Macher NölchMatt. ij. Inhalt: 42. Epistola Apostolica Papae Leonis XIII. — 43. General-Bericht V I. f der österr. Gesellschaft vom rothen Kreuze. — 44. Concurs-Verlautbarung. — 45. Chronik der Diöcese. 42. Epistola Apostolica PAPAE LEONIS XIII. Principibus populisque universis LEO PP. XIII. Salutem et pacem in domino. Mraeclara gratulationis publicae testimonia, quae toto superiore anno, ob memoriam prirnor-diorum episeopatus Nostri, undique acoepimus, quaeque proximo tempore insignis Hispanorum pietas cumulavit, bunc imprimis attulere Nobis lae-titiae fructum, quod in illa similitudine concordiaque voluntatum eluxit Ecclesiae unitas, eiusque cum Pontifice maximo mira coniunctio. Videbatur per eos dies orbis catholieus, quasi rerum ceterarum cepisset oblivio, in aedibus Vaticanis obtutum ocu-lorum animique cogitationem defixisse. Principum legationes, peregrinorum frequentia, plenae amoris epistolae caerimoniae sanetissimae id aperte signi-ficabant, in obsequio Apostolicae Sedis cor unum esse omnium catholicorum et animam unam. Quae res hoc etiam accidit iucundior et gratior, quia cum consiliis coeptisque Nostris admodum con-gruens. Siquidem gnari temporum et memores of-ficii, in omni pontificatus Nostri cursu, hoc con-stanter spectavimus, atque hoc, quantum docendo agendoque potuimus, conati sumus, colligare No-biscum arctius omnes gentes omnesque populos, atque in conspicuo ponere vim pontificatus romani, salutarem in omnes partes. Maximas igitur et agimus et habemus gratias primum quidem beni- gnitati divinae, cuius munere beneficioque id aetatis attigimus incolumes: deinde viris principibus, epis-copis, clero privatisque universis, quotquot multi-plici testificatione pietatis et obsequii dedere operam ut personam ac dignitatem Nostram honore, Nosque privatim opportune solatio afficerent. Quamquam ad plenum solidumque solatium, mul tum sane defuit. Nam inter ipsas popularis lae-titiae studiique significationes, obversabatur animo multitudo ingens, in illo gestientium catholicorum consensu aliena, partim quod evangelicae sapientiae est omnino exp er s, partim quod, licet christiano initiata nomini, a fide catholica dissidet. Qua re graviter commovebamur, commovemur: neque enim fas est sine intimo doloris sensu cogitationem in-tendere in tantam generis humani partem longe a Nobis, velut itinere devio, digredientem. — Iam-vero, cum Dei omnipotentis vices in terris geramus, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agni-tionem veritatis venire, cumque Nos et sera aetas et amara curarum ad humanum urgeant exitum, visum est redemptoris magistrique nostri Iesu Christi in eo imitari exemplum, quod proxime ad caelestia rediturus surnmis precibus a Deo Patre flagitavit, ut alumni sectatoresque sui et mente et 12 animo unum fierent: Bogo.. .ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te. ut et ipsi in nobis unum sint. *) Quae quidem precatio obsecra-tioque divina quoniam non eos tantum complectitur qui tune in Iesum Christum crederent, sed etiam quotquot credituri reliquo tempore essent, idcirco dat illa Nobis causam non ineptam aperiendi tidenter vota nostra, conandique, quoad possumus, ut homines, nullo generis locorumve discrimine, ad fidei divinae unitatem vocentur atque incitentur universi. Urgente propositum caritate, quae illue accurit celerius, ubi opitulandi necessitas maior, primum quidem provolat animus ad gentes omnium miser-rimas, quae Evangelii lumen vel nullo modo acce-perunt, vel aeoeptum, incuria seu longinquitate, restinxerunt: proptereaque Deum ignorant, et in summo erore versantur. Quoniam salus omnis a Iesu Christo proficiscitur, nec enirn aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri,2) votorum Nostrorum hoc est maximum, posse sacrosancto Iesu nomine cunctas terrarum plagas celeriter imbui atque compleri. Qua in re munus efticere sibi demandatum a Deo Ecclesia quidem nullo tempore praetermisit. Quid enim undeviginti saecula laboravit, quid egit Studio con-stantiaque maiore, quam ut ad veritatem atque instituta christiana gentes adduceret? Hodieque frequenter maria transmittunt, ad ultima loca pro-gressuri, ex auctoritate Nostra praecones Evangelii: quotidieque a Deo contendimus ut multiplicare benigne velit sacrorum administros, dignos munere apostolico, qui scilicet commoda sua et incolumi-tatem et vitam ipsam, si res postulaverit pro Christi regno amplificando non dubitent devovere. Tu vero propera, humani generis servator et parens Iesu Christe: exequi ne differas quod olim te dixisti facturum, ut cum exaltatus esses a terra, orania traheres ad te ipsum. Ergo illabere ali-quando, atque ostende te multitudini infinitae be-neflciorum maximorum, quae cruore tuo peperisti mortalibus, adhuc experti: excita sedentes in tene- ') Ioan. XVII, 20-21. ') Act. IV. 12. bris et umbra mortis, ut radiis illustrati sapientiae virtutisque tuae, in te et per te sint consummati in unum. Cuius quidem unitatis sacramentum cogitan-tibus, occurrit