■ % DOCTOR JOANNES NEPOMUCKMTS 11AI f. Breves notštiae biographicae, quas collegit et conscripsit STEPHANUS KOCIANČIČ. GORITIAE Typis Mailing edit. 1875. /to 2,3% Prae fiati m 10 u la. Aprimis momentis, guando praemature defitn- ctum D.rem Joannem Nepomucenum Hrast cogno- scere incipiebam, mox guogue magni eum aestima- bam. Neque puto guempiam dari, qui eum hominem omni aestimatione dignum jure negare possit. Hinc, etsi cognoverim, alios 'quoque paratos esse, ut bre- vem vitae ejusdem ordinem texant, et forsitan etiam revera biographiam ipsius scribant; tamen, quia per tria circiter lustra una eum eo sub eodem teeto vixi, atque commensalis ejus fui, didcissimo ejus sodalitio usus, ipse quoque aliguid conscribere vo¬ lni , atque puhlici juriš facere , in quibus fors etiam talia occurrent, quae aliis minus nota sunt, atque suam partem conferent, ut si guando completa e- jusdem biographia seribenda sit, materiam seriptori ampliorem suppeditent. IIoc ingenue fateor, me omnia, guaecumgue de defuncti vita cognoscere po¬ tni, studiose collegisse, siegue a me liunc brevem commentarium conscriptim fuisse. Scribebam Goritiae Dominica in Albis, die 4. Aprilis 1875. „Laudemus virum gloriosum" , dicam cum filio Si- racli Jerosolymita, „ hominem magnum virtute, et pruden- tia sua praeditum; hominem divitem in virtute , pulchri- tudinis studium habentem , pacifcantem in domo sua : in generatione gentis suae gloriam adeptus est, et in diebus suis habetur in laudibus. Fuit enim vir misericordiae, cujus pietas non defuit; qui, etsi filios aut filias suarum virtutum haeredes non reliquit, tamen unus fuit ex illis, cui applicari possunt adliuc illa ejusdem Ecclesiastici verba: „Cum semine ejus permanent bona. Sapientiam ipsius narrent populi, et laudem ejus nuntiet ecclesia. 11 (Ecclci.XLIV, 1—15.) Ita est, Joannes Nepomucenus Hrast dignus oppido est, qui laudetur ore omnium, qui- cumque illum cognoverunt; fuit enim vir, qualem non est facile semper invenire. Infantia et pueritia ejus innocentissima, 'adoloscen- tia et juventus intemerata et laudabilis, aetasque virilis operosa; fuit erga aequales amicissimus, erga inferiores benignissimus ; in vita domestica erga omnes facilis, in vita sociali jucundus. Cumque esset doctissimus, insignem prač se ferebat liumilitatem optime memor dieti illius, quod liominum sapientissimus nobis seriptum reliquit: Laudet te alienus , et non os tuum; extraneus , et non labia tua. (Prov. XXVII, 2.) Nos quoque memores ver- borum Ecclesiastici: Ante mortem ne laudes ■ hominem quemquam , (Ecclci. XI, 30.), nec non S. Maximi Epi- scopi, qui ait: Lauda hominem post vitam , magnifica post consummationem ; nune praemature defunctum lau- 6 dare vellemus, si essemus de semine virorum illoruin , per gtios salas fada est in lsrael. (I. Mach. V, 62). Imparem enim tanto operi me sentio; omnino ta- men tacere non possum, quum diutius usus sim ejus dulci praesentia. * * * In ipsis limitibus extremis Austriae Imperii, ubi cum Venetorum regione immediate concurrit, mons est, quem Montem Majorem (monte maggiore, vulgo Matajur) vocant, a quo integrum montium jugum meridiem versus protenditur, Sontium et Natisonem disterminans. Illic in monte, qui Montem Majorem immediate tangit, pagus est in ipso montis vertice situs, cui nomen indigenae Liveh*) indiderunt, una circiter bora distans a Caporeto (Koba¬ rid), ioco omnibus notiori. In isto loco ergo, Livek dieto, anno 1830, die 23. Martii, lucern aspexit Joan- nes Nepomucenus Hrast primogenitus parentibus suis Joanni Hrast et Catharinae,**) piis et honestis, at- que non omnino egentibus, nimirum pro locorum cir- cumstantiis. Locus enim in alto situs, prata et paucos agros gestans, unicam tantum frugum collectionem ad- mittens, aegre alit incolas, quorum plurimi, sicut Ampletii habitatores, toto fere anno e domo absentes, minuto com- mercio