Micher Diört(ttublali Nr. Al. Anhalt: 60. Literae pastorales Archiepiscoporum et Episcoporum Austriae ad Clerum. — 61. Facultates quoad Regularium bona vendendi. locandi etc. prorogatae. — 62. Quaestiones pro conferentiis pastor. anni 1892. — 63. Die Besorgung und Entlohnung des Religionsunterrichtes an den öffentlichen Volksschulen Kraius betreff. Erlaß des k. k. Landesschnlrathes, — 64. Einladung zur Einsendung des Prä-nnmerationspreises für das „Diöcesanblatt" pro 1891. — 65. Concurs-Verlautbarung. — 66. Chronik der Diöeese. lrnnfffm mmni *^*. ^ ^ •'j'» PJ'- vjs.1 1 ✓jn.1 60. INFEASCRIPTI ARCHIEPISCOPI ET EPISCOPI AUSTRIAE DILECTO ET VENERABILI CLERO SUO SALUTEM IN DOMINO! Venerabiles fratres! In praeclarissima illa epistola, quam dedit ad nos Sanetissimus Dominus noster die 3. mensis Martii anni currentis quamque vobiscum communicavimus, dicit se laetari, in Austria nostra „tarn multa esse tamque egregia in omni recte factorum genere vel studia vel opera“. Quae quidem verba Sanetissimus Pater ad venerabilem quoque clerum laetus refert si-mulque ei monita quaedam addit, quae nos in sequentibus litteris aliquantulum volumus illustrare. I. Jure merito Sanctitas Sua ingemit super crescentem erga s. Ecclesiam hostilitatem. „Neque „sine acerba fuit aegritudine conspexisse Ecclesiae „hostes, pessimo foedere conjuratos, moliri ac ten-„tare omnia, ut admirabile istud aedificium, quod „perfugio humani generis extulit Deus, convellerent „atque adeo, si fleri posset, exscinderent. — Quae „nimirum longe lateque in Ecclesiam Christi ardet „ dimicatio, etsi variis pro varietate locorum ar-„tibus armisque exercetur, hanc demum unam „habet eandemque rationem belli praescriptam: a „familiis, a scholis, a legibus, ab institutis vestigia „religionis deiere omnia, Ecclesiam ipsam faculta-„tibus suis et insigni qua pollet in commune bonum „virtute spoliare, perniciosissimam errorum pestem „in omnes venas domesticae civilisque communi-„tatis infundere. . . Ex tantis catholico nomini „injuriis illatis multa in nationes ingentiaque mala „profluxerunt et proflaunt . . . Neque alia sane „erant consecutura; nam debilitato eove deterius „rejecto firmitatis praesidio, religione, nutant omnia „et labefactantur ipsius fundamenta civitatis.“ Nos igitur vosque, venerabiles fratres, Sanctis-simus Pater advocat, ut simus ejus in propugnanda fide catholica tuendaque societatis humanae salute adjutores fideles. Quae tarnen verba Vicarii Christi certissime non ad bellum nos evocare volunt: Jesu Christi enim servi non pugnant pugnandi libidine; aeque nos potius pacem amemus, ac Jesus Christus amavit eam; sed pacem veram, quae de corde puro, de conscientia bona et de fide non ficta profluit, non falsam, quae fideles nobis creditos contra incursus in summa eorum bona aeternaque factos traderet indefensos et inermes. Neque aliud actiones nostras dirigat gubernetque oportet nisi 18 Dei amor, qui a nobis expostulat, ut animas semper in omnique rerum vicissitudine dooeamus, in veri-tate conservemus et contra errores corruptelasque temporum decursu Orientes securas reddamus. Vobis, animarum pastores! qui nobiscum vocati estis ad regium vexillum christianae fidei mornmque christianorum sustentandum, vobis in hoc mundo, e quo sensum christianum delere conantur, predifficile munus ineumbit, cujus pon-dere oppressi facile animum demittere tentaremini effusumque delendi nominis christiani aestum perni-ciosum suum cursum, peragere sineretis. At sint licet maximae difflcultates vobis superandae; mi-nentur licet frustratae spei deceptiones: zelus sal-vandi animas, quas Christus Dei Filius sanguine suo redernit, omnem pusillanimitatem superet fu-getque necesse est. Non licet subtrahere vos neque desinere duces esse in pugna, qua certatur pro gravissimis sanctissimisque hominum bonis. Eeco-gitate vero, dilectissimi fratres, eo validiores vos fore, eoque feliciores eventu in hac pugna pro sanctissimis Dei Ecelesiaeque juribus committenda, quo magis liune finem solum intueamini omniaque studia aliena e munere vestro exscindatis: quo magis vita vestra sublimi status vestri dignitati sit conformis; quo magis in eis, quae tractatis, concordes sitis inter vos unionemque illam re vera colere studeatis, quae vos cum praesulibus vestris conjungat oportet. Vos estis sal ad hoc destinatum, ut morum putredinem a populis arceatis: noiite permittere, fratres dilectissimi, ut sal evanescat et putridum fiat saecularibus studiis inserviendo. Quo magis ejusmodi studia a christianae fidei principiis aliena sunt hominumque genus odio discordiisque scindunt, eo magis sacerdotibus ineumbit, ut unionis per Jesum Christum sociandae vexillum extollant, ut animos contrariis studiis separates