Štev. 5391. XII. 192L Lavantinske škofije uradni list. ■ Vsebina. 63. Allocutio SS. D. N. Benedicti PP. XV. in Consistorio secreto, habito die 21. Novembris ift Palatio Apostolico Vaticano. — 64. Nonnulla Festa cum Officiis et Missis propriis a Sacra Congregatione Rituum ad universam Ecclesiam extenduntur. — 65. Pro Feria V. post Octavam sanctissimi Corpori? Christi sacratissimi Cordis Iesu Eucharistici Officium proprium cum rispondente Missa approbatur. — 66. Festum S. Margaritae Alacoque Virg. sub ritu dupl. min. conceditur. — 67. Slovstvo. — 68. Osebna naznanila. , 63. Allocutio SS. D. N. Benedicti PP. XV. in Consistorio secreto, habito die 21. Novembris 1921 in Palatio Apostolico Vaticano.1 Venerabiles Fratres. In hac quidem renovata laetitia amplissimi conventus, multa sunt magnae Nobis curae, sed illud maximae quod est de rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem societatem plurifariam ordinandis. Etenim nemo est qui ignoret, post recens immane bellum, vel novas natas esse Respublicas, vel Respublicas veteres, provinciis sibi adiunctis, -crevisse. Iam vero, ut alia omittamus quae huc possumus afferre, patet quae privilegia pridem haec Apostolica Sedes, per pactiones sollemnes conventionesque, aliis concesserat, eadem nullo iure posse hasce Respublicas sibi vindicare, cum res inter alios acta neque emolumentum ncque praejudicium ceteris afferat. Item Civitates nonnullas videmus ex hac tanta conversione rerum funditus novatas extitisse, adeo ut quae nunc est, non illa ipsa possit haberi moralis, ut aiunt, persona, quacum Apostolica Sedes olim convenerat. Ex quo illud natura consequitur, ut etiam pacta et conventa, quae inter Apostolicam Sedem et eàs Civitates antehac intercesserant, vim iam suam omnem amiserint. > • - o ». - Verum si qui RebVispublicis vel Civitatibus quas diximus praepositi sunt, velint cum Ecclèsia pacisci Concordiam aliis Condicionibus quae miitatis temporibus melius congruant, sciant Apostolicam Sedem -nisi • quid aliam ob causam sit impediménto - non recusaturam quominus ea de re cum ipsis agat, ut cum aliquot iam agere, instituit. Hoc. autem vobis, Venerabiles Fratres, denuo confirmamus, in pactiones huiusmodi Nos minime passuros-ut quidquarh irrepat quod sit ab Ecclesiae alienum dignitate aut libertate ; quam quidem salvam esse et incolumem vehementer interest, hoc maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperitatem. Nullus enim negaverit rei civilis religiosaeque consensionem ad tranquillitatem publici ordinis, quod bonum est fundamentum ceterorum, non parum com ferre. Etenim pax a populis, tantas in omni genere ruinas perpessis, domi forisque nimium hodie desi-; deratur; ac tamen summo cum moerore ac sollicitudine cernimus paci sollemnibus consignatae scriptis neT quaquam pacem comitatam esse animorum, nationes-que fere -omnes, Europaeas praesertim, magnis etiamnunc dilacerari discidiis, hisque adeo acerbis, ut ad ea sananda vehementius in dies requiratur Dei miserentis manus, in qua est virtus et potentia. magnitudo et imperium omnium.! Ad ipsius igitur copfugiamus clementiam eaiw-que non solum prece supplici imploremus, sed etiam conciliare studeamus oportet, cum sanctius vitam instituendo, tum vero in calamitosos, quorum nunc ubivis iriaxima, si unquam alias, copia est, beneficentiae officia frequentando. Quoniam autem huius rerum omnium perturbationis, in qua versamur, ea in primis duplex est causa, quod vario ducuntur errore mentes, et quod flagrant invidia animi‘nimis miiltorum, magnificandus est dives in misericordi^ Deus. qui anno vertente duplicem pariter occasioneni obtulerit hominibus ad medendum utrique rgi miri- , ‘ Acta Apostolica« Sedis. „An. .Xlll. voi. XUt fotnw«'-23. Novembris 1921. Nujn- U. pag." 52Ì —^ 524.. _ •S'-’ tiefe accommodatam. Sacra sollemnia dicimus anni septingentesimi ex quo et Pater legifer Fratrum Minorum Franciscus Tertiariorum suorum ordinem instituit et Fratrum Praedicatorum legifer item Pater Dominicus excessit ad Deum: nam dubitandum non est quin ex sanctisimorum recordatione