Leto 1909 LJUBLJANSKI Štev. 11 ŠKOFIJSKI LIST 100. Urbis et Orbis Officium, missa ac elogium de S. Paulino, Episcopo Nolano Confessore, pro Ecclesia universa. In breviario Romano: Die 22. Junii. In Festo S. Paulini Episc., Conf. Duplex. Omnia de Communi Conf. Pont, praeter sequentia. Oratio. Deus, qui ömnia pro te in hoc saeculo relinquentibus, centuplum in futuro et vitam aeternam promisisti: concede propitius; ut sancti Pontificis Paulini vestigiis inhaerentes, valeamus terrena despicere, et sola coelestia desiderare: Qui vivis. ln I. Nocturno Lectiones de Scriptura occurrente. ln II. Nocturno. (Ex Brevi Pii Papae X., diei 18. Septembris 1908.) Lectio IV. Pontius Meropius Anicius Paulinus anno reparatae salutis trecentesimo quinquagesimo tertio, a clarissima civium romanorum familia, Burdigale in Aquitania natus, acri fuit ingenio ac moribus suavibus. Ausonio magistro, eloquentiae ac poeseos laude excel-luit. Praenobilis ac ditissimus honorum cursum ingressus, florenti aetate, senatoria dignitate potitus est. Dein Italiam petiit consul, et Campaniam provinciam nactus, sedem Nolae statuit. Hic divino lumine tactus, ob coelestia signa, quae Felicis presbyteri Martyris sepulchrum illustrabant, verae Christi fidei, quam jam animo cogitabat, impensius adhaerere coepit. Fasces igitur ac securim nulla caede maculatam deposuit, et reversus in Galliam, variis aerumnis ac magnis terra marique laboribus jactatus, oculo capitur, sed a beato Martino Turonensi Episcopo sanitati restitutus, lustralibus baptismatis aquis a beato Delphino Burdigalensi Antistite abluitur. Lectio V. Diviiiis quibus abundabat spretis, bona vendidit pretiumque pauperibus distribuit, et uxorem linquens Therasiam, mutata patria, et ruptis vinculis carnis, in Hispaniam secessit, venerandam sequutus, ac toto sibi pretiosiorem orbe, Christi pauperiem. Barcinone dum Sacris devote astaret, solemni die dominicae Nativitatis, repentino admiratae plebis tumultu correptus, ac frustra reluctans, a Lampidio Episcopo presbyter ordinatur. Inde redit in Italiam, et Nolae, quo sancti Felicis religione ductus fuerat, penes illius sepulchrum monasterium condidit, et ascitis sociis, coenobiticam vitam aggreditur. Hic vir jam senatoria et consulari dignitate praeclarus, stultitiam crucis amplexus, toto fere orbe admirante, vili indutus tunica, vigilias inter ac jejunia, in assidua coelestium rerum contemplatione dies noctes-que defixus manebat. Sed percrescente sanctimoniae fama, ad Nolanum Episcopatum evehitur, atque eodem in pastorali munere obeundo, miranda pietatis, sapientiae, ac potissimum caritatis exempla reliquit. Lectio VI. Haec inter, sapientia referta, de religione ac fide pertractantia, ediderat scripta, saepe etiam, numeris indulgens, concinnis carminibus Sanctorum acta concelebraverat, summam Christiani poetae famam adeptus. Quotquot sanctitate ac doctrina praestantissimi viri eo tempore erant, tot sibi amicitia atque admiratione devinxit. Quamplurimi ad eum, ceu ad Christianae perfectionis magistrum, undequaquam confluebant. Vastata a Gothis Campania, facultatem omnem, ne relictis quidem sibi rebus ad vitam necessariis, in alendos pauperes et captivos redimendos contulit. Postea vero Vandalis 19 easdem regiones infestantibus, cum ab eo posceret vidua, ut filium sibi redimeret ab hostibus captum, consumptis bonis omnibus in officio pietatis, se ipsum pro illo tradit in servitutem, atque in vincula conjectus in Africam rapitur. Tandem, non sine praesenti Dei ope, libertate donatus, et Nolam reversus, dilectum ovile bonus pastor revisit: ibique annum agens septuagesimum octavum aetatis suae, placidissimo exitu obdormivit in Domino. Corpus, prope sancti Felicis se-pulchrum conditum, postea Longobardorum tempore, Beneventum, atque, Othone tertio Imperatore, Romam ad Basilicam sancti Bartholomaei ad insulam Tiberinam translatum fuit. Pius vero Papa decimus jussit sacras Paulini exuvias Nolae restitui, et Festum ipsius ad ritum duplicem pro universa Ecclesia evexit. I n III. Nocturno. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. Lectio VII. Cap. 12. In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Et reliqua. Homilia sancti Paulini Episcopi. (De Oazophylacio.) Potuerat, dilectissimi, Dominus omnipotens eaque universos divites facere, ut nemo indigeret altero; sed infinitae bonitatis consilio sic paravit misericors et miserator dominus, ut tuam in illis mentem probet. Fecit miserum, ut agnosceret misericordem; fecit inopem, ut exerceret opulentum. Materia divitiarum tibi est fraterna paupertas, si intelligas super egenum et pauperem, nec tibi tantum habeas quod accepisti, quia ideo et illius partem tibi in hoc saeculo contulit Deus, ut tibi deberet, quod de suis donis tuo voluntario affectu indigentibus obtulisses, ac te vicissim in aeterna die de illius parte ditaret. Per ipsos enim nunc accipit Christus, et tunc pro ipsis rependet. Lectio VIII. Refice esurientem animam et non timebis in die mala ab ira superventura. Beatus enim (inquit), qui in-telligit super egenum et pauperem,, in die mala liberavit eum Dominus. Operare igitur et excole hanc regionem terrae tuae, frater, ut germinet tibi frugem fertilem, plenam adipe frumenti, magno cum foenore centesimum tibi fructum multiplicati seminis afferentem. In hujus vel possessionis vel negotiationis appetitum et studium sancta et salutaris est avaritia; nam talis cupiditas, quae regnum coeleste meretur et bonum perenne desiderat, radix bonorum est. Tales igitur divi- tias concupiscite, et hujusmodi possidete patrimonium, quod in centenos fructus vobis creditor pensitet, ut vestros quoque vobiscum bonis perennibus augeatis haeredes. Possessio enim haec vere magna et pretiosa est, quae possessorem suum non cumulo saeculari onerat, sed reditu ditat aeterno. Lecto IX. Verum, dilectissimi, non solum ut bona aeterna quaeratis, sed ut mala innumera vitare mereamini, praesenti sollicitudine et sedula operatione justitiae providete. Magno enim adjutorio atque praesidio nobis opus est, et multarum atque indeficientium orationum patrociniis indigemus. Adversarius enim noster non quiescit, et in nostrum pervigil hostis interitum obsidet omnes vias nostras. Multae praeterea nobis in hoc saeculo cruces, innumera discrimina, morborum labes, febrium ignes, et dolorum tela grassantur in animas, cupiditatum faces accenduntur, ubique praetenti latent laquei, undique stricti horrent gladii, inter insidias et pugnas vita transigitur, et per ignes doloso cineri suppositos ambulamus. Igitur priusquam in aliquam tantarum aegritudinum labem casu vel merito actus incurras, festina medico susceptus et carus fieri, ut in tempore necessitatis paratum habeas remedium salutis. Aliud est, quando tu solus oras pro te, et aliud, quando multitudo pro te apud Deum trepidat. In missali Romano. Missa Sacerdotes, ut in Missali romano, cum Epistola et Evangelio propriis (22. Junii), et cum Orationibus sequentibus: Oratio. Deus, qui omnia pro te in hoc saeculo relinquentibus, centuplum in futuro et vitam aeternam promisisti: concede propitius; ut sancti Pontificis Paulini vestigiis inhaerentes, valeamus terrena despicere, et sola coelestia desiderare: Qui vivis et regnas. Secreta. Da nobis, Domine, perfectae caritatis sacrificium, exemplo sancti Pontificis Paulini, cum altaris oblatione coniungere: et beneficentiae studio sempiternam misericordiam promereri. Per Dominum. Postcommunio. Tribue nobis, per haec Sancta, Domine, illum pietatis et humilitatis affectum, quem ex hoc divino fonte hausit sanctus Pontifex tuus Paulinus: et ipsius intercessione, in omnes, qui te deprecantur, gratiae tuae divitias benignus