D E CORTICE CHINAE. IJSSSERTATIO IVil <«lll U.E*. A u c t o r e Nicolao Val. Sernitz, Mediciiiae et Cliirurgiae Doctore, artis Obstetriciae et Ophthalmiatrices TYPIS ČAROM UEBEBBEITTEB. 1841 . Res ardua vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem , obscuris lucern, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam, et natura« suae onmia. Plinius Hist. Nat. Praef. REVERENDISSIMO AC AMPLISSIMO DOMINO DOMINO mmnm CAESAR. REG. CAPITULI LABACENSIS CANONICO ET DIRECTORI FACULTATIS PHILOSOPHICAE IN LYCEO LABACENSI etc. etc. VIRO PIETATE IN DEUM, FIDELITATE IN PRINCIPEM INSIGNI, IIUMANITATE AC LIBERTATE, PRAECLARO, BONARUM ARTIUM EX SCIENTIARUM FAUTORI, NEC NON MAECENATI OPTIMO BENIGNISSIMO PRIMOS HOS LABORUM MEDICORUM CONATUS IN PROFCNDISSIMAE VENERATIONIS ATQUE CULTUS AETERNI. Moniimciitum pia cum devotione sacrat t gratissimus Auctor. Reverendissime ac Spectabilis Doniiu^, Vir summe ac integerrime! Ingruit tandem ter optata dies haec mihi sum¬ me solennis, qua ardentissimos pietatis sensus at- que gratissimos in Te, Vir Reverendissime! animi mei vota palam confitendi oecasio opportunis- sima mihi praebetur. Magna sunt Tua merita in Patriam universam, maxima vero est animi Tui cle- mentiaet benignitas, qua me sernper prosequi di- gnatus eras. Suscipe igitur quaeso benigna et placi- da fronte tenues hasce, quas No mi n e Tuo con- decorari licuit, laborum meorum primitias, ut candi- dum indebilis erga T e observantiae pignus sempiter- num; graviora exsequi vires meae non concesserunt. Nil jnihi magis optatum esse potest, quam si haec tenera dona mea Tibi, Revereudissimel pla- cere obtigerit; beatum me reputabo atque omnibus adnitar viribus, ne tanto favore indignus inve- niar, semper excelsam nominis Tui memoriam ser- vaturus. Dabam Vindobonae Mense Maji 1841 . T i b i, Ilcvcrendissime ac Amplissime Domine! devotissimus Nicolaus Sernitz. Nomenclatura. C<>rtex Chinae, cortex peruvianus, cortex febri- fugus, pulvis comitissae, pnlvis patrum, pulvis Je- suitarum, Quiuquina. — Gal lis: Quiuquiue, vel ecorce „du Peron. — Italis: China, corteccia del Peru. — Auglis: Peruviau bark, Jesuits bark. — Germanis: Chinariude, Fieberriude, peruvianische Rinde vo- catur; ab American is vero Gannaperide vel etiarn Cascarilla nuncupatur, Historia. Duae Ieguntur circa inventionem corticis Chinae traditiones, ab auctore de la Condamine cominunicatae, et quidem alii referunt: efficaciain illius in morbis a leonibus innotuisse, qui, si febre correpti fuerunt, ut sanarentur, corticem arboris Cinchonae instinctu dueti masticare soliti sunt. — Alia vero pars narrat: Terrae motum regionem circa Loxam quondam adeo veheraen- ter concussisse, ut arbores, ripam lacus non procul ab urbe Loxa distantis obsidentes, in aquam ejus praeci- piter ferrentur, fortuito rusticos febrili affectione labo- rantes ex hac aqua virtute corticis impraegnata ad si¬ tim fallendam hausisse, atque inde postmodum conva- luisse. Quidquid autem sit, extra dubitationis aleam po- situm est, Peruvianos jamjam vires illius medicatas co- guovisse eodum, ubi patria illoruin ab Europaeis fuit detecta, quibus tamen easdem sollicite occultaverunt. 8 Efficax hoc remediutn exoticuin času in Europam per- venit, cujus sequens estfactum: Anno 1638 Comitissa del Cinchon , uxor proregis regni Peruviani, a pertina- ci, qua laboravit, febri tertiana, per urbis Loxae prae- fectuin noraine Corregidor , de virtute corticis febrifugi ab Indo quodam edoctum feliciter liberata fuit, unde no- men pulveris Comilissae; reduce abhinc proregein Hispa- niam a. 1640 hujus archiater Joannes de Wega magnara corticis hujus quantitatem secum tulit, cujus vires antipyreticae prosperrimo cum successu plurimis- que comprobatae sunt experimentis; a. 1649 patres e societate Jesu Chinam ex America Romam transtulerunt, atque sub forma pulveris fratres inter et pauperes gratis distribuerunt, unde nomen pulveris Jesuitarum seu pn- trum originem traxit. Optime vero circa egregii hujus remedii divulgationem meritus est Cardinalis Joannes de L u g o, qui tune temporis Galliam petiit, cujus rex Ludovicus XIY. febri laborabat intermittente, aueto- ritatem corticis vindicaturus: iter ejus optato corona- batur effectu, rege etenim sanato China per totam fere Europam qua specificum contra febres sub nomine pul¬ veris Cardinalis decantabatur. Eodem anno cura Pontificis Innocentis X. Itomae instructio prodiit circa usum corticis Chinae, in qua dosis ad drachmas duas restringebatur, quae su¬ mi debebant ante usum evacuantium et accessum febris immediate. Ast mox insurrexerunt medici, divinas cor¬ ticis dotes valdopere oppugnantes, inter quos praeci- pue Chiffletius, ArchiaterGubei-natoris Belgii Archi- ducis Leopoldi, asserebat, quod recidivae frequentis- sime ejus usum sequantur, quod hoc remedium valde siccum et simul calidum sit, hinc intestina quasi urat, consumendo fluiduin vitale, quod typum febrium in- termittentem in continuum vertat, et similia. Nec de- fuerunt in dedecus artis medicae ejusmodi avari Medici, qui usum corticis ideo detestabantur, quod eos lucro e 9 cura longiori illis ubertim affluente extemplo spoliare videbatur. Tali pacto non multum abfuit, quod divinim hoc remedinm oblivioni penitus traditum fuerit, nisi Robert n s