Nobis Universitas populorum, quos ab erroribus diuturnis ad evangelicam, sapientiam divina pietas iamdiu traduxit. Nihil profecto ad recordationem iucundius, neque ad laudem provi-dentissimi numinis praeclarius veterum memoria temporum, cum fides divinitus accepta patrimonium commune atque Individuum vulgo habebatur: cum excultas humanitate gentes, locis, ingenio, moribus dissitas, licet aliis de rebus saepe dissiderent, di-micarent, nihilominus in eo, quod ad religionem pertinet, fides christiana universas coniugabat. Ad huius recordationem memoriae, nimis aegre fert animus, quod successu aetatum, suspicionibus ini-micitiisque commotis, magnas ac florentes nationes de sinu Ecclesiae romanae male auspicata tempora abstraxerint. Utcumque sit, Nos quidem gratiä con-fisi misericordiaque omnipotentis Dei, qui novit unus opitulandi maturitates, et cuius in potestate est eo, quo vult, voluntates hominum flectere, ad eas ipsas nationes adiicimus animum, easdemque caritate paterna hortamur atque obsecramus, ut redire, compositis disidiis, velint ad unitatem. Ac primo peramanter respicimus ad Orientem, unde in orbem universum initio profecta salus. Yidelicet expectatio desiderii Nostri iucundam spem incohare iubet, non longe abfore ut redeant, unde discessere, fide avita gloriaque vetere illustres. Ecclesiae orientales. Eo vel magis quod non ingenti discrimine seiunguntur: imo, si pauca excipias , sic cetera consentimus, ut in ipsis catholici no-minis vindiciis non raro ex doctrina, ex more, ex litibus, quibus orientales utuntur, testimonia atque argumenta promamus. Praecipuum dissidii caput, de romani Pontificis primatu. Verum respiciant ad initia, videant quid maiores senserint sui, quid proxima originibus aetas tradiderit. Inde enimvero illud Christi divinum testimonium, Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam rneam, lucu-lenter extat de romanis pontifieibus eomprobatum. Atque in Pontificum numero lectos ex Oriente ipso non paucos prisca vidit aetas, imprimisque Ana-cletum, Evaristum, Amcetum, Eleutherium, Zosi-mum, Agathonem: quorum plerisque contigic, ut universae christianae reipublicae administrationem sapienter saneteque gestarn, profuso etiam sanguine consecrarent. — Plane liquet quo tempore, qua causa, quibus auctoribus infelix excitata discordia. Ante illud tempus, quo tempore homo separavit quod Deus coniunxerat, sanctum erat aput omnes ehristiani orbis gentes sedis Apostolicae nomen, romanoque Pontifiei, ut beati Petri successori legi timo, ob eamque rem Iesu Christi in terris vieario, Oriens pariter atque Oecidens eonsentientibus sen-tentiis sine ulla dubitatione parebant. — Hane ob causam, si respiciatur ad initia dissidii, Photius ipse oratores de r^bus suis Romam destinandos curavit: Nicolaus vero I Pontifex maximus Con-stantinopolim legatos suos, nullo contra dicente, ab Urbe misit, ut Ignatii Patriarchae causam dili-yenter investigarent, et Sedi Apostolicae plenis ac veracibus referrent indiciis: ita ut tota rei gestae historia primatum romanae Sedis, quacum dis-sensus tum erumpebat, aperte confirmet. — De-nique in Conciliis magnis tum Lugdunensi II, tum Florentino, supremam romanorum pontiticum po-testatem nemo ignorat, facili consensione et una omnes voce, latinos graecosque et dogma sanxisse. Ista quidem ob hanc rem consulto revoca-vimus, quia ad reconciliandam pacem velut invita-menta sunt: eo vel magis, quod hoc tempore per-spicere in orientalibus videmur multo mitiorem erga catholicos animum, imo propensionem quandam benevolentis voluntatis. Id nominatim non multo ante apparuit, cum scilicet nostris, pietatis causa in Orientem advectis, egregia humanitatis amici-tiaeque praestita officia vidimus. — Itaque os No-strum palet ad vos, quotquot estis, graeco aliove orientali ritu, Ecclesiae catholicae discordes. Mag-nopere velimus, reputet unusquisque apud se illam, Bessarionis ad patres vestros plenam amoris gra-vitatisque orationem: Quae nobis relinquetur apud Deum responsio, quare a fratribus divisi fuerimus, quos ut uniret et ad unum ovile redigeret, ipse de-scendit de caelo, incarnatus et crucifixus est ? quae nostra defensio erit apud posteros nostros? non pa-tiamur Jiaec, Patres optimi: non liabeamus hanc sen-tentiam, non ita male nobis consulamus et nostris. — Quae sint postulata Nostra, probe per se ipsa et coram Deo perpendite. Nullä quidem humana re, sed caritate divina, communisque salutis studio permoti, reconciliationem coniunctionemque cum Ecclesia Romana suademus: coniunctionem intel-ligimus plenam ac pertectam : talis enim esse nullo modo potest ea, quae nihil amplius inducat, quam certam aliquam dogmatum credendorum concor-diam fraternaeque caritatis commutationem. Vera coniunctio inter christianos est, quam auctor Ecclesiae Iesus Christus instituit voluitque, in fidei et regiminis unitate consistens. Neque est cur du-bitetis, quidquam propterea vel nos vel successores Nostros de iure vestro, de patriarchalibus privi-legiis, de