effunde. Per Dominum. In martyrologio Romano die 22. Junii. Apud Nolam, Campaniae urbem, natalis beati Paulini, Episcopi et Confessoris, qui ex nobilissimo et opulentissimo factus est pro Christo pauper et humilis, et quod sepererat, seipsum, pro redimendo viduae filio, quem Vandali, Campania devastata, captivum in Africam abduxerant, in servitutem dedit. Claruit autem, non solum eruditione et copiosa vitat sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones: cuius praeclaras laudes sancti Ambrosius, Hieronymus, Augustinus et Gregorius scriptis suis celebrarunt. Eius corpus Beneventum, inde Romam translatum, iussu Pii Papae decimi Nolae restitutum fuit. Decretum. SSmus Dnus noster Pius Papa X. ex sacrorum Rituum Congregationis consulto, ac referente infra-scripto Cardinali eidem sacro Coetui Praefecto, supra-scriptum Officium itemque Orationes proprias, Missae de S. Paulino Episcopo Confessore inserendas, necnon verba emendanda in elogio Martyrologii romani, iuxta literas apostolicas in forma Brevis datas, sub die 18. Septembris anno superiore, in posterum universim adhiberi mandavit Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 9. Junii 1909. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L T S t D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. 101. Decretum S. Congregationis Officii, quo cuilibet Sacerdoti conceditur facultas impertiendi Apostolicam Benedictionem reli- giosis mulieribus Die 1. Ap ri lis 1909. Quum religiosis mulieribus ad instituta votorum lum solemnium tum simplicium pertinentibus benedictionem apostolicam in articulo mortis impertiri nonnisi ordinarius earum confessarius, iuxta vigentem in praesens disciplinam, regulariter permittatur; ne forte, hoc, quavis ex causa impedito, supremo huiusmodi spirituali solatio illae destituantur, sanctissimus D. N. D. Pius PP. X. oblatis sibi ad rem precibus ex animo annuens, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. Officii concessa, benigne indulgere dignatus est, ut, quandocumque alius quilibet in articulo mortis. sacerdos ad extrema sacramenta religiosis mulieribus votorum tum solemnium tum simplicium ministranda rite vocetur, eisdem animam agentibus apostolicam etiam benedictionem, etsi aliunde hac facultate non polleat, impertiri valeat, ad normam, ceteroquin, apo-stolicae Constitutionis s. m. Benedicti XIV., quae incipit Pia mater, et servata lorma in Rituali romano praescripta. Contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus. L j. g A. Can. Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. 102. Zgodovinski Zbornik. „Zgodovinski Zbornik“, ki je doslej izhajal kot priloga „Ljubljanskemu Škofijskemu Listu“ kot list v četvorki, bo izhajal odslej za nedogledno dobo v obliki knjige. Ker so prišle sedaj na vrsto zgodovine raznih župnij, ni kazalo več ohraniti prejšnje oblike. Pisatelji sami pa tudi župljani dotičnih župnij, katerih zgodovina se je popisovala, so želeli priročne knjižice. Ponatiski iz „Zgodovinskega Zbornika“ se niso izplačevali, poleg tega je bil dvojen trud pri korekturi, zato je kn.-šk. ordinariat kot založnik sklenil, da bo odslej od časa do časa izdajal „Zgodovinski Zbornik“ v obliki knjige, to je, posamezne zvezke, ki bodo obravnavali zgodovino župnij. Župni uradi in naročniki „Škofijskega Lista“, ki plačujejo celo naročnino letnih 6 K, dobivajo to prilogo brezplačno. 103. Prispevek za Cecilijansko društvo. Kn.-šk. ordinariat je odločil z odlokoma 12. marca 1878 in 24. junija 1882, št. 998 prispevke posameznih cerkva za „Cecilijansko društvo v Ljubljani“. Ti prispevki so nekaj let zadostovali. Ker pa stroški rastejo, dohodki pa ostajajo vedno enaki, mora kn.-šk. ordinariat zadnja leta doplačevati znatno vsoto. Da se razmere zopet urede, se s tem objavlja nov način vplačevanja ne glede na sedanje prispevke. Vsaka župnija naj odslej hkrati s preglednino cerkvenih računov vpošlje kn.