occupati Austriam et Hungariam perambulant, ut se suosque domi relietos boneste alere possint. Solum- modo pauci Livekani tantum possident proprii peculii, ut semper domi manere, seque et suos sustentare possint. *) Cum interrogati, unde sint, pagi istius habitato- res respondere soleant Is Livka, nomen loco in publicis tabulis corrupte Luico inseriptum invenitur, queni erro- rem ipse Petrus Kozler in sua mappa geographica Slo- veniae secutus est, nomen Lutk seribens. **) Praeter Joannem, nati sunt eis duo alii filii, Andreas, qui nune uxore dueta domum paternam sustinet, et Simonem, qui statum sacerdotalem amplexus est. 7 Et de liis paucis fuerunt genitores nostri Johnnis. Pia mater, adhuc superstes, dilectum suum primogenitum mox infantem Deum cognoscere docuit, et ad omnem pietatem sollicite instituit, curamque liabuit singularem, ut a prima pueritia non tantum domi addisceret et so- litas preces et boni Christiani officia pro modulo suo, sed etiam diligenter ecclesiam, et in prirnis doctrinam christianam frequentaret. Erat tune temporis animarum curator in Livek Sabladofski Josephus, vir bonus, sim- plex et jovialis, verus Israelita, multis e nostro clero optime adhuc notus, qui pueros sua affabilitate et jovia- litate ad se attrahebat, atque ab illis vere diligebatur. Iste sacerdos itaque prima semina jecit in aniinum Joan- nis nostri, tum rectitudinis omnigenae, tum etiam litte- rarum. Non enim in ecclesia tantum puer Joannes cum hoc sacerdote conveniebat, quando ad doctrinam christia¬ nam cum reliquis pueris adventabat, sed etiam, quia pa- rum abest domus parentum ejus ab habitatione canonica animarum curatoris, frequenter in domum ejus veniebat, atque prima elementa litterarum ab eo discebat; sed etiam non negligebat sequi eum in aucupio, quo Sabla¬ dofski valde delectabatur; etiam serioribus annis, quando confecto studiorum anno domum Goritia veniebat, duos menses a studiorum labore requieturus. A frequentiori cum hujusmodi homine joviali, atque familiariori conver- satione animus Joannis natura serior non parum, ut qui- dem ego opinor, illius suavitatis et jovialitatis sensim acceperat, quam inter socios et amicos ostendere solitus erat, et quae ei ‘ornnes animos conciliabat. Itaque cognitis primis litterarum elementis mox parentes ejus, instigante eos imprimis dieto Curato, qui praesagiebat, puerum Joannem optimae indolis et non^ communi ingenio praeditum faeturum esse insolitos in litteris progressus, in parum distantem lociim, Capore- tum dictum, ubi scholae elementares tune jam existebant, 8 filium Joannem miserunt,*) quamprimum per ejus aeta- tem licuit. Quam difficile sit puero tenello, derelinquere domum paternam, separari a dilecta matre, abripi a so- litis suis ludis et coaevis sociis, atque ad liomines peni- tus ignotos translocari, quis nostrum ignorat? Ego certe, qui haec scripsi, optime recordor illius amaritudinis, quae replebat pectus meum puerile, quando anno 1829 prima vice Goritiam e patria adveneram, ut scholas iu urbe frequentarem. Tribus aut quatuor diebus primis in- cessanter flebam, nec nisi paulatim consolationem admit- tere potui. Hocque deinde per tres circiter adhuc annos plus minusve mihi contingebat semper, quando fiaito fe- riarum tempore Goritiam revertebar ad prosequeuda stu¬ dia. Innatum enim est istud patriae desiderium omnibus quidem, maxime autem teneris pueris, nec nisi lente et post plures annos cessare solet. Iioc patriae domus suo- rumque desiderium tenuit etiam puerum Joannem Nep. Hrast; quid mirum itaque, si non diu Caporeti mansit, sed quum se ab illis, quorum curae traditus erat, minus observatum sensit, clam aufugit, atque in paternam rediit domum, praesertim, quia, uti innui superius, vix unius horae spatium locum Livek a Caporeto sejungit ? Quum hoc aliquoties repetiisset, tandem aegre con- fecto anno scholastico Caporeti, a