Talbot, anglicus pharmacopola, eodein snb titulo arcani usus fuisset, quo febres anno 1671 in An- glia, cumprimis ad oras maritimas Essex epidemice sae- vientes insigni fugaverat victoria; anno 1679 Parisios profectus, ibi arcani sui famara prosperis in debellan- dis febribus successibus divulgavit, cumprimis per sa- nationem Principis Con de, Financiarum Ministri Col¬ bert, imo etiam, ut aliqui referunt, ipsius Delphini Ludovici XV., in cujus actus meraoriam carmen sub nomine: ..Poema de Quinquind ” typis edebatur 5 quo factum est, ut Ludovicus XIV. summi medicamenti notitiam diutius latere nolens, illud a supradicto anglo duobus millibus Ludovicorum aureorum emeret, at- que puhlici juriš fieri juberet 5 ab hoc tempore persona arcani ablata cortex peruvianus ad nostra usque tem- pora semper qua praestantissimum pharmacon celebra- tur: maxime vero de ejus propagatione meriti sunt: Sy denham, Tissot, Werlhoff et Fr. Hoff¬ man n 5 sed et nune quoque habuit suos adversarios, inter quos praecipue Ramazzini, Stahl et B o e r- h a v e referuntur, quorum postremus dicere consueve- rat, corticem Chinae majores in genere humano edidis- se strages, quam beila Ludovici XIV. P hysiogr aphia. Cognitio botanica corticis peruviani exacta inchoat primum cuin medico de la Hond amine. qui anno 1738 invincibilibus probavit argumentis, quod nomen Euina ex antiquissimorum Peruvianorum lingua hauriendum ejusdem sit significationis ac hispanica vox Mantilla , nempe pallium arboris, ergo cortex, unde etiam nomen (Jnina Quina seu cortex omnium corlicum; hinc nos quo- 10 que de cortice absque epitheto disserentes semper cor- ticem peruvianum intelligimus inter alios auctores cum- p rim is Muti s, R ust et A1 e x. ab Humboldt accu- ratam ejus descriptionem assignaverunt. Linneingra- tiam comitissae del Cinchon Cinchonam adpellavit at- que in systemate suo sexuali Pentandriae monogyniae y Ant. Jus si e u e contra in familia naturali Rubiaceis inseruerunt. €ortex Chinae bene distinguendus est ab analogo ei cortice generis Exoslemma , uti et ab aliis cortici- bus ; sub falso nomine China in commercium venienti- bus, a quibus omnibus per praesentiam alcaloideorum suorum principiorum essentialiter differt, quo spectant: China nova a Portlandia grandiflora , China St. Ln- ciae ab Exost. floribundo, Ch. bicolorata etc. Ingens quidem est caterva specierum corticis febrifugi, nam jam celeb. a Berger in opere suo: »Versuch einer Monagraphie der China 1826“ viginti septem noverat, in praxi tamen medica usu receptum est, tres solum species distinguere, quas etiam Pharmacopoea Borus- sica recepit, nempe: Cortex Chinae fuscus — ruber et regius mm flavo ; — Austriaca vero /rubrum omit- tens duos solum in usum vocat, 1 . Cortex Chinae fuscus vel of/icinalis . Cortex peruvianus — die braune , officinelle oder Peruanische Rinde — teste Humboldt e Cinchona Condaminea originem trahit. Occurrit in frustis utroque latere plus minus convolutis, a calamo scriptorio ad digitum parvum crassis, siccis et d uriš, quorum superficies externa aspe- ra et rugosa copiosis fissuris transversis notata et potissi- muin lichenibus albis obšita, interna fusco-rubri, fere cinnamomaei col., fractura laevis solis radiis exposita puncta et granula ostendit splendida, resinosa, minime iibrosaodoris aromatici, sap. amari, leviter aromatici et adstringentis: pulvis, in quem tunditur, est. col. cinna- momei, infusum aquosuin frigide paratum parum flavescit j 11 decoctum, quamdiu calet, col. est fusco - rubicundi, non turbidum et charta coerulea exploratuin acidum li- berum p rodit 5 refrigeratum turbatur, atque col. offert flavo - albicantem floccosque albidos ad fundum vasis dimittit; inter reagentia infusum gallarum praecipitatum roseo - griseum sales ferri oxydulati viridicant, et tart. emeticus impure album gignunt. Abundat principio Cin- chonino, Chinini vero exiguam solummodo tenet quan- titatem. In commercio sub nomine Cort. fusci vendun- tur: Ch. Guanuco vel Huanuco, ut optiina — Ch. Hua- malies , Ch. Loxa, Ch. Jaen et Ch. Pseudoloxa. 2* Corlex Chinae regius, die Konigs- Chinarin- de , e Cinchona cordifolia vel lanafolia Mutis ? repe- tenda offert frusta magis lignea, minus convoluta, vel etiam plana, crassiora epidermide plerumque privata, in longum et transversum fissa, col. ab extus fusci, ab intus rubro-flavescentis, od. Chinae proprii, sap. magis amari et adstringentis, quam cortex fuscus, color pul- veris saturate cinuamomeus , infusum aquosum frigidum limpidum est et pallide rubro - flavescens, decoctum calidum flavo - rubescens, refrigeratum turbatur atque colorem pallidiorem induitur. Parum de Cinchonino, insignem vero Chinini copiam continet. Differt ab hoc Cortice Ckina flava vel de Car- thagena — gelbe Chinarinde — a nonnullis Chinae re- giae identica habetur, ast habitus externus, et analysis chemica differentiain utriusque clare ostendunt; in eo duntaxat cum Chinaregia convenit, quod inajorem Chi¬ nini, quam Cinchonini copiam offerat. Duae sunt in commercio Chinae flavae species: dura et [ibrosa , quaruin aliam a Cinchona cordifolia , aliam a nedum definita specie derivant, licet verisimi- liussit, utrainque a Cinchona cordifolia provenire. — China flava dura vel de Carthagena dura sistit frusta plus minus convoluta, aut etiam magis aper- ta et plana, quatuor usque decem pollices longa. 