-šk. ordinariatu za vsakih 200 prebivalcev izkazanih v šematizmu po 1 K. Več kakor 30 K pa ne prispeva nobena župnija. Za število pod 200 vernikov, se plača tudi po 1 K. N. pr. župnija, ki ima 185 duš plača 1 K; župnija s 399 dušami — 2 K, s 1000 dušami — 5 K, s 5700 — 29 K, s 6000 in več — 30 K. Ta način vplačevanja cerkvenih prispevkov za „Cecilijansko društvo“ velja od 1. januarja leta 1910 dalje. 104. Škofijska kronika. Podeljene so župnije: Motnik č. g. Antonu Zore, župniku v Mirni peči; Mirna peč č. g. Štefanu Trškanu, kaplanu v Prečini, Sv. Jakob v Ljubljani č. g. Antonu Barle, župnemu upravitelju istotam; Blagovica č. g. Josipu Hartman, župnemu upravitelju na Planini pri Vipavi; Gora pri Sodražici č. g. Dominiku Janežu, župniku v Studenem. Umeščeni so bili dne 1. oktobra t. 1. čč. gg: Venceslav Vondrašek, župnik v Ambrusu, na župnijo Podbrezje; Josip Seigerschmied, župnik v Lescah, na župnijo Naklo; Ivan Lovšin, župnik v Rakitni, na župnijo Lesce ; Andrej Magajna, kaplan v Borovnici, na župnijo Rakitno; dne 31. oktobra t. 1. č. g. Janez Barle, župni upravitelj pri Sv. Jakobu v Ljubljani, na isto župnijo. Imenövan je bil č. g. dr. Ciril Ažman, c. kr., gimnazijski veroučitelj v Novem mestu, za predsednika „Katoliškega društva rokodelskih pomočnikov v Novem mestu“; č. g. Andrej Ažman, katehet meščanske šole v Postojni za župnega upravitelja v Postojni; č. g. Frančišek Kimovec, prefekt v Alojzijevišču, za kaplana v zavodu deH'Anima v Rimu. Prezentirana sta bila č. g. Josip Potokar, stolni kaplan v Ljubljani, za župnijo Tržič, č. g. Anton Merkun, kaplan v Mengšu, za župnijo Homec. Premeščeni so bili čč. gg. Albert Pravst, kaplan v Podbrezju, za župnega upravitelja na Planino pri Vipavi; Leopold Černe, kaplan v Sodražici, za župnega upravitelja na Babno polje; Franc Pavšič, kaplan v Naklem, v Sodražico. Naselili so se v pokoj stopivši preč. g. duh. svetnik in c. kr. gim. profesor dr. Josip Marinko na Preski, preč. g dekan Frančišek Gornik na Ubelskem, preč. g. duh. svetnik in župnik Jakob Mrak v Kranju, č. g. župnik Mihael Koželj v Kamniku. Stalni pokoj je dovoljen č. g. Frančišku Erženu župniku v Zalem logu. Resigniral je na podeljeno mu župnijo Goro pri Sodražici č. g. Mihael Kmet, kaplan v Št Juriju pri Kranju. Podelil je presvetli g. knezoškof dr. Anton Bonaventura Jeglič dne 5. oktobra t. 1. prezbiterat č. g. diakonu Josipu Ogris iz Šmarjete v Rožni dolini na Koroškem, na prošnjo prevzvišenega g. knezoškofa dr. Josipa Kahna, in dne 31. oktobra t. 1. č. g. diakonu Antonu Erjavcu iz Šent. Vida nad Ljubljano. Dne 31. oktobra t. J. je podelil subdiakonat frančiškanom: Fr. Metodu Žirovniku iz Gorjan, Fr. Cirilu Bračko iz Zibike na Štajerskem, Fr. Janezu Ev. Žurga iz Toplic. Posvetil je presvetli g. knezoškof dne 21. oktobra t. 1. 55 portatilov. Župnijskega izpita v jesenskem terminu 6. in 7. oktobra so se udeležili naslednji čč. gg.: Abram Anton, kurat v Št. Petru na Krasu; Bartel Bertold, kaplan v Sostrem; P. Stanislav Dostal, kaplan v Metliki; Drolc Martrn, kaplan v Radovljici; Kalan Jakob, kaplan v Vremah; Ogrizek Jakob, župni upravitelj v Št Lam-bertu; Podlipnik Jožef, župni upravitelj na Selih pri Šumbregu; Prijatelj Ivan, kaplan^ pri D. M. v Polju; Wester Alpjzij, kaplan v Šlavini; Železny Alojzij, kurat v Trnju; Žust Ignacij, kaplan v Moravčah. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 5. novembra 1909. Vsebina: 100 Officium, missa ac elogium de S. Paulino Ep. C. — 101. Decretum S. Congr. Off, quo cuilibet Sacerdoti conceditur facultas impertiendi Apostolicam Benedictionem religiosis mulieribus in articulo mortis. — 102. Zgodovinski Zbornik. — 103. Prispevek za Cecilijansko društvo. — 104. Škofijska kronika. Izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.