virorum populus christianus excitari se senserit ad studium cultumque delapsae de caelo tum caritatis tum veritatis. Praeclare enim magnus ille Poeta catholicus - cuius ipsius memoria saecularis per hos menses iure quidem ac digne a nostris celebrata est-duorum Patriarcharum laudes uno complexus praeconio, walterum caritatis ardore seraphicum, alterum, sapientia, icherubicae lucis splendorem» appellat. Itaque, ©fe.o adiuVarite,. instituta in eorum honorem sollemnia fantò piorum studio tantaque frequentia peracta sünt, ut existimare liceat non ad levem quandam et fugacem inflammationem animorum ea recidisse, sed incrementum inde acceptum fidei mutuique amoris in multitudine solidum esse atque mansurum. r.-j.' ; . : e Nonnulla Festa cum O » '1 .. a Sacra Congregatione Ritutim ai Decretum Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XV. ipiurhnorum Sacrorum Antistitum votis precibusque Obsecundans, atque. peculiaribus validisque rationibus permotus, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, Festa pronti sequuntur, cum Officiis et Missis propriis et approbatis, ad universam Ecclesiam amodo extendi atque Calendario et Proprio Sanctorum Breviarii et Missalis Romani in futuris editionibus et respecti vis locis inseri statuit ac decrevit. I. Dominica infra Octavam Epiphaniae, Sanctae Familiae lesu, Mariae Ioseph, duplex maius (cum iisdem privilegiis ac iuribus praefatae Dominicae), Com. Dominicae et Octavae. II. Die 24. Martii, 8 Gabrielis Archangeli, duplex maius. III. Die 28. lunii, 8. Irenaei Ep. et Mart., duplex, Com. Vigiliae, repositoFesto S. Leonis Papae et Conf. in diem natalem 3. i ulji. IV. Die 24. Octobris, S. Raphaelis Archangeli, duplex maius. Nqnainem latet, quantum sit aequum et salutare domesticae familiae ipsique societati conspciationem Sanctae Familiae ab Apostolica Sede constitutam, legibus firmatam atque indulgentiis et privilegiis speciatim pro sodalibus et parochis honestatam, fbvené ac propagare,. et ad hunc etiam ftneip in universa Ecclesia peculiari ritu liturgico, atque iugi Quamquam vero his malis, quibus humana societas premitur, medicinam praesentem maxime a Deo petimus, non tamen praetermittenda dicimus aut negligenda quaecumque recta ratio ususque rerum suadeat remedia et praesidia. His enim adhibendis sive remediis, sive praesidiis, communi bono consulere proprium est eorum officium qui populos regunt, tametsi eos iisdem unice confidere, Dei ope neglecta, nefas est. Nos igitur perlibenter, Venerabiles Fratres, videmus complurium Civitatum legatos his diebus Washingtonum convenisse ob eam causam ut de immodicis rei militaris sumptibus minuendis inter se consultarent. "Quorum consilia optamus cupimusque prosperum successum habeant, eisque ut lumine sapientiae suafe Deus adsit, cum optimo quoque suppliciter precamur; neque enim solum id agitur, quod sane magnum est, ut intolerandis iam oneribus populi releventur, sed etiam, quod est maius, ut bellorum, quoad possit, pericula multo remotiora iam fiant. fìciis et Missis propriis universam Ecclesiam extenduntur.1 ac fructuosa beneficiorum meditatione et virtutum imitatione, Sanctam Familiam Nazarenam recolere ac celebrare.8 Nec minus congruum est etiam ad incrementum pietatis, ipsiusque a Sancta Familia consociationis, divinam missionem utriusque Archangeli, nempe S. Gabrielis ad annuntiandum Dominicae Incarnationis mysterium, et S. Raphaelis cuius conlata in Tobiae familiam beneficia in Sacris Litteris describuntur, religiosa celebritate commemorare. Hanc occasionem nacto Beatissimo Patri placuit etiam grato animo et liturgico more honorare illum S. Polycarpi Smyrnensis Episcopi discipulum, Lugdunensem Ep. et Mart. qui in suo opere Adversus haereses lib. III, magnificum testimonium in perpetuam memoriam de Romana Ecclesia reliquia scribens: »Ad hanc èhim Ecclesiam propter poten» tiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles . . . Hac (Romanorum Pontificum) ordinatione et successione ea quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio et veritatis praeconabo pervenit usque ad nos«.' Nec omittendum est quod ex authenticis constat documentis S. Eleutherium Romanum Pontificem a Lugdunensi Ecclesia per litteras de nonnullis quaestionibus ponsultum S- Irenaeo litterarum latori Apo- > Acta Apostblicae Sedis. An. et rum. cit. Pag. 5*3 sq. * Cf. Lteer. auth. S. IÌ C., An. 3777, 3778, 3802 (vol. III). • 4. P; Migne, Cursus Patrologiae, set. graeca, véL Vll, voi. «49, SS«.