den ändern schon von dem Vormunde auf der Quittung zu bemerkenden Umstand aufmerksam zu sein, und solchen, wenn er bei einer Waise eintritt, jedenfalls in der Quittung zu bemerken. 8- 5. Unter der Versorgung einer Waise wird verstanden, wenn dieselbe ein Vermögen oder Einkünfte erlangt, welche zu ihrem Unterhalte hinreichen, insbesonders aber bet Knaben a) der Eintritt in das Militär mit Bezug einer Gage, oder Löhnung, b) Die Aufnahme in ein geistliches Seminarium, Stift oder Kloster, oder in eine unter der Oberleitung des Staates stehende, öffentliche Erziehungs- oder Versorgungs-Anstalt, in welcher alle Bedürfnisse der Zöglinge aus den betreffenden Fonds oder Anstalten bestritten werden; c) die Erlangung eines öffentlichen oder Privatdienstes mit Gehalt oder Lohn; endlich d) die Unterbringung in die Lehre bei einem Handelsmanne, Professtonisten, Künstler rc., wo die Waise von dem Lehrherrn oder Meister die unentgeltliche Wohnung, Kost, Kleidung und Wäsche erhält; bei Mädchen a) der Eintritt in den Ehestand, b) in ein Nonnenkloster, welches sich nicht mit der Erziehung beschäftigt, c) in eine Stiftung oder einen Stiftplatz. d) in einen mit Gehalt oder Lohn verbundenen öffentlichen oder Privatdienst. 8. 6. Auch bei jenen männlichen und weiblichen Waisen, welche nach erreichtem Normalalter mit Gnadengaben, die mit einer von der Waise erlangten Versorgung aufzuhören haben, betheilt sind, haben die Pfarrvorsteher, sofern die eine oder die andere der obbemerkten Versorgungsarten bei einer Waise eintritt, solche in der Quittung anzumerken. 8- 7. Die Pfarrvorsteher haben die Lebensbestätigung jenen Parteien, welche den Aerarialgenuß monatweise beziehen, nicht vor dem 25. des nämlichen Monats, auf welchen die Quittung lautet, bei vierteljähriger Behebung aber nicht vor dem 25. des 3. Monats, und jedenfalls den in Rede stehenden Parteien nur dann zu ertheilen, wenn dieselben zur Zeit der anszufertigenden Bestätigung wirklich in dem Pfarrsprengel des das Zeugniß ausstellenden Pfarrers wohnen. In jenen Fällen, wo eine Partei ihr gewöhnliches Domizil zwar nicht für immer, jedoch für eine bestimmte längere Zeit verläßt, z. B. wegen einer Reise, Bade- oder Brunnenkur rc., hat die Lebensbestätigung derjenige Seelsorger zu ertheilen, in dessen Pfarrsprengel sich die Partei zur Zeit der Behebung ihres Genusses aufhält. §. 8. Endlich wird den Pf an-Vorstehern zur Pflicht gemacht, niä)t nur jeden in ihrem Pfarr-sprengel sich ergebenden Todesfall einer mit einer Pension, Provision oder sonstigem Aerarialbezug betheilten Partei, sondern auch jede nach den gesetzlichen Vorschriften vollzogene Trauung einer Witwe oder weiblichen Waise von Civil- und Militärbeamten und Offizieren unverzüglich der Vorgesetzten politischen Behörde anzuzeigen. 8- 9. Für die genaue Beobachtung dieser Vorschriften sind die Pfarrvorsteher verantwortlich und für jeden durch Außerachtlassung derselben dem Aerar zugehenden Nachtheil ersatzpflichtig. Diese Vorschrift wird über Zuschrift der k. k. Finanz-Direktion für Krain ddo. Laibach am 6. Oktober 1870 Z. 13252 der hochwürdigen Seelsorgsgeistlichkeit zur Benehmungswissenschaft in vorkommenden Fällen znr Kenntniß gebracht. Nr. 1350. Illwenische Iroschüre, betitelt: „Papezeva nezmotljivost“. Der katholische Verein für Krain hat die Broschüre, betitelt: „Papegeva nezmotljivost“ auf eigene Kosten verlegen lassen. Indem dieses Werk das einzige bisher in slovenischer Sprache erschienene ist, in seiner Bearbeitung jedem, dasselbe hochwichtige Thema in welcher Sprache immer behandelnden, würdig an der Seite steht, demnach zur Aufklärung, Ueberzeugung und folglich auch zum überzeugungsvollen Glauben viel beitragen dürfte, so findet sich das fürstbischöfliche Ordinariat veranlaßt, besagtes Werk behufs der Beförderung dessen möglichst starker und rascher Verbreitung unter den Gläubigen dem hochwürdigen Kuratklerns nachdrücklichst anzuempfehlen. Fürstbischöfl. Ordinariat Laibach am 10. Dezember isto. Bartholomaus, Bischof. \ Gedruckt bei Jos. Blasnik iu Laibach. — Verlag des fürstbischöfl. Ordinariates