üukdjcr Diöcesanblalt. Nr. IV. Anhalt: 19. Epistola Sanctitatis Suae ad Archiepiscopos et Episcopos imperii austriaci. — 20. Breve Pontificium, quo conceduntur Indulgentiae celebran-tibus Centenarium ab obitu S. Aloisii. — 21. Anordnung eines feierlichen Tridunms zu Ehren des heil. Aloysius. — 22. Dienstverleihungsgebühr. — 23. Normale über den Pfarrertitel. — 24. Literatur. — 25. Kanonische Visitation und Firmnng. — 26. Concurs-Verlautbarung. — 27. Chronik der Diöeese. «sp« n*^* , immAtT 11 4i 19. SANCT1SSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS PP. XIII. EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS IMPERII AUSTRIACI. Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres. Salutein et Apostolicam Benedictionem. In ipso supremi Pontifioatas, quo providens Deus Nos auxit, exordio, universitatem eatholioi orbis contuentes; habuirnus equidem quocl laetaremur tarn multa esse tarnque egregia in omni recte factorum genere vel studia vel opera. in quae, Deo iuvante, sacri pastores et uterque elerus fidelesque homines sednlo incumberent: neque tarnen sine acerba fuit aegritudine conspexisse Ecclesiae hostes, pessimo foedere coniuratos, moliri ae tentare omnia, ut adrni-rabile istud aedificium, quod perfugio humani gelier is ipse extulit Deus, eonveJlerent atque adeo, si fieri posset, exscinderent. — Quae nimirum longe lateque in Ecclesiam Christi ardet dimieatio, etsi variis pro varietate loco rum artibus armisque exer-cetur, hanc dem um unam habet eamdemque ratio-nem belli praescriptam; a farniliis, a scholis, a legibus, ab institutis vestigia religionis delere omnia, Ecclesiam ipsam facultatibus suis et insigni qua pollet in commune bonum virtute spoliare, perni-ciosissimam errorum pestem in omnes venas do-mesticae civilisque communitatis infundere. Ab ad- versariis iam nihil temperatum est, infinita licentiä; qui plurimi acresque in iura, libertatem, dignitatern Ecclesiae, in Episcopos omnesque cleri ordines, in auctoritatem maxime et principatum romani Ponti-ficis invaserunt. Ex tantis catholico nomini iniuriis illatis, multa in nationes ingentiaque mala proflu-xerunt et profluunt: in iis dolendum, ut serpat la-tius opinionum perversitas, comitesque improbitas et seditio spiritus tollant, atque inde rebus publicis imperiisque pericula impendeant quotidie maiora.. Neque alia sane- erant consecutura: nam debilitato, eove deterius, reiecto firmissimo civitatis praesidio, religione, quae una homines et recte commonendo et salutariter deterrendo vere potest in suo quem-que officio retinere, nutant continuo et labefac-tantur ipsius fundamenta civitatis. Haec Nos, nulla dimissa occasione, gravibus litteris palam denuntiavimus et iis qui cum potes-tate praesunt et iis qui sunt sub potestate, indi-cantes alteris religionis et civitatis inter se ratio-nes quam arcte continerentur, alteros adhortati ut divina Ecclesiae documenta iuste colerent diligen-terque explerent. Singularis porro fuit compellatio Nostra, ad venera biles fratres Episeopos, quos Spiritus Sanctus reetores posuit Ecclesiae Dei idemque larga suae gratiae luce perfundit: qui enim tam-quam custodes per omnes vigilantes terrarum re-giones, in re praesenti notarent experiendoque nossent quaenam cuique gcnti sive adhibenda re-media sive insidiae praecavendae, iidem profecto adiutores Nobis optiini futuri erant ad id quod summis viribus urgebamus, urgemus, catholicarum gentium salutem. Sunt autem a Nobis peramplae Deo gratiae, quod compellationi Nostrae mira prorsus ex omni Episcoporum ordine consensio responderit et sollcrtia: nam. quantum eniti illi possunt, in-genio et animis, hortatione et actione, eo toti spectant ut veritatem catholicae fidei tueantur, utque ho-minum societatem, ad consentaneas fidei virtutes revocando, maximis expediant miseriis, ad veri hominis prosperitatem adducant. In quo tarn nobili studii pastoralis certamine praeclare quidem fecerunt Austriae Episcopi, et Nobis animus gestit debitam Vobis laudem hoc loco tribuere: habemus quippc compertum quanta contendatis prudentia et assiduitate laborum ad mala quaevis in populo germina evcllenda et ad semina fovenda christianae vitae. Imo nuper perlibenter agnovimus, eoniunctim a Vobis epistolain ad fideles dioecesium vestrarum fuisse datam, quae praeclaro Nobis argumento fuit consociatissimas