rituali cuiusque Ecclesiae consuetudine detracturos. Quippe hoc etiam fuit, idemque est perpetuo futurum in consilio disciplinaque Apostolicae Sedis positum, propriis cuiusque populi ori-ginibus moribusque ex aequo et bono non parce tribuere. — At vero redintegrata nobiscum com-munione, mirum profecto quanta Ecclesiis vestris dignitas, quantum deeus, divino munere, accedet. Sic igitur vestram ipsorum supplicationem Deus perbenigne audiat, Fac cessent schismata ecclesiarum,2) atque, Congrega dispersos et reduc errantes, et con-iunge sanctae tuae catholicae et apostolicae Ecclesiae:'1') sic ad illam restituamini unam sanctamque fidem, quam ultima vetustas nobis perin de vobisque constantissime tradidit; quam patres ac maiores vestri inviolate servarunt: quam ipsam splendore virtutum, magnitudine ingenii, excellentia doctrinae certatim illustravere Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Ioannes Chrysostomus, uterque Cyrillus, aliique magni complures, quorum gloria ad Orientem atque Occidentem, tamquam communis hereditas aeque pertinet. Vosque nominatim compellare hoc loco liceat, Slavorum gentes universae, quarum claritudinem v) HaOcov Tot axic(Jiata töjv ixzXrjoicöv (In liturg. S. Basilii.) 2) Toüg Eoxop^iafievoug sretauva-ya-fs, toüj ii£uXavr/(iivouf knavd-fa-;s xal ouva'^ov, vrj 4f£qt oou xad-oXixy xat ctTOOTcXtxy ExxXrjaia (Ib.). 12* nominis multa rerum gestarum monumenta tes-tantur. Nostis quam egregie de Slavis meruerint sancti in fide patres Cyrillus et Methodius, quorum memoriam Nosraetipsi honore debito augendam aliquot ante annis ouravimus. Eorum vir tute et la-boribus pavta plerisque e genere vestro populis humanitas et salus. Quo factum ut Slavoniam inter et romanos pontifices puleherrima vicissitudo hinc beneliciorum, illino fidelissimae pietatis diu exti-terit. Quod si maiores vestros misera temporum calamitas magnam partem a professione romana alienavit, considerate quanti sit redire ad unitatem. Vos quoque Ecclesia pergit ad suum revocare com-plexum, salutis, prosperitatis, magnitudinis prae-sidium multiplex praebitura. Caritate non minore ad populos respicimus, quos, recentiore memoria, insolita quaedam rerum temporumque conversio ab Ecclesia romana se-iunxit. Variis exactorum temporum casibus oblivione dimissis, cogitationem supra humana omnia erigant, animoque veritatis et salutis unice cupido, reputent apud se constitutam a Christo Ecclesiam. Quacum si velint congregationes conferre suas, et quo loco in illis religio sit aestimare, facile dabunt, se quidein multis maximisque in rebus, primordiorum oblitos, ad nova errore vario defluxisse; neque diffitebuntur, ex eo velut patrimonio veritatis, quod novarum rerum auctores secum in secessione avexerant, nullam fere formulam fidei certam atque auctoritate prae-ditam apud ipsos superesse. Imrno vero illuc iam deventum, ut multi non vereantur fundamentum ipsum convellere, in quo religio tota et spes omnis mortalium unice nititur, quod est divina Iesu Christi Servatoris natura. Pariter, quos antea novi vete-risque Testamenti libros affirmabant divino afflatu conscriptos, eis nunc talem abnegant auctoritatem: quod sane, data cuilibet potestate interpretandi sensu iudicioque suo, omnino consequi erat ne-cesse. — Hinc sua cuiusque conscientia, sola dux et norma vitae, qualibet alia reiecta agendi regula: hinc pugnantes inter se opiniones et seetae multi-plices, eaedemque persaepe in naturalismi aut ra-tionalismi placita abeuntes. Quocirca, desperato sen-tentiarum consensu, iam coniunctionem praedicant et commendant fraternae caritatis. Atque id sane vere: quandoquidem caritate mutua coniuncti esse universi debemus. Id enim maxime Iesus Christus praecepit, atque hanc voluit esse sectatorum suorum notam, diligere inter se. Verum qui potest copulare animos perfecta caritas, si concordes mentes non effecerit fides? — His de causis complures eorum de quibus loquimur, sano iudicio, veritatisque stu-diosi, certam salutis viam in Ecclesia catholica quaesivere, cum plane intelligerent nequaquam se posse cum Iesu Christo tamquam capite esse con-iunctos, cuius non adhaerescerent corpori, quod est Ecclesia: nec sinceram Christi fidem adipisci, cuius magisterium legitimum, Petro et successo-ribus traditum, repudiarent. Ii videiicet in Ecclesia romana expressam verae Ecclesiae speciem atque imaginem dispexere, inditis ab auctore Deo notis plane conspicuam: ideoque in ipsis numerantur multi, acri iudicio subtilique ad antiquitatem excu-tiendam ingenio, qui Ecclesiae romanae ab Apo-stolis continuationem, dogmatum integritatem, dis-ciplinae constantiam scriptis egregiis illustrarint. Igitur horum virorum proposito exemplo, compellat vos plus animus quam oratio, fratres nostri, qui tria iam saecula nobiscum de fide christiana dis-sidetis itemque vos, quotcumque deinceps quavis de causa seorsum a nobis abiistis. Occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Bei.