12 dimidiam usque duas lineas crassa, epidermide albo- cinerea, hinc inde priva, coloris fusco-flavi, texturae fibrosae, odoris debiIioris> sap. amari vix adstringentis. — China flava fibrosa vel de Carthagerui fibrosa habi- tu priori similis, nonnisi majore frustorum minus con- volutorum mole et colore magis flavo ab eo differt. Pul- vis utriusque flavo - cinnamomeus, infusum aquosuin pallide e rubro-flavescens, decoctum rubescens, post refrigerationem lactescens et sedimentum aurantiacum deponens; a glutine animali et tartaro emetico non turbatur, a ferro muriatico oritur praecipitatum viridi- cans, ab infuso gallarum turbidum. 3. Cortex Chinae ruber — rothe Chinarinde e Cinchona oblongifolia , vel juxta alios grandifolia de- rivanda, occurrit in frustis plernmque majoribus, la- tioribus, convolutis et planis, tribus stratis constans, quorum externum tenue, rugosum, fissum, rubro-fuscum, vel a lichenibus, quibus obsidetur, cinereum^ raediuin crassius granosum, profundius tinctum et intimum fibro- sum magis rubescens, odoris debilis, saporis magis amari et adstringentis ac China fusca. Et Chininum et Ciuchoninum abundans continet ; in pulverem tritum rubrofuscum, infusum aquosum flavescentem habet co- lorem, decoctum bruneo - rubrum, refrigeratum pallidio— rem et sedimentum flavo-rubrum deponit; a tartaro emetico oritur praecipitatum flavuin, a ferro muriatico viridescensj ab infuso gallarum flavicans, a glutine ani- mali nuli um. Analysis ehemica. Ab omni quidein tempore mixtio chemica corticis Chinae quam diligentissime inquirebatur, ast clariorem notionem ejus dederunt recentioribus primum' tempo- ribus Fourcroy, V a u c q u e 1 i n , Tro mm sdorl et Hermbstadt, qui demonstrarunt, virtutem corti¬ cis hujus medicam in tribus praecipue elementis sitam esse et quidem: 13 1. Principio proprio Chinaceo , quod pro specie principii extractivi declaraverunt, atque evaporatione decocti saturati praeparaverunt. Substantiam hanc om¬ nibus reliquis in China detectis praecipue eflicacia con- tra febres multum excellere dicunt eo , quia illae corti- cum species, quae majorem illius continent quantitatem e. g. China regi a, reliquas virtute antifebrili superent. 2. Acido c Milico , oxalico, tartrico et malico summe analogo, non ut puro, sed partim illi principio chinico, partim calci nupto, quocum salein exhibet sub forma crvstallorum foliacearuin eliciendum, experientia teste contra febres parum valere videtur. 3. Principio scgtodephieo vel coriaceo , quod jam e sapore adstringente, nec non aptorum reagentium usu dignoscere licet; nec hoc sejunctum occurrit, ve- rum principio chinaceo arcte ligatum, atque in ipso hoc connubio Chinae efficacia consistere videtur. Elemento huic prae aliis virtus tonica et antiseptica adscribitur, quae causa rursus Chinam rubram, majore illius copia pollentem viribus antisepticis prestare credunt. Reliqua, quae China adhuc continet, elementa sunt: Muteria sebaceu viridis cMorophyllo tincta, re¬ alna amara, materin colorans duplex: rubra et flava , gummi cum amyli parca copia, denique fibra lignea : his nulla adjudicatur specialis virtus medica, quare il- larum in describenda justa qualitate atque efficacia Chi¬ nae specierum nulla ratio habetur. Hodiernis denique Chemiae cultoribus, qui detec¬ tis substantiis alcaloideis novam hujus scientiae aeram fundarunt, laus reservata fuit et in cortice Chinae ejus- raodi elementa reperiendi, maxime hoc respectu inemo- ratu digni Viri sunt: Pelletier etCaventou (Annales de Chemie et de Phgsigue) , P f a f f (Ber- liner Jahrbiicher der Pharmacie) et Heissner (S c h w e ig g e f a neues Journal der Chemie), dno hu- cusque innotuere in variis Chinae speciebus alcaloidca. 14 fjuorum unum Cinchoninam dictum in cortice Chinae fusco, alterum Chininam vocatum in China regia clar. Pelletier etCaventou invenerunt, atque utrique liuic substantiae teste experientia virtus Chinae febri- fuga per excellentiam corapetit. Cinchonina juxta normam a clariss. Pelletier propositam sequenti modo paratur. Cortex Chinae fus- cus in pulverem redactus cum acido muriatico aqua multa diluto coquitur, decocto filtrato abundans additur magnesia usta, praecipitatum inde exortum cum aqua bene edulcatum ac siccatum cum alcohole bulliente tractatur, in quo Cinchonina solvitur, quae dein alco¬ hole per evaporationem abacto sub forma crystallorum obtinetur: haec adhuc flavescentes in fluido acido mul- tum diluto solvuntur, ut addito carbone animali a ma- teria colorante liberentur, quo facto magnesia usta et alcohole, ut prius, in auxilium denuo vocatis, purio- res habentur crystalli; hac ratione ex unciis 16 corticis 15, 36 grana Cinchoninae obtinentur. Sistit prismata quadrilatera aut spiculas decolores, vel albas, ex aere atmosphaerico acidum carbonicum ab- sorbet, in 2500 partibus aquae bullientis solvitur, in frigida fere insolubilis est, unde amarum saporem post longius solum tempus excitat$ in alcohole praecipue fer- vido facile solvitur, quae solutio admodum amara, more alcalium in succos plantarum reagit, difficilius in aethere et oleis tam pinguibus, quam aethereis solvi¬ tur, igni exposita, antequam liquescat, decomponitur, et pro