esse volun-tates vestras quum res est de rei catholicae ratio-nibus tucndis. Verum ut firmius constet vigeatque in postcrum haec concordia, vestraque studia et vires ad unum certumque finem eodem tramite Intendant, nihil Nobis opportunius fore videtur, quam si quasdam inter ipsos congressiones quot-annis Episcopi habeant, ex quibus ea ineatur tarn efficax sentiendi agendique concordia. Isthaec, quam optamus, conventuum ratio nonnullis in regionibus iarn inducta viget, et fructus adhuc tulit vere lae-tabiles; in de enimvero Episcopis amplior patuit eonsiliorum copia, robur animi confirraatum, Studium religionis incensum, haud pauca etiam con-sulta profecta quae rei catholicae multis modis utilia contigerunt. — Accedit quod tanta sacrorum antistitum coniunctio et consensio non modo eis ipsis decus et gratiam apud suos non mediocrem auxerit, sed exemplum quoque et invitamentum extiterit hominibus laicis vel aliarum gentium, ut concordibus aeque animis consulerent, quibus opörteret praesidiis tutelam religionis neque minus civilis ordinis laborantis suscipere. — Praeterea ab ipsis Episcopis et praeeuntibus et cohortantibus multum certe navitatis et ardoris hauserunt ca-tholici, ut conventus adsimiles pro nationibus vel provinciis locisve aliis cogerent et celebrarent; idque sane quam providenter factum. Si etenim contra flagitiosi homines, audacia praepotentes et numero, sese passim congregant foederatique con-spirant ut iilis donum fidei, unum omnium praestan-tissimum, et consequentia bona perfide eripiant, rectum omnino est ac necessarium, catholicos, Episcopis moderantibus, studia sua omnia viresque con-sociare ad resistend um: qui quidem, in talium coetuum frequentia, liberius poterunt et validius sui nominis professionem sustinere, hostiles impetus propulsare. Res autem ad deliberandum, eaeque magni momenti, Episcopis non deerunt congressuris. — Qua temporum calamitate afflictamur, id primum petendum curandumque esse censemus ut cum hierarchico ordine vincula christianae familiae arc-tiore in dies necessitudine constringantur; ita plane ut fideles Episcopis suis omni voluntate et observantia adhaerescant, quum maxi me vero ad Episcopum ecclesiae universae fidem, obtempera-tionem, pietatem tiliorum retineant alacres et pro-fiteantur non timide. Veile autem ut romanus Pontifex nulli subsit hominum ditioni, sed plene sui perfecteque sit iuris, hoc nempe officium quum ad omnes ubique gentium catholicos, non ad unam gentem aliquam, sancte pertineat, Episcopi idcirco collatis videant sententiis atque opera efficiant, ut fidelium studia in eam iustissimam causam erecta constent, caleantquead exitum feliciter maturandum. — Ibidem eommode liccbit Episcopis consilia inter se communicare, siqua inciderint ecclesiis suis impeditiora negotia: licebit etiam, si de re quapiam expedire visum, communes litteras et acta evul-gare. — Item cleri instituendi excolendique cura, qua, nulla Episoopo maior neque uberior, suum in consultationibus looum habebit; quemadmodum di-sciplina et rectio clericorum sacris in seminariis ad tridentinas exigenda normas, quibusnam praeeipue rebus alenda in eis pietas et generosa virtus, quaenam maioribus doctrinis, nt congruenter tem-poribns floreant, incitarnenta adiicienda, in omnique clero quaenam ad ampliora animorum lucra sint providenda. — Quod attinet ad gveges fidelium, tarn multis in perieulis insidiisque versautes, per-magni intererit varia provehi subsidia quae ipsis esse usui possint: de divinis rebus conciones et cateeheses, ad homines, aetates, locos bene appo-sitas; pias laieorum non uno in genere sodalitates, quas probet laudetque Ecclesia; inviolatam festorum eustodiam et religio nein; ea quoque vel instituta vel opera, unde fidelibus, iuventuti in primis cau-tiones suppe taut a pravitate et corruptela, et unde sacramentorum saluberrima consuetudo incre-brescat; denique libros, diaria, similia in vulgus data, quae ad fidei defensionem faciant morumque disciplinam. Qua in re illud magni refert Episcopis commendare quod iamdin fovemus animo et fre-quenti admonitione insistimus, ut hominurn catho-licorum in scribendo edendoque sollertia et meliore ordine temperata procedat et secundis vigeat in-crementis. Eiusmodi scriptis optimis, quae vel quo-tidie vel certis diebus emittantur, multum sane in omni