parentibus Goritiam adductus est, ubi exhinc reliquas inferiores,**) medias, *) Quum puer adhuc tenellus cum parentibus suis in agro occupatis e domo egressus prae frigore tremeret, mater observavit: Joannes non est pro rusticatione na- tus; oportet, ut eum in scholas mittamus. **) Quum absoluta tertia classe normali, ut tune vocabatur, domum reversus esset, in canonica visitatione anno 1842 excelluit inter coaevos pueros in examine doctrinae christianae ita, ut puhlice fuerit collaudatus. Et quia parentes eum in Gymnasium Goritiam remittere cogitabant proximo anno scholastico, apud E. D. Geor- giurn Lapajne, tune temporis Cooperatorem parochialem Caporeti, cluobus mensibus feriatis Septembri et Octobri, 9 et superiores scholas ex ordine, atque cum optimo pro- gressu percurrit, utpote quum semper omnes suos con- discipulos longe superaret omnibusque palmam praeripe- ret. Erant tune tempora meliora, quam in praesentia- rum sunt, fides adhuc in et extra scholam in honore erat, cives et scliolarum praepositi, saltem externe, om¬ nes religionem venerabantur. A minimis scholis usque ad summas quotidie s. Missae sacrificium frequentabatur; discipuli e scholis domum emissi modeste incedebant, magistrorum enim aliorumque ad hoc constitutorum ocu- li illos observabant, atque si forte excessus notabant, impunes non sinebant. In scholis magistri numquam derisui exponebant religionem ejusque ministros, neque fidem subruere in discipulorum animis ullo modo tenta- bant. Methodus studiorum simplicior, quam nune, erat, sed discipuli plus proficiebant; valebat enim adhuc illud antiquorum adagium: Non malta, sed miiltum. In tali- bus rerurn adjunctis et circumstantiis Joannes Nepornu- cenus Hrast, emiuenter absolutis scholis elementaribus, atque in specie sic tune nominatis scholis normalibus, anno 1843 ad Gymnasium Goritiense transiit, atque op¬ timo cum progressu quolibet anno scholastico transaeto, semper insigui praemio donatus in paternam domum re- vertebatur, adolescens corpore et animo integerrimo, omnibus charus, et speni de se optimam pro futuris temporibus praebens. Haec ejus vitae integritas, insi- gnis humilitas et modestia, quae ex toto ejus agendi modo relucebat, nec non magni et insoliti in scientiis in elementis grammaticae latinae institutus, alaeriter studium linguae latinae agressus est. Hune Sacerdotem, quo magistro Caporeti puer usus erat, semper usque ad finem vitae suae maximi faciebat, neque passus est un- quam, ut eum aliter quam „tu“ alloqueretur: D e r L e li- rer sagt dem Schiller „Du“, und d er Schil¬ ler dem L e h r e r „S i e“, reseripsit eidem paulo ante mortem, quum ipsum in epistola „Sie“ appellasset. 10 progressus non poterant non observari; quapropter quum in superioribus gymnasii classibus esset, (quod gymua- nasium tune temporis, ut noturn est, sex tantum classes numerabat) 'ab insignibus viri s provocabatur, ut eorum filios institueret atque in prosequendis studiis adjuvaret; hinc et in nobilissima familia Conti, atque serius in domo Comitum Lanthieri institutor domesticus fuit, nec non Aegvptium Gcbhara in studiis adjuvit. In secunda humanitatis classe, uti tune sexta Gym- nasii schola vocabatur, erat, quando mense Martio anni 1848 revolutio in nostra quoque Austria omnia susdeque vertere incipiebat. Spiritus vertiginis plurimorum capita tune occupaverat, et non pauci adolescentes isto špiritu aeti, vale dieto studiis, alii militiam secuti sunt, alii alio modo vitam šibi quaesierunt commodiorem; plures tarnen serius bane suam ineonsideratam et praeproperam agendi rationem deplorabant. Sic recordor, primo semestri an¬ ni 1848 tantummodo e primo theologiae anno Goritiae novem Seminarii alumnos discessisse. Noster Hrast vero fortis stetit in suo proposito, indefesso studio percurrens tum sextam Gymnasii classem, tum sequentibus duobus annis 1849 et 1850 