f \ A, •> _ v r \ v 1 ' / DE DOLORE CAPITIS DISSERTATIO INAUGURALIS, q u a m CONSEN3U ET AUCTOR1TATE EXCELLENTISSIMI, ILLUSTRISSIMI AG MAGNIFICI DOMINI PRAESIDIS ET DIRECTORIS; Perillustris ac Spectaeilis Domini Dečani, nec non Clarissimorum Dominorum Professorum ANTIQU!S8IWAE AC CELEBERRIMAE UNlVERSITATtS VINDODONEN3I? a d DOCTORATUM MEDICUM RITE OBTINENDUM publicae nisguisiTioNi submittit A N T O N I U S Z H E $ N I K Carniolus Zirliljanus. Theses adnexae die 28. Maji anni MDCCCXXXI puhlice ADMODUM UEVERENDO DOMINO MATHIAE PFEIFER PAROCHO ARCHENSl 1 PATRONO ATQUE FAUTORI SUO MUNIFICENTISSIMO HOC GRATI ANIMI PIAEQUE OBSERVANT1AE MONIMENTUM IN ANTIQUISS1MA AC CELEBERRIMA UNIVERS1TATE VINDOBONENSI POSUIT dediiis.simus clicns Antonius Zhesniit. Dispositio dissertationis yuae hic nobis disseruntur, ita sunt digesfa, lit antequam ad dolorem capitis transitus fiat, pauca quaedam de dolore in genere propo- nantur. In exponendo autem dolore capitis ita versamuf, ut praemissa definitione singu- las species in ordines suos redigamus, atque sua quibusque speciebus signa et propriam diagnosin subjungamus. Proprio igilur dia~ gnoseos capite omisso ad ea statim , quae bo- nos malosve doloris eventus portendunt, trans- gressi sumus. Unde illud commodi percepisse nobis videmur, ut ingratac repetilioni super- sedentes breviores esse possimus. Tandem ad curam doloris capitis devenimus, in qua Cfine operiš brevitatem exigente) summa tan- tum capita perslrinximus. De dolore in genere E st dolor quibusdam pathologis tristis sen- satio, quain ea ratione mens percipit, ut eam referat ad partem corporis, cui ex causa aliqua, sive externa sive interna, vis praeter naturam in- fertur; — aliis quidquid aniinam molcste afficit, angit, vexat, ex corporis dispositione oriundum, quo a pathematis moralibus differt, doloris no- mine intelligitur; — aliis nimia sensus communis per organum quodpiam diffusi irritatio , mcntem ingrata sensatione exagitans dolor adpellatur; — a qua delinitione illa non admodum discrepare vi- delur, secundum quam dolor est sensus, meniem graviter adjlictans , a violenta nervi irritatio- ne. Ut enim sensui communi aliqua niutatio infera- tur, quaementem suomodo adliciat, systema nervo- rum, materiale sensus communis substratum, per causas quas demum cumque mutari debet. Ut igitur clari viri, tamctsi dolorem non una omncs ratione deliniant, in eo tamen conveniant, qnod cum gravem mentis adllictationem essc atque pc- culiari, quae sensorio communi aut alicui nervo 8 pcr vini aliquani, sive cxternam sive internam, mechanicam, chemicam aut djnamicam accidat, mutationi organicae respondere putant. Peculiaris ejusmodi mutatio, quam cerebro aut alicui nervo vis inimica impressit, molestac pcrceptioni respondens, non raro tantatamque fixa et inhaerens est, ul, quamquam non cadat in ocu- los, tamen amota etiain causa, doloris imago superstes animo obverselur: id quod raembro ali- quo mutilatorum hominum quotidiana exempla commonstrant. Dolorem anteni variis , quibus excitatur , causis et vario , quo eae agunt, modo ct gradu mutari, non est, quod hic pluribus declarcmus , quippc quod cx generalibus sanae ac morbosae vitae rationibus facile intelligitur. De dolore capitis in specie. His igitur praemissis in illis , quae capitis dolorem attinent, dissertatio nostra commodius versabitur, atque (ut a deiinitione ordiamur) dolor capitis molesta quaedam ustionis, punctionis > scissionis, terebrationis, pulsationis, jaculationis, torsionis, rosionis, strictionis, tensionis, gravi* tatis vel alius cujusquam similis sensationis, vel totum caput, velpartem ejus adflicantis perceptio dici poterit. Praeter eas doloris capitis differentias, quae a modo et ratione sensationis repetuntur, aliae adhuc pathologis utilitcr statuuntur, quas partim a sede , quam dolor