gente est tribuendum ad utilitates rei sacrae et civilis, sive quod eas proxiine tutentur et au-geant, sive quod adversariorum in ipsarum damna nitentium elidant scripta et contagionem impuram coerceant. At vero in Austriaco imperio tribuendum illis quam plurimum, ubi vnlgatae ephemerides in-fensis Ecclesiae hominibus magnam partem sub-serviunt, ab eisque, rer um copia affluentibus, fa-cilius disseminantur et fusius. Necesse igitur prorsus est scripta scriptis concursu non impari opponere, atque ita posse eorum tela retundere. frau des inalas detegere, venena errorum prohibere, iusta officia suadere virtutis. Quapropter apte et saluta-l'iter fuerit, si suae propriaeque ephemerides, veluti pro aris focisque propugnantes, unicuique sint re-gioni, eo modo institutae, ut nulla in re a iudicio Episcopi abscedant, sed recte studioseque cum eius conveniant prudentia et voluntate; eisdem autem et clerus benigne faveat suaque afferat doctrinae praesidia, et viri quotquot reapse sunt catholici omnem gratiam bonamque pro viribus et facultate opem largiantur. — Episcoporum sollicitudini et suffragiis alia praeterea se dat tuendam insignis causa quam vobis cordi esse intelleximus ex lit-teris quas ad fideles, quibus praeestis, communiter dedistis; ea causa est opificum, religionis auxilio maxime indigentium, tum ad perfunctionem la-borum honestam, tum ad levamentum dolorum; quae causa cum illa cohaeret, per hos dies agi-tata ferventer, quam socialem nominant, et quae, quanto maioribus implicatur difflcultatibus, tanto curationem postulat praesentiorem. Huc pariter, quoad in ipsis erit, si cogitationes Episcopi curas-que contulerint, si prospexerint ut evangelica iustitiae caritatisque praecepta in omnes civium ordines influant alteque in animos descendant, si quoquo pacto, auctoritate et opera. inflmae opificum conditioni subvenerint, perquam optime de religione aeque ac de imperio merebuntur. Haec igitur et huiuscemodi capita rerum gra-viora in deliberationem veniant per annuos Episcoporum congressus, quos placet inducere. Nobis autem persuasissimum est, omnes in Austria Episc-opos his Nostris votis, quae sanctum movet religionis Studium et caritas in catholicas istas gentes benevolentissima, summa omnes esse voluntate et alacritate obsecuturos. Interim caelestium munerum auspicem et pa-ternae benevolentiae Nostrae testem vobis omnibus, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, cunc-taeque genti Austriacae Apostolicam Benedictionem peramenter in Domino impertimus. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die III. Martii MDCCCXOI, Pontificatus Nostri Decirno quart0 LEO PP. XIII. 20. BREVE PONTIFICIUM quo conceduntur Indulgentiae celebrantibus Centenariuui ab obitu S. Aloisii. Opportune quideru et auspicato contingit, ut XI. kalendas Julias hoc anno sacra solemnia in honorem Saneti Aloisii Gonzagae tri um saeculorum a beatissimo exitu eius elapso spatio, sint me-mori pietate peragenda. Nuntiatum Nobis est, ex faustitate hu ins eventus mirabili amore pietatisque studio exarsisse animos christianorum adolescentium, quibus optima sane huiusmodi oceasio visa est, ut suam in eaelestem iuventutis Patronum voluntatem et reverentiam multiplioi significatione testarentur. Et id quidem evenire videtur non in iis tantum rogionibus, quae sanotum Aloisium terris coeloque genuere, sed late ubicumque Aloisii nomen et sanetitatis fama percrebuit. Nos iam a tenera aetate angelicum Iuvenem summo pietatis studio colere assueti, cum haee novimus, periucundo lae-titiae sensu affecti sumus. Deo autem opitulante confidimus, eiusmodi solemnia non vacua futura fructu christianis hominibus, nominatim adolescen-tibus, qui Patrono tutelari suo honores cum habebunt, in cogitationem facile deduoentur claris-simarum virtutum, quibus Ille, quoad vixit, ceteris in exemplum enituit. Quas quidem virtutes cum secum cogitent et admirentur, sperandum est. köre, ut adiuvante Deo animum mentemque suam ad eas velint informare, studeantque fieri imitatione meliores. Neque certe catholicis iuvenibus proponi potest praestantius ad imitandum exemplum illisque locupletius virtutibus, quarum laude florere iuvenilem aetatem desiderari maxime solet. Ex vita enim et moribus Aloisii possunt adolescentes do-cumenta plurima capere, unde ediscant, qua cura et vigilantia