*) Ad hanc unitatem, quae nullo tempore Ecclesiae catholicae defuit, nec potest ulla ratione deesse, sinite ut vos invitemus, dextramque peramanter porrigamus. Vos Ecclesia, communis parens, iamdiu revocat ad se, vos catholici universi fraterno desiderio expectant, ut sancte nobiscum colatis Deum, unius Evangelii, unius fidei, unius spei professione in caritate perfecta coniuncti. Ad plenum optatissimae unitatis concentum, reliquum est ut ad eos, quotquot toto orbe sunt, transgrediatur oratio, quorum in salute diu evigi-lant curae cogitationesque Nostrae: catholicos in-telligimus, quos romanae professio fidei uti obe-dientes facit Apostolicae Sedi, ita tenet cum Iesu Christo coniunctos. Non ii quidem ad veram ') Eph. IV. 13. sanctamque unitatem cohortandi, quippe cuius iam sunt, divina bonitate, compotes: monendi tarnen ne, ingravantibus andique periculis, summum Dei bene-ficium socordia atque ignavia corrumpant. — Huius rei gratiä, quae Nosmetipsi gentibus catholicis vel universis vel singulis alias documenta dedimus, ex iis oogitandi agendique normam opportune sumant: illudque imprimis velut summam sibi legem sta-tuant, magisterio auctoritatique Ecclesiae non an-guste, non diffidenter, sed toto anirao et perlibente voluntate omnibus in rebus esse parendum. — Qua in re animum advertant, illud quam valde sit uni-tati christianae perniciosum, quod germanam for-mam notionemque Ecclesiae varius opinionum error passim obscuravit, delevit. Ea quippe, Dei condi-toris voluntate ac iussu, societas est genere suo perfecta; cuius officium ac munus est imbuere praeceptis institutisque evangelicis genus homanum, tuendäque integritate morum et christianarum exer-citatione virtutum, ad eam, quae unicuique homi-num proposita in caelis est, felicitatem adducere. Quoniamque societas est, uti diximus, perfecta, idcirco vim habet virtutemque vitae, non extrin-secus haustam, sed consilio divino et suapte natura insitam; eademque de causa nativam habet legum ferendarum potestatem, in iisque ferendis rectum est eam subesse nemini: itemque aliis in rebus, quae sint iuris sui, oportet esse liberam. Quae tarnen libertas non est eiusmodi, ut ullum det aemulationi invidiaeque locum: non enim potentiam consectatur Ecclesia, neque ulla cupiditate sua im-pellitur, sed hoc vult, hoc expetit unice, tueri in hominibus officia virtutum, et hac ratione, hac via, sempiternae eorum saluti consulere. Ideoque faci-litatem indulgentiamque maternam adhibere solet: imo etiam non raro contingit, ut plura temporibus «ivitatum tribuens, uti iure suo abstineat: quod sane pacta ipsa abunde testantur cum imperiis saepe conventa. — Nihil rnagis ab ea alienum, quam rapere ad se quicquam de iure imperii: sed vicissim vereatur Imperium necesse est iura Ec-«lesiae, caveatque ne ullam ex iis partem ad se traducat. — Nunc vero, si res et facta spectentur cuiusmodi est temporum cursus ? Ecclesiam vide- licet suspectam habere, fastidire, odisse, invidiose criminari nimis multi consuevere: quodque multo gravius, id agunt omni ope et contentione, ut di-tioni gubernatorum civitatis faciant servientem. Hinc sua ipsi et erepta bona, et deducta in angustum libertas: hinc alumnorum sacri ordinis circumiecta ditficultatibus institutio: perlatae in Clerum singulär i severitate leges: dissolutae, prohibitae, optima christiani nominis praesidia, religiosorum sodali-tates: brevi, regalistarum praecepta atque acta acerbius renovata. Hoc quidem est vim affere sanc-tissimis Ecclesiae iuribus: quod maxima gignit ci-vitatibus mala, propterea quod cum divinis con-siliis aperte pugnat. Princeps enim atque opifex mundi Deus, qui hominum congregationi et civilem et sacrarn potestatem providentissime praeposuit, distinctas quidem permanere eas voluit, at vero seiunctas esse et confligere vetuit. Quin immo cum Dei ipsius voluntas, tum commune societatis hu-manae bonum omnino postulat, ut potestas civilis in regendo gubernandoque cum ecclesiastica con-veniat. Hinc sua et propria sunt imperio iura atque officia, sua item Ecclesiae: sed alterum cum altera concordiae vinclo colligatum esse necesse est. — Ita sane futurum, ut Ecclesiae imperiique necessitudines mutuae ab illa sese expediant per-turbatione, quae nunc est, non uno nomine impro-vida, bonisque omnibus permolesta: pariterque im-petrabitur, ut non permixtis, neque dissociatis utriusque rationibus reddant cives quae sunt Cae-saris, Caesari, que sunt Dei, Beo. Simili modo magnum unitati discrimen ab ea hominum secta impendet, quae Massonica nomi-natur, cuius funesta vis nationes praesertim catho-licas iamdiu premit. Turbulentorum temporum nacta favorem, viribusque et opibus et successu inso-lescens, dominatum suum firmius constabilire, la-tiusque propagare summa ope contendit. Iamque ex latebra et insidiis in lucem erupit civitatum, atque in hac Urbe ipsa, catholici nominis principe, quasi Dei numen lacessitura consedit. Quod vero calamitosissimum est, ubicumque vestigium posuit, ibi in omnes sese ordines in omniaque instituta