Macher NiöcchiMt. Iichalt: I. Epistola encyclica Sanctitatis Suae, Leonis P. P. XIII. ddo. 29. Iunii 1881. — II. Aufruf zu Beiträgen für die Kirche zu Feistritz inber SBocheiit. — III. Sammlung für die Abbrändler von Zirklach und Grafenbrunn. — IV. Chronik der Diözese. I. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA ^ ^ ^ ^ H n n_ EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES % VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Diuturnum illud teterrimunique bellum, adversus divinam Ecclesiae auctoritatem susceptum, illuc, quo proclive erat, evasit; videlicet in commune periculum societatis humanae, ac nominatim civilis principatus, in quo salus publica maxime nititur. — Quod hac potissimum aetate nostra factum 6sse apparet. Cupiditates enim populäres quamlibet imperii vim audacius hodie recusant, quam antea: ßt tanta est passim licentia, tarn crebrae seditiones ac turbae, ut iis qui res publicas gerunt non solum denegata saepe obtemperatio, sed ne satis quidem tutum incolumitatis praesidium relictum esse videatur. biu quidem data est opera, ut illi in contemptum atque odium venirent multitudini, conceptaeque flammis l&vidiae iam erumpentibus, satis exiguo intervallo summorum principum vita pluries est aut occultis •ösidiis aut apertis latrociniis ad internecionem expetita. Cohorruit tota nuper Europa ad potentissimi htiperatoris infandam necem: attonitisque adhuc prae sceleris magnitudine animis, non verentur perditi Amines in ceteros Europae principes minas terroresque vulgo iactare. Haec, quae sunt ante oculos, communium rerum discrimina, gravi Nos sollicitudine afficiunt, securitatem principum et tranquillitatem imperiorum una cum populorum salute propemodum in singulas k°ras periclitantem intueamur. — Atqui tarnen religionis cliristianae divina virtus stabilitatis atque ordinis e6regia firmamenta reipublicae peperit, simul ac in mores et instituta civitatum penetravit. Cuius virtutis exiguus neque postremus fructus est aequa et sapiens in principibus et populis temperatio iurium **9tie officiorum. Nam in Christi Domini praeceptis atque exemplis mira vis est ad continendos tam ^ parent, quam qui imperant in officio, tuendamque inter ipsos eam, quae maxime secundum naturam conspirationem et quasi concentum voluntatum, unde gignitur tranquillus atque omni perturbatione 11 carens rerum publicarum cursus. — Quapropter cum regendae Ecclesiae catholicae, doctrinarum Christi custodi et interpreti, Bei beneficio praepositi simus, auctoritatis Nostrae esse iudicamus, Venerabiles Fratres, publice commemorare quid a quoquam in hoc genere officii catholica veritas exigat; unde illud etiain emerget, qua via et qua ratione sit in tarn formidoloso rerum statu saluti publicae consulendum. Etsi liomo arrogantia quadam et contumacia incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tarnen assequi potuit ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas; ne principio vel capite, a quo regatur, destituta societas dilabatur et finem consequi proliibeatur, cuius gratia nata et constituta est. — Verum si fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhibere ad vim eins elevandam, maiestatemque minuendam: idque maxime saeculo XVI, cum infesta opinionum novitas complures infa-tuavit. Post illud tempus non solum ministrari sibi libertatem largius, quam par esset, multitudo contendit: sed etiam originem constitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio contingere. Immo recentiores perplures, eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculo philosophorum nomen inscripserunt, omnem inqiunt potestatem a populo esse; quare qui eam in civitate gerunt, ab iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, revocari possit. Ab bis vero dissentiunt catholici homines, qui ius imperandi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio. Interest autem attendere hoc loco, eos, qui reipublieae praefuturi sint, posse in quibusdam caussis voluntate iudicioque deligi multitudinis, non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus: neque mandatur imperium, sed statuitur a quo sit gerendum. — Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis: nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit, et in communem utilitatem intentus. Quamobrem salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublieae, quod aut ipsorum ingenio, aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat. Ceterum ad politicum imperium quod attinet, illud a Deo proficisci recte docet Ecclesia; id enim ipsa reperit sacris Litteris et monumentis christianae vetustatis aperte testatum; neque praeterea ulla potest doctrina cogitari, quae sit magis aut rationi conveniens, aut principum et populorum saluti consentanea. Revera liumani potentatus in Deo esse kontern, libri Veteris Testamenti pluribus locis praeclare confirmant. Per me reges regnant, .... per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam. Atque alibi: Praebete aures vos qui continetis nationes, .... quoniam data est a Deo potestas vobis et virtus ab Altissimo.2) Quod libro Ecclesiastici idem continetur: In unamquamque gentem DeuS praeposuit rcctorem.s) — Ista tarnen, quae Deo auctore didicerant, paullatim homines ab ethnica super-stitione dedocti sunt; quae sicut veras rerum species et notiones complures, ita etiam principatus ger-manam formam pulchritudinemque corrupit. Postmodo, ubi Evangelium christiaaum affulsit, veritati vanitas cessit, rursumque illud dilucere coepit, unde omnis auctoritas manat, nobilissimum divinumque principium. — Prae se ferenti atque ostentanti Praesidi romano absolvendi condemnandi potestatem, Christus Dominus, non liaberes, respondit, potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuperd) Quem locum s. Augustinus explanans, Discamus, inquit, quod dixit, quod et per Apostolum doeuit, qu^ *) Prov. VIII, 15-16. *) Sap. VI, 3, 4. ') Eccl. XVII, 14. «) Ioan. XIX, 11. non est potestas nisi a Deo. Doctrinae enim praeceptisque Iesu Christi Apostolorum incorrupta vox resonavit tarn quam imago. Ad Romanos, principum ethnicorum imperio subiectos, Pauli est excelsa et plena gravitatis sententia: Non est potestas nisi a Deo; ex quo tamquam ex causa illud concludit: Princeps Dei minister est. 2) Ecclesiae Patres hanc ipsam, ad quam fuerant instituti, doctrinam profiteri ac propagare diligenter studuerunt. Non tribuamus, s. Augustinus ait, dancli regni et imperii potestatem, nisi vero Deo. 3) In eamdem sententiam s. Ioannes Chrysostomus, Quod principatus sint, inquit, et quod alii imperent, alii subiecti sint, neque omnia casu et temere ferantur .... divinae esse sapientiae dico. 4) Id ipsum s. Gre-gorius Magnus testatus est inquiens: Potestatem Imperatoribus ac regibus caelitus datam fatemur. 5) Immo sancti Doctores eadem praecepta etiam naturali rationis lumine illustranda susceperunt, ut vel Üs, qui rationem solam ducem sequuntur, omnino videri recta et vera debeant. — Et sane homines in civili societate vivere natura iubet, seu verius auctor naturae Deus: quod perspicue demonstrant et niaxima societatis conciliatrix loquendi facultas et innatae appetitiones animi perplures, et res necessariae wultae ac magni momenti, quas solitarii assequi homines non possunt, iuncti et consociati cum alteris assequuntur. Nunc vero, neque existere neque intelligi societas potest, in qua non aliquis temperet singulorum voluntates ut velut unum fiat ex pluribus, easque ad commune bonum recte atque ordine impellat: voluit igitur Deus ut in civili societate essent, qui multitudini imperarent. — Atque illud etiam wagnopere valet, quod ii, quorum auctoritate respublica administratur, debent cives ita posse cogere ad parendum, ut bis plane peccatum sit non parere. Nemo autem hominum habet in se aut ex se, unde possit huiusmodi imperii vinculis liberam ceterorum voluntatem constringere. Unice rerum omnium procreatori 6t legislatori Deo ea potestas est: quam qui exercent, tamquam a Deo secum communicatam exerceant Decesse est. Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. 6) Quod perspicitur idem in omni genere potestatis. Eam, quae in sacerdotibus est, proficisci a Deo tarn est cognitum, ut ii apud omnes populos ministri et habeantur et appellentur Dei. Similiter potestas patrumfamilias expressam retinet quamdam effigiem ac form am auctoritatis, quae est in Deo, a quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. 7) Isto autem modo diversa genera potestatis miras inter se habent similitudines, cum quidquid uspiam est imperii et auctoritatis, eius ab uno eodemqne mundi opifice et domino, qui Deus est, origo ducatur. Qui civilem societatem a libero hominum consensu natam volunt ipsius imperii ortum ex eodem Lonte petentes, de iure suo inquiunt aliquid unumquemque cessisse, et voluntate singulos in eius Se contulisse potestatem, ad quem summa illorum iurium pervenisset. Sed magnus est error non videre, id quod manifestum est, homines, cum non sint solivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos: ac praeterea pactum, quod praedicant, est aperte commentitium et fictum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis, quantum tutela reipublicae et communes civium utilitates requirunt. Ea autem decora et praesidia universa tune Solum est habiturus principatus, si a Deo augusto sanctissimoque fonte manare intelligatur. Qua sententia non modo verior, sed ne utilior quidem reperiri ulla potest. Etenim potestas rectorum civitatis, si quaedam est divinae potestatis communicatio, ob hanc ipsam caussam continuo i) Tract. CXVI. in Ioan. n. 5. *) Ad Rom. XIII., 1, 4. 3) De Civ. Dei, lib v, cap. 21. «) In epist. ad Rom. homil. XXIII., n. I. 6) Epist. lib. II., epist. 61. «) Iacob. IV., 12. ') Ad Ephes. III., 15. 11* adipiscitur dignitatem humana maiorem: non illam quidem impiam et perabsurdam, imperatoribus ethnicis divinos honores affectantibus aliquando expetitara, sed veram et solidam, eamque dono quodam acceptam beneficioque divino. Ex quo subesse cives et dicto audientes esse principibus, uti Deo, oportebit non tarn poenarum formidine, quam verecundia majestatis, neque assentationis caussa, sed conscientia officii. Qua re stabit in suo gradu longe firmius collocatum Imperium. Etenim istius vim officii sentientes cives, fugiant necesse est improbitatem et contumaciam, quia sibi persuasum esse debet, qui politicae potestati resistunt, lios divinac voluntati resistere; qui honorem recusant principibus, ipsi Deo recusare. Ad lianc disciplinam Paulus Apostolus Romanos nominatim erudiit; ad quos de adliibenda summis principibus reverentia scripsit tanta cum auctoritate et pondere, ut nihil gravius praecipi posse videatur. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Beo: quae autem sunt, a Beo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Bei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt .... Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. !) Et consentiens est Principis Apostolorum Petri in eodem genere praeclara sententia: Subiecti estote omni kumanae creaturae propter Beim, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam a Deo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Bei. 2) Una illa hominibus caussa est non parendi, si quid ab iis postuletur quod cum naturali aut divino iure aperte repugnet: onmia enim, in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur, aeque nefaS est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut prin-cipum iussa negligere, Iesu Christo parendum est reddere iubenti quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Bei Beo, 3) atque ad exemplum Apostolorum animose respondendum: Obedire oportet Beo magis quam hominibus. 4) Neque tarnen est, cur abiecisse obedientiam, qui ita se geraut, arguantur; etenim si prin-cipum voluntas cum Dei pugnat voluntate et legibus, ipsi potestatis suae moduin excedunt, iustitiamque pervertunt: neque eorum tune valere potest auctoritas, quae, ubi iustitia non est, nulla est. Ut autem iustitia retineatur in imperio, illud magnopere interest, eos qui civitates administrant intelligere, non privati cuiusquam commodo politicam potestatem esse natam; procurationemque reipu-blicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum .quibus commissa e.,t, geri oportere. Prin-cipes a Deo optimo maximo, unde sibi auctoritas data, exempla sumant: eiusque imaginem sibi in administranda republica proponentes, populo praesint cum aequitate et fide, et ad eam, quae necessaria est, severitatem paternam caritatem adhibeant. Huius rei caussa sacrarum Litterarum oraculis monentur, sibimetipsis Regi regum et Domino dominantium aliquando rationem esse reddendam; si officium dese-ruerint, fieri non posse ut Dei severitatem ulla ratione effugiant. Altissimus interrogabit opera vestr<* et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, .... horrendt et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum Ins qui praesunt fiet .... Non enim subtrahd personam cuiusquam Beus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ip& fecit et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 5) Quibus praeceptis rempublicam tuentibus, omnis seditionum vel caussa vel libido tollitur: in tuto futura sunt lionos et securitas principum, quies et salus civitatum. Dignitati quoque civium optim6 consulitur: quibus in obedientia ipsa concessum est decus illud retinere, quod est hominis excellentia6 *) Ad Rom. XIII., 1, 2, 6. -> I Petr. II., 13—15. ») Matth. XXII., 21. «) Actor. V., 29. 5) Sap. VI, 4, 5, 6, 8. consentaneum. Intelligunt enim, Bei iudicio non esse servum neque liberum; unum esse Dominum omnium, divitem in omnes qui invocant illum ’) se autem idcirco subesse et obtemperare principibus quod imaginem quodammodo referant Dei, cui servire regnare est. Hoc vero semper egit Ecclesia, ut christiana ista civilis potestatis forma non mentibus solum inhaeresceret, sed etiam publica populorum vita moribusque exprimeretur. Quamdiu ad gubernacula reipublicae imperatores ethnici sederunt, qui assurgere ad eam imperii formam, quam adumbravimus, superstitione prohibebantur, instillare illam studuit mentibus populorum, qui simul ac christiana instituta susciperent, ad haec ipsa exigere vitam suam veile debebant. Itaque pastores animarum, exempla Pauli Apostoü renovantes, cura et diligentia summa populis praecipere consueverunt, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire:2) item orare Deum pro cunctis hominibus, sed nominatim pro regibus et oninibus qui in sublimitate sunt: hoc enim acceptum est coram Salvatore nostro Deo. 3) Atque ad lianc rem omnino praeclara documenta christiani veteres reliquerunt: qui cum ab imperatoribus ethnicis iniu-tissime et crudelissime vexarentur, nunquam tarnen praetermiserunt gerere se obedienter et submisse, plane ut illi crudelitate, ist! obsequio certare viderentur. Tanta autem modestia, tarn certa parendi voluntas plus erat cognita, quam ut obscurari per calumniam malitiamque inimicorum posset. Quamobrem