vitae integritas et innocentia sit servanda. qua constantia castigandum corpus ad restringendos cupiditatum ardores, quomodo de-spiciendae divitiae contemnendique honores. qua mente atque animo tum studiis vacandum tum cetera omnia aetatis suae officia et munia im- plenda, quodque Ins praesertim temporibus maxi mi est momenti, qua fide, quo amore sit Eccle-siae matri et Apostolicae Sedi adhaerendum. Liquidem angelicus Adolescens seu domesticos inter parietes degeret, seu nobilis ephebus in Aula His-panica versaretur, seu animo virtute et doctrina excolendo operam dar et, in Societatem Iesu ab-dicato principatu adscitus, ubi, quod in votis ha-buerat, et praeclusum dignitatibus aditum et vitam omnem proximorum saluti sibi unice impendendam esse gestiebat, talem in omni vitae genere sese impertiit, ut facile ceteris omni laude antecelleret et praeclara relinqueret sanctitatis argumenta. Qua-propter sapienti sane consilio, qui christianae iu-ventuti instituendae et erudiendae praeflciuntur, sanctum Aloisium proponere solent tamquam no-bilissimum ad imitandum exemplum. obsequentes consilio Decessoris Nostri Benedicti XIII., qui iu-ventuti studiis deditae praecipuum Patronum cae-lestem Aloisium constituit. Qua re egregiam sane meritorum laudem sibi comparare videntur illae catholicorum mvenum societates, quae non modo in italicis, sed etiara in exteris urbibus sunt institutae eo proposito. ut huiusmodi Aloisiana solemnitas singulari cultu celebretur. Nos non latet. quantum studii operaeque illae contulerint in apparandis honoribus. qui toto orbe catholico Angelico Iuveni deferentur et quantam adhibeant curam. ut catholicorum pietate pariter ac numero praestent piae peregrinationes vel ad natale solum Aloisii vel ad lianc almam Urbem, quae castas eius exuvias asservat et colit. suscipiendae. Pue-ris etiam, ut accepimus, puellisque oblata est ratio testandi Aloisio puri amoris et pietatis suae quasi primitias: pagellae enim late sunt diffusae, augustis iam nobilitatae Nominibus, in quibus ipsi se parentesque tamquam famulos et diente« inscribant. Singulari huic in re optima ardori et sanetis eiusmodi propositis et votis cupitnus atque optamus, nt bonus faustusque iuvante Deo exitus obtingat, Interea cum admotae nuper sint ad Nos pveces. nt in uberiorem animarurn fruetum cae-lestibus Ecclesiae thesauris hanc solemnitatem ditare et decorare velimus, Nos piis liisce pre-cibus benigne annuendum censuimus. Quamobrem de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. Eins auctoritate contisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifldelibus. qui tri-duanas quotidie vel quinquies saltern novendia-libus supplicationibus, quae habendae sunt ante Aloisiana solemnia diebus a vespectivo loci Or-dinario designandis, et vel ipso die festo vel uno ex dictis diebus ad cuiuscumque arbitrium sibi eligendo, vere poenitentes atque confessi ac s. Oommunione refecti quamlibet Ecclesiarn seu Oratorium publicum, ubi festum S. Aloisii celebra-bitur. devote visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, pec-catorum conversione ac s. Matris Ecclesiae ex-altatione pias ad Deum preces effuderint, plena-l’iam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino conce-dimus. Iis vero tidelibus, qui corde saltern contriti pias peregrinationes ad memorata loca confecerint, et parvulis etiam pro eorum captu eorumque pa-rentibus, qui nomina ad promerendum Aloisii pa-trocinium inscripserint, dummodo triduanis vel novendialibus supplicationibus, ut supra dictum est adstiterint, septem annos totidemque quadragenas in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissionem ac poenitentiarum relaxationem etiam ani-mabus Ohristifidelium, quae Deo in cliaritate coni-unctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse indulgemus. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam im-pressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate consti-tutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus. si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud 8. Petrum sub anulo Piscatoris die I. Ianuarii MDCCCXCI. Pontificatus Nostri anno XIII. M. Card. LED0CH0W8KI. lDeeretvim. Tertio iam labente saeculo, ex quo Angehens iuvenis Aloisius Gonzaga ob miram vitac innocen-tiam pari cum poenitentia sociatam pretiose moriens in conspcctu Domini ad caelestia reg na feliciter migravit, tanti diei natalis centenaria solemnia in Erbe ad Sancti Ignatii per octo continenter dies instituentur, ubi virginales sancti Iuvenis cineres summa religione asservantur. Ut vero extrinsecae solemnitati ecclesiasticus quoque ritus accedat et magis magisque pietas foveatur erga hunc caelestem studiosae iuventutis Patron um, Eminentissimus et Reverendissimus Dominus Lucidus Maria Parocchi Episcopus Albanensis in Alma Erbe Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. Vicarius, ab eodem Sanctissimo Domino Nostro humillime expe-tivit, ut singulis enuntiatae Octavae diebus nempe a die vigesima prima ad vigesimam octavam Iunii inclusive hoc anno in praedicta Ecclesia Missae omnes de Sancto Aioisio Gonzaga propriae celebrari valeant. Insuper Eminentissimus et Reverendissimus Dominus eundem Sanctissimum Dominum Nostrum supplex rogavit, ut eiusmodi privilegium cuilibet Ecclesiae vel Oratorio concedere dignaretur, ubi tri-duana solemnia vel die vigesima prima Iunii cum duabus sequentibus, vel alia die aut tribus aliis diebus a Reverendissimo loci Ordinario designandis, in honorem ipsius Angelici Iuvenis peragentur. Sanctitas porro Sua has preces a me infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto relatas peramanter excipiens, petitum Missarum privilegium benigne indulgere dignata est, excepta quoad memoratam octavam die Nativitatis S. Ioannis Baptistae, in qua commemoratio de Sancto Aioisio addi poterit in cunctis missis pro Ecclesia tantum S. Ignatii; pro ceteris vero Ecclesiis sive Oratoriis, ubi vel die vigesimaprima Iunii cum duabus insequentibus aut alia die vel tribus aliis diebus post praefatam diem vigesimamprimam Iunii a respectivo Ordinario designandis Triduana menio-rata agantur solemnia, exceptis dominica prima saeri adventus et duplicibus primae classis quoad missam solemnem ac duplicibus etiam secundae classis quoad lectas; Missa conventuali vel Paro-chiali Officio diei respondente nunquam omissa quatenus onus adsit eam celebrandi: servatis Rubricis. Oontrariis non obstantibus quibuscum-que. Die 18. Ianuarii 1891. C. Card. Aloisi-Masella, S. R. C.. Praef. Vincentius Nussi, Secr. 21. Jeierüches Hriduum zu ßjjren des Veit. Atoyfius von Honzaga. rCöt-rföttA vtitnt Si>2 fiot f Slf f timt 'Off hnr finif Das dritte Centenarium des heil. Aloysius von Gonzaga, des Patrones der christlichen Jugend, welches Heuer mit 21. Juni stattfindet, soll über Veranlassung des katholische» Jünglingsvereines in Italien (Societä della gioventu cattolica Italiana) in einer vom heil. Vater Papst Leo XIII. mit apostolischem Schreiben vom 1. Jänner t>. I., welches in dem gegenwärtigen „Diöeesanblatte" veröffentlicht wird, gutgeheißenen und empfohlenen Weise vorzüglich vou der katholischen Jugend selbst gefeiert werden. Die Erstlingsblüthen der Jugend, Knaben und Mädchen, sollen nämlich ihrem Patrone einen Kranz der Liebe und Verehrung weihen, indem sie ihre Namen selbst oder durch ihre Eltern in ein am Grabe des Heiligen in Rom nieder-zulegeudes Ehrenalbum eintragen, um sich dadurch als besondere Schützlinge des heil. Aloysius zu kennzeichnen, und es sollen auch internationale Pilgerzüge katholischer Jünglinge des Laienstandes zur Geburtsstätte des heil. Aloysius zu Castiglione und zu seinem Grabe in Rom veranlaßt werden, zu welchem Zwecke in ein-zelueu Diöeeseu eigene Comito's in's Leben treten. Zur Vorbereitung auf den eigentlichen Festtag, den 21. Juui, sollen aber auch von den bischöflichen Ordinariaten feierliche Tridnen oder Novenen angeordnet werden, welche von dem heil. Vater laut obigen apostolischen Schreibens in freigebiger Weise mit Ablässen ausgezeichnet worden sind, die mich den armen Seelen im Fegefeuer zugewendet werden können. Seine päpstliche Heiligkeit verleihen nämlich allen Gläubigen, welche einem solchen Tridnnm durch alle 3 Tage oder einer Novene durch 5 Tage beiwohnen nnd an einem dieser Tage oder am Feste des heiligen Aloysius selbst nach Empfang der heil. Sacramente der Buße und des Altares die Kirche, in welcher die genannte Feierlichkeit stattfindet, besuchen, und dort auf die.Meinung des heil. Vaters andächtig beten, einen vollkommenen Ablaß; jenen Gläubigen aber, welche mit bußfertigem Herzen Wallfahrten zu den genannten Gnadenorten verrichtet