- , : v' stolieas traditiones quas Romana Ecclesia servaverat illibatas, aperuisse.1 Itaque idem Sanctissimus Dominus noster omnia quattuor supradicta Festa, sub respectivo Htu, ■Officio et Missa, approbata et universae Ecclesiae Latini ritus concessa, ab utroque Clero saeculari et regulari aliisque omnibus qui ad divinum Officium recitandum ex praecepto adstringuntur, iussit peragenda inde ab anno 1922 proxime sequenti; facta tamen potestate Ordinariis locorUm et Superioribus 1 Off. propr. Kom. (27. Maii) Ss. Ioannis I, Urbani I et Eleutherii Pp. et Mm., lect. VI. maioribus Ordinum seu Congregationum regularium, quatenus in Domino ipsi hoc expedire judicaverint, huiusmodi obligationem pro suis subditis differendi in Ulteriorem annum 1923. Servatis de cetero Rubricis alque Apostolicae Sedis Decretis, memorata Festa quoquo modö respicientibus. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 26. Octobris 1921. -, •F A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rutinae, S\ R. C. Praefectus. ' L. + S. Alexander Verde, Secretarius. . 65. Pro Feria V. post Octavam sanctissimi Corporis -Christi sacratissimi Cordis lesu Eucharistici Officium proprium cum respondente Missa approbatur.1 v Decretum. Instantibus compluribus Reverendissimis Ordinariis dioecesium, Sanctissimus Dominus Noster Benedictus Papa XV, referente infrascripto Cardinali Sa--crae Rituum Congregationi Praefecto, Officium proprium cum respondente Missa Sacratissimi Cordis Jesu Eucharistici exhibitum et ab ipsa Sacra Congregatione revisum, pronti in separato prostat eitern-piari, approbare dignatus est, illudque feria V, post octavam Sanctissimi Corporis Christi adhibendum decrevit. Peculiaris ratio et finis huius Festi cum Officio et Missa propriis, ad commemorandum Domini Nostri Iesu Christi amorem in Eucharistiae mysterio, enucleatius explicatur in Sacris Litteris et in operibus sanctorum Ecclesiae Patrum ac Doctorum, atque etiam innuitur in illa pia, usitata et a Sumnto Pontifice Pio VII: prpbata oratione: Ecco fin dove è giunta, etc.s — Insimul in iteratis supplicantium ' Acta Apostolicae Sedis. An. et num. cit. Pag. 545. * Racolta di ora/rioni e pie opere fer le quali sono siate concesse dai Sommi Pontéfici le sante indulgenze. Soma, 1896, p. 166, a. ML precibus ipsi usque Beatissimi Patris vótis alter finis est, mediante hoc Festo, magis excitare in christi-fidelium animis fiduciam et accessum in Sanctissimae Eucharistiae mysterium, eorumque corda ferventius rinfiammare igne divini amoris quo Dominus Noster Iesus Christus, infinita caritate in Corde suo flagrans, sanctissimam Eucharistiam instituit, suosque discipulos in eodem sacratissimo Corde suo custodit ac diligit, vivens et manens in eis siqut ipsi vivunt et manent in illo, qui in eiusdem sanctissimae Eucharistiae mysterio se nobis oftert ac donat, victimam, socium, cibum, viaticum et futurae gloriae pignus. Hoc autem Festum eadem Sanctitas Sua clero saeculari huius Almae Urbis et singulis dioecesibus petentibus, sub ritu duplici maiori benigne concessit, servatis de cetero Rubricis atque Apostolicae Sedis decretis. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Die 9. Novembris 1921. I »' ... «F A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufi nae, 5. R. C, Praefectus. L. 4> S. Alexander Verde, Secretarius. 