reipublicae infert, si tandem summam arbitriumque obtineat. Calamitosissimum id quidem: eius enim manifesta est quum opinionum pravitas tum con-siliorum nequitia. Per speciem vindicandi iuris hu-mani civilisque societatis instaurandae, christianum noraen hostiliter petit: traditam a Deo doctrinam repudiat; officia pietatis, divina sacramenta, tales res augustiores, tamquam superstitiosa vituperat: de matrimonio, de familia, de adolescentium insti-tutione, de privata omni et publica disciplina, chri-stianam formam detrahere nititur, omnemque hu-manae et divinae potestatis reverentiam ex animo evellere populorum. Praecipit vero colendam ho-mini esse naturam, atque huius unius principiis aestimari ae dirigi veritatem, honestatem, iustitiam oportere. Quo paeto, uti perspicuum est, compel-litur homo ad mores fere vitaeque consuetudinem ethnicorum, eamque multiplicatis illecebris vitio-siorem. — Hac de re, quamquam alias a Nobis gravissimeque est dictum, Apostolica tarnen vigi-lantia adducimur in idem ut insistamus, etiam atque etiam monentes, in tarn praesenti perieulo nullas esse cautiones tantas, quin suscipiendae sint maiores. Clemens prohibeat Deus nefaria consilia: sentiat tarnen atque intelligat populus christianus, indignissimum sectae iugum excutiendum aliquando esse: excutiantque enixius, qui durius premuntur, Itali et Galli. Quibus armis, qua ratione id rectius possint, iam Nos ipsi demonstravimus: neque vic-toria incerta eo lidentibus duce, cuius perstat divina vox: Ego vici mundum.1) Utroque depulso perieulo, restitutisque ad fldei unitatem imperiis et civitatibus, mirum quam efficax medicina malorum et quanta bonorum copia ma-naret. Praecipua libet attingere. Pertinet prim um ad dignitatem ae munera Ecclesiae: quae quidem receptura esset honoris gradum debitum, atque iter suum et invidia va-cuum et libertate munitum pergeret, administra evangelicae veritatis et gratiae; idque singulari cum salute civitatum. Ea enim cum magistra sit et dux hominum generi a Deo data, conferre operam potest praecipue accommodatam maximis temporum conversionibus in commune bonum temperandis, -) Io. XVI. 33. causis vel impeditissimis opportune dirimendis, recto iustoque, quae firmissima sunt fundamenta reipublicae, provehendo. Praeclara deinde coniunctionis inter nationes accessio fleret, desideranda maxime hoc tempore, ad taetra bellorum discrimina praecavenda. — Aute oculos habemus Europae tempora. Multos iam annos plus specie in pace vivitur, quam re. Insidentibus suspicionibus mutuis, singulae fere gentes pergunt oertatim instruere sese apparatu bellico. Improvida adolescentium aetas procul pa-rentum consilio magisterioque in pericula truditur vitae militaris: validissima pubes ab agrorum cul-tura, a studiis optimis, a mercaturis, ab artifleiis, ad arma traducitur. Hinc exhausta magnis sump-tibus aeraria, attritae civitatum opes, afflicta for-tuna privatorum: iamque ea, quae nunc est, veluti procincta pax diutius ferri non potest. Civilis hominum coniunctionis talemne esse natura statum ? Atqui hinc evadere, et pacem veri nominis adipisci, nisi Iesu Christi beneficio, non possumus. Etenim ad ambitionem, ad appetentiam alieni, ad aemula-tionem cohibendam, quae sunt maximae bellorum faces, christiana virtute imprimisque iustitia, nihil est aptius: cuius ipsius virtutis munere tum iura gentium et religiones foederum Integra esse pos-sunt, tum germanitatis vincula firmiter permanere, eo persuaso: Iustitia elevat gentem.1) Pariter domi suppetet inde praesidium salutis publicae multo certius ac validius, quam quod leges et arma praebent. Liquidem nemo non videt, in-gravescere quotidie pericula incolumitatis et tran-quillitatis publicae, cum seditiosorum sectae, quod crebra testatur facinorum atrocitas, in eversiones conspirent atque excidia civitatum. Scilicet magna contentione agitatur ea duplex causa, quam socialem, quam politicam appelant. Utraque sane gravissima: atque utrique sapienter iusteque dirimendae, quam-vis laudabilia studia, temperamenta, experimenta sint in medio consulta, tarnen nihil aliud tarn op-portunum fuerit, quam si passim animi ad con-scientiam regulamque offioii ex interiore fidei chri-stianae principio informentur. — De sociali causa >) Prov. XIV. 34. in hanc sententiam a Nobis non multo ante, data, operä, traetatum est, sumptis ab Evangelio, itemque a naturali ratione principiis. — De causa politica, libertatis cum potestate conciliandae gratiä, quas multi notione confundunt et re intemperanter dis-trahunt, ex christiana philosophia vis derivari po-test perutilis. Narn hoc posito, et omnium assensu approbato, quaecumque demum sit forma reipu-blicae, auctoritatem esse a Deo, continuo ratio per-spicit, legitimum esse in aliis ius imperandi, con-sentaneum in aliis officium parendi, neque id di-gnitati contrarium, quia Deo verius quam homini paretur: a Deo autem iudicium durissimum iis qui praesunt denuntiatum est, nisi personam eius recte iusteque gesserint. Liberias