haben, sowie mich allen, ihren Geisteskräften nach dazu befähigten Kindern und deren Eltern, welche ihre Namen in das erwähnte Album eingetragen haben, um sich unter den Schutz des heil. Aloysius zu stellen, wenn sie auch in der obbezeichneten Weise an einem Tridnnm oder einer Novene zu Ehren des heil. Aloysius sich beteiligen, einen A blaß vou 7 Jahr e n und 7 Quadrageueu. Um daher den Gläubigen die erwünschte Gelegenheit zii geben, sich dieser Gnadenschätze theilhaftig zu machen, wird hiemit angeordnet: 1. In allen Pfarr- und Curatkircheu der Diöcese ist am 18., 19. und 20. Juni d. I. ein feierliches Tridnnm in der Weise abzuhalten, daß unter geziemender Beteiligung der Schuljugend, in welcher Hinsicht die Herren Pfarrer sich mit der betreffenden Schulleitung in das Einvernehmen setzen wollen, in der Frühe eine feierliche Segenmesse stattfinde, Nachmittags aber zur ortsüblichen Stunde nach einem vorhergehenden kurzen Vortrage oder einer Lesung über die Tugendbeispiele des heiligen Aloysius corani exposito 88. Saeramento die lanretanische Litanei mit den dazu gehörigen Gebeten und nach derselben zu Ehren des heil. Aloysius sechs „Vater unser" und „Ave Maria“ nebst dem im Anhänge folgenden Kirchengebete verrichtet werden, woranf der saeramentale Segen zu ertheilen ist. Würde es unter Umständen zweckmäßiger erscheinen, die für den Nachmittag angeordneten Andachtsübnngen mit der heiligen Segenmesse zu verbinden, so kann das Tridnnm mich derart abgehalten werden. 2. Sollte es irgendwo angezeigt sein, anstatt des angeordneten Tridnnms eine Novene abzuhalten, so unterliegt dieses keinem Anstande, und kann eine solche an den neun, dem 21. Juni d. I. unmittelbar vorhergehenden Tagen in der obbezeichneten Weise gefeiert werden. 3. Der 21. Juni selbst, welcher auf den 5. Sonntag nach Pfingsten fällt, ist feierlich mit Hochamt coram 88. Sacramento exposito und Predigt, deren Gegenstand der Heilige mit zeitgemäßer Anwendung zu bilden hat, zu begehen. 4. Die Gläubigen sollen an dem dem Tridnnm oder der Novene vorhergehenden Sonntage von der Feier derselben verständiget und insbesondere ans-gemuntert werden, sich durch würdigen Empfang der heil. Saeramente der vom heil. Vater aus diesem Anlasse gespendeten Ablässe theilhastig zu machen. Andere Veraustaltungen zur Hebung der besonderen Verehrung des heil. Aloysius im Sinne des oboitirten päpstlichen Schreibens, insbesondere die Aufmunterung der männlichen und weiblichen Jugend zu eifriger Beteiligung an den von Papst Clemens XII. mit vollkommenen Ablässen begnadigten, sogenannten Aloysius-Sonntagen und die Einführung dieser segensreichen Andacht, wo sie bisher uoch nicht in Uebnng war, werden in Berücksichtigung der an verschiedenen Orten vorkommenden besonderen Verhältnisse dem Seeleneifer der hochw. Herren Cnraten und Katecheten überlassen. Uebrigens kann dieses Tridnum, resp. die Novene in jeder öffentlichen Kirche oder Kapelle abgehalten werden. Kirchengebet ;nm heil. Äloylms von Gonzaga. Bog! delivec nebeskih darov. ki si v angelj-skein mladeniöu Alojziju precudno nedolznost ziv-ljenja zdruzil z enako spokornostjo, clodeli nam po njegovem zasluzenji in njegovih prosnjah. da ga v spokornosti posnemamo, ki mu nismo sledili v nedolznosti. Po Gospodu nasem. Der Dn die himmlischen Gaben anstheilest, o Gott! und im engelgleichen Jünglinge Aloysius wunderbare Unschuld des Lebens mit gleich hohem Bußgeiste vereiniget hast, verleihe durch seine Verdienste und Fürsprache, daß wir, die wir ihm in der Unschuld nicht gefolgt sind, ihn in der Buße nachahmen. Durch unfern Herrn. 22 Der Aall der begünstigenden Ermittlung der Menllverleißnngsgeöühr ist auch dann gegeben, wenn zwar die Präsentation von einem anderen Patron, der maßgebende 2Ut der lleber-tragung des mit einer Pfarrpfriinde verbundenen Seelsorgeamtes aber von derselben kirchlichen Person ausgeht, welche die frühere Pfründe verliehen hat. Erkeimtniß vom 15. April 1890, Z. 1245. Don Dominik Valentinelli (Adv. Dr. Krasser» ca Finanz-Min. (M.-C. Ritter v. Schierl): E. vom 8. Juli 1889, Z. 12778, puncto Dienstverleihungs-gebühr. „Die angefochtene Entscheidung wird nach § 7 des Ges. vom 22. October 1875, R.-G.