66. Festum S. Margaritae Mariae Alacoque Virg. sup ritu dupl. min. conceditur. Ker se v Lavantinski škofiji češčenje presvetega arca Jezusovega hvalevredno razširja, je pri ljudstvu v najboljšem spomihu na častitljivi praznik Kristusovega vnebohoda dne 13. maja 1920 od svetega -očeta Benedikta XV.med svetnice prišteta Marjeta Marija Alakok. Z ozirom na to je kn. šk. ordinariat dne 17. novembra 1921 sveti Stolici predložil prošnjo, da bi se smel tudi v naši diecezi praznovati njen god sub ritu dupl. min. in sicer dne 17. oktobra. Dotična vloga se je glasila: Beatissime Pater! Quum Sanctam Mariam Margaritam Alacoque Virginem Ghristifldéles Dioecesis meae Lavaniinae praesertim qua sodales confraternitatis Sacratissimi Cordis Iesu, hic in pluribus ecclesiis canonice erectae, haud exiguo devotionis studio prosequantur cognita eius vita exemplari in concionibus auditis necnon ex foliis catholicis; ego humillime infrascriptus episcopus Lavantinus, precibus sacerdotum annuens, supplex rogo, quatenus Sanctitas Vestra benigne concedere dignetur, ut Festum ipsius Sanctae Mariae Margaritae Alacoque Virginis, in diem 17. Octobris incidens, sub ritu duplici minori a Clero universae Dioecesis Lavantinae recoli valeat, cum Officio et Missa propria. Ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillimus et obsequentissimus famulus ac filius Maribori ad fluvium Dravum, die 17. Novembris 1921. f Michael, Episcopus Lavantinus. Tuuradni prošnji je Sacra Rituum Congregatio v pismu z dne 25. novembra 1921 št. 4- ugodila. To- zadevni reskript se s tem častivredni Lavahtinski duhovščini naznani. 26 1921 Lavantina. Reverendissimus Dnus Michael Napotnik Episcopus Lavantinus, piis Cleri sibi commissi votis libenter obsecundans, Sanctissimum Dominum nostrum Benedictum Papam XV. supplex rogavit, ut Calendario ac Proprio Lavantinae Dioecesis die 17. Octobris inseri valeat festum S. Margaritae Mariae Alacoque Virginis sub ritu duplici minori cum Officio et Missa propriis, ad simplicem redacto Officio S. Hedvigis Viduae. Sacra porro Rituum Congregatio, utendo facultatibus sibi specialiter ab eodem Sanctissimo Domino nostro tributis, benigne annuit pro gratia in omnibus juxta preces: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 25. Novembris 1921. + A, Card. Vico, Ep. Portuen. Praef. 67, Slovstvo. V založbi Henrika Kirsch na Dunaju I., Singerstrasse št. 7, je izšla ta-le knjiga: Denkmale der Heiligen Konstantin (Cyrill) und Method in Europa. Mit Karten, Tafeln und Photographien, von Dr. Franz Prikryl. Knjiga je nastala po dolgoletnem študiju in stane 54 čehosl. kron. 68. Osebna naznanila. Imenovani so bili gospodje: a) za kn. šk. duhovne svetovalce : Dr. Jožef Somrek, pfofesor na tukajšnjem bogoslovnem učilišču (3. decembra 1921); Jožef Dekorti, Gornjegrajski dekan in župnik na Ljubnem ter Friderik Volčič, župnik na Breznem (5. decembra 1921); 'Anton Podvinski,'dekan in župnik v Zavrču, Franc Sai. Cizej, župnik pri Sv. Martinu pri Saleku, Jožef-Čede, župnik v Studenicah, Andrej Fišer, župnik v Ribnici na Pohorju, Janez Jurko, župnik v Starem-• trgu, Jožef Krohne, župnik "v Podsredi in Anton Pernat, župnik .v Dobovi (6^ decembra 1921); b) za dekana: Jožef Janžekovič, dekanijski upravitelj in župnik pri Sv. Lenartu v Slov. goricah, v Sv. Lenartskem, Anton Novak, župnik v Gornjem-gradu pa v Gornjegrajskem dekanatu (15. decembra 1921). Določen je bil titl. gospod Franc Kovačič, doktor mo-droslovja, kn. šk. duhovni svetovalec in profesor bogoslovja, za učitelja zgodovine cerkvene umetnosti na tukajšnjem kn. šk. teološkem učilišču (27. novembra 1921). Dopust zaradi bolezni je dobil gospod Franc Cerjak,’ I. kapelan pri Sv. Križu na Slatini (15. decembra 1921). Začasno prazna ostanejo mesta kapetanov v Skalah (II), na Prihovi in pri Sv. Križu na Slatini (I). Umrla sta gospoda Karol Vitmajer, vpok duhovnik v Negovi, dne 23. novembra 1921, v 76. letu starosti in Janez Vedečnik, župnik pri Sv. Mariji v Puščavi, dne 14. decembra 1921, v 40. letu starosti. ..'It' Kn*. šk, Lavantinski konzistorij v Mariboru, dne 20. decembra 1921. .! , i ;Jn. < ■'■■■ ' ; j •- : v;i r "u 1 j Martin Matek, : 1 '„. v . ! i (, - 7 : i •j i : i 1,;,. 'ji i . i li.. i>/ 0’ ' (Si. j ti Ud O. SOI (J TXKwrrta «r. Okfla r Mariboru 5-0 c,..-.i.:.,'..-. . ■ j 1 doctor rum. iii ,iure canonico, ravnatelj kn šk. pisarne. ;n: ’ ... m bi: ■ ' : O S! rrj*>vc3 .vf : i>