vero singulorum ne-mini potest esse suspecta et invisa, quia nocens nemini, in iis quae vera sunt, quae recta, quae cum publica tranquillitate coniuncta, versabitur. — De-nique si illud spectetur, quid possit populorum ac principum parens et conciliatrix Ecclesia, ad utros-que iuvandos auctoritate consilioque suo nata, tum maxime apparebit quantum salutis communis in-tersit ut gentes universae inducant animum idem de fide christiana sentire, idem profiteri. Ista quidem cogitantes ac toto animo concu-piscentes, longe intuemur qualis esset rerum ordo in terris futurus, nec quidquam novimus conse-quentium bonorum contemplatione iucundius. Fingi vix animo potest, quantus ubique gentium repente köret ad omnem excellentiam prosperitatemque cur-sus, constituta tranquillitate et otio, incitatis ad incrementa litteris, conditis Insuper auctisque chri-stiano more, secundum praescripta Nostra, agri-colarum, opificum, industriorum consociationibus, quarum ope et vorax reprimatur usura, et utiliura laborum campus dilatetur. Quorum vis beneflciorum, humanarum atque excultarum gentium nequamquam circumscripta finibus, longe lateque, velut abundantissimus amnis, deflueret. Illud enim est considerandum, quod initio diximus, gentes multitudine infinitas plura iam sae-cula et aetates praestolari, a quo lumen veritatis humanitatisque accipiant. Gerte, quod pertinet ad sempiternam populorum salutem, aeternae mentis consilia longissime sunt ab hominum intelligentia remota: nihilominus si per varias terrarum plagas tam est adhuc inlelix superstitio diffusa, id non minima ex parte vitio dandum subortis de religione dissidiis. Nam, quantum valet rao-rtalis ratio ex rerum eventis existimare, hoc plane videtur Europae munus assignatum a Deo, ut christianam gentium humanitatem ad omnes terras sensim perferat. Cuius tanti operis initia progressusque, superiorum aetatum | parta labo-ribus, ad laeta incrementa properabant, cum repente discordia saeculo XVI. deflagravit, Discerpto disputationibus dissidiisque nomine christiano, ex-tenuatis Europae per contentiones et bella viribus, funestam temporum vim sacrae expeditiones sen-sere. Insidentibus discordiae causis, quid mirum si tam magna pars mortalium moribus inhumanis et vesanis ritibus implicita tenetur? Omnes igitur pari studio demus operam ut concordia vetus, communis boni causa, restituatur. Eiusmodi reconci-liandae concordiae, pariterque beneficiis christianae sapientiae late propagandis, opportuna maxime fluunt tempora, propterea quod humanae fraterni-tatis sensa nunquam altius in animos pervasere, neque ulla aetate visus homo sui similes, noscendi opitulandique causa, studiosus anquirere. Immensos terrarum marisque tractus celeritate incredibili cur-rus et navigia transvehuntur; quae sane egregios usus afferunt, non ad commercia tantummodo cu-riositatemque ingeniosorum, sed etiam ad verbum Dei ab ortu solis ad occasum late disseminandum. Non sumus nescii, quam diuturni laboriosique negotii sit rerum ordo, quem restitutum optainus: nec fortasse deerunt, qui Nos arbitrentur nimiae indulgere spei, atque optanda magis, quam expec-tanda quaerere. Sed nos quidem spem omnem ac plane fiduciam collocamus in humani generis 8er-vatore lesu Christo, probe memores, quae olim et quanta per stultitiam Crucis et praedicationis eius patrata sint, huius mwndi obstupescente et confusa sapientia. — Principes vero et rectores civitatum nominatim rogamus, velint pro civili prudentia sua et tideli populorum cura consilia Nostra ex veritate aestimare, velint auctoritate et gratia fovere, Quaesitorum frucutum si vel pars provenerit, non id minimi fuerit beneficii loco in tanta rerum omniura inclinatione, quando impatientia praesen-tium tempovum cum formidine iungitur tuturorum. Extrema saeculi superioris fessam cladibus trepidamque pertnrbationibus Earopam reliquere. Haec, quae ad exitum properat aetas, quidni, versa vice, kumano generi hereditate transmittat auspicia concordiae cum spe maximorum bonorum, quae unitate fidei christianae continentur'? Adsit optatis votisque Nostris dives in mise-ricordia Deus, cuius in potestate tempora sunt et momenta, benignissimeque implere maturet divinum illud Iesu Christi promissum, fiet unum ovile et unus pastor.1) Datum Romae apud 8. Petrum die XX. Iunii anno MDCCCXCIV, Pontilicatus Nostri decimo-septimo. LEO PP. XIII. ’) loann. X. 16. 