parte sublimatur. Cum acidis compluribus sales format plus minusve solubiles saporis intense amari, qui per alcalia resolvuntur. Chinina eadem ratione, ac cinchonina, e cortice Chinae regiae educitur, atque refert massarn albicantem forma crystallina destitutam, spongiosam, in aere atmos¬ phaerico constantem, in 200 partibus aquae calidae, in aqua frigida fere insolubilem, in alcohole facillime, pa- 15 rum in aethere et oleis aethereis solvendam; saporis intensissime amari, manifestat reactionem alcalinam; calefacta liquescit, et refrigerata in massam resinae ad- instar electricam mutatur; cum acidis constituit sales perfecte neutros, qui eo a salibus cinchonicis distin— guuntur, quod in aqua facilius solvantur, formam in- duant crystallinam manifestiorem, atque sapore inteu- sius amaro gaudeant; alcalium ope etiam resolvuntur. Virtus medica. Plures sunt virtutes, eaeque insignes remedii, de quo agimus, principalis autem est ea roborans; est princeps omnium Roborantium vegetabilium et subprin- ceps, roborant non tantum gradu, sed etiam indole, at- que modo, quo ejus virtus evolvitur singulare, eatenus enim alia Tonica vigori organismi prospiciunt, quate- nns vitam vegetativam exaltant, et vitam animalem non- nisi secundario modo afficiunt, boe non obtinet apud remedia Cinchonacea, quorum virtus alio modo evol¬ vitur, nam iis adhibitis vita animalis notabili gradu prius emendatur, antequam alienationes vitae plasticae per- fectae sint $ est igitur Roborans pro utraque vila tam animali , cjuam regetuliva , et difficulter solom distin— guere licet, an vitam incitativam vel plasticam eminen- tius feriat. Spectata virtute sua roborante medium tenet locum inter amaro - adstringentia et ferrum, utriusque vero generis pharmaca sua volatili virtute superat. Vir¬ tus corticis Chinae roborans et excitans exserit se ante omnia in sgstema assimilalionis inferioris et altioris, di- gestionem sanguinis, elaborationem totamque vitam pla¬ sticam adauget; colliquationem autem restringit, hincest antiseptieum; porro in systema irritabile vel musculo- sum, cujus robur miro modo intendit, denique agit etiam in systema nervorum , cujus functionibus cunctis vim majorem et constantiain conciliat, simul nimiam illorum agilitatem et sensilitatem imminuit. 16 Praeter virtutem roborantem , anlisepticam et exaltantem convenit et virtus febrifuga per excellen- tiam ita, ut cum nullo alio, nec Arsenico quidem com- parari possit, hinc bonum ejus surrogatum nunquam re- periri potest. Multa pro et contra hanc vim medicatam exarata fuerunt 5 credunt aliqui, quod China tantum pa- roxysmos febris intermittentis supprimat, et febrim tan¬ tum obruat, non vero sanet et mutationem nosologicam febrim parentem et sustinentem deleat, atque in eo quaerunt causam frequentissimarum recidivarum post Chinae usum frequentium ; ast injusta est haec argumen- tationis species, nam recidivae febris intermittentis post omne medicamentum observantur; hoc est morbo illi characteristicum, quod dispositionem pro se augeat; accedit, quod nec revera recidivae dici possint, nam frequentissime inducuntur e causa tam efficaci, ut tam- quam novae evolutiones considerari debeant. Ut vero multiplicem hanc suam virtutem medicam China eserere possit, summa momentorum usum ejus contraindicantium habenda erit ratio. Momenta, guae usum Chinae prohibent, sunt: 1. Status vilae incitativae exorbitans atque exal- tata , vitalitas functionum vilae vegelalivae : hinc omnis diathesis inflammatoria, Plethora, Orgasmus, Conge- stio et Haemorrhagia activa, omnis item phlogosis, sta¬ tus inflammatorius et sthenicus organorum. 2. Sensilitas et irritabilitas alte evagans , licet cum debilitate erethistica totius organismi, h. e. reci- piendi facultate magna, reagendi vero potestate infracta incedatj ergo Erethismus nervoruin et vasorum adau- ctus. quem China adauget. Si hoc in času Cortex adhi- beri debet, prius Erethismus est componendus, fit hoc remediis partim narcoticis, partim vero acidis, dein dantur Roborantia mitiora, tandem cortex Chinae con- cedendus. 3- Debilitas vitalis maxima , praecipue illa, quae 17 celerrima capit incrementa et cnra continua febri ady- namica decurrit, qua sufficiens et necessarius in corti- cern, hujusque actionem renisus tollitur. 4. Omnis Saburra primarum viarum ut et debili- tas liarum magna, praecipue erethistica; hipe primae viae sint ab omnibus sordibus mundae, vires digesti- vae validae. 5. Pertinax et habitualis alvi obslipatio , abdomen pessime afficitur per corticem Chinae, constipatio in- crescit, sanguis allicitur ad abdomen, hujus circuitus infringitur, oriuntur omnium organorum infaretus, sta- ses, et obstructiones dirissimae. 6. Organorum abdominalnim irritatio , vel inflatn- matoria vel nervosa. 7. Specifice usum Chinae vetat Erethismus pul- monum, hic quoque allicitur per eam sanguis ad pulmo- nes, sequuntur facile congestiones et phlogoses gra- vissimae ; hinc non est ei locus in phthisi pulmonum ul- cerosa et tuberculosa. Denique 8. Peculiaris Idiosgncrasia, qua praesente incas- sum China datur; est autem illa in variis organis sita j alias a ventriculo non fertur, oritur ? ea assumta, nausea, vomituritio, vomitus et sensus pressionis in scrobiculo cordis percipiendus; alias in intestinis et tune oritur status gastrico - saburralis, diarrhoea, alvi constipatio ,* alias denique in systemate vasorum et tune a minima dosi sequitur febris, vel jam praesens accenditur; imo suntsaepe homines, qui pro una specie Chinae tantum Idiosynerasiam habent. Usus medicus. Ob multas nune enumeratas virtutes medicas cor- tex Chinae in longe plurimis morbis, tum vitaeanima- lis tum etiarn plasticae, adhiberi solet; ita ut vix detur inorbuSj in quo certis sub circumstantiis salutares a 2 18 Ch in a effectus exspectai - e fas non esset; notatu taincn dignissimae morborum ab ea debellandorum formae sunt sequentes: 1. Febres intermittentes legitimae, h. e. exclusis illis speciebus, quae Chinae applicationem aut prorsus interdicunt, aut raajorem saltem in ejus usu circuin- spectionem expostulant, omnis complicationis omnisque praevalentis characteris inflammatorii, aut gastriei ex- pertes; eo magis morbi hi usui Chinae conveniunt, quo magis morbus ipse adynamicus, quo simplicior ejus- dem character, quo magis atonia ejus causa ; quo magis normae conveniens typus, quo purior apyrexia, quo dis- tinctior paroxysmus, et denique quo clarius nisus cri- ticus excretione morbi productorum, forma sudoris aut nrinarum, sese manifestat. Subitum usum Chinae eftlagi- tant febres intermittentes duplices et dnplicatae, febres subinlrantes , sub qnibus energia vitalis in dies magis magisque exhauritur 5 praecipue autem febres pernicio- sae, quibus symptomata periculosa adsociantur, e. g. fe¬ bres comatosae, soporosae, apoplecticae, denique lar- vatae, quae sub schemate aliquo adparent, uti eepha- lalgiae, colicae, convulsionum, asthmatis etc. 2 - Febres continnae , cumprimis illae, quibus uni- versalis atonia, indeque nata adynamia tam in syste- mate irritabili, quam in sensibili nec non colliquatio universalis consociantur 5 hinc febris nervosa mera , cumprimis lenta , ab?que omni systematis sanguiferi, aut organi cujusdam concitatione phlogistica, atque perstante adhuc aliquae assimilationis energia; adhuc magis convenit in febribus pulridis et similibus inflam- mationibus, ubi status phlogisticus in alium e diametro oppositum, utpote resolutionis putridae atque irritabili— tatis exhaustae transit: hinc maximo cum effectu adhi- betur in Angina gangraenosa, aphthis putridis et variis exanthematibus, e. g. variola, morbillis, scarlatina in characterem putridum transeuntibus, denique in gan- 19 graena cujuscunque partis organicae 5 demum magnas šibi cortex peruvianus raeruit laudes in febribus sic dictis liecticis , iis praesertiin, quae e febribus conti- nuis, profusis sanguinis, et aliorum humorum nobilium, ut seminis, jacturis originem ducunt, aut senectutis de- plorandum hinc inde sistunt consortem 5 minori cum se- curitate propinatur cortex in febribus hecticis ex alie- nata organorum vitae plasticae metamorphosi exortis, uti in atrophia mesenterica et phthisi pnlmonali 5 in priori času glandularum meseraicarum impermeabilitas atque digestionis languor, in alterovero status infiammatorius, in organo suppurante adhuc perstans, sistunt momenta co niraindicantia. 3. Adhibetur in Cachexiis, fibrae laxitati, aut hu- morum resolutioni junctis, hinc in scrofnlis , rac/dtide, earle, Spina blfida ; porro in hydropis speciebus, quae in atonia fundatae e febribus intermittentibus , haemor- rhagiis, aliisque humorum plasticorum evacuationibus originem trahunt; in lielminthiasi plurimum facit ad la- xitatem, quae morbo huic quam maxime favet, corri- gendam; egregium denique est remedium in omni reso- lutionis scorbuticae gradu et forma, minor vero illius in sanandis Ictero, Arttiritide, $yphilide et Impeti- ginibus virtus. 4. Surnmae utilitatis est medicamentum in Pro/ht- viis tam cruentis, quam mucosis, serosis et aliis, sed tantum passivis , i. e. illis, quae ex atonia exoriuntur: hinc laudatur in variis menstruationis anomaliis, minus in haemorrhoidibus, cautissimus vero fiat ejus usus in Pneumorrhagiis, epistaxi, haematuria atque haemate- mesi, tandem optiino coronatur eventu applicatio corti- cis in omnibus sudoribus profusis inque nimia Iactis, serainis virilis et salivae secretione. 5. Frequentissiine post febres intermittentes usur- patnr China in vasta Nevrosium , morborum omni respectu dignissimorum, classe, cumprimis vero in tali- 2 20 bus systeraatis nervosi affectionibus, qnae periodico typo adstringuntur 5 hinc in Epilepsia, Chorea St. Vili, in variis Nevralgiis typicis : Cephalalgia, Prosopalgia , Odonta/gia, Cardialgia, Cotiča, Aslhmate spasmodico, denique in Hgsteria et Hgpochondria. 6. Facienda quoque est mentio de cortice Chinae qua remedio roborante in Otira reconvalescenliae post morbos graviores , sive acutos sive chronicos , in qua eo magis praestat, quo plus fibra relaxata, viresque musculares et nervosae debilitatae fuerint, quo tamen in času seinper organis digerentibus et assimilantibus plus minus languentibus ; nimisque exaltatae sensibilitati nervorum adaptandus est. Denique 7 . exlerne Cliina qua remedium tonicum adstrin- gens, atque suppurationem adjuvans, haud exiguas šibi meruit laudes, quare tantus tamque beneficus illius usus in variis prolapsus speciebus, tumoribas oedernalo- sis, in alceribas atonicis, laxis ; praesertim scorbuticis et scrophulosis, in conlusionibus cmn niša in gangrae- nam, nec nonin decubitu gangraenoso, CarieetNecrosi. llatio applicaiidi. Diversae sunt forniae mcdicae , quibus celebre hoc phannacon organismo aegro adaptatur, inde a mi- tissimo inchoando sequenti ordine se excipiunt. 1. Levissima forina est ea: Infusi Chinae agtiosi frigide parali : continet partes aromaticas, volatiles, sub- stantiam extractivam amaram, atque exiguam principii adstringentis quantitatem5 datur nonnisi aegris, qui ob magnam debilitatem vel niiniam sensilitatem aut lan- guorem digestionis fortiora difficulter ferunt. Paralur ex Uncia una corticis Chinae ad libram unam aquae frigidae infusione p er nycthemerum protracta ; atqueco- laturae filtratae vasculum coffeajium dimidium omni bi- vel trichorio exhibetur. 21 2. Jam plures partes efficaces extrahit Infusum Chinae aquosum calidum, quod, principiis fixis adstrin- gentibus ditius, virtutem Chinae roborantem majori in gradu evolvit. Fil eodem modo, nisi quod aquae frigi¬ dne loeo sumatur fervida— dosis eadem. 3. Infusum Chinae vinosum simillimo modo cum generoso vino quodam paratur maceratione per duas, tres dies continuata; quantitas datur eadem. Jam ad fortiora pertinet Chinae praeparata, praeter roboran¬ tem habet quoqne et virtutem stimulantem, hinc ae- gris nimis sensilibus et viris irritabilibus minus convenit. 4- Decoctum Chinae majorem, quam infusa principii scytodephici, minorem vero elementorum volatilium atque resinosorum hisque conjuncti alcaloidei quantita- temcontinet$ hinc ibi tantum adhibendus, ubi roborare vel adstringere scopus medicus est, minime vero con¬ venit febribus intermittentibus aliisve morbis periodi- cis. Paratur coquendo pulveris corticis unciam dirni- diam aut integram cum sufficienti quantitate aquae fon- tanae per dimidiam vel integram horarn ad colaturam unciarum octo vel librae unius. Adhuc efficacius fit, si pauxillum acidi muriatici aut sulfuricae aquae ad- ditur, quae dein plus principiorum alcaloideorum ex- trahit. 5. Majoris adhuc vis medicae est Infuso-decoc- tuni, quod partes Chinae volatiles et fixas in se unit. Denique 6 . China in substantia, seu forma pulveris omnes in se recludit virtutes medicas 5 hinceflicacissimamsistit formam medicam, attamen ob copiosam, quam tenet, libram ligneam, difficulter digerendam, magnam exigit adparatus digestorii activitatem vitalem. Sumitur pul- vis alcoholisatus, aut ut nonnullis placet, ruditer tusus; adultis datur scrupulus semis usque drachmam dimidiam pro dosi, ter aut quater de die repetenda, ad- dito semper ad digestionem facilitandam remedio aliquo 22 uro matico, uti: calamo aromatico, pulvere cinnamomi, corticuin auranticorum, citri etc., quibusdam in casibus idem pulvis in formam electuarii, boli, trochisci, aut pillularum redactus porrigitur. Peculiarem respectum meretnr modus pulverem corticis peruviani in febribus intermittentibns submi- nistrandi. Quo acutior et magis periculosus febris de- cursus, eo majores sint singulae Chinae doses, eoque minoribus propinentur intervallis; in febri quotidiana statim post paroxysmum perfecte finitum drachma dimi- dia ad integram datur, post duas horas dosis repetitur, ita, ut tempore apyrexiae uncia semis ad minimum con- sumatur $ in tertiana pertinaci integra, in quartana, sesquialtera aut duae subministrantur, majoribus inter¬ vallis inter singulas doses positis; perniciosae, larva- tae, et rebelles febres intermittentes majores haud raro expostulant Chinae quantitates$ valet id cumprimis de methodo praevertente et confundenle — abactis jamjam febribus intermittentibus nequaquam mox cortex febri - fugus seponitur, sed adhuc aliquod per tempus conti- miatur. Pr a e p ar at a. Olim infinita habebantur praeparata Chinae in phar- macopoliis adservari solita, nune pauca habemus, sed egregia; et quidem : a. Exlradum Chinae frigide paralum , vel ex- traetum Garagense , aut Sal essenliale Chinae; fil cor- ticem Chinae fuseum per plures dies in aqua maceran- do, tfindem colatum in consistentiam extracti; parva est ejus eflicacia, et magnum pretium minus tenet par- tium efficacium, cum potius pigmentum et gummi, quam Tanninum et sales Chinae extrahantur ; hinc rarissime aut nunquam in usum trahitur; datur infantibus, quibus bene conducit, tum quia gratius est, tum quia facilius 23 digeritur ; et alvum non stipat, ad scrupuhim unum, adultis ad drachmam unam de die forma solutionis. b. Extractum Chinae ac/uosutn , paratum e decocto concentrato inspissato; remedium roborans quidem rai- tius, sed efficax, ast tura a mala ratione parandi, tura ab adulteratione infidum; est consistentiae mellis spis- sioris, col. pulchre bruneo-rubri, odoris proprii china- eei, sap. intensi chinacei; ob magnum pretimn i'aro adhibetur, in iis solum casibus, ubi credimus, effica- ciora praeparata non posse ferrl; e. g. in debiliori ven- triculo. Datur drachma una de die in mixturis, vel po- tius in massa pillularum, addito extracio Iigni Quassiae, et quodain pulvere aromatico, e. g. Anisi vulgaris, stel- latij Cinnamomi etc. — Pauperibus non datur. c. Extraclum Chinae alcoholico-aquosum. — Ex- tractum vino sum, exlractum gummiresi)\osum, sen spi- rituoso-aquosum, et his efficacius resinosum, seu spi- rituosum. evaporatione tincturae Chinae obtentum, de- nique ranita extracta composita antiquorum dispensa- ioriorum non sunt officinalia. d. Extractum corticis Chinae novim vel Ameri- canum, proh dolor! in quaestu rarissime occurrens, quo- modo in America paretur, non scitur 5 procul dubio ex optima Chinae specie ex infuso vel decocto inspissato igne, dein solis radiis siccato et tractato. Occurrit in frustis solidis, duris, rigidis, manuum taraen calore emol- liendis ( ut Extraclum Ratanhiae Amcricanum ); odor et sap or egregius testantur optiraara speciem corticis et optimam rationem parandi. e. Tinctura Chinae simplex, quae fit, unam partera corticis contusi cum sex partibus spiritus vini tenuis aut potius nncias quatuor cum libris quatuor per plures dies raacerando, et dein filtrando5 est efficax remedium, nam alcohol est optimum Chininae et Cinchoninae men- struum, ad drachmam unam aliis mixturis addi solet. /’. Tinctura Chinae composita vel Elixiriwn robo- 24 ram Roberti Whytii, ad quod parandum sumun- tur: cortex Chinae fuscus, cortices aurantiorum, radix gentianae, Spiritus vini et aqua cinnamomi simplex ■ est remedium concentratum, in quo virtus roborans Gentianae et Chinae copulata et cum stimulante alco- holis et cinnamomi, a ventriculo sat facile fertur. g. Morsuli Chinae e pulvere corticis Chinae, pau- xi!lo pulv. cinnamomi, et saccharo lege artis confecti, in praxi infantuin quondam in usu fuere. h. Sgrupus Chinae , qui fit infusum hujus vinosum cum duplo quantitate sacchari inspissando; ad remedia obsoleta spectat. Denique i. in officinis praeter Chininam et Cinchoninam, quae ipsae rarius adhibentur, plura harum substantiarum et alcaloidearum cum acidis connubio existunt, inter quae communissimum et commodissimum praeparatum sistit Sulfas chininae, qui paratur eChina regia: obten- tam Chininam in acido sulfurico diluto solvendo, addi- to carbone animali a materia colorata purgando et eva- porando; unde oriuntur crysta!li tenues, acutae, deco- lores, nitidae, saporis amari chinacei, quae in aqua parum, facilius in alcohole, minus facile in aethe- re solvuntur, calefactae aut tritae in tenebris lucent. Est eximium remedium, quod divinas corticis dotes in minima recludit mole, quod omni facile adaptatur for- mae, facileque digeratur, hinc etiam ab aegris debilio- ribus et sensilioribus absque incommodo feratur. Omni igitur jure laudatur et sumino cum fructu adhibetur in febribus intermittentibus et nervosis lentis, intabener- vosa, epilepsia, hysteria, vomitu chronico e debilita- te nervorum etc. Ob saporem summe amarum neque in pulvere, neque in solutione, sed optime in piilularum, rarius in boli forma exhibetur. Datur plerumque gra- num unuin usque duo pro dosi; ita ut experientia teste ad febriin intermittentem qualiscunquc formae vel tvpi 25 debellandam ordinario viginti ad triginta grana tempore apyretico consumta sufficiant. Aequale virtute febrifuga pollet Siilfas Cincho- ninae, priori impuae substituendus, eademque dosi porrigendus. Reliqui alealoideorum chinaceorum sales, uti: Murias aul hydrochloras — phosphas — Acetas , cilras et chinas chininae et cinchoninae , minus usitata in praxi medica sistunt remedia, Usui externo inservit pulvis corticis Chinae rudi- ter tusus hinc inde cataplasmatibus, subtilior pulveri inspersorio, alcoholisatus dentifricio inservit , imo non- nunquam clysmatibus additur. Formaefluidae tam infusum quain decoclum ad fomentationes, collutoria, gargaris- inata et clysteres adhibentur, uti et decoctum balneis universalibus et topicis addi solet. Ipse etiamSulfas Chininae externum admittit usum; recentiores observationes docuerunt, praeparatum hoc plagae cutis vesicantis ope prius deeorticatae ad ali— quot grana inspersum antifebriles exeruisse vires — methodus haec recentissima endermica dieta, prae aliis a Lesieur, Lembert, Martin et Lehmann commendatur, est interno usui, ubipromptus desidera- tur Chinae effectus, uti in febribus perniciosis, nequa- quam praeferenda. Copulae cum aliis remediis. Ubicunque mera, non turbata exoptatur Corticis virtus, ab omni cum alio medicamento unione sedulo cavendum est 5 dantur tamen in praxi medica non pauci casus, in quibus connubium hocce omnino in usum vo- cari debet, ut aut principalis Chinae efficacia magis evol- vatur, aut vero damnosus effectus illius impediatur. Un- de tonicam et adstringentem vim Chinae mitigant copu¬ lae cum medicamentis einollientibus mucilaginosis, uti: 26 radice Salep, AIthaeae, mucilagine gummi arabici etc. Ubi de restituendis materiis plasticis agitur, contempo- raneus substantiarum nutrientium, uti: lactis ; vitelli ovi, gelatinae animalis, aliorumve ciborum facile di- gerendorum usus maximas ferre solet opes. — Haud raro additar cortex penivianus pharmacis solventibus, ut fluidisationem per haec producendam temperet, at- que intra certos limites coerceat, ita cum sulfure et sul- furetis, alcalibus carbonicis, praeparatis antiiuonii et mercurii maximo cum emolumento connubium init. Ad- ridet porro practicis inedicis combinatio Chinae cum re- mediis tonico - amaris, (juippe quae assimilationem ejus adjuvant, nec non vim roborantem exaltant, pertinent buc: taraxacum, cichoreum, trifolium fibrinum, gen- tiana, Colombo, cascarilla, Lichen islandicus etc. Summe beneficis copulis et illa cum acidis tam e vege- tabili, quam e minerali regno petitis, imprimis cum aci- do sulfurico et hujus praeparatis accenseri meretur, et quidem maxime Iaudatur in resolutione scorbutica, et coliiquatione putrida, quam solus cortex peruvianus cohibere non valet, ut in haemorrhagiis atonicis in ere- thismo systematis vasorum. Denique etiam in languore processus digestionis. Praeter haec magis generalia Chinae cum aliis re- mediis connubia, illius quoque cum medicamentis, no- xios ejusdem, cumprimis in organis digestionis et adsi- milationis effectus tollentibus, copulae ratio habenda; hinc, cum sordes primarum viarum momentom sistunt, ut diximus, Chinae applicationem contraindicans, me- dicamenta purgantia, uti: magnesiam carbonicam, sales tartricos, salem mirabilem Glauberi, amarurn, rheum, atque praecipue salem Ammoniacum, in febribus quar- tanis cum viscerum abdominalium infarctibus adeo de- eantatum prosperrimo cum successu illi adjungunt. — Ad evitandam virtutem Chinae tonicam volatilem opti- rac copulatnr substantiis illi hoc respectu summe ana- 27 logis: calamo aromatico, Cinnamomo, radice Cingiberis, serpentariae, imperatoriae et angelicae, camphora, vino, alcoholi, variis aetherum speciebus et balsamis, sicut e contrario ad ipsam bane/ virtutem coercendam cum remediis erethismum compescentibus, e. g. cum ni- tro, digitali et aliis optime coit. Quum denique et in systemate nervoso tonicam ejusdem viin animadvertere liceat, etiain cum nervinis remediis haud raro China conjungi solet, et quidem cum volatiliter stimulantibus, uti: radice Valerianae , Moscho, Castoreo $ ad depri- mendam vero efficaciam nervosam, cum narcoticis: Opio, aqua laurocerasi etc. Reliqua, quae Cortes adhuc ingreditur cum aliis pharmacis connubia, ex lateralibus indicationibus pro- deuntia, tam infinita sunt, ut ea singulatim enumerare nec tempus concedatur, nec locus. Liceat adhuc quaspiam formulas Chinae medicas magis in usum vocari solitas in medium adducere: Forma 1. Infusi. Rp. Pulv. cort. Chinae, unc. unam. — — Aurant. — rad. Cal. aromat. — Cort. Cinnamom. aa dr. duas. drach. unam. Inf. cum vini rhenani generosi libra una. Digere absque calore per sex dies Colat. D.S. Alle drei Stunden zwei Essloffel voli zu nehmen. 2. Decoclum : Rp. Cort. Chinae fusci concisi unc. unam. Coq. c. aquae communis unc. sedečim ad remanentiam partis dimidiae. Sub fln. coct. adde Rad. calami arom. unc. semis. Ebulliant per breve tempus vase clauso. Liquori colato unc. septem fortiter expresso et refrigerato adde Tinct. aromat. acidae drach. unam Syr. cort. aurant. unc. unam. M.D.S. Alle zvvei Stunden einen Essloffel voli /.u nchmen. (Rust.) 3 . Pulvis : Rp. Cort. Chinae fusci drach. sex — Cinnamomi drach. duas M.f.p. div. in partes aequales duodeciin. D.S. Alle zwei Stunden ein Pulver. (M ar c u s.) Rp. Pulv. cort. Chinae, scrupul. unum Murias ferri Ammon. gr. duo M.f.p. dentur tales dos. numero duodecim. D. ad chart. ceratam. S. Tiiglich 4 Sttick. (Seli e.) Rp. Pulv. cort. Peruv. — — Aurant. Ligni Santali rubri Carb. lign. tiliae Tart. depur. aa drach. unam ct semis. Olei Bergamottae gutt. triginta. M.f.p. D.S. Zahnpulver. (Ric h t e r.) 4 . Pillulae: Rp. Pulv. Cort. Chinae fusci unc. unam. Extr. Gentian. rubr. unc. semis. 29 Opii puri gran. unum Syr. cort. Aurant. q. s. ut f. pili. pond. gr. duorum Consp. pulv. cort. Cinnamom. D. ad Seat. S. Taglich 4mal 15 Stiick zu nehmen. (H e c k e r.) / Literatura 3. Douglas. Abhandlung und Nachricht von der Fieberrinde. 2 Thle. Niirnberg 1758—61. jMurraj - . Arzneivorrath oder Anweisuug zur praktiscben Keimtiiiss der einfacben Arziieimittel. Brauusclrvveig 1782. A. v. Humboldt, liber die Chinawalder in Siid-Amerika, im Ma¬ gazin der natnrforscheuden Gesellschaft zu Berlin. Erster Jahr- gang 1807. Pfaff. System der Materia medica, Band 7. Leipzig 1824. Graf. Die Fieberrinde, in botauischer, chemischer und pharmaceu- tischer Beziehung. Wien 1824. G. A. Ri eh ter’s ausfiihrliche Arzneimittellebre. Berlin 1826. Dulk’s preuss. Pharmacopoe. Berlin 1830. Ph. Car. Hartmanu. Pbarmacologia dynamica. Vindobonae 1829. Theses defendendae. T. Cortex peruvianus phvsconias post febres intermitten- tes relictas optime aufert. II. Remedium quo simplicius, eo melius. III. Prognosis non de aegri ; sed medici sorte decernit. IV. Sine China, Opio et Mercurio nollem esse medicus. P. Frank. V. Dolor magnum naturae donum, VI. Arteriae non gaudent irritabilitate. VII. Epilepsia est apopIexia transitoria, convulsionibus juncta VIH. Syphilis nune temporis jam in nostris regionibus adeo mitis, ut plurimis in casibus tuto, cito et jucunde sine grano Mercurii sanari possit. IX. Hepar et pulmo eandem habent functionem. X. Morbus pnerperalis ab initio semper est inflammatoriae indolis. XI. Quod cito gignitur, cito perit. 4 XII. Post coenam sit quies. XHI. Cliraa fons praecipuus characteris populorum. XIV. Minor amputationum in nosodochiis numerns, chirurgiae progressus specimen. XV. In febribus continuis, si partes externae frigent, inter- nae uruntur, lethale. Hippocrates. XYI. Absurdum est medicamentum universale, etsi sit aqua. XVII. Medicus cnnctator felicior audaci. xvm. Quo simplicius vivis, eo melius valebis. XIX. Phthisis pulmonalis conclamata insanabilis. HIUERZITETHA