studia philosopliica, quibus postea suppressis, et duobus illis annis Gymnasio additis, exin- de Gymnasium oeto classes complectitur; animum adje- cit ad ampleetendum statum ecclesiasticiun, a quo pro¬ posito, tum quia semper in animo liabebat, ut ad theo¬ logiae studia se converteret, tum quia boe piis parenti- bus ejus semper in votis esse sciebat, nihil eum averte- re potuit. Ejus anirni firmitas, qua vocationem liane suam amplexus sequi statuerat, apparuit imprimis tune, quum absolutis studiis praeparatoriis anno 1850 unus ex ejus professoribus eum sollicitaret, ut ad alia profana studia se converteret, quae prosequendo ad magnos lio- nores facile perventurus es, ajebat, cognitiones enim tuae, sicuti et externa forma corporis tui omnibus te commendabunt. Verum Hrast firmitatem, quam nomen li hoc denotat (nomen enim slavicum hoc quercum et ro- bur significat) facto quoque ostendit, atque proximo an- no scholastico, initio Novembris 1850, ad nos convolavit, atque in Seminario centrali Goritiensi tlieologiae studia quatuor annis tum solilo optimo progressu confecit, et simul praelectiones extraordinarias e linguis crientalibus, nimirum arabica, syriaca et cbaldaica, audivit, ut taceam linguam hebraicam, quae una cum aliis solitis tlieologiae disciplinis in institutis theologicis doceri solet. Neque pro scbola tantum et examine, ut nonnulli discipuli fac- titare solent, linguas bas didicerat, mox postea eas ob- litufus, sed earum cognitionem, quamdiu poterat, con- servare imo et augere conatus est. Sapiens enim nihil negligit. Atque liaec cognitio optime ei inserviebat tune, quando Rector ejusdem Seminarii constitutus, in exami- nibus ex his linguis praesidere debebat. Absoluto tertio tlieologiae anno, tum quia moribus non communem gra- vitatem prae se ferebat, tum quia optimos in studiis progressus faciebat, mense Septembri 1853 ad Sacerdo- tium promotus fuit, sequenti anno 1854 praefectus in Seminario futurus. Et profeeto non poterat melior eligi Joanne Hrast, cui et Seminarii Rectores magis confide- rent, et omnes Seminarii alumni magis dediti essent, eumque venerarentur. Isto annno 1854, quo Hrast presbyter et praefec¬ tus adliuc in Seminario versabatur, die 2 Maji, archidio- ecesis Goritiensis suo pastore pri vata fuit morte Fran- cisci Xaverii Luscliin. Vicarius Capitularis, sede vacan- te, dioecesin dirigebat Illustriss. et Reverendiss. Codelli Augustinus L. B. de Fahnenfeld, Praepositus mitratus Capituli Theresiani Ecclesiae Goritiensis metropolitanae, usque ad Junium mensem anni sequentis 1855, quo Celsiss. Excellentiss. et Reverendiss. Domini:s Andreas Gollmayr die 24. Junii sedis arcliiepiscopalis solemnem possessionem adiit, quam hucusque gloriose obtinet. Itaque iaterim Hrast Joannes tbeologiae studia absolve- 12 rat Goritiae, sed mox quoque nominatus fuit cateclieta provisorius Caes. Reg. scholae realis inferioris et norma- lis capitalis scholae, nec non professor provisorius cate- cheticae et paedagogicae in Seminario centrali Goritien- si, quum promoto Adm. Rev. Domino Francisco Mercina ad parochiam decanalem S. Petri prope Goritiam cathe- dra vacans esset. Neque spes fefellit dioeceseos Pro- visorem. Hrast enim munere šibi concredito functus est. ita, ut omnes mirarentur, hominem vix e scholis e- gressum omnibus partibus officiorum suorum tam per- fecte et exacte satisfacere, ac si non tyro, sed jam diu exercitatus esset scbolarum magister. Et revera etiam Archipraesul ipse modo laudatus occasionem habuit co- gnoscendi ..egregias provisorii catecbetae professorisque facultates atque singularem ejus idoneitatem ad occupan- dam qualemcumque cathedram, quando sub finem anni scbolastici .1855 examinibus publicis ipse prima vice praesens interfuit. Et lioc, nisi me omnia fallant, non parum contulit, ut Arcliiepiscopus mente conciperet pro- positum, mcx proximo anno scholastico mittendi Joannem Hrast Vindobonam, ut qua alumnus instituti sublimioris educationis presbyterorum ad S. Augustini gradum in theologia mereretur.