43. General - Werichl der österreichischen Gesellschaft vom Wolßen Kreuze. Dem umfangreichen, zur Besprechung anher übermittelten Berichte werde» uachstehendeDateneiitnommeu: a) Die österreichische Gesellschaft vom Rothen Kreuze gliedert sich wie im Vorjahre: In den Oesterreichischen Patriotischen Hilfsverein zugleich Landes-Hilfsverein vom Rotheu Kreuze für Niederösterreich; iu die Laudes- und Franen-Hilfsvereine vom Rothen Kreuze für Galizien, für Steiermark und für Tirol; iu die Landes - Hilfsvereiue vom Rothen Kreuze für Böhmen, Bukowina, Dalmatieu, Gör^ und Gradiska, Küruteu, Kram, Mähren, Oberösterreich, Salzburg, Schlesien, Triest und Istrien und für Vorarlberg; iu die Frauen - Hilfsvereine vom Rothen Kreuze für Böhmen, Bukowina, Dalmatien, Görz und Gradiska, Kärnten, Kraut, Mähren, Niederösterreich, Oberösterreich, Salzburg. Schlesien, Triest und Istrien; zusammen in 28 Stammvereine in den Königreichen uud Ländern, denen 438 Zweigvereine affiliirt sind. Die Zahl der den Bundesvereinen angehörenden ordentlichen Mitglieder betrügt 47.900, welche im Siuue der Statuten der Gesellschaft gleichzeitig ordentliche Mitglieder derselben sind. Nebst diesen weisen die verbündeten Vereine noch 3027 unterstützende und 208 Ehrenmitglieder aus, so dass mit Hinzurechnung der 8 Ehren- mitglieder der Gesellschaft die Gefammtzahl der Mitglieder des Oesterreichischen Rothen Kreuzes 51.143 beträgt, b) Am Schlüsse des Verwal-tuugsjahres 1893 betrug der Ceutralsoud... fl. 2,441.432.14-5 das Vermögen des Oesterreichischen Patriotischen Hilfsvereines zugleich Laudes - Hilfsvereines v. Rothen Kreuze für Niederösterreich .... jenes der Doppel-Vereine, des Laudes- uud Fraueu-Hilfsvereiues vom Rothen Kreuze .... das der Laudes-Hilfsvereiue vom Rotheu Kreuze der Frauen - Hilfsvereine vom Rothen Kreuze . endlich jenes der Zweigvereine .................. mithin betrug das Gesammt- vermögeu des Bundes. fl. 4,315.879.82 im Vergleiche zum Vorjahre eine Vermehrung des Centralfondes um fl. 8237.34 und eine Vermehrung des Vermögens der Buudes-vereiue um fl. 101.872.40 143.055-38 499.923 52 5 365.401 82-5 337.550-87 528-516-07-5 Der Jnventarwert der Gesellschaft erscheint mit . ft. 605.620-99 jener der Bundesvereine mit „ 96.916 01 -5 zusammen mit fl. 702.637°00°5 beziffert. Der Wert der Wagen-Depots und sonstigen Baulichkeiten derGesellschaft beträgt fl. 189.437'91. c) Bei der Bnndesleitnng und den Bundesvereinen werden in Evidenz geführt, sind beziehungsweise für den Mobilisiernngsfall im Jahre 1894 ange-boten worden: 31 Vereins - Reservespitäler für . . 156 Offieiere, 6875Mann 7 Vereins-Reconvales- centenhäuser für . — „ 708 „ Reserve - Spitäler der hochw. Geistlichkeit für......................5 „ 962 „ Reserve - Reeouvales-centenhänser der hochtu. Geistlichkeit für................— „ 1601 „ (oder nach den Alter-nativ-Anträgen für 15 Offieiere und 1571 Mann) Sonstige Reservespi -täler und Spitals- anerbietnngen für. 106 „ 2666 „ Sonstige Reeouvales-centenhünfer für .10 „ 40 „ Znfammeu fpitalsmä-__________________________________ ßige Unterkünfte . 277Offic. n. 12.852Mann Bezüglich der Anerbietungen der hochwnr-digsten Geistlichkeit wird berichtet, dass die Ende 1891 angeregte Revision derselben noch nicht abgeschlossen ist. Ein Theil der aus den Jahren 1880 und 1881 stammenden alten Anerbieten ist bereits erneuert, der andere größere Theil derselben älteren Anerbietungen der hochwürdigsten Geistlichkeit, wegen deren Erneuerung noch Verhandlungen gepflogen werdeu, erscheint bis zur eiidgiltigen Feststellung derselben wie bisher in der Evidenz der Bundesleitnug ausgewiesen. d) Den Berichten der verbündeten Vereine zufolge sind für das Jahr 1894 Aufbietungen zur lieber-nähme von 2481 Offieieren nnd 9353 Mann in die Privatpflege angemeldet worden, darunter Anerbietungen der hochwürdigsteu Geistlichkeit für 163 Offieiere und 899 Mann uud sonstige Anerbietungen für 2318 Offieiere und 8454 jOicmii. Es ist somit gegen das Vorjahr eine neuerliche bedeutende Vermehrung der Privat-Pflegestätten für 372 Offieiere nnd 1047 Mann zu verzeichnen, an welcher die Landes-Hilssvereine für Schlesien, Galizien, Steiermark, Oberösterreich und Böhmen in hervorragender Weise par-ticipiereit. e) Zur Dienstleistung in den Sanitätsanstalteu uud Pflegestätten des Rothen Kreuzes im Hinterlande werden von den Landes- und Frauen - Hilfsvereinen vom Rothe« Kreuze 386 Aerzte, darunter 63 Landstnrmpftichtige in Evidenz geführt. Ferner hat sich eine Anzahl Apotheker zur Beistellung von Medieamenten, theil? kostenfrei, theils zn ermäßigten Preisen angeboten. Im Ganzen liegen Anerbietungen von 56 Apothekern und Pharmaeeuteu vor. Für eine verläßliche Krankenpflege ist fast in alleu Vereins-Sanitätsanstalten durch geistliche Krankenpflegerinnen (Ordeusschwesteru)vorgesorgt, welche im Mobilisierungsfalle seitens zahlreicher geistlicher Frauenorden in patriotischer Weise dem Rothen Kreuze beigestellt werden. Den beiden mährischen Landes-Hilfsvereineu stehen 29 auf ihre Kosten ausgebildete, im eigenen Pflegeriunenheim in Brünn (Waisenhausgasse) nntergebrachle geistliche Pflegerinnen, und zwar: 1 Oberin, 23 Schwestern und 5 Kandidatinnen der Cougregatiou vom III. Orden des heiligen Franz von Assissi, znr Verfügung. Im Gauzeu siud somit für deu Pflegedienst in deu Vereins - Sanitätsanstalteu fichergestellt: 496 geistliche Krankenpflegerinnen und die früher genannten 31 geistlichen Kranken- z*x A ^-| yi / kJ ly I / 202 weltliche ^egcr. Ueberdies ist eine Anzahl von 119—209 Ordensschwestern für Militär - Heilanstalten zur