tcnet, superjicictli vel pro- fundius depressa ; partim a causis, quibus ex- citatur, partim a morbis, quos coinitatur, repe- tere consuerunt. Atque ita habetur dolor capitis exlernus, cui intcgumcnta capitis communia , expansionos apo- ncvroticac, musculi, nervi, vaša sanguifera, ex- ternam calvariac superficiem foventia , sedem praebent; internus, qui in ossei cranii superfi* 10 cio interna, meningibus earumque processibus, sinubus venosiSj arteriis , veniš meningutn ct ce- rebri, in cortice, medulla cerebri, cerebclli etc, grassatur. Dolorem capitis in externi cranii velamentis haerere commonstrant; causae excitantis natura et agendi ratio; doloris per tactum, pressionem ex- asperatio; contusio, vulnus, abscessus, ulcus; tumor caliduSj frigidus ; rubor , calor turgorque topicus; functiones cerebri atque mentis nihil, parum impeditae, hisque accedens aegri indicium: contra cerebri et nervorum functiones turba- tae, suspensae; mens dolore stupens ; oculi cali- gantes, lucis impatientes , dolentes, rubore suf- fusi, lacrimis innatantes; aures tinnientes, strepi- tum nonferentes; lingua balbutiens; vox inter- cepta; maslicatio, deglutitio difficilis, inhibi- ta; musculi cervicis et mandibulas adducentes contracti, dolentes; treraor artuum; vertigo; dc- lirium; vomituritio, vomitus dolorem intra cra- nium sedem habere loquuntur. Est autem, ut supra definivinius, doloriste, sive externus sit sive internus, modo per totum caput quasi diffusus, quae Galea appellatur; mo¬ do alterutri lateri, modo etiam loco minori ad- strictus, quorum prior Hemicraniae, Heterocra- niae, Hemipagiae , Monopagiae nomine aucto- ribus venit; posterior, ubi ovi gallinacei magni- tudine forinaque molestat, Ovnm dicitur : quum adhuc minus spatium occupans acuti clavi alte de- fixi spcciem quamdam refert, Clavus, et quoniam 11 plerumque feminis hystcricis, in supercilio vel in quadam occipitis partc haerens } sensum, qualem frustum glaciei capiti impositum ciet, atque acu- tissimos et intolerabiles dolores excitat, vulgo Clavus hysiericus vocatur. Has fere doloris species a sede ejusque ex- tensione repetere solent. Jani illas, q«as a cau- sis, dolorem excitantibus distinguunt, profere- mus. Distinguunt autem dolorem capitis idiopaihi- cum et sj^mpathicum *), quorum prioris causa senipcr capiti, posterioris aliis dissitis partibus *) Sauvages hunc dolorem modo sympathico provocari posse pernegat hac usus argumeniatione: »Falsum autem est, in- quit, dolores sympathico3 tribuendos esse ulli causae, quae sit remola a parte dolenle, 8eu falsum est, ullam cau- sam agere ubi non est; ergo crrant, qui causam cephalal- giae v. g. stomachicae, in stomaoho reponunt: verum qui- dem est, saepe ti eri, ut emetico praescripto illa ccphalal- gia evanescat, verum inde non sequitur, quod ejus cau¬ sa fuerit in stomacho; dubium est, num sanguis inspissans et vaša meningum velcerebri infarcienssitincusandus ; num vero inspissatus fuerit ob plethoram, ob saburram, inqui- rendum restat. Esto, fuerit inspissatus a saburra c stoma- cho in sanguinis massam transfusa, illa cephalalgia optime discutietur et praecavcbitur usu emetici , licet principium proximum hujus referatur ad caput, quo dolor etiam refer- tur. Connnotio enim ab emetico faeta, potest sanguinem in ipso capito discutere et saburra eliminata futuri dolores simul praecaveri possunl. Qui ilaque morbi juxta quos- dam sunt svmpathici, juxta alios diversa theoria imbutos idiopathici sunt; arbilraria est itaquc illa morborum divi- sio , el a theoria pendens saepius erronea.« Cujus scholae Kaec argumentatio principia sequalur, quae vera, quas falsa, quae neutia conlineat, facile esl inlelligcre. 12 insidet; primarizim s. proiopathicum , qui in homine ex dispositione et potentia noccntc con- currentibus recens nascitur 3 quin cum morbo quodam praegresso cohaereat, et secundariiim s . deuteropathicum , qui ex morbo quodam pri- mario ad certum usque gradum provecto emcrgit, Dolorem capitis duratione quoque temporis, quod percurrit, quidam diviserunt ita, ut recen- tem, causis manifestis, nec tamen violentissimis excitatum, cephala/giam adpellarent; invetera- to autem et pertinaci vehementique totius capitis dolori, qui ab exigua occasione vehementes lia- beret exacerbationes , cephalaeae nomen impo- nerent. Stahliani vero cephalaeam a caphalalgia ita distingui oportere volunt, ut lila dolorem ten- sivum, spasticum , haec gravativum, qui aliis ca- rebaria est, capitis dolorem significet. Ouum tandem doloris natura pro varia, quem comitatur, morbi indole, sede, complicatione di- versa sit atquc diversam šibi otiram deposcat, alias adhuc, quae h is responderent, doloris species proposuerunt, ut sit Dolor capitis plethoricus, quem pulsus ra- rior, facies turgens, rubens calensque, saepe etiam pallida atque collapsa, gravitas ad frontem, mcntis functioncs turbatae distinguunt; tractu lemporis vertigo, somnolentia excipiunt; vila lau- ia , dapes ubcriores, vini potus copiosior, mis- sum Veneri, cui adsuetus fueris, repudium, iners laboris aversatio etc. excitant; supervenientes hae- 13 morrbagiac sufficicntes, aut sanguinis missiones largiores moderant tolIuntque. Hujus generis sunt: а) Dolor capilis catcimenialis a sanguinis con* gestione periodica originem ducens , inter- dum virgines et feminas singulis fere mensi- bus vexare solet, jam molestus praecursor, jam individuus catamcniorum satelles. б) Dolor capitis haemorrhoidalis viros ple- rumque infestans, cum aliis adfectionibus baemorrhoidalibus: tensione ad os sacrum ; tensione, pressione, calorc in inlestino rec* to; mictu urente, perinaeo pruriente; facie modo rubra, modo pallida; aestu fugace ; ocu- lis lucern non ferentibus; auribus tinnicnli- bus, susurrantibus, strepitus impatientibus; animo dejecto, tristi, moroso; artuum gra- vitate plumbea ; motu difficili, defatigante — conjunctus. c) Dolor capitis gravidarum saepe periculi plenus, plerumque ad frontem intolerabilis hacret. d) Dolor capitis rheumaticns , rheumatismns capitis, plerumque partialis, pungens, ten- dens, stupefaciensj vagus; motu capitis, sternutatione, tussi etc. diruin in modum ex- accrbandus; frigoris impatientissimus; non continuus, quippc qui saepissime, ubi in summum vchcmcntiac gradum elatus est, rc- mittit, intermittit, sed aliquo tempore post quasi furiis refcctus denuo intolerabilis tor- 14 quet; organa digestionis per conscnsum affi- ciuntur ita, ut munere suo minus rite fun- gantur, unde appetilus prostratus , os ama- rum, lingua spurca, vomitiones plerumque frustraneae etc. Somnus, si quando per do- lores conceditur, non reficit; aures strepitus, oculi lucis impatientes dolent. e) Dolor capitis catarrhalis cum gravitate, te- mulentia capitis conjunclus, frontalis, cum ceteris catarrhi sjmptomatis pari fere ratione oritur, augetur ? minuitur, evanescit, epista- xi plerumque judicatur. /) Dolor capitis abdominalis, cujus causa in ventriculoj intestino, hepate, lične etc. haeret, in varias species dispescitur, quas a singulis visceribus morbo laborantibus repetere so- lent, ut igitur sit a) Dolor capitis gastricus, stomachicus, sa- burralis , qui a sordibus gastricis , a paslu , aut a crapula plerumque adgreditur, cum nau- sea, oris amaritie, vomitu, ructu, gastral- gia, torminibus, tenesmo, alvi fluxu aliisque gastricismi notis incedit, praecipue anterio- rcm capitis partem occupat, atque vomitu, alvique fluxu sive spontaneo, sive artificiali minuitur, tollilur; ingestis vero esculentis, potulentis etc. augetur, sustinelur; P) Dolor capitis hepaticus , qui irritationem , inflammationem, suppurationem , induratio* nem etc. hcpatis ; quemadmodum ille, qui lie- nis, rcnum s uteri ceterorumque visccrum in 15 imo vcntrc reconditorum adfectioncs morbo j sasj alvi obstipationes etc. comitaturj in altcr* utro capitis latcre , alterutra regione tem- porali ferocire solet. y) Dolor capitis verminosus , qui a vermibus in tubo alimentari nidulantibus profluit, ex signis helminthiasi propriis intelligitur^ atque medicamentis antheiminthicis compescitur. Haec doloris cephalici species non debet con- fundi cum illa } quam vermes vel insectae bestio- lae in caveis narium et sinuum frontalium ro- dendo } sugendo vel corpus movendo excitant, quaeque fixa et pervicaxj qua radix naši fronti ad- nectiturj aut qua alteruter sinuum frontalium si- tus est, manet nullique remedio cedit; quam fre- quens sternutatio, narium ariditas ? pruritus, aut alterutrius uberior humiditas; foetidi inde aut ex ore odoris exhalatio; vertigo subinde recurrens comitantur. Hujus doloris exempla in diversis medicorum practicorum commentariis passim oc- currunt. Vermes autem et insecta vel forinsecus in čas, quas diximus, caveas irrepunt, vel ex ovulis ibidem depositis atque exclusis prodeunt, id quod in brutis animalibus saepissime observatur. Sic e. g. culecc reptans in caveas narium et sinuum frontalium cquorum, praesertim in Hungaria^ ubi quibusdam annis frequentissimus estj penetrat ibi- que rodendo et sugendo bestiis tantos dolores ex- citat j ut rapidissimo cursu, quo sese ils libcrent, pcr campos et silvas ruant, doneč exhaustis viri* IG bus concidantj aut in laeubus fluminibusve , ubi nonnumquam furentibus similes doloris levamen quaerunt, aquarura vi suffocentur. Ouo qui equo- rum greges alunt, magnam saepe jucturain fece- runt et adhuc faciunt. Sed ad propositum rever- tamus. 2. Dolor capitis nervosus , jam acutus, jam obtusus, terebrans, tendens, vagus, plerumque repente impetit, evanescit; saepe certas periodos obire, ad suturam coronariam, ad sinciput ad- strictus, cumspasmis, convulsionibus, vomitu consensuali conjunctus esse solet. Hujus speciessc- quentes distinguuntur: dolor capitis hjrstericus, hjrpochondriacJis, melancholicus , quorum primus cum ceteris iisque diversissimis hysteriae symptomatis feminas tene ras> acrius sentientes punctionis, tensionis , vulsionis, frigoris sensu discruciat; alter viros hjpochondriacos torquet; tertius melancholicorum molestias auget. 3. Habent dolorem capitis, quem acrimo- niis in organismo humano generatis originem de- bere putant, cujusque hae fere species propo- nuntur: a) Dolor capitis arihriticus, cephalagra, arthritidis sive regularis, sive anomalae sim¬ ptoma. Prior statis temporibus, febris in- flammatoriae signis notatus, molestare, per crises solennes judicari perfectasque inter- missiones celc-brare: posterior nulli tempo- ri, nulli symptomatum ordini adstrictus, si¬ ne febri incedere solet. Haec doloris cepha- 17 lici species refrigerio , terrore, ira ctc. re- pente plerumque excitatur, intermittens, pe~ riodica, pertinax, diuturna, cum podagra, chiragra, omagra etc,. vicesniutat; ad ve- speras accessiones paroxysmosque celebrat. Ubi dolor jis externus est, velamenta capitis externa spasmus prehendit, pericranium ad suturas potissimum dolet; ubi autem intra calvariam saerit, vertiginem, temulentiam, soporera aliaque pericula inducit, id quod metastatici commune est. b) Dolor capitis venereus, syphilidis uni- versalis, inveteratae symptoma, non rite sa- natae residuum, sede in osse defixa, noctu potissimum saerus, terebrat, rodit, cum os- sis dolentis tumore, carie conjunctus est, non raro ad faciem protenditur. c) Dolor capitis scorbulicus pariter noctur- nus , premens , tendens , interdum rheu- matico simillimus, cum gingivis laxis, san- guinem plorantibus, haemorrhagia narium, vires consumente, čute maculis rubris picta aliisque scorbuti symptomatis conjunctus est. Is autem a venereo differt in eo, quod qui syphilitico torquentur, dcserto Iecto conti- nuo sat bene valent agilesque sunt: contra scorbutico laborantium artus peractis demum quibusdam laboribus exercitiisque agiliores esse consuerunt; mercurius posteriorem cum ceteris scorbuti sjmptomatis nunquam non au- get, vitamque ipsam summis saepe periculis 2 18 exponit : prioris , prudenter adhibitus , ievamen atque salutem adfert. d) Dolor capitis impetiginosas plicae polo- nicae retentaej repulsae ; tineae, scabiei } herpetiSj quemadmodum e) Dolor capitis exanthematicus erysipe- latis, scarlatinae, variolarum morbillorum ceterorumque exanthematum non rite evo- lutorum, retrogradorum etc. symptoma sae- pe diserimine plenum. Huic ordini quidam dolorem capitis brady~- peptum et physconiosum inserunt, quorum ilffe periodicus est et plerumque alterutri capitis lateri , fronti , occipiti meridiano potissimum tempore quasi faces admovet; hic cum infarctibus viscerum abdominalium, stasibus in systemate venae portarum aliisque id genus vitiis conjunc- tus quamquam non saevissimus sit 5 pertinax ta¬ lilen et molestus per integros menses annosque discruciat. h. Dolor capitis metallicus praeparatis plum- bi j hydrargyri etc. incautius adhibitis, va- poribus eorumdem špiritu adtractis originem debet, atque anteriorem vel posteriorem capi¬ tis partem tendens, premens mentem stupore adlicit, tactu, pressu immutabilis. 4. Distinguuntur tandem quaedam doloris ce¬ pi) ali c i species, quae cum vitiis organicis vela- mentorum capitis externorum, ossium cranii, membranarum j vasorum ipsiusque substantiae cerebri conjunctae sunt. Vitia haec adesse non semper audacter pronunciabis, sed ubi dolor 19 diuturnus, pertinax vehemensque vomitum, mo- rositatem animi stuporemque incomitatu habuerit, neque alius cujusquam mali ulla symptomata sedulo scrutionio detexeris, cum aliqua probilitate su- spicaberis. — Aetiologia. Praemissis igitur doloris capitis definitione et divisione, quas a modo etratione, sede et ex- tensione doloris causaeque excitantis diversitate , nec non temporis, quod dolor percurrit, dura- tione et morbi, quem comitatur sede atque indo- le repetivimus: in ipsas doloris causas nos ani- mum advertere oportet; quum neque morbi cu- jusquam natura satis intelligi, nisi perspecta il- lius origine; neque ad morbum imminentem prae- cavendum aut praesentem levandum tollendumve radicitus, cum fructu cer ti quidquam agi possit, nisi cognitis momentis, quibus morbus praepa- ratur et excitatur, atque iis, quibus excitatus sustineturj exasperatur, cum aliis complicatur, remotis, destructis, mitigatis. Causas autem doloris capitis duplices, dis- ponentes et excitantes esse, quarum priores in ipso organismo cjusr/ue rationibus internis, posteriores in externa rerum natura atque di- versis ejus ad organismum humanum vivum relationibus inveniuntur, ex generalibus cujus- que morbi rationibus colligitur. Est quoque duplex ad dolorem capitis dispcs sitio generalis et specialis. De priori illa, quum totam speciem humanam premat, nihil plane, ne- quod in aliis numquam admi- serimus, dolorem ipsum remediis, nimiam ner- vorum irritabilitatem deprimentibus 3 sopientibus : narcoticis quandoque adgredi poteris, semper tamen de corrigenda diathesi corporis vitiosa, si¬ ve ea hercditaria sive adquisita sit 5 deque remo- vendis causis , nervorum ataxiae faventibus serio cogitabis. Opio autem, laudano liquido Syden- hami, sjrupo de meconio et ceteris id genus medicamentis dolorem lenire studebis. Ouodsi ta¬ men evenerit, ut quae opium habeant, non bene ferantur, iis substitui poterunt: acida mineralia diluta, aetlier sulpburicus: liquor anodynus mi- neralis Hoffmanni, elixir acidum Halleri; emulsa ex seminibus papaveris albi } aqua destillata cx floribus violarum et papaveris rhoeados, quibus blandam et miram inesse vim anodynam et sedati- — 32 — tem practicorum experientia comprobafum ha- bemus. Ouodsi acidum primarum viarum viris hjpochondriacis aut feminis hystericis capitis do- lorem excitaverit, absorbentia cum aptis ecco- proticis et antispasmodicis juncta commode praescrfbes: si crudus apparatus in ventriculo et ejus vicinia collectus, sive a vera bile copio- sius collecta originem trahat, sive cruda unde- cumque nata colluvies sit, ansam dolori dederit, primas tartaro emetico facile tribues, si a fri- gore corpori , in primis pedibns, admisso inva- serit, potus tepidi, infusa florum sambuci, cha- momillae, acetas ammoniae, pediluvia, balnea tepida, clysteres emollientes, calore et perspi- ratione cutanea toto corpore aequabiliter fusis, magnum plerumque levamen ferent. — lllis vero, quae supra de corrigenda dia- thesi corporis vitiosa meminimus, et sapienter ordinato regimine diaeletico, et aptis cuique individuo medicinis satisfacere conaberis. Oua- propter homines, qui desidem vitam agunt, in aere libero, puro atque sicco, motuque, cui vi- res corporis pares sint, subinde versari, cibo etiam et potu, quem infirma machina digestoria facile capiat conficiatque, uti jubebis; alvi deni- que quotidianam, neque tamen profusam eva- cuationem procurare studebis, quod solo saepe regimine diaetetico consequeris : sin minus, ap¬ tis eccoproticus , frictione abdominis et cljr- 33 steribus saepius adplicitis motum intestinorum' peristalticum leniter impelles. Oirnrn in hac doloris specie nimia nervo- rum mobilitas , et magna organorum vitae plasticae inservicntium debižiias , quarum alte- ra alterius mater et soboles nutrixque, aut utra- que ejusdem stirpis gemina propago esse qotest, plerumque, quasi societate sororia junctae, in aegrorum miserias conspirent: magnum profeclo laborem susceperis, si diathesin corporis vitiosam corrigere dtque emendare veliš. Namque fere contrariis remediis indigent: altera antispasmodi- cis šopiri se rult, altera tonicis roborari. Ouod* si priori indulseris, posteriorem augebis, et si posteriori obediens fueris, anxietates, gastralgias, nauseas, vomitus, tormina, diarrhoeas, tenes- mos provocabis. Prudenter tamen feceris, si mi. tigato dolore tonica leviora exhibeas, et ubi haec ipsa non bene cesserint, cum aptis antispasmo- dicis conjungas. Tandem nihil minus in hoc genere, quam festinationem temcri(atemque con- venire, et sat celeriter fieri, quidquid fiat satis bene, arbitrare. In dolore capitis arthritico reguldri febriš comitis praecipuaratio haberi cjusque indoli magis vel minus phlogisticae respondens curandi mctho- dus antiphlogistica institui debet. Id tamen magno opere cavendum est,- ne immoderatis sanguinis profusionibus alvique evacuationibus organismi vircs exhaurianlur, autcrises, quas natura inten- dit, impediantur, interrumpantur, perturbentur. 3 —. 34 In dolore capitis arthritico irregulari, cau- sam, quac arthritidem a regulari tramitc dimovit, cognoscerc, atque removere, ct materiam dolori- ficam ad alias, minus nobiles corporis partes, et potissimum ad manuum pedumve articulos, qui propria arthriticorum dolorum sedes sunt, abdu- ccrc oportetj quemadmodum in dolore capitis cxanlhematico aut impetiginoso, qui a repulsis, retrogradis aut non rite evolutis cfllorescentiis cu- taneis invadit, has ipsas efflorescentias provoca- rc, reducere aut simili quodam cxanthemate ar- tiliciali supplerc necesse est. In' dolore capitis spphilitico vidcndum cst, utrum luis vencreae universalis, inveteratae sym~ ploma sit, an ineptc discussae residuum, an dc- nique imprudentis therapiae progenies, morbi mercurialis comes: id quod non raro difficilem habet distinctionem. Verumtamen ubi decisum crit j dolorcm capitis sjphilidis universalis sim¬ ptoma esse , aegri rationibus non repugnantibus , incrcurii usum facies, qui quo facilius feratur salubrioresque effectus edat, cum aliis medicamen- tis, quorum virtutem salutarem mcdicorum expcri- cntia comprobavit, conjugendus erit; si vero ae¬ gri rationes impedimento sint, quo minus continuo hydrargiruin adhibeatur, his demuin correctis ad sjiphilidis spccificam therapiam transitus ficri poterit. Atquc ita sjphilide prudenter devicta, ipse dolor capitis tollctur. Ouodsj dolor capitis, syphilidis non apte dis¬ cussae residuum lit, ad cum profligandum decoctu 55 lignorum sudorifera cnm fructu adhibcri potcrunf, Haec nonnulli , praesertim si iis addilum sit anti- monium crudum cum putaminibus nucum viridi- bus, tanti faciunt, ut iis contumacissimas lues vencreas, quae mercurii vim cludant, pcrcurari adseverent. Ouod tamen alii non ita tenendum do¬ cent, acsi nunquam istiusmodi remedia spera fal- lerent; vcrura saepius accidere, ut frustra eslii- beantur. Ouod ubi contingit, ct ccrta luis ve- nerae indicia adsunt, a d hydrargyrum tamquam tUtissimum praesidium confugiunt. Ubi tandem dolor capitis morbi, qui impru« denti hydrargyri abusu excitatur, mercurialis symptoma est, primum omnia, quae curandis ca« chexiis in genere conveniunt, tuin quibus in ha c mali specie singularem virtutem medicatam ines- se usu combropatum liabemus, sedulo praestan- da sunt. Regimine igitur diaetetico et ceteris, quae singulis aegrorum rationibus respondcant, rite ordinatis, sulfur et sulfureta et balnea sulfu- rata, chloridum calcis , alealia pura aut acido carbonico impraegnata aliaque id gcnuSj quae quasi specilicis in hoc genere morbi viribus pollcnt, tum medicamenta amara , amara aromatica, nu- trientia, quac aut sola virtute contrahente aut nu- triente simul et excitante ? tandem quae peculiari vi, quam habent, antiseptica impediunt, quomi- nus substantiae organicae in putredinem abennt, acida vegetabilia et mineralia utiliter adhibcri po« terunt. 36 In eo etiam, qui scorbuticorum calamitates auget, dolore capitis , quemadmodum in quocum- que alio symptomatico , primurn causarum , quae morbum primariunij scorbutunij excitant atque excitatum sustinent, vi s nocendi tolli, reprimi: tum vires corporis jacentes erigi; partibus solidis majus robur, fluidis major vis coagulandi resli- tui; digestio prava corrigi, emendarique, sabur- rae evacuari, infarctus solvi debent. Ouibus po- stulatis bene ordinato animi et corporis regimine et medicamentis, quae stimulus blandus roburque et vis antiscptica comnicndant, satisficri po= terit. — Theses defendendae 1. Non cst arbitraria, neque a theoria pendens crronea, sed propriis organismi vivi rationibus fundata morborum in idiopathicos et sympathicos divisio. 2. Oui arcanis , ut vocant, universalibus et spe- cilicis dolores capitis curant, periculosas vitae in- sidias parant. 3 . Vaccina et vaccinalio in Stjriae, Carinthiae, Carnioliac gcnte slovenica propriis nominibus ca- rentcs, cum variolis et variolarum insitione male confunduntur. 4 . Sunt quacdam genera librorum medico-po- pularium quandoque utilia et nccessaria. 5 . Non videtur semen inaris pcr tubas Fallopia- nas ad ovaria fcmcllae deferri dcbere, ut con- cipiat. 6 . Ab utro parcnte discrimen sexus generatae prolis depcndeat, neque ingeniosissimis theoriis 38 explicueris , nec arbitrariis artificiis confeceris : adnotatio tamen naturae artis quamdam specieni parere posse videtur. 7 . Castratio canum est certissimum adminiculum hydrophobiam aliaque mala ex his bestiis oriunda praevertendi. 8 . Est igitur dignissima, quae publioe impe- retur. 9 . Venena inanimalia mammalia eodcm modo ac in hominem agere probabile est. 10 . Hypothesis, qua statuitur, et qnoscumque morbos et quaecumque entozoorumgenera inflam- matione generari , difficiles habet explicatus. »aca '