-B. Nr. 36 ex 1876, aufgehoben." Entscheidungsgründe. Mit der angefochtenen Entscheidung wurde dem Beschwerdeführer die Errechnung der Gebühr per 20 fl., welche er, wie nachgewieseu ist, von seinem früheren Gennffe als Pfarrdechant von Eavalcfe bezahlt hat, tu die ihm aus Anlaß seiner Ernennung zum Cauonieus und Erzpriester der Dompsarrkirche von Trient bemessene Dienstverleihmigsgebühr per 27 fl. 50 kr. deshalb verweigert, weil ihm die erwähnten zwei Aemter von zwei verschiedenen Dienstgebern verliehen worden seien. Die Beschwerde behauptet dagegen, daß die Verleihung beider Beneficien, in Cavalese und in Trient, von demselben Dienstgeber, nämlich von der Diöcesan-behörde herrühre und verlangt sonach, daß die für die jetzige Bedienstung bemessene Gebühr gemäß Anmerkung 3 zur T.-P. 40 a des Ges. vom. 13. Dec. 1862, R.-G.-B. Nr. 89, auf den Mehrgenuß beschränkt, beziehungsweise daß von derselben die von seinen früheren Jahresbezügen entrichtete Gebühr in Abrechnung gebracht werde. Der V.-G.-Hof hat die Beschwerde als begründet erkannt. — Die in der T.-P. 40 a des eit. Gesetzes normirte Gebühr ist für die Uebertragung von geistlichen oder weltlichen Aemtern it. s. w. zu entrichten und im gegebenen Falle steht die Gebühr für die Verleihung eines geistlichen Amtes in Frage. — Es liegt nun in der Natur der Sache, daß, sowie das Recht zur Errichtung von Kirchenämtern und geistlichen Beneficien einen Theil der Kirchengewalt ansmacht, so auch die Vornahme der Acte, aus welchen die Besetzung besteht, der geistlichen Gerichtsbarkeit angehört. Richtig ist, daß die Ernennung des Beschwerdeführers zum Canonicus und Erzpriester an der Kathedrale zu Trient auf einer A. H. Entschließung beruht, und es muß auch zugegeben werden, daß der Ordinarius hiedurch — sowie durch die Präsentation eines Patrons überhaupt — bei der Besetzung der Beneficien gebunden ist, dafern der Präsentirte oder Nominirte die canonischen Eigenschaften für das kirchliche Amt besitzt (sog. collatio necessaria), allein als Ausfluß und Wirkung des Sonderrechtes der Nomination oder Präsentation kann gleichwohl nur die Verleihung eines Anspruches auf Uebertragung des Amtes gegen den Ordinarius (sog. jus ad rem im Gegensätze zu dem aus der Verleihung des Amtes erwachsenden jus in re), keinesfalls aber die kirchliche Verleihung des Amtes selbst gelten. Das kirchliche Amt, d. i. der Inbegriff der mit einem solchen verbundenen juris-dictionellen Befugnisse, verleiht nur der Ordinarius (oder sonstige Collator) und es hat sich dementsprechend auch im vorliegenden Falle der Fürstbischof von Trient bei Mittheiluug der vorerwähnten A. H. Entschließung an den Beschwerdeführer laut Erlasses v. 7. Juni 1884, Z. 2057/268, Benes., die kanonische Investitur speciell Vorbehalten. Wenn aber der hier allein maßgebende, weil allein gebührenpflichtige Act der Uebertragung des mit der Pfarrpfründe an der Kathedrale in Trient verbundenen Seelsorgeamtes, nur allein vom Bischöfe ansgehen konnte und mithin von derselben kirchlichen Person u n d A u t o r i t ü t a n s g e g a n g e n ist, welche dem Beschwerdeführer auch die frühere Pfründe in Cavalese verliehen hatte, so erscheint der Anspruch des Letzteren auf die obangedentete Eiurechnung in der Anordnung der Anm. 3 zur T.-P. 40 a des Gebührengesetzes begründet. 23. Normale üöer die Nerlciliumj des Ufarrerliteks. Mit Zuschrift vom 15. Februar 1890, Z. 1913, hat die k. k. Landesregierung für Kraut dem fürstbischöflichen Ordinariate nachstehende Mitteilung gemacht. „Auf Grund Allerhöchster Ermächtigung vom 9. Jänner l. I. hat das hohe k. k. Ministerium für Cultus und Unterricht in Wien mit Erlaß vom 25. Jänner 1891, Z. 555, anher eröffnet, daß im Hinblicke auf die von sümmtlichen Ordinariaten der im Reichsrathe vertretenen Königreiche und Länder übereinstimmend vorgebrachten Anträge gegen die Verleihung des Pfarrertitels an Seelsorger, deren Sta- tiotten staatlicherseits als selbstständig anerkannt sind, keine Einwendung erhoben wird. Selbstverständlich vermag eine derartige Titelverleihung dem Rechte der Cultusverwaltnng, die Frage der Selbstständigkeit der betreffenden Seelsorger, soweit dieselbe für die staatlichen Belange in Betracht kommt, nach den hiefür maßgebenden Momenten zu prüfen, nicht zu präjudicieren." 24. Lite Im Berlage von Dr. Franz Panl Datier er, Berlags-anstalt und Druckerei in Freising werden in nächsten Tagen erscheinen: 1. „Die heilige Reinheit, die Blüte der Tugenden. St. Aloisinsbüchlein", enthaltend die Lebens-geschichte des Heiligen nebst Gebeten und Betrachtungen für die sechs aloisianischen Sonntage. Znr 300jährigen Jubelfeier des hl. Aloisius der deutschen Jugend gewidmet von Priestern der Erzdiöeese Köln. Mit Approbation des erzbischöflichen Ordinariates München und Freising. 6 Bogen in Taschenformat. Preis 50 Pf. Das Büchlein beschränkt sich im a 1 u r. Gegensatz zu anderen Aloisiusbüchlein daraus, deu Wert der jungfräulichen Keuschheit der Jugend vor Augen zu stellen, sie zur Verehrung und Nachfolge des Hl. Aloisius zu ermuntern und so die hauptsächlichsten Mittel zu zeige», durch welche der „von Gott und deu Menschen geliebte" engelgleiche Jüugling die Unschuld seines Herzens unverletzt bewahrt hat. 2. „Gebet zum heiligen Aloisius", mit Bild. Oberhirtlich approbiert. Zwei verschiedene Texte von einem rühmlichst bekannten Ordensmann. 100 Stück 75 Psg. Größere Partien billiger. 25. Kanonische Wstlation und Iirnmng. Die canonische Visitation und die Spendung des Sa-cramentes der heiligen Firmung wird im laufenden Jahre 1891 in deu Dekanaten: Ömarije, Trebnje, Litija, Mo-ravöe, Kamnik, Vrlinika und Iclrija stattfinden, und zwar: In den drei Deeanaten Smarije, Trebnje nnd Lilija: am 14. Juni Vormittags in St. Marein und Nachmittags in St. Georgen, am 15. Juni iu Lipoglav, am l 6. Juni in Polica, am 17. Juni Vormittags in Kopanj und Nachmittags iu Galina, am l 8. Juni in Viänja gora, am 19. Juni Altarconsecration in St. Vid bei Zatiöina, am 20. Juni in Javorje, am 21. Juni tu 6t. Rupert, am 22. Juni in Trebelno, am 23. Juni in Mirna, am 24. Juni in Mariathal, am 25. Juni in St. Juri pod Kumom, am 26. Juni in 111. Kreuz, am 27. Juni in Öatef, am 28. Juni in St. Lorenc ob Temenici, am 29. Juni in Zatiöina und am 30. Juni iu Krka. In den zwei Deeanaten Moravöe und Litija: am 11. Juli in St. Helena, am 12. Juli in Ilotiö, am 13. Juli in Sava und Sv. Gora, am 14. Juli in 6t. Lambert, am 15. Juli in Sv. Planina und am 16. Juli in Dobovec. In den zwei Deeanaten Kamnik und Moravöe: am 26. Juli in Monges, am 27. Juli in Homec, am 28. Juli iu Vodice und Zapoge, am 29. Juli in Komenda, am 30. Juli iu Tunjce, am 31. Juli iu Mekine, am 1. August in Zgornji Tuhinj, am 2. August in 6pitaliö, am 3. August tu Brdo und Krasnja, am 4. August in Blagovica, am 5. August in Cesnjice und St. Oswald, am 6. August in St. Gotard, am 7. August in Kolovrat, am 8. August in Peöe und am 9. August iu St. Valentin. In den zwei Deeanaten Vrhnika und Idrija: am 6. September iu Logatec, am 7. September in Zavrac nnd Gora, am 8. Sept. iu Idrija, am 9. September in Spodnja Idrija und Ledine, am 10 September in Vojsko, am 11. September in Godoviö, am 12. September in Hoteder-§ica und am 13. September in Podlipa. 26. Goncurs - Werkaulöarllng. Die dem Patronate des Allerhöchsten Landesfürsten unterstehende Pfarre Ribnica ist durch Todfall in Erledigung gekommen und wird hiemit zur Bewerbung ausgeschrieben. Die Gesuche sind an die hohe k. k. Landesregierung für Krain zu Laibach zu stylisieren. Peremptorischer Competenztermin 6. Juni 1891. 27. Gßronik der Aiöcese. Der P. T. hochwürdige Herr Domdechant in Laibach, Dr. Heinrich Pauker Edler von Glanfeld wurde zum fürstb. General-Vicar bestellt. Die canoilische Investitur erhielten die Herren: Gregor Maloverh auf die Pfarre St. Vid nächst Ljubljana und Andreas Save auf die Pfarre Gojzd, am 1. April; dann Johann Piskar auf die Pfarre St. Ozbald, am 23. April 1891. Dem Herrn Johann Kunauer wurde die bisher von ihm administrirte Pfarre Ebenthal, im Dccanate Gottschce, verliehen. Herr Franz SustcrSiö, Pfarrcoopcrator zu St. Martin bei Litija, wurde in die Erzdiöcese Chicago in Nordamerika entlassen. Gestorben sind folgende Herren, als: Anton Pelriö, Deficientenpriester in Gorica, am 17. llllärz; Anton Tramte, expon. Caplan zu St. Peter bei Slavina, am 22. März; Andreas Drcmelj, Pens. Pfarrer in Rateöe, am 23. März; Franz Arhar, pens. Beneficiat in Repnje, am 6. April und Martin Skubic, Ehrendomherr und Pfarrdechant in Ribnica, am 9. April 1891. — Dieselben werden dem Gebete des hochw. Diöcesan-Clerus empfohlen. Vom fiiv|Md)ütlid)i'it Ordinariate Laibach am 25. April 1891. Herausgeber und für die Redactiou verantwortlich: Martin Pogacar. — Druck der „Katholischen Buchdruckerei" in Laibach.