Verfügung gestellt worden. f) Zum Schluffe richtet die Buudesleituug an alle Bundesmitglieder die warme uud herzliche Bitte, in ihrer bisherigen ersprießlichen, auf die Vervollkommnung der Organisation des Hilssvereins-wesens abzielenden Thätigkeit auszuharren nnd auch fernerhin in ihren Kreisen neue Mitglieder, Freunde und Gönner des Rothen Kreuzes zu werben. Die Hilfe, welche das Rothe Kreuz in der Zeit schweren Unglückes zn leisten hat, soll nicht das Werk Einzelner, sondern möglichst das Werk Aller sein. 44. Goncurs - Wertaittöarnng. Die vaeante Pfarre Vrh, im Decauate Semiö, wird hiemit zur Bewerbung ausgeschrieben. Die Competenzgesnche sind au das hochw. Collegiat-Capitel in Rudolfswerth zu stylisiren. Die Religionsfondspfarre Banja - Loka, im Decauate Gottschee, wird ebenfalls zur Bewerbung ausgeschrieben. Die Gesuche sind an die hochlöbliche k. k. Landesregierung zu richten. Peremptorischer Competenztermin 2. October 1894. 45. WroniK der Aiöcese. Die canonische Investitur erhielten die Herren: Josef Samide, Psarrprovisor in Rieg, auf bicfc ihm definitiv verliehene Pfarre, am 26. Juli; Andreas Öesenj, Pfarreooperator in Moravöe, anf die Pfarre Podgrad, am 30. Juli; Josef dkofic, Psarrprovisor in Zelezniki, auf diese ihm definitiv verliehene Pfarre, am 8. August; Mathias Jeriha, Klosterbeichtvater in Skofja Loka, auf die ihm verliehene Chorherrnstelle des Collegiat-Capitels in Rudolfswerth, am 10. August, und Joh. ICunauer aus die Pfarre Golo, am 16. August 1894. Der supplicreude Religiouslehrer am Staatsuutergym-uasium in Laibach, Dr. Andreas Karlin wurde zum Religiouslehrer an dieser Anstalt ernannt. Herr Dr. Johann Koren wurde zum Adjuucteu der theol. Lehranstalt und Dr. Josef Debevec zum Aloisiannms-Präfeeten eruauut. Herr Andreas Sarc, Pfarrer in Gojzd, wurde in den bleibenden Ruhestand versetzt. Dem Herrn Anton Kramer, Pfarrer iit Unter-Lag, wurde die Pfarre Ebenthal verliehen. Herr Rochus Meröun, Katechet an der äußeren Mädchen-fchule der Ursnliueu in Laibach, wurde als Beichtvater des Ursulinen-Klosters in Skofja Loka, und Herr Laleutiu Erzen, Borstadtpsarrcooperator und Schilling'scher Beneficiat in Laibach, als solcher des Ursuliuen-Klostcrs in Ljubljana decretirt. Versetzt wurden die Herren: Franz Pavlin, Psarreo-operator in Tophce, als II. Cooperator nach Semiö; Alois Stroj, Coop. in Örni Vrh, als Katechet ein der Mädchenschule der Ursulineu-in Laibach; Vincenz Cibasek, Pfarreooperator in Mirna, als Pfarrvikariatscooperator uach Örni Vrh ob Idrija; Dr. Johann Mauring, Pfarreoop. iit Kranj als solcher nach St. Vid bei Zaticina; Franz Perne, Pfarrco-operator bei St. Jakob in Laibach, als Cooperator und prov. Gymuasial-Katechet in Kranj; Leopold Ri har, Psarr-cooperator in Sv. Ivrii bei Trziö, als Psarrprovisor uach Gojzd; Johann Barteime, Psarrcooperator in Preserje, als Psarrprovisor nach Unterlag; Frauz Hiersche, Psarr-cooperator in Zagorje, als Lichtenberg'scher Beneficiat und Expositus nach Vrhpolje bei Moravöe; Thomas Roinik, Pfarrcoop. in Polhov Gradec, als solcher nach Zagorje ; Franz Ferjanöiö, Pfarrcoop. in Trnovo p. Ihr. Bistrici, als solcher nach Trnovo iii Ljubljana; Andreas Pleönik, Pfarreooperator zu Trnovo iu Ljubljana, als solcher uach St. Peter iu Ljubljana ; Johann Siska, Pfarreooperator in Smarije, als solcher nach Vodicc; Anton Medved, Pfarr-eooperator in Öernomelj, als solcher nach Smarije; Franz Polcorn, Pfarrcoop. in Stara Loka, als Expositus nach Besnica; Heinrich PovSe, Pfarrcoop. in Krka, als solcher nach Zuzemberk; Johann Zabukovec, Pfarrcoop. in Kri-£evo bei Kostanjevica, als solcher nach Slavina; Augustin Sinkovec, Pfarrcoop. in Zuzemberk, als solcher nach Stara Loka; Martin Poljak, Pfarrcoop. in Smihel b. Rndolfswerth, als Psarrprovisor nach Ajdovec; Johann Lesar, Psarrco-opcrator in Slavina, als Psarrprovisor nach Peöe und Josef Seigerschmied, Pfarrcoop. in Kostanjevica, als Psarrpro-visor nach Zaplana. Nenangestellt wurden die Herren: Anton Mlakar als Pfarreooperator in Toplice, Rafael Winkler als solcher iu Mirna, ^Valentin Mard-iö als solcher iu Polhov Gradec, Franz Zuzek als solcher ur Trnovo pr! Ilir. Bistrici, Frauz Pristov als solcher iit Cernomelj, Joses Volc als solcher in Krize p. Trzie, Felix Knizelc als solcher in Preserje, Mathias Kasteiic als solcher in Kostanjevica, Johann Medved als solcher iit Krizevo bei Kostanjevica, Anton Mezeg als solcher in Sei ca, Johann Ötrukelj als solcher in Krka, Audr, Krajec als solcher in Smiliel und Dr. Frauz USenicnik als Stadtpfarrcoop. bei 6t. Jakob in Ljubljana. Am 6. Juli 1894 ist der k. k. Marine-Pfarrer, Herr Johann Fajdiga und am 25. August 1894 Herr Johann Ko-man, Pfarrer Mariae Majoris zu Triest, iu Laibach gestorben, welche hiemit dem Gebete des hochw. Diöeesan - Clerns empfohlen werden. Vom fiirßlnfdjöflidjrn OMitinriiitc i?nilitid) am 20. August 1894. Herausgeber und für die Redaction verantwortlich: Martin Pogacar. — Druck der „Katholischen Buchdruckerei" in Laibach.