reconcilient, ut omnibus omnia esse, sicut ait Apostolus, stu-deant mundumque convincant esse arctissimam omnium populorum unionem in Ecclesia catholica fundatam. Utinam muneris vestri labores non fru-stretis sectando consilia ab Ecclesiae mente aliena! Utinam omnia vestra studia hunc in finem diri- gatis. Christus in omnibus et Christus super omnia! Neque ullo modo hominum voluptatibus serviatis neque cedatis, sed cura indefessa gregi vobis concredito adhibita vitaque omni culpa pura ovibus vestris sal terrae sitis verique benedictionis fontes! Vacate quotannis, si fieri potest, sacris exercitiis, quibus spiritum vocationis optime renovare debe-atis. Nec minus illam tueamini auctoritatem, quae Christi Domini verbo Sanctique Spiritus operatione in Ecclesia perseverans vestrae ipsorum auctori-tatis radix est atque origo; ita ut unitate con-cordiaque nobiscum arctissime conjuncti phalangi illi similes sitis, qua Oedeon prostravit Madianitas. II. Inter remedia vero temporum nostrorum peri-culis adhibenda Summus Pontifex PP. Leo XIII. in praeclarissimis litteris encyclicis die 20. rnensis Aprilis 1890 editis imprimis expostulat, „ut mores corrigantur et pietatis sensus augeatur.“ Veram equidem pietatem colere virtutesque fovere gravis-simi momenti est radixque salutis humanae socie-tatis. Quod vero munus prae omnibus clero in-cumbit. Quamobrem, venerabiles fratres, omnem ope-ram impendite, ut ad sacra publica fideles alli-ciatis summa cum dignitate et decore ea cele-brando, diligenter tempus pro eis peragendis sta-tutum servando nimiamque prolixitatem evitando. Indesinenter edocete oves vestras quaecumque sunt necessaria ad aeternam salutem, sed in conci-onibus argumentis quoque solidis atque sermonis ornatu mentes capere animosque movere studete. Frequentiorem dignumque Sacramentorum usum commendate, sed commodam quoque eis utendi occasionem praebete, ne ullo praetextu excusari possint monita vestra spernentes. Ut breviter di-camus, omnia officia erga fideles cu'rae vestrae commissos vobis incumbentia adimplete secundum cor exemplarque Jesu Christi, pastoris divini, qui doeuit nos, ut in omnibus viis interque omnes aerumnas sedulo quaeramus oves perditas. Gregibus vestris interdum singulärem quoque renovandi et redintegrandi spiritum pietatis occa- sionem praebeatis, ad quem finem saeras missi-ones praeprimis aptas esse compertum habetis. Militibus curae vestrae commissis magnaru impendite sollicitudinem; ubi vero curati militares funguntur concordiam cum eis fovete auxiliumque eis pro viribus praebete. Grravissimum vero nobis esse videtur, ut reli-giosis juventutis indigentiis provideatis. „Nam ea“, ut inquit Sanctissimus Pater in suis litteris ency-clicis Humanum genus d. d. 20. Aprilis 1884, „spes est societatis humanae“. In praesenti omne, quod in nobis est, Studium adhibendum erit, ut animi parvulorum. quos Salvator Noster singulari complectitur amore, fide catholica ejusque prae-ceptis atque divinae gratiae conciliandae viis se-dulo et aceurate instituantur. Quae vero docetis parvulos, ea sint plana, enucleata, polita, ad inge-nium eorum accommodata, cognitu perfacilia, iterum atque iterum pertraetata, tali ardore et fervore proposita, ut mentes illuminent cordaque allioiant. Quamobrem vobis commendamus magnopere, ut ubi fieri potest, pro pneris puellisque in scholis eongregatis singulis diebus festivis et Dominieis missae Saorifloium oum brevi hornilia ab officio divino pro adultis parochianis separatum cele-bretis. Imprimis satagite, ut pueri puellaeque quam accuratissime ad prim am confessionem, qua nihil est gravius, praeparentur; a prima enim pendent fere omnes vitae ulterioris Confessiones; neque omittatis ad alias quoque Confessiones sedulam instructionem reiterare. In excipiendis autem con-fessionibus magna patientia et invicta caritate paterna vos armetis neque nimia celeritate eas tractetis, sed potius alios confessarios in vestrum subsidium adhibeatis. Onus difficile, labor fruc-tuosus! Nec minus commendatam volumus zelo vestro pastorali adultam juventutem, quae schola absoluta e domo patria ad alia transit ediscenda vel trac-tanda. Quorum parentes haud raro omnia se optime fecisse putant, si filios filiasve, cura salutis eorum omnino fere posthabita, in quolibet loco colloca-verint. Attamen quis vestrum est, qui nesciat, aetatem juvenilem permultis et internis et externis tentationibus periculisque esse expositam, unde accidit, ut tot adolescentes a fide deficiant moresque corrumpant? Cui ovium parti eximiae maximam, hortamur, adhibeatis curam, ut juventus annis peractis periculosis conscientiam servet immacu-latam. Quamobrem pueros puellasque in pias so-dalitates congregate, et ut instructioni ehristianae adsint, quantum fieri potest, curate. Quae quidem supra vobis exposuimus, ad ordinariam curam pastoralem spectant, sed saepius evenit, ut pastores ovium extraordinario modo curam animarum exercere debeant, e. gr. pro fa-mulis domesticis ancillisque instituenda missa prima summo mane diebus festivis et Dominieis, pro opificibus concionibus vespere illis diebus haben-dis etc. Huic labori nolite vos subtrahere, ut cum Apostolo jure dicere possitis: „Caritas Christi urget nos.“ *) III. Perpendite vero, fratres dilectissimi, tempore nostro plus a vobis requiri quam ut impleatis officia curae pastoralis stricto sensu nuncupata. Neque enim hodie sufficit sacris functionibus in-cumbere intra templorum parietes. Sacerdos Omnibus gregis concrediti necessitatibus consulere et servire debet maximeque ad se pertinere sciat de omnibus, quae ejus salutem fovere possint. Meminisse enim juvat, quod alt Apostolus: „Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?“ 2) „Omnibns omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.“ 3) Itaque vestrum quoque est dirigere societates illas ecclesiasticas, quibus ut fideles populi nomen dent, hortante Summo Pontifice per litteras pasto-rales monuimus. Hoc quoque munus religiosa industria exsequamini tanquam Dei et Ecclesiae negotia tractantes et memores monitionis, quam dedit 8. Paulus discipulo suo dilecto Tito: „In omnibns te ipsum praebe exemplum bonorum operum.“ 4) — et iterum Timotheo, cui praecepit: 1) II. Cor. 5, 14, 2) II. Gor. 11, 29. s) I. Cor. 9. 22. 4) Tit. 2, 7. „ Exemplura esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.“ *) Quas inter societates prae omnibus vobis commendamus praeolara illa sodalitia, quae a S. Vineentio, 8. Elisabeth et B. Agnete nuncupata aliaqne hujusmodi pro scopo habent juvandi pau-peres. Hae eonsociationes antiquam illam pauperum curam continuata pietate vere exercent, quae a primis jam temporibus viguerat in Ecclesia adeoque nulla alia ratione compensari possunt; neque per nova illa nostri temporis beneflcentiae colendae sodalitia, quae philantropiae splendidum nomen sibi arripiunt, neque per novissima illa haereticorum studia, qui antiquam Ecclesiae curam pauperum restauraturos se esse gloriantur, ecclesiasticam autem calumniari non desinunt. Itaque sodalitatibus illis ecclesiasticis favete, quae non solum ut cor-porales spiritualesque miserias tollant propositum sibi habent, sed ipsos quoque sodales sanctificare satagunt. Porro societatem christianarum matrum fami-lias commemoramus, cujus summopere salutares cerni possunt fructus; societates deinde juvenum virginumque, quae optime congregationum B. Mariae Virg. nomine et tutela nuncupatarum forma florent, sodalitia quoque opiflcum tum tironum, tum adju-torum, tum magistrorum, foedera mercatorum virorumque catholicorum, nec minus foedera ad conficienda paramenta cultui divino inservientia, sodalitates denique operariorum tarn virorum quam mulierum: quae omnia vobis ad parochiarum ve-strarum circumstantias respectu habito, enixe com-mendata volumus. Equidem gaudemus, venerabiles fratres, quod inter vos haud pauci inveniantur presbyteri, qui magna industria hanc vineae Dominicae partem colunt et societates erigendo et bene eas dirigendo. Scimus insuper, quantum novum onus hisce monitis humeris vestris imponere studeamus. Ast proh dolor! numerus operariorum tarn exiguus est! Attamen laboribus istis se subducere non licet; apostolicas autem zelus animarum numerum vestrum ') I. Tim. 4, 12. augebit laboresque atque aerumnas cumulatas red-det suaviores. Erga divinum pastorem amor, cujus ministri sumus, fervorem vobis infundet et ab erroribus vos praeservabit. Neque enim nescimus, venerabiles fratres, in hac cura cum sodalitiorum christianorum directione conjuncta haud pauca vobis parari pericula, quam-obrem monitos vos volumus de quibusdam magni momenti rebus, quibus attendentes securi tutique esse possitis, Societates istae, de quibus sermo est, eccle-siasticae sunt; ecclesiasticae igitur subsint direc-tioni; quae in singulis parochiis eriguntur, parocho proprio ejusque cooperatoribus subditae sint, ceterae vero alii viro ecclesiastico. Praeses vero eonsul-torve spiritualis societatum ab Ordinario loci de-signetur necesse est. Cum vero animarum consensus vires multi-plicet, in quibusdam sodalitatibus consonum est, ut consociationes instituantur totam dioecesim sive majorem ejus partem amplectentes; semper vero praesidi dioecesano aeque ab Ordinario loci nomi-nando subsint. Omnes autem praesides seu consultores loci Ordinario rationem de gubernio societatum reddere tenentur. Scitis denique, fratres dilectissimi, non decere clericos per negotia saecularia a divino minister!o abduci, quae ipsa pericula haud exigua aiferunt. Quare districtissime prohibemus, ne praesides con-sultoresve spirituales, si quae forsan pecuniae de-ponantur, earum curam suscipiant, quod prae-ceptum ad societates saeculares non spectat. Ourate praeterea, ne oblectationum libido pestis ista temporibus nostris longe lateque dominans, societates invadat. Permittentes vero aliquam sub-inde festivitatem videte, ne brevi temporis inter-vallo se excipiant omnibus sedulo exclusis, quae offendiculo esse possint. Ipsi denique vigilate, ne periculis in directione societatum piarum vobis imminentibus succumbatis, vosque ubique et in omnibus ut Dei ministros exhibete. Tempora mutata novas inter homines indi-gentias invenerunt. Peculiariter vero nostris tem-poribus necesse est inopiae in dies crescenti gras-santique paupertati remediis aptis mederi sata-gamus. Consoeiationes diversae jam ortae sunt, quae medicinam illam praebent. Agricolarum dieimus societates, consoeiationes quae pro scopo habent excipiendi pueros puellasve feriarum tempore in locis sanitati conducentibus, curandis reis e carceribus dimissis opem ferre. Hae inquantum pro-positos habent flnes, attamen catholicae fldei non adversantur nee fundamentis nituntur anticbristi-anis, omnino non curare, fratres dilectis simi, non potestis. Ad tollendas autem quasdam novas temporum necessitates in Ecclesia ipsa orta sunt remedia et a religiosis praesertim famiiiis coluntur. Pertinent huc instituta puerulis custodiendis educan-disque destinata, scholae porro ediscendi rei fami-liaris administrationem, nec non artium juvan-darum acusque tractandae causa institutae. Quae instituta a religiosis famiiiis maxima dexteritate atque diligentia gubernata partem magnam ad solvendam socialem, quae dicitur quaestionem habent et apud inferioris mediaeque classis homines maiorem in dies gratiam flduciamque sibi conciliant. Hac accedit, quod piae moderatrices sive directe sive indirecte alumnorum animos movere nituntur, ut excitent in eis solidum omnique tempore perduraturum pietatis sensum. Talia igitnr instituta ut erigantur et promoveantur omni indu-stria studeatis, eaque virorum ecclesiasticorum, parochorum praesertim cordibus vix satis enixe commendare possumus. Omnes vero ejusmodi labores, venerabiles fratres, non solum exigunt, ut apostolico zelo eos subeat, qui utiliter cumque salubri effectu ad eos incumbere vult, sed ut bene etiam eos intimarnque eorum naturam perspectam habeat; quod nemo assequi potest, nisi qui sociales, quas vocamus, nostri temporis conditiones diligentissimo studio perscrutatus sit. Eogamus ergo vos, ut studia, quibus vacatis, in has quoque quaestiones conver-tatis, inquirendo causas aerumnarum, quae socie- tatem humanam tantum in discrimen adduxerunt, remediaque, quibus auxilium ferri possit, sedule investigando. IV. Austriae catholicae, monente Summo Pontiflce pernecessarium esse innuimus, ut omnium vires conferantur in libros, diaria similiaque arte typo-graphica in vulgus edenda in sensu catholico necnon adjuvanda atque promovenda. Quod munus honorificum venerabili quoque clero incumbit, qui vocatus est, ut moveat dirigatque laicos homines, et publicas ephemerides doctrinae catholicae con-sonas inter oves sibi commissas propaget, malas vero amovere studeat. Sed aliud quoque munus implendum venerabili clero erga diaria incumbit, operis consortem se praebere, ut in votis est Sanctissimi Patris monentis, „ut clerus eisdem benigne faveat saeraeque afferat doctrinae prae-sidia“ Aliud denique emolumentum haud spernendum reputamus, si diariis catholicis vos operis con-sortes exhibeatis. Saluberrimum scilicet Summus Pontifex fore confidit: „si suae propriaeque ephemerides veluti pro aris et focis propugnantes unicuique sint regioni“, attamen idemaddit: „eo modo institutae, ut nulla in re a judicio Episcopi abscedant, sed recte studioseque cum ejus concor-dent prudentia et voluntate.“ Quis vero melius has mediatoris partes explere poterit venerabili clero? Quis scriptores catholicos melius docebit, quae sit vera Ecclesiae utilitas quibusque mediis haec optime possit promoveri? Quis melius pro-hibebit, ne falsus immoderatusve zelus scriptores etiam catholicos abripiat, ut in ipsam auctoritatem ecclesiasticam invehantur, suspicionesque maximo catholicae plebis damno ingerant, injustis objur-gationibus eandem prosequendo? Optime ad haec . omnia aptus est venerabilis clerus, qui arctis vin-culis Episcopis conjunctus, eos tamquam duces a Deo sibi constitutos existimat, in eorum arcta unione suam ipsius auctoritatem, in eorum honore suum ipsius honorem conservat et tuetur. Attamen si quaedam speciatim monenda sunt de propagandis catholicis scriptis, attendere vos volumus suramam utilitatem, quam afferunt prae-sertim ephemerides catholicae pro diebus Dominicis editae; ipsae enim imprimis hominibus, qui diebus ferialibus multum occupantur laboribus, Dominicis festisque diebus jucundam praebeut oblectationem, animum bonis cogitationibus nutriunt, imo veritates quoque salutaves in sermone festivo auditas in meutern revocare et fovere possunt. Neque silentio praetevire possumus, quam utiles sint bibliothecae pro parochianis institutae, per quas libri lidei moribusque pernieiosi e fidelium domibus manibusque extrudi possunt. Venerabiles fratres! Magna sunt officia, de quibusimplendis vos monitos esse voluimus exemplo et auctoritate Sanctissimi Patris: sed perpeudite, de salute humani generis agi, si ea traetetis fideliter quae curae vestrae concredita sunt. Neque sine causa vos „lux mundi et sal terrae“ a Domino vocati estis. Quod pondus a Domino ipso vobis impositum uos a humeris vestris adimere nequi-vimus, cum Dominus dicat: „Ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis.“ *) Nou *) Joan. 15, 16. Fridericus Cardmalis Ftirstenberg, Princeps-Archiepi-scopus Olomucen. Franciscus de Paula Cardinalis Schönborn, Princeps-Archi-episcopus Prägen. Albinus Cardinalis Dunajewski, Princeps-Episcopus Cra-covien. Antonius Joseplius Cardinalis Grusclia, Princeps-Archi-episcopus Viennen. Fulgeutius Carev, Episcopus Pharen. Severinus Morawski, Princeps-Archiepiscopus Leopolin. Latinorum. Aloisius Mathias Zorn, Princeps-Archiepiscopus Goritien. et Gradiscan. Joannes Evang. Haller, Princeps-Archiepiscopus Salis-burgen. Silvester Sembratowicz, Archiepiscopus Leopolien. Ha-licien. Kiovien. et Camecen. Ruthenorum. Isaac Nicolaus Isakowicz, Archiepiscopus Lepolien. Ar-mcnorum. Joannes Bapt. Zwerger, Princeps - Episcopus Seccovien. Matthaens Joseplius Binder, Episcopus S. Hippolyti. Josephus Joannes Ev. Hais, Episcopus Regino-Gradicen. Antonius Joseplius Fosco, Episcopus Sebenicen. Joannes Nepom. Glavina, Episcopus Tergestin. et Justino-politan. ignoramus, quam grave onus vobis impositum sit ; sed expendite, commune esse ideoque tacilius illud a nobis una vobiscum portatum iri, quo arctius per mutuam caritatem juncti manebimus. Memineritis quoque, Jesu Christi jugum uos por-tare; quod ipse vocat suave et leve. Atque eo magis suavitatem inveniemus, quo fidelius et stu-diosius illud portaverimus. Sive autem multum sive parum profecerimus, gaudium nostrum nemo tollet a nobis, quo repletus Apostolus scripsit: „Cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex“,1) et in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, etiam vos nobiscum Deo opitulante sedebitis judicantes tribus Israel. Benedicat vos omnipotens Deus Pater f et Filius f et Spiritus f Sanctus. Amen. Datum Viennae, in festo S. Elisabeth, die 19. Novembris 1891. ') II. Tim. 4, 7 et 8. Franciscus Ferretid, Episcopus Veglen. Georgius Ivopp, Princeps-Episcopus Wratislavien. Lucas Solecki, Episcopus Premislien. Latinorum. Ignatius Lobos, Episcopus Tarnovien. Emanuel Joannes Schöbel, Episcopus Litomericen. Franciscus Sal. Bauer, Episcopus Brunnen. Matthaeus Vodopiö, Episcopus Ragusin. Simon Aiclmer, Princeps-Episcopus Brixinen. Jacobus Missia, Princeps-Episcopus Labacen. Joannes Bapt. Flapp, Episcopus Parentin et Polen. Martinus Joseplius Rzilia, Episcopus Budvicen. Eugeuius Carolus Valussi, Princeps-Episcopus Tridentin. Joseplius Kahn, Princeps-Episcopus Gurcen. Franciscus Maria Doppelbauer, Episcopus Lincien. Michael Napotnik, Princeps-Episcopus Lavantin. Philippus Naki<5, Episcopus Spalatcn. Colomanns Belopotoezky, Episcopus tit. Tricalen., Vic. Apost. exercitus Austriaci. Julianus Pelesz, Episcopus Premislien, Sanachien. et Samborien. Ruthenorum. Julianus Kuilowski, Episcopus Stanislaopolitan. Ruthenorum. Simeon Pulissich, Vicarius Capitularis sede vacante Jadren. 61. LEO PP. XIII. a(1 futuram rei inemoriam. Faeultates de regularium bonis in Austriaco Imperio positis alienandis, deque oneribus impo-nendis super iisdem bonis, quas ad supremum Apostolatus officium, Divinae providentiae consilio evecti ex similibus Nostris Litteris die XVI mensis Septembris MDCCCLXXX datis ad decennium pro-tulimus, nunc omnibus hac de re inspectis, per-pensisque, opportunum ducimus in aliud tempus prorogare. Quapropter motu proprio, certa scientia, ac matura deliberatione Nostra Apostolicae Sedis Nuntio apud Carissimum in Christo Filium Nostrum Austriae Imperatoren!, Bohemiae et Hungariae Regem Apostolicum pro tempore existenti, vel ei qui ejusdem Nuntii vices pro tempore gerat, nec non Archiepiscopis, atque Episcopis et Praesu-libus, ut vocant, nullius dioecesis in universa me-morati Imperatoris Austriae ditione existentibus, iis tarnen exceptis bonis, si qua in provinciis Ita-licis consistant, nec non Episcopo Wratislaviensi pro parte ejusdem dioecesis, quae in imperio Austriaco comprehenditur, ad aliud decennium a no-vissimo postremae prorogationis die computandum Facimus facultatem cuique in sua dioecesi conce-denti faeultates sequentibus articulis comprehensas = 1° — Alienandi bona regularium ordinum usque ad suramam Florenorum octo millium monetae Au-striacae, sive stabilia ea bona sint, sive in pu-blicis nominibus consistant, adjecta tarnen condi-tione, ut pretium ex alienatione perceptum in ali-orum bonorum stabilium seu censuum acquisiti-onem convertatur, iisque deficientibus, pretium ipsum alia ratione fructuose, ac secure collocetur, exclusa qualibet negotiatione per sacros canones ■ecclesiasticis viris interdicta = II0 ----- Imponendi bonis regularium onera. quae non excedant summam Florenorum duodecirn millium rationem tarnen ac terminum praeficiendo, quo aes alienum dissolvatur. Quod si necessariae instaurationes ac amelioramenta in aliquo regularium fundo occurrant, ' neque aes alienum contrahi, et nonnisi per ali-cujus boni ad eosdem reguläres pertinentis ven-ditionem necessitati provideri queat, hoc in casu concedendi Facultatem perficiendi venditionem cum conditione, ut, si ex pretio percepto pars supersit, eadem fructuose collocetur rationibus superius expositis. Quod si vendenda bona sint, vel onera iisdem imponenda, quae pretium excedant superius definitum, eo in casu reguläres suas de-ferre preces debebunt vel directe ad S. Sedem, vel ad Nuntium Apostolicum, cui proinde facultatem facimus petitam veniam concedendi, si hoc in domino expedire judicaverit — III0 ---Firmis manentibus ordinariis facultatibus causarum piarum pro ineundis locationibus et conductioni-bus ad triennium concedendi facultatem locatio-nes et conductiones ipsas ineundi ad quindecim annos, servatis quod ad reliqua, canonicis prae-scriptionibus. Ad vitandos autern abusus nonnullos, et obseeundandum aliqua ratione consuetudini, quae in Austriaco imperio invaluit, ut bonorum ecclesiasticorum possessores, a respectivis conduc-toribus reditus, seu praestationes accipiant, facultatem concedendi reditus ipsos, seu praestationes percipiendi in antecessum ita tarnen, ut illae quoad fundos urbanos non excedant summam, quae in semestri spatio a conductore persolvenda sit; quod vero spectat ad bona rustica, dummodo summam non praetergrediatur, quae a conductore per anni spatium persolvatur ----- IV0 = In casibus urgentis necessitatis atque utilitatis religiosae Familiae, in quibus ad alienationem seu onerum impositionem sine mora deveniendum sit, facultatem largimur ahsque praefinitae pecuniae summa alienationem perficiendi, vel aes alienum contrahendi, ea tarnen adjecta conditione, ut in posteruni ea de re ad Nuntium Apostolicum, sive directe ad Sanctam Sedem singillatim accurateque referatur. Porro in omnibus et singulis casibus integram semper esse volumus faeultatem postulationes ad Apostolicam Sedem directe deferendi. Volumus praeterea, ut in singulis hujusmodi concessionum casibus sive ab Apostolico Nuntio, sive ab Antistitibus dioece-sanis Superior localis et respectivum Capitulum religiosae familiae audiatur, atque canonicae prae-scriptiones accurate serventur, ac praesertim Con-stitutio fei. me. Pauli II Praedris Nosti-i, quae incipit „Cum in omnibus“ edita die XI Maii MGDLXV, ac proinde in omnibus et singulis facultatibus, seu concessionibus volumus et mandamus, ut pa-teat, ac probata sit religiosae familiae necessitas vel utilitas, eumque in finem in singulis item casibus non modo Superioris localis et respectivi Capituli consilium, ut supra dictum est, audiatur, verum etiain honesti nominis et probati judicii viri antea consulantur. Praecipimus denique, ut in omnibus et singulis actis venditionis seu aliena-tionis, et onerum impositionis, atque etiam loca-tionis ad annos quindecim mentio erpresse fiat facultatis ab Apostolica Sede concessae. Haee volumus jubemus, mandamus, non obstantibus Pauli II Praedecessoris Nostri aliorumque Praede-cessorum Nostrorum de rebus Ecc.lesiae non alie-nandis, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus speciali licet mentione dignis in contrarium facien-tibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub An-nulo Piscatoris die I. Septembris MDCCCLXXXXL Pontificatus Nostri Anno Decimo Quarto Loco t sigilli Pro Domino Card. Ledochowski T. Archiepiscopus Seleuc. Subst. Concordat cum Originali quod in tabulario-S. Nuntiaturae Apostolicae asservatur. In quorum fidem etc. Vindobonae die 11. Septembris 1891. Archiepiscopus Nicaenus Nuntius Apostolicus. 62. Quaestiones pro conferentiis pastoralibus anni 1892. I. Conferentia. 1. Exponantur et ponderentur, quae ecclesia praecipit de testamentis clericorum, ut consulatur scilicet et recto usui bonorum temporalium cle-ricis ex servitio ecclesiastico obvenientium, et dignitati Status sacerdotalis. Quae proinde in condendis hujusmodi testamentis vitanda? 2. Quae et quam gravis sit obligatio sacer-dotum in eura animarum constitutorum quoad munus catecliizandi in scholis? Quis in parochia primus responsabilis, ut huic muneri rite satisfiat? Quid censendum de substitutione magistrorum laicorum ad catechizandum: num facile admit-tenda? num in parochorum vel consiliorum schola-sticorum potestate sita? et quae cautelae adhi-bendae, sicubi vere necessarium est, ut laicus ad catechizandum deputetur? II. Confer entia. 1. Titus ecclesiae suae certam pecuniae sum-mam reliquit ea cum voluntate, ut ex annuis ejus fructibus missae anniversariae (seil, fundatae) pro ipso celebrentur. Parochus vero haeredibus persuasit, ut, modi-ficata Titi voluntate, pecunia in missas currentes converteretur; quod et factum est, quin quisquam alius de hoc interrogaretur. Alio simili in casu idem parochus pecuniam pro fundatione quatuor missarum relictam et pro eo numero sat superque sufficientem accepit quidem, sed pro duabus missis tantum, eo quod (ut ait) pecuniae pretium hisce temporibus valde incertum est proindeque providendum pro futuro. Quaeritur 1° Quid statuunt leges ecclesia-sticae de servandis piis voluntatibus ? Quando et a quo eae modificari possunt? Num et quis in casu ad restitotionem tenetur, ut Titi fundatio in effectum deduci possit ? Quaeritur 2° Quid statunnt leges ecclesiasticae de missarum reduetione ? Quibus ex causis, qua-lem ad mensuram, a quo, et quantum ad tempus hujusmodi reduetiones fieri possunt ? 2. Quum in nostra Dioecesi jam septennes vel etiam septennio aliquanto minores ad s. con-firmationem mittantur, perpendant ER. DD., annon praeferendum, idque variis ex causis. ut in poste-rum non nisi ii ad confirraationein admittantur, qui primam 8. Communionem jam acceperunt, vel saltem saepius ad sacram confessionem jam accesserunt. Qua occasione quaeritur etiam, num provide agant ii sacerdotes, qui confirmandos 15 fere dies ante ipsam confirmationem ad s. confessionem ducunt? et quomodo generatim agendum, ut digna hujus sacramenti susceptio quantum fieri potest in tuto collocetur? NB. Permittimus, ut etiam hoc anno duae conferentiae in unam contrahantur; attamen non possumus, quin ER. DD. iterum iterumque mone-amus, ut conferentiarum numerum augere potius quam minuere studeant. Nulla porro conferentiarum praesidibus pote-stas dispensandi obligatos sive ex parte sive ex toto a solvendis et tractandis hujusmodi quaestionibus, sed in singulis casibus ad Nos recurrendum. Observavimus porro, alicubi permultos et fere semper eosdem a conferentiis abesse solere, quod certe mirum apparere debet et non parum displicet. 63. Erlas; des k. k. Landesschutralßes für Kram vom 26. Mo v. 1891, Wr. 2629, betreffend die Üesorgung und Entlohnung des Ueligionsunterrichtes an den öffenttichen Volksschulen Ärains. Der f. f. Landesschulrat!) findet in Durchführung des Landesgesetzes vom 5. Deeember 1889, L.-G.-Bl. Nr. 22, betreffend die Bestiimuungeu über die Besorgung und Entlohnung des Religionsunterrichtes an den hierländischen öffentlichen Volksschulen im Einvernehmen mit dem kraiuischeu Laudesausschusse uachsteheude Verfügungen zu treffen: 1. Für die städtischen Volksschule» iu Laibach werdeu im Siuue der §§ 1 bis 5 des eitirteu Gesetzes zwei eigene Religionslehrerstellen mit festen Bezügen systemisiert und gemäß § 6 dieses Gesetzes und des Landesgesetzes vom 29. November 1890, L.-G.-Bl. Nr. 23, in die erste Gehaltselafse eingereiht; 2. von der Systemisiernng eigener Religiouslehrer-stelleu an deu öffentlichen Volksschulen außerhalb Laibach wird bei Abgang der gesetzlichen Bedingungen abgesehen; 3. die Remunerationen für die Seelsorger, welche an vierelassigen Volksschule» deu Religionsunterricht ertheileu, werden mit achtzig (80) Guldeu jährlich festgesetzt. An mehr als vierelassigeu Volksschule«, sowie au vier- und mehrclafsigen Volksschulen mit Parallelabtheilungen und mit besonderen Mädchen-classen ist jede lehrplanmäßige wöchentliche Unterrichtsstunde in der fünften und in jeder höheren Claffe, sowie in allen Parallelabtheilungen nud iu deu Mädcheu- elassen mit zehn (10) Gulden pro Jahr zu remunerieren ; 4. deu »veltlicheu Lehrern, welche bei Abgang eines Seelsorgers im Schulorte den Religionsunterricht ertheilen, werden für jede lehrplanmüßige Unterrichtsstunde Remunerationen im Sinne des § 5 der Verordnung vom 29. April 1880, L.-G.-Bl. Nr. 5, bewilliget; die Remuneration für den Religionsunterricht an der Bürgerschule iu Gurkfeld wurde mit 200 fl. genehmiget; 5. Die Wegeutschädiguugeu der Religionslehrer an Schulen außerhalb ihres Wohnortes gebühren ihnen nur dann, wenn der Wohnort derselben vom Schulorte über l-5 Kilometer entfernt ist; für jedes Kilometer des Hiu- u. Rückweges wird die Entschädigung vou neun (9) Kreuzer geleistet uud werden diese Entschädigungen unter Festhaltung des Grundsatzes, dass bei ein- uud zweielassigeu Volksschulen zwei, und bei dreielassigen Volksschulen drei wöchentliche Fahrten erforderlich siud (vier- uud mehrelaffige Schulen außer den Seelsorgestationen sind nicht vorhanden), in Form jährlicher Pauschalbeträge festgesetzt. Belaugeud das Ausmaß der Remuueratiou für die Seelsorger im Sinne des § 7 des Gesetzes wird bemerkt, dass nach § 1 des Gesetzes vom 20. Juni 1872, R.-G.-Bl. Nr. 86, die den Kirchen und Religionsgesellschaften gemäß § 2 des Gesetzes vom 25. Mai 1868, R.-G.-Bl. Nr. 48, und § 5 des Gesetzes vom 14. Mai 1869, R.-G.-Bl. Nr. 62, obliegende Besorgung des Religionsunterrichtes in den öffentlichen Volksschulen die Verpflichtung znr unentgeltlichen Ertheilnng dieses Unterrichtes in sich schließt, dass durch das Reichsgesetz vom 17. Juni 1888, R.-G.-Bl. Nr. 99, diese Bestimmung nicht aufgehoben, sondern nur, und zwar im § 3 ausgesprochen worden ist, dass für die Besorgung des Religionsunterricht e s an deit höhereu ©lassen einer mehr als dreiclassigeit allgemeinen Volksschule oder an einer Bürgerschule Remunerationen zu er-theilen oder eigene Religionslehrer zu bestelle» sind. Das Landesgesetz vom 5. Deeember 1889, L.-G.-Bl. Nr. 22, enthält nur die näheren Bestimmungen zur Ausführung des Reichsgesetzes (§ 5). Daraus folgt nun, dass Religionslehrer an weniger als vierelassigen Volksschulen keinen gesetzlichen Anspruch ans Remunerationen haben, dass der Religionsunterricht auch in den ersten drei Klassen vier- und mehrclassiger Volksschulen unentgeltlich ertheilt werden muss und nur der Unterricht in der vierten und in den höheren Classen zn remunerieren ist, wofür eben ob zwei lehrplanmäßigen wöchentlichen Stunden der Remunerationsbetrag per 80 fl. entsprechend erscheint. Dagegen ist es billig, dass die Unterrichtsertheilnng an jenen vier- und mehr-classigen Schulen, mit welchen Mädchenschulelassen oder Parallelabtheilnngen verbunden sind, die Mehrleistungen in diesen Classen oder Abtheilungen besonders entlohnt werden. 64. Einladung zurGittfendlMg des^rännmerationsprelses für das „Diöcesanötatt" pro 1891. Den etwa noch ausständigen Pränumerationspreis für mittels Postanweisung an die fürstbischöfliche Ordinariats-das „Laibacher Diöcesanblatt" und den Anhang pro 1891 Kanzlei einsenden, im Betrage per fl. 3-— wollen die P T. Herren Abonnenten 65. Honcnrs -M'rtantvarung. Die Pfarre Nevlje, im Decanate Karanik, ist durch Resignation in Erledigung gekommen, und wird hiemit zur Bewerbung ausgeschrieben. Die Gesuche um diese Pfarre find an den hochwürdigeu Herrn Johann Oblak, Psarrdechaut in Kamnik, zu richten. Peremptorischer Competenztermin 30. Jänner 1892. 66. Mronik der Aiöccse. Die kanonische Investitur erhielten die Herren: Mathias Erzar, Psarreooperator in Ribnica, auf die Pfarre Golo, am 17. Nov., und Mathias Kolar, Chorvicar uud Domkaplau in Ljubljana, anf die Pfarre am 27. Nov. 1891. Herr Lorenz Ga mar, Pfarrer in Cermosrijice, wurde für die Pfarre BoStanj präseutirt. Herr Jakob Lebar, Psarreooperator in Uuter-Idrija, wurde als Pfarrvicar in Crni Vrh ob Idrija, uud Johann Nrmanjiö, Psarreooperator in St. Juri pod Kumom, als Pfarrprovisor in Vrh ob Idrija angestellt. Der Katechet an der Mädchenschule der Ursuliueu in Laibach, Herr Autou Krziö, wurde zum Religionslehrer an der k. k. Lehrer- n. Lehrerinnen-Bildnugs-Anstalt iit Laibach ernannt. Herr Rochus Nlt-reun, Stadtpfarrcoop. bei St. Jakob iu Laibach, wurde als Katechet au der Ursnlinen-Mädchen-schule in Laibach angestellt. Herr Anton Zorman, Pfarrer in Nevlje, wurde in beit definitiven, und Herr Ignaz Znpanec, Borstadtpfarreoop. zu Trnovo in Laibach, tu den zeitlichen Ruhestand versetzt. Versetzt wurden die Herren: Martin Nemanie, Pfarr-coop. in Kostanjeviea, als solcher nach Unter-Idrija; Baleutiu Videraar, Pfarreoop in Polbov Gradec, als solcher nach St. Juri pod Kumom, und Johann Volk, Pfarreoop. in Trebelno, als solcher nach Polhov Gradec. Neuaugestellt wurde Herr Johann Pfajfar als Pfarr-eooperator in Mirna Pee. Am 14. Sept. d. I. ist Herr Ferdinand Kogej, Pfarrvicar in Crni Vrh ob Idrija, gestorben und wird derselbe hiemit dem Gebete des hochw. Diöcesan-Clerns empfohlen. tiont fmstbischöstichcn Ordinariate, Laibach am 15. Deeember 1891. Herausgeber und für die Redaction verantwortlich: Martin Pogacar. — Druck der „Katholischen Buchdruckerei" in Laibach.