Leto 1909 LJUBLJANSKI Štev. 8 ŠKOFIJSKI LIST 70. Constitutio Apostolica SS. D. N. Pii div. prov. Papae X. de Romana Curia. Ordo servandus in sacris congregationibus tribunalibus officiis romanae curiae. (Dalje.) 7. Ad Congressum perlinet, praeter ea quae communibus huius legis normis sunt constituta, nominare Administratores Apostolicos temporarios dioece-sum, ubi necessitas urgeat; acta omnia conficere ad praeparandam positionem super eligendis in Italia Episcopis, et ad reliqua in plena Congregatione discutienda; ea providere quae dioecesum ac Seminariorum ordinarium regimen spectant, qualia sunt dispensationes Episcopis a commorando in sua sede, facultas iisdem protrahendi relationem de statu dioecesis, aliaque hu-iusmodi, quaecumque denique ad solvendam pro eiusdem Congregationis actis pecuniam referuntur. 8. Relationes de statu dioecesum, nisi gravior urgeat providendi ratio, ad plenam Congregationem non deferentur seorsim singulae, sed pro variis provinciis regionibusve coniunctae. Adiutor autem in redigendo summario res adno-tabit maioris momenti, sive quae bene sive quae male successerint. 9. Idem fere servabitur in relationibus Visitatorum Apostolicorum. 10. Nominationes omnes, quae solent in Consistorio promulgari, non aliter fient, nisi per litteras signo Romani Pontificis impressas, seu per Bullam. Eadem ratione decreta mittentur alicuius novae constituendae dioecesis, aut canonicorum collegii, seu Capituli, aut uniendarum dioecesum. 11. Administri maiores Congregationis Consisto-rialis significationes opportunas ad Bullam conficiendam maioribus Cancelleriae administris exhibebunt. Eius-modi significatio in Cancellaria retinebitur, et Bulla, debito sigillo et subscriptione munita secundum proprias Cancellariae Apostolicae normas, quamprimum transmittetur ad Officium a secretis Congregationis Consistorialis. 12. Quae pro Bullae expeditione imponetur solvenda pecunia, Congregationi Consistoriali tradetur integra. Ad hunc finem administri maiores aut adiutores Congregationis Consistorialis constituent pretium, quod referetur in librum; et ab administris expeditionum secundum normas communes percipietur. Art. 111. — Congregatio de Sacramentis. 1. Maiores administri, post Cardinalem Praefectum, erunt Praelatus a secretis et Subsecretarii tres. 2. Theologi et sacri iuris periti aliquot, a Summo Pontifice delecti, munere Consultorum fungentur. 3. Aderit quoque congruus administrorum minorum numerus. 4. Ex tribus Subsecretariis unus, cum adiutore ac scriptoribus aliquot, in petitiones omnes circa impedimenta matrimonii praecipue incumbet. 5. Alter Subsecretarius, cum adiutore ac scriptoribus aliquot, ceteras curabit preces ad matrimonia pertinentes, uti sanationes in radice, natalium restitutiones quaestiones de iustis aut irritis coniugiis vel de dispensatione in matrimonio rato, dubia, et huius-modi alia. 6 Tertius Subsecretarius, cum adiutore et aliquot scriptoribus, sacrae Ordinationis aliorumque Sacramentorum rebus, excepto matrimonio, vacabit. 7. Protocolli duo libri sunto; alter precum pro dispensationibus ab impedimentis matrimonii; alter postulationum ceterarum, sive quae ad matrimonium sive quae ad reliqua Sacramenta referantur. Bini administri primo potocolli libro redigendo praecipuam operam dabunt; bini secundo. 8. Etiam tabularium duplici parte constabit; altera, cui erunt reservatae positiones dispensationum ab impedimentis matrimonii, altera pro ceteris. 9. Potestas huius Congregationis propria statuta est a Constitutione Sapienti consilio. 10. Peculiariter vero ad eam pertinet has concedere facultates, quae ad omnem tollendam ambiguitatem heic recensentur, hoc est a) adservandi SSmam Eucharistiam in templis aut in sacellis eo iure carentibus; b) celebrandi Sacrum in sacellis privatis, et cetera largiendi privilegia quae in hac re concedi solent ipsius decori sacelli advigilans; c) erigendi altaris ad litandum sub dio; d) celebrandi ante auroram et pos meridiem; e) legendi Missam feria V in Coena Domini, iteni-que tres Missas Nativitatis Domini, noctu, in sacellis privatis, cum distributione SSmae Eucharistiae; /) utendi pileolo vel capillamento in celebratione Missae aut in deferenda SSma Eucharistia; g) coeco aut coecutienti ut litare possit cum facultate legendi Missam votivam B. M. Virginis aut pro defunctis; h) celebrandi Sacrum in navibus; i) Episcopum consecrandi die alio ab iis qui in Pontificali Romano statuti sunt; k) sacros Ordines extra tempora conferendi; /) eximendi fideles, ipsosque Sodales religiosos, quoties opus sit, a lege ieiunii eucharistici. 11. Plenae Congregationis iudicio reservatur a) in re ad matrimonium pertinente, examen petitionum dispensationis ab impedimentis difficultatem non communem exhibentibus, sive ea exsurgat ex natura rei sive ex dubio de legitima dispensandi causa; separatio coniugum non pacifica; sanationes in radice; natalium restitutiones difficilioris negotii; cognitio causarum irriti matrimonii ac dispensationum super matrimonio rato, quae plenae Congregationis iudicium postulent; denique dubia omnia iuris circa disciplinam sacramenti matrimonii, quibus obvia et perspicua solutio nulla inveniatur in causis alias decisis, prout superius dictum est; b) in ceteris Sacramentis, quaestiones omnes disciplinam spectantes, quarum flagitetur solutio, si haec in sententiis iam probatis et in rebus alias iudi-catis nulla habeatur; item petitiones gratiarum ac dispensationum non communium, quae a Congressu disceptatione digna videantur. Quapropter plenae Congregationi competent dispensationes ab irregularitate ad sacram Ordinationem in casibus dubiis vel difficilioribus, aut ubi impetrata gratia in dedecus cessura sit ecclesiastici coetus; supplices libelli circa irritam sacram Ordinationem aut circa eiusdem obligationes, aut ab his exemptionem, ubi causa solo disciplinae .tramite tractanda sit; quaestiones iuris de loco, tempore, conditionibus ad Sacrum faciendum, ad ipsum geminandum, ad recipiendam adservandamque Eucharistiam necessariis; item de loco, tempore, conditionibus ab ecclesiastica disciplina requisitis ad cetera Sacramenta legi- time ministranda et recipienda; simulque petitae hac de re dispensationes extraordinariae. 12. Ad Congressum pertinet iudicium de rebus ad plenam Congregationem deferendis, eorumque omnium instructio quae habendo consilio afferant lucem, sive institutis de facto investigationibus, sive exquisitis unius alteriusve Consultoris, aut etiam omnium, sententiis. Eidem Congressui iudicare licet, atque etiam concedere, pro facultatibus quas Pontifex Maximus Cardinali Praefecto et Praelato a secretis tribuendas cen-suerit, dispensationes ab impedimentis matrimonii, ad normas inferius qxhibendas. Pariter ad Congressum pertinet ab aetatis ac tituli defectu dispensationes clero saeculari concedere; ab eucharistico ieiunio dispensare; permittere ut Augustum Sacramentum adservetur in ecclesiis et oratoriis quae hoc iure carent, et ut sanctum sacrificium celebretur in privatis sacellis, in iis casibus quibus huiusmodi gratiae impertiri solent, ad vigentis disciplinae normas et secundum communem legem superius memoratam. 13. Documento formä Brevis, redacto tamen in huius Congregationis Officio secreto, mittentur dispensationes ab impedimentis matrimonii cuiusvis gradus, modo honestae naturae, si dispensationes ipsae sint maioribus obnoxiae taxationibus. Ceterae dispensationes documento mittentur formä rescripti. 14. Indulta privati sacelli cuiusvis generis, sui, familiae, aliorumve commodi causa petita, mittentur per Breve in proprio Secretariae Status Officio redigendum. Ab hac tamen lege eximuntur sacerdotes vel senio vel morbo affecti, qui solvendo pares non sint. Ad hos gratia mittetur formä rescripti et ad normas huius legis cap. XI. Norm. comm. 15. Indulta perpetua SSmae Eucharistiae adser-vandae in aliquo templo vel sacello, privilegii huius expertibus, pariter per Breve mittenda sunt. Temporaria mittentur per rescriptum, iisdem quae superiore numero normis. 16. Ubi gratia per Breve mittenda sit, Pralatus a secretis aut Subsecretarius, ad quem negotium pertinet, certiorem de re faciet Cancellarium Brevium cum eoque opportunas normas communicabit. Ille vero, cuius in-terest, hoc Officium adibit, suum documentum recepturus. 17. Si Summus Pontifex consuetas Congregationi facultates concedat, circa dispensationes ab impedimentis matrimonii serventur hae leges: a) in impedimentis minoris gradus, de quibus inferius num. 19, ubi nihil obstet quominus dispensatio concedatur, gratiae concessio, loco maiorum Praepositorum, a Subsecretario dispensationum, aut ab eius adiutore signatur; b) in impendimentis maioris gradus, de quibus proximo num. 20., si nil pariter obstet, dispensatio a Cardinali Praefecto conceditur, aut a Praelato a secretis. 18. In dubiis, Subsecretarius de re conferet cum Praelato a secretis aut cum Cardinali Praefecto; hic ad Congressum plenamve Congregrationem referet; ad ultimum, prout res ferat, relatio fiet Summo Pontifici. 19. Dispensationes gradus minoris sunt ab impedimentis: a) consanguinitatis et affinitatis tertii et quarti gradus lineae collateralis, sive aequalis sive inaequalis, hoc est quarti gradus mixti cum tertio, et quarti vel tertii mixti cum secundo; b) affinitatis in primo gradu, et in secundo simplici vel mixto cum primo, ubi hoc impedimentum ex illicito commercio procedat; c) cognationis spiritualis cuiusvis generis; d) publicae honestatis, sive per sponsalia sive per matrimonium ratum, super quod iam dispensatum sit, fueritque solutum. 20. Dispensationes maioris gradus concedi solitae, interveniente legitima causa, sunt ab impedimentis; a) consanguinitatis secundi gradus lineae collateralis aequal.s, et secundi vel tertii gradus primum attingentis ; b) affinitatis primi et secundi gradus Jineae collateralis aequalis, et secundi vel tertii gradus primum attingentis; c) criminis ex adulterio cum promissione futuri matrimonii. 21. Dispensationes a minoribus impedimentis concedentur omnes ex rationabilibus causis a S. Sede probatis. Sic vero concessae perinde valebunt ac si ex motu proprio et ex certa scientia impertitae sint; ideo-que nulli erunt impugnationi obnoxiae sive obreptionis vitio sive subreptionis. 22. Nisi Cardinalis Praefectus aut Praelatus a secretis ali quam sibi petitionem aut plures reservarint, supplices libelli omnes ad impetrandam dispensationem ab impedimentis, relati prius in tabulas, a protocollo ad Subsecretarium dispensationum eiusque adiutorem transmittentur. Hi, opere inter sese aequa ratione distributo, quae ad ipsos pertinent, secernent a ceteris. Supplicibus libellis sibi reservatis consulent, signando gratiae concessionem initialibus sui nominis et cognominis literis, lidem constituent, debeatne dispensatio esse gratuita, an et quanti taxanda. Si vero gratia mittenda sit forma Brevis, id adnotare ne omitant. Post haec supplices libellos, quibus fuerit provisum, scriptoribus expediendos committent. De ceteris petitionibus, quamprimum ad Cardinalem referent aut ad Praelatum a secretis, ut opportune ipsi provideant. 23. Cardinalis et Praelafus a secretis, legitime impediti, possunt negotium Subsecretario committere largiendi dispensationes sibi reservatas, intra limites et cautelas quas duxerint necessarias. 24. In dispensationibus minoris gradus et in negotiis minoris momenti poterit documento subscribere Subsecretarius ad quem pertinet res, aut, hoc impedito, alteruter e duobus reliquis Subsecretariis, contra posita subscriptione amanuensis qui documentum exaravit tamquam officialis. In maioris gradus dispensationibus et in negotiis maioris momenti documento subscribet Cardinalis Praefectus, aut alius eiusdem Congregationis Cardinalis, contra posita subscriptione Praelati a secretis, aut, hoc impedito, alicuius e Subsecretariis, ut in superiore numero. Art. IV. — Congregatio Concilii. 1. Administri maiores, post Cardinalem Praefectum, sunt Praelatus a secret s et Subsecretarius. 2. Erit collegium Consultorum a Summo Pontifice renuntiandorum, quorum aliqui probati sint temporalium etiam gerendarum rerum peritia. 3. Aliquot etiam minores administri erunt, iuxta normas superius datas. 4. Potestas huius Congregationis propria statuta est in Constitutione Sapienti consilio. Ad omnem tamen tollendam ambiguitatem, quae forte in aliquibus casibus oriri posset, nonnullae heic peculiares singillatim recensentur facultates, quae uni Concilii Congregationi reservantur. Eius itaque dumtaxat erit in posterum concedere: a) collegiis canonicorum, seu Capitulis, dispensationes ab obligatione celebrandi Missam feriae ac vigiliae; Missae canendae et applicandae conventualis; canendi atque in choro recitandi horas canonicas; b) tum Capitulis, tum singulis e clero saeculari, anticipationem recitationis officii matutini; c) Capitulis, anticipationem Vesperarum et Completorii ante meridiem; d) sacerdotibus e clero saeculari commutationem recitationis officii divini cum aliis praecibus; e) dispensationem a ieiunio praescripto ante consecrationem sacrarum aedium; f) facultatem in interno templi vel publici sacelli pariete fenestram faciendi extruendique parvi chori, aut aperiendi ostii, quo privatus aditus patefiat; g) dispensationem a laurea doctoris sive ex tabulis institutionis sive ex lege praescripta ad beneficium vel officium aliquod assequendum, quorum largitio ad Ordinarium pertineat. 5. Item ad Concilii Congregationem spectat iu-dicium de controversiis omnibus circa potiorem dignitatis locum, seu praecedentiam, exceptis iis quae So- 15* dales religiosos attinent, (quae controversiae Congregationi religiosorum Sodalium sunt reservatae), iisque pariter demptis quae Cappellam, Aulam pontificiam et Patres Cardinales spectant, ad Caeremonialem deferendae. Item ad eam pertinet videre, administrationis et disciplinae tramite, de servitutibus, quas aedi sacrae se constituisse aliquis iactet, aut quas eidem velit imponere, qualia sunt habitatio in superiori contignatione, murorum impositio, atque horum similia. 6. Ad plenae Congregationis iudicium pertinent: a) examen dubiorum circa iuris interpretationem in huius Officii rebus, quae dubia nullam facilem solutionem atque perspicuam nanciscantur in constitutis legibus aut in alias decisis; examen petitarum gratiarum, dispensationum, indultorum, quae concedi fere non soleant eo modo, aut ea latitudine; aliaque quemadmodum superius dictum est; b) cognitio Conciliorum provincialium. — Qua in re, ad vigentis disciplinae normam, unius Consultoris primum exquiretur sententia; deinde horum Collegii, aut partis eiusdem, non infra numerum Consultorum quinque, per vices eligendorum. Tum vero adiutor regionis, ad quam pertinet provinciale Concilium, acta et suffragia typis imprimenda curabit. Pariter quidquid maioris ponderis in Episcoporum coetibus contigerit statutumve sit, ad plenam Congregationem referatur. 7. Congressus autem est, ad normam legis communis, necessaria parare ad negotiorum examen, quae plenae Congregationi sint reservata, ordinarias res expedire, solitas gratias concedere usitatis formis et pro facultatibus a Summo Pontifice acceptis. 8. In administrandae pecuniae negotiis, suae ac peculiares erunt servandae normae. 9. In rebus sanctae Domus Lauretanae, normae pariter serventur superius constitutae. Art. V. — Congregatio de Sodalibus religiosis. 1. Huius Congregationis administri maiores sunt pariter, post Cardinalem Praefectum, Praelatus a secretis et Subsecretarius. 2. Erit collegium Consultorum a Summo Pontifice eligendorum. 3. Erunt etiam aliquot officiales minores, quot necessarii sunt iuxta regulas superius datas. 4. Alterius ex adiutoribus proprium officium esto curare quae ad religiosos Ordines pertinent; alterius quae ad congregationes et omne genus instituta vivorum ; tertii quae ad congregationes et instituta mulierum. Pro unoquoque horum munerum sui erunt scriptores distributi. 5. In decernendo quaenam in plena Congregatione tractanda sint, quaenam maioribus administris aut Congressui reservanda, prae oculis habeantur superius cap. 11. constitutae normae, et quae in memoratis hactenus Congregationibus indicatae sunt. 6. Decretum quo laudatur probaturque institutum aliquod, et decretum approbationis constitutionum, itemque substantialis mutatio quaevis in iam probatis institutis inducenda, ad plenam Congregationem semper pertinebunt. Art. VI. — Congregatio de Propaganda Fide. 1. Congregatio haec retinet constitutionem, disci plinarn agendique rationem sibi propriam, in iis omnibus quae cum dispositionibus Const. Sapienti consilio et praesentis legis componi possunt. 2. Iuxta vero ea quae pro aliis Congregationibus statuta sunt, in officio a secretis alius administer adjicietur, nempe Subsecretarius. 3. Indulta, quae hactenus haec sacra Congregatio concedere solebat iis etiam qui suae jurisdictioni non essent obnoxii, in posterum suis subditis tantum tribuet. 4. Congregatio de Propaganda Fide pro Negotiis ritus orientalis sua munia ex integro servabit. In iis tamen, quae internam Officii disciplinam et modum tractandi negotia spectant, huius legis normis sive communibus sive peculiaribus inhaerebit. 5. Circa huius Congregationis et Camerae Spoliorum administrationem, peculiaris norma quamprimum dabitur, quae, a speciali Cardinalium coetu revisa, per Emum Praefectum Summi Pontificis approbationi subjicietur. Art. VII. — Congregatio Indicis. 1. In ratione gerendarum rerum et in disciplina ac muniis administrorum haec Congregatio suas retinebit normas, se tamen conformando statutis Const. Sapienti consilio et praesentis legis. 2. Administri, Consultores, Cardinales huius Congregationis iusiurandum dabunt de secreto Sancti Officii servando, ut ipsis cognita sint quae ab eo sacro Consilio de prohibitione librorum agantur, ad normas memoratae Constitutionis. Art. VIII. — Congregatio SS. Rituum. 1. Suam, quam hactenus, constitutionem retinet atque naturam, salvis praescriptionibus Const. Sapienti consilio atque huius legis, in iis quae ad Congregationem referuntur. 2. Itaque, quum huius proprium et cum aliis non commune sit munus curandi ut, in universa Ecclesia latina, sacri ritus ac caeremoniae diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis; idcirco debet: a) advigilare liturgicis omne genus libris Ecclesiae latinae, eos inspicere, corrigere aut reprobare, salva Sancti Officii competentia in iis quae fidei capita, seu dogmata, respiciunt; b) excutere atque approbare nova officia divina et calendaria; c) dubia de ritibus iudicare ac dirimere; d) quae hac in re necessaria videantur temperamenta, indulta, facultates concedere, veteri retento catalogo, nov s tamen disciplinae normis circumscripto, iis praesertim quae superius allata sunt num. 10. de Congregatione Sacramentorum, et num. 4. et 5. de Congregatione Concilii. 3. Negotiis ad plenam Congregationem deferendis aut in Congressu tractandis erunt aptandae regulae haud semel indicatae in superius memoratis Congregationibus, et superiore cap. 11. 4. In causis Beatificationis et Canonizationis standum normis eius rei propriis ac peculiaribus, servatis tamen semper huius legis praescriptionibus ad hoc genus materiae pertinentibus. 5. Circa sacras Reliquias, Congregatio Rituum inhaerebit praescriptis Const. In ipsis, die VI mensis lulii a. MDCLXIX, superius memoratae sub art. I. de Sancto Officio. Art. IX. — Congregatio C a e r e m o n i a I i s. Congregatio haec, suapte natura, constitutionem suam ac disciplinae rationem stabilem retinet nullique mutationi obnoxiam. Art. X.— Congregatio pro Negotiis eccl. extraordinariis. Huius pariter Congregationis natura et constitutio, non minus quam ratio disciplinae, immutata manet, salvis praescriptionibus eam spectantibus, in Const. Sapienti consilio et in hac adiecta lege comprehensis. Art. XI. — Congregatio Studiorum. 1. Quaenam sit huius Congregationis auctoritas statuitur in Const. Sapienti consilio. In iis vero quae ad internam disciplinam et negotiorum expediendorum rationem pertinent, regulas in hac lege statutas sive communes sive peculiares servabit. (Dalje.) 71. Decretum quo speciales clausulae apponuntur induito saecula-rizationis, viris religiosis deinceps concedendo. Ex audentia SSmi, die 15 lunii 1909. Quum minoris esse soleat aedif cationis, salvis extraordinariis nonnullis casibus, quod in officiis dioe-cesanis eminere conspiciantur, qui, vel in aliquo Ordine regulari vota solemnia professi, indultum saecu-larizationis sive perpetuae sive ad tempus obtinuerint, vel in Instituto aliquo religioso, emissis votis perpetuis, ab istis dispensati fuerint; ne alii inde Religiosi induci possint, ut varios egrediendi claustra praetextus exquirant, quod nimis frequens accidere experientia docet, sanctissimus Dominus noster Pius Papa decimus decernere dignatus est, ut omnibus deinceps rescriptis, quibus saecularizatio perpetua vel ad tempus, aut votorum perpetuorum relaxatio, prout supra, sacerdotibus et clericis in sacris ordinibus constitutis conceditur, adnexae intendantur, licet non expressae, sequentes clausulae, quarum dispensatio Sanctae Sedi reservatur: Vetitis, absque novo et speciali Sanctae Sedis induito: 1. quolibet officio, et, quoad eos qui ad beneficia habilitati sunt, quolibet beneficio in basilicis maioribus, vel minoribus et in ecclesiis cathedralibus; 2. quolibet magisterio et officio in seminariis clericalibus maioribus et minoribus aliisque Institutis, in quibus clerici educantur, nec non in Universitatibus et Institutis, quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos in re philosophica, theologica et canonica; 3. quocumque officio vel munere in Curiis episcopalibus; 4. officio Visitatoris et Moderatoris domorum Religiosorum utriusque sexus, etiamsi agatur de congregationibus mere dioecesanis; 5. habituali domicilio in locis, ubi exstat conventus, vel domus religiosa Provinciae, vel Missionis, cui sacerdos vel clericus saecularizatus, vel a votis perpetuis solutus, ut supra, adscriptus erat. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, eodem die 15 lunii 1909. Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. L. + S. D. Laurentius Janssens, O. S. B., Secretarius. 72. Apostolska konstitucija „Provida“ raztegnjena tudi na Ogrsko. „Sacra Congregatio de Sacramentis. Roma, 27 Februarii 1909. Num. protoc. 833/1908. In Congregatione Generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 19 Februarii 1909 proposita fuit quaestio „Romana et aliarum — Dubiorum circa Decretum de Sponsalibus et Matrimonio“ relate ad petitionem Antistitum Flungariae quoad matrimonia mixta. EE. ac RR. PP. re mature perpensa, dubio: An et quomodo providendum sit in casu, responderunt: „attentis peculiaribus circumstantiis in casu concurrentibus, supplicandum Ssmo, ut pro nunc quoad matrimonia mixta extendere dignetur regno Flungariae Constitutionem ,Provida1 pro Germania latam die 18 Januarii 1906, servatis declarationibus a S. C. Concilii die 1 Februarii et die 28 Martii 1908 desuper datis/ Ex Audientia Ssmi diei 23 Februarii 1909: Ssmus audita relatione facta a R. P. D. Secretario, Emorum Patrum voto in omnibus benigne annuere dignatus est; et insuper conjugia mixta post publicationem Decreti „Ne temere“ in regno Hungariae hucusque contracta, non servata ejusdem Decreti forma, dummodo nullum aliud dirimens impedimentum obstet pro validis habenda esse voluit, idque expresse declaravit ac decrevit. D. Card. Ferrata Praef. m. p. Ph. G i u s ti n i Secret. m. p. (L. S.) Dalje je S. Congregatio de Sacramentis razrešila sledeče dvome: Romana et aliarum. Dubia circa Decretum de sponsalibus et matrimonio. In plenariis comitiis a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum habitis, die 18 mensis Iunii anno 1909, sequentia proposita fuerunt dirimenda dubia, nimirum: I. Num responsum S. Congregationis Concilii diei 28 Martii 1908 ad 11: „Exceptionem valere tantummodo pro natis in Germania ibique matrimonium contrahentibus,“ ita sit intelligendum, ut in quovis casu ambo coniuges debeant esse nati in Germania, seu respective in regno Flungariae. II. An post extensionem Constitutionis Provida ad regnum Hungariae, Germaniam inter et Hungariam, quoad validitatem clandestinorum mixtorum matrimoniorum, reciproca relatio habeatur, ita ut duo coniuges nati ambo in Germania matrimonium mixtum clandestinum valide ineant etiam in regno Hungariae, et, viceversa, nati ambo in regno Hungariae valide contrahant clandestino quoque modo in Germania. III. Num saltem natus in Germania cum nato in regno Hungariae mixtum matrimonium valide ineat sive in Germania sive in regno Hungariae. Et Emi Patres ad huiusmodi dubia ita respondendum censuerunt: Ad 1. Affirmative. Ad 11. Negative. Ad 111. Negative. L. f S. De Card. Ferrata, Ph. Giustini, Praefectus. Secretarius. 73. Spregled cerkvenih zakonskih zadržkov pri porokah v smrtni nevarnosti. S. Congregatio de Sacramentis. Parmen, et aliarum. De facultate dispensandi ab impedimentis matrimonialibus imminente mortis periculo. Ante editum decretum Ne temere die 11. mensis augusti anno MDCCCCV1I. De sponsalibus et matrimonio, satis iam fuerat eorum necessitati provisum, qui miserrime in concubinatu viventes iidemque in gravissimo mortis periculo constituti, impedimento aliquo matrimonium dirimente prohiberentur, quominus rite nuptias inirent. Nam per litteras S. Officii datas die XX. mens's februarii anno MDCCCLXXXVI11., et per se-quutam declarationem die IX. mensis lanuarii anno MDCCCLXXXIX., facultas Ordinariis concedebatur, quae parochis etiam subdelegari habitualiter posset, dispensandi in iis adiunctis ab impedimentis quoque publicis matrimonium ecclesiastico iure dirimentibus, excepto sacro presbyteratus ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente. Cum autem in art. VII. praefati decreti Ne temere sancitum fuerit, „imminente mortis periculo, ubi parochus vel loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro delegatus haberi nequeat, ad consulendum conscientiae et (si casus ferat) legitimationi prolis, matrimonium contrahi valide et licite posse coram quolibet sacerdote et duobus testibus"; Ordinarius Parmensis ac plerique aliorum locorum Ordinarii a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum postularunt, ut, etiam hoc in casu, animarum saluti consuleretur, si forte dirimens aliquod impedimentum obstaret quominus matrimonium rite contraheretur. Re mature perpensa in Congregatione generali diei VII. mensis maii anno MDCCCC1X, et relatis omnibus SSmo D. N. Pio divina providentia Papae X., in audientia habita ab infrascripto eiusdem S. Congregationis a secretis die IX. mensis maii anno MDCCCCIX., Sanctitas Sua, benigne excipiens votum Emmorum Patrum, declarare dignata est ac decernere, quemlibet sacerdotem, qui ad normam art. VII. decreti Ne temere, imminente mortis periculo, ubi parochus vel loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro delegatus haberi nequeat, coram duobus testibus matrimonio adsistere valide ac licite potest, in iisdem rerum adiunctis dispensare quoque posse super impedimentis omnibus etiam publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, exceptis sacro presbyteratus ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita. Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congregationis, die XIV. mensis maii anno MDCCCCIX. D. Card. Ferrata Ph. Giustini praefectus. a secretis. 74. Matični izpiski ogrskih naboru in črni vojski zavezanih državljanov. C. kr. deželna vlada za Kranjsko je z dopisom z dne 13. julija 1.1., št. 16.085, semkaj prijavila sledečo naredbo c. kr. ministrstva za notranje posle z dne 1. julija t. 1., št. 53.706/06. Im Einvernehmen mit den k. k. Ministerien für Kultus und Unterricht und für Landesverteidigung und mit Rücksicht auf den vom königl. ungarischen Ministerium des Innern in konkreten Fällen eingenommenen Standpunkt findet das k. k. Ministerium des Innern zur Behebung diesbezüglich möglicher Zweifel zu erklären, daß der hierortige Normalerlaß vom 28. August 1871, Z. 11.081, — betreffend die fallweise Anzeige der Sterbefälle von in den Ländern der heiligen ungarischen Krone geborenen männlichen Individuen unter 23 Jahren seitens der Matrikenführer des inländischen Sterbeortes, — sowie der sich auf diesen Erlaß berufende und die Ausdehnung der bezüglichen Verpflichtung auf landsturmpflichtige Personen bis zum 42. Lebensjahre bezweckende Erlaß des k. k. Ministeriums für Landesverteidigung vom 4. September 1888, ZI. 4698/11 a, durch die Ministerial-verordnung vom 6. August 1896, R. G.-Bl. Nr. 150, betreffend den Austausch von Matrikenauszügen zwischen den im Reichsrate vertretenen Königreichen und Ländern einerseits und den Ländern der heiligen ungarischen Krone mit Ausnahme von Kroatien und Sla-vonien andererseits, — in Verbindung mit Punkt 3 des hierortigen Normalerlasses vom 12. August 1898, Z. 5303, — betreffend die Gebarung mit den aus dem Auslande einlangenden Matrikenauszügen, — hinsichtlich jenes Gebietes der heiligen ungarischen Krone, bezüglich dessen die fragliche Austausch-Konvention gilt, gegenstandslos geworden sind. Hinsichtlich der Länder Kroatien und Slavonien sind die oberwähnten beiden Erlässe als auch dermalen noch zu Recht bestehend zu betrachten. Na to naredbo se častiti voditelji cerkvenih matic opozarjajo. 75. Fasije. Častiti župni uradi se opozarjajo na tukajšnje naro- resno opozarjajo, naj čimprej vpošljejo prepise fasij, čilo, priobčeno v Škofijskem Listu, 1909, štev.IV, str. 83. kar jih še niso predložili, zlasti kaplanskih, katerih je Ker je doslej le manjši del doposlal prepise fa- prav malo došlo semkaj, sij, se dotični ukaz ponavlja in častiti župni uradi 76. Periodična poročila in izkazi za šematizem 1. 1910. Velečastiti gospodje dušni pastirji se vabijo, da vpošljejo najpozneje do 15. oktobra t. 1, potom dekanijskih uradov knezoškofijski pisarni zal. 1910. običajna periodična poročila in izkaze, in sicer: 1. o številu duš v posameznih duhovnijah, toda le v slučaju, če se je število znatno izpremenilo. 2. o številu potrebnih direktorijev in šematizmov za prihodnje leto. 3. o številu prebivalstva drugih veroizpovedi. 4. o izpremembah poštnih postaj, h katerim pri- padajo posamezne duhovnije, istofako o telegrafskih postajah. 5. o predsednikih krajnih šolskih svetov in o krajnih šolskih nadzornikih, če so duhovniki. 6. o pogreških, ki so se morda urinih' v zadnji šematizem, in o podatkih, ki bi izpolnili krajevni imenik. Opomba. Najbolje je, če se v sporočilih naznanijo le izpremembe. Kjer se ni nič izpremenilo, naj se zapiše samo, da ni bilo nikake izpremembe. 77. Razpis Iv. Nep. Schlackerjeve ustanove za učiteljske vdove. Ustanova pokojnega vodja normalke, c. kr. šolskega svetnika in častnega kanonika lv. Nep. Schlak-kerja, v podporo ene učiteljske vdove se bo zopet podelila za čas od 1. avgusta 1908 do 1. avgusta 1909. Častiti župni uradi naj obveste o tem razpisu vdove, ki sicer ne uživajo nikake ustanove, z opazko, naj prosivke opremijo svoje prošnje z verjetnimi sve-dočbami, da so v resnici ubožne, nesvarljivega življenja, in da so njihovi možje najmanj deset let hvalevredno služili v kronovini Kranjski kot ljudski učitelji. Prošnje naj se vlože do 1. oktobra t. 1. pri tukajšnjem konzistoriju. 78. Konkurzni razpis. Razpisujeta se župniji Blagovica v moravški de- v Ljubljani pa na c. kr. deželno vlado za Kranjsko, kaniji in Sv. Jakob v Ljubljani. — Prošnje za Blagovico Kot zadnji rok za vlaganje prošenj se s tem določi naj se naslove na stolni kapitelj ljubljanski, za Sv. Jakob 11. september 1909. 79. Škofijska kronika. Umeščen je bil č. g. Lavrencij Lah, župni upravitelj na Gori pri Idriji, na isto župnijo. Imenovan je bil za soupravitelja v Blagovici č. g. Janez Piskar, župnik v Šent Ožbaltu. Za župnega upravitelja pri Sv. Jakobu v Ljubljani pa č g Janez Barle. Premeščeni so: čč. gg. kaplani: Ivan Mikuž iz Stare Loke v Škofjo Loko, Ivan Baloh iz Dobrepolj v Staro Loko, Andrej Orehek iz Ribnice v Dobrepolje, Matej Dagarin iz Šent Jerneja v Ribnico. Nameščen je č. g. novomašnik Peter Likar za 2. kaplana v Šent Jerneju. Ostaneta na dosedanjem mestu čč. gg. kaplana: Josip Frčhlih v Kranjski gori in Ivan Kmet v Boštanju. Umrla sta č. g. Anton Mali, župnik v Blagovici, dne 10. avgusta, in milostni g. prelat Janez Rozman, apostolski protonotar, častni kanonik in župnik pri Sv. Jakobu v Ljubljani, dne 20. avgusta 1909. — Priporočata se čč. sobratom v molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 21. avgusta 1909. Vsebina: 70. Constitutio Apostolica de Romana Curia. (Nadaljevanje.) — 71. Decretum quo speciales clausulae apponuntur induito saecularizationis, viris religiosis deinceps concedendo. — 72. Apostolska konstitucija „Provida“ raztegnjena tudi na Ogrsko. — 73. Spregled cerkvenih zakonskih zadržkov pri porokah v smrtni nevarnosti. — 74. Matični izpiski ogrskih naboru in črni vojski zavezanih državljanov. — 75. Fasije. — 76. Periodična poročila iz izkazi za šematizem 1.1910. — 77. Razpis Iv. Nep. Schlakkerjeve ustanove za učiteljske vdove. — 78. Konkurzni razpis. — 79. Škofijska kronika. Izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.