*) Et sicuti rnerito praesagiri po- terat, assiduitate sua, et indefessa diligentia vix duos annos cum dimidio adhibuit insumpsitque, ut mense Ju- nio 1858 qua doetor ss. Theologiae Goritiam revertere- tur. Est vero institutum memoratum sublimioris edu¬ cationis presbyterorum Viennae pro. toto imperio Au- striaco destinatum, in quod sacerdotes excellentiores ex singulis dioecesibus imperii mitti solent, ut lauream in *) Supra laudato Sacerdoti, suo quondam magistro R. D. Geoi*gio Lapajne inter alia seripsit ista occasione: Die Professor en waren mit mir zufrie- den, nic-ht so d er Erzbischof: er w i 11, d a s s i c b n o c h s t u d i e r e n srn 11: i c h m u s s nach Wien. 13 ss. Theologia adepti singuli in suas dioeceses reversi ecclesiae et status salutem et b’onum promoveant. Ibi omnium dečem linguarum totius imperii juvenes conve- niunt, Germani, Hungari, Itali, Bohemi, Poloni, Ruteni, Serbi, Croatae, Sloveni et Rumeni, atque ut fieri solet, amicitiae junguntur, quae deinde sola morte solvi pos- sunt. Hrast quoque diversissimos duobus illis annis, quos in isto instituto transegit, amicos nactus est, de quibus deinde saepe memoriam renovabat. Sed inter omnes reliquos imprimis frequentius memorabat Carnio- lum Gogola , Tergestinum Glavina et Goritiensem Zorn, tamquam illos, qui illi Viennae amicissimi fuerunt. Et D.r Aloysium Zorn nos Goritienses satis novimus, qui etiam defuneto Hrast successor factus est in directione Seminarii centralis Goritiensis. Dr. Joannem Glavina dioecesis Tergestino-Justinopolitana melius novit tum eo, quod inde ab undecim jam annis redactor est, ut loqui solemus, Folii dioecesani Tergestini, tum eo, quod de- funeti EpiScopi Tergestini BartJiolomaei Legat quasi manus dextera fuit, si ita dicere possum. Dr. Gogolam autem diecesis Labacensis veneratur. Yix Goritiam reversus Hrast Dr. Joannes Nepomu- cenus, mox die 24. Junii ascendit cathedram tlieologiae fundamentalis in nostro instituto theologico. Amatissimus Arcbiepiscopus noster in suum palatium Arcliiepiscopale eum reeepit, tamquam Cappellanum domesticum, habitatio- nem et victum gratis eidem concedendo, atque simul in Can- cellaria Arcbiepiscopali eum tamquam Protocollistam nec pon Secretarium judicii ecclesiastici adhibendo. Notum enim suppono omnibus, qui liaec lecturi sunt, anno 1857 hovum studiorum ordinem in theologiam introductum, qui novo rerum ordini, quantum fieri posset, esset con- formis. Illuc usque nimirum primo tlieologiae anno lii- storiam ecclesiasticam docebant nec non studium bibli- cum Veteris Foederis, ita quidem, ut quinque horae qua- libet bebdomade studio linguae hebraicae toto anno fue- 14 rint consecratae, quatuor horae vero Archaeologiae bibli- cae primo Semestri, altero vero Semestri Introductioni in libroS Ss. Veteris Foederis; Exegesis e Vulgata pror- sus neglecta erat. Secundo anno theologici curšus jus ecclesiasticmn et studium biblicum Novi Foederis per- tractabatur; tertio anno theologia dogmatica generalis et specialis, nec non theologia moralis; quarto demum anno theologia pastoralis, liturgica, paedagogica et methodica. Qui ordo Studiorum inde ab anno 1857 ita immutatus est, ut primo anno theologia fundamentalis (sive dogma¬ tica generalis) una cum Studio biblico V. F. ita ut stu¬ dio linguae Hebraicae binae tantum horae singuliš heb- domadis dicentur, et expositio latinae Vulgatae praeci- pue respiciatur; secundo anno theologia dogmatica cum studio biblico N. F.; tertio anno historia ecclesiastica et theologia moralis, et quarto demum anno jus ecclesia- sticum et theologia pastoralis cum reliquis adjunctis tractentur. Quum itaque pro theologia fundamentali professor quaereretur, D. Aloysius Zorn, tune Vindobo- nae agens, ut supra innuimus, Goritiam evocatus ab Or- dinario, illam docuit primo semestri auui 1858; post Pascha Vindobonam reversus est ad prosequenda sua studia, atque per duos integros menses ego, qui ista seribo, provisorie cathedram occupabam, scilicet usque ad 23. Junii 1758, videlicet, usque ad tempus, quo no- vus Dr. ss. theologiae Joannes Nep. Hrast reversus Go¬ ritiam ipse jam eandern theologiam fundainentalem do- cere coepit. Sicque res se habuerunt etiam anno 1859 et 1860, ut Hrast, in Archiepiscopali Cancellaria qua Pi’otocollista, et Secretarius judicii ecclesiastici quoad causas matrimoniales, aliasque causas ecclesiasticas, et qua professor theologiae fundamentalis in Seminario cen¬ trali occuparetur. Hoc tempore, quo Cancellarii munere fungebatur Joannes Lapagna, cujus memoria in benedic- tione est, vir acuti ingenii et in negotiis providissimus, noster Hrast et stylum curialem, reliquaque ad haec 15 spectantia apprime addidicit a defuncto Lapagna, quem omni data occasione postea cum laude memorabat, quam plurima edoctus, quae ad gestionem curialem pertinent. Inde Hrast serius, factus professor juriš canonici, quarti anni alumnos docere poterat stylisticam curialem, si ita mihi liceat loqui, et quidem non sine salutari effectu. Aclvenerat interim annus 18G1, annus fatalis, quo aliquot vir o s ecclesiasticos mors immitis nobis eripuit, qui et morum integritate et eruditione sua nomen ali- quod šibi acquisierant. Inter hos fuit, ut reliquos si- lentio praeteream, modo laudatus Cancellarius Archiepi- scopalis Joannes Lapagna, cujus memoria inter nos, qui eum cognovimus, numquam oblitterabitur, qui in octava Paschae mortuus est, šive Dominica in Albis; et professor historiae ecclesiasticae et juriš canonici, Jacobus Stibiel, vir vere bonus et simplex, atque verus Israelita, cujus laus personabit, quamdiu supervixerit vel unus illorum, qui felices quondam auditores illius fue- runt. Repentiua morte abrepto Jacobo Stibiel die 20. Junii 1861.*) statim provisorie eathedras ejus tum hi¬ storiae ecclesiasticae, tum juriš canonici occupare jussus est D.r Joannes Nep. Hrast, pro quibus non multo post examen concursus subiit et effectivus professor evasit. Cathedram theologiae fundamentalis boe modo vacantem occupavit Dr. Aloysius Zorn, qui interim jam laureatus domum reversus erat. Sed Jacobi Stibiel mors aliam adhuc mutationem causaverat. Qua professor juriš canonici erat Stibiel unus e consiliariis judicii ecclesiastici Archi- dioeceseos, in cujus locum nune, ut praevideri poterat, Hrast successit, qui exinde usque ad suam mortem boe munere laudabiliter fungebatur; locum vero Secretarii ejusdem tribunalis ecclesiastici Dr. Al. Zorn accepit. *) Eodem anno morte abrepti fuerunt etiam Ličen Joannes, parochus Plazutensis, et G o d e a s s i Jo¬ se p h u s, archiepiscopus Jaderensis, quondam parochus in Medea. 16 Haud multo post nominatus fuit Hrast examinator pro- Synodalis ex jure canonico, quod similiter usque ad finem vitae suae permanšit. Et quia, factus professor loco defuncti Jacobi Stibiel, Protocollistae in Curia Archiepi- scopali munus retinere non poterat, neque Cappellanus Ar- cbiepiscopi amplius essepotuit; habitationem in aedificio Se¬ minarji centralis vero jam prius, i. e. initio Novembris 1859 habere cepit, illud numquam amplius relicturus. Ex illo tempore jucundo ejus sodalitio uti coepimus et nova, ut ita dicam, vita inter nos commensales esse coe- pit; quum prius alii variis occupationibus distenti et distracti, alii eutrapeliae minus concedentes, etiam ob frequentiores corporis aegritudines tristiores, parum con- ferrent ad hilaritatem. Joannis Hrast adventus mox e- tiam vivaciorem effecit nostram conversationem ad men- sam; et quo propius cum eo viximus, eo magis illurn aestimare et magnifacere didicimus. Solet enim fieri, ut absentes admiremur atque ma- gni aestimemus, quos vero praesentes, observatis defec- tibus humanis ipsis inbaerentibus, a quibus nemo mor- talium penitus liber est, si non dispicimus, saltem minus aestimare incipimus. Verum enim esse dictum auctoris libelli de imitatione Christi (1. I. c. 8. n. 2.): Quando- que accidit, ut persona ignota ex bona farna lucescat , cujus tamen praesentia oculos intuentium offuscat , omnes experimur. Sed non ita res se habuit cum Dr. Joanne Nep. Hrast: in quotidiana enim demum conversatione cum illo agnoscebamus solidam ejus virtutem, firmuin animi characterem, suavem ejus agendi modum cum om¬ nibus, pietatem non fucatam, eruditionem non communem, caeterasque ejusdem virtutes morales et sociales, quae ei amorem simul et admirationem omnium conciliabant, qui quademum cunque ratione cum eo in contactum ve- niebant.*) Hae inaestimabiles illius qualitates permove- *) Non est silentio premendum, Joannem Hrast ul- timis vitae momentis Andreae Pauletič, qui qua Oeco- 17 runt providum Archipraesulem nostrum non tantum, ut studiorum praefectum eum in Seminario centrali consti- tuerit, sed etiam, ut, quum Rector Seminarii Canonicus Joannes Evangelista Budau in Capitulo Metropolitano ad altiorem dignitatem promotus e Seminario discessiset, eundem Dr. Joannem Nep. Hrast in ipsius locum nomina- verit Rectorem Seminarii centralis, quod novum munus mense Septembri 1864 adiit, ipso quidem reluctante, sicuti testatur liber ejus diurnus, quem tune seribere coeperat.* *) Sic enim adnotavit: „Im Sept. 1864 \vurde ich vonr F. Erzbischofe aufgefordert die Seminars-Direc- tion zu uebernehmen, welche icb nicht geme uebernahm.“ Indicatis causis bujus suae reluctationis proseauitur: „Dass iclr keinen Scliritt gethan liabe, um Seminars-Rector zu werden, vielmehr dagegen gearbeitet, das gab mirStaerke.“ Congratulabantur vero et gaudebant omnes eum Rectorem faetum esse, ob spem, quam babebant, fore ut sub tali Rectore Seminarium prosperet; congratulabantur siinul et Episcopi suffraganei, quorum alumni in nostro Seminario educantur, praecipue Tergestinus, nune simi- liter jam defunctus Bartholomaeus Legat, qui etiam mox sequenti Novembri die 29. Goritiam se contulerat, Ar- cliiepiscopum nostrum quidem, ut dignunr erat, honora- turus, cujus dies onomasticus die 30. Novembris fuit, sed etiam una novum Rectorem Ilrast, quem in sua ha- bitatione dignatus est invisere. In rnagna enim eum sem- nomus Seminarii mense Majo 1860 mortuus est, adsti- tisse, atque usque ad finem Octobris ejusdem anni 1860 Oeconomatum Seminarii provisorie quidem, sed eum lau- de gessisse. *) Mense Septembri, nominatus Rector Seminarii, anno 1864 librum suum diurnum seribere coepit, atque in eo omnia memorabiliora faeta, Seminarii Rectoratum respicientia, adnotabat, usque ad 30. Augusti 1.874, b. e. usque ad tempus ultimae suae infirmitatis. Titulum eidem inseripsit: Liber diurnus. O. A. M. D. G. 18 per habuit aestimatione, quod multis saepe demonstravit argumentis. Farna enim bona Dr. Joannis Nep. Hrast non tantum intra fines Arcliidioeceseos Goritiensis se conti- nebat, sed etiam illos trascenderat. *) Et profecto aptior persona ad dietam Rectoratus dignitatem eligi facile non poterat, et eventus omnino respondebat votis R.inorum Arcbiepiscopi, et Episcoporum suifraganeorum, fors et eorundem expectactionem superabat. Omnis quippe prio- ratus, omnis praefectura cujuscumque ordinis, instituti publici, sodalitatis vel societatis, quocumque demum no- *) Non possumus silentio premere, quod quamquam numquam in cura animarum, uti ex liucusque expositis apparet, neque qua Cooperator, neque qua Curatus quo- cumque demum nomine erat, tamen hanc partem vitae sacerdotalis minime neglexerit. Optime enim noverat, sa- cerdotem non ad hoc tantum adesse, ut Missam celebret et Breviarium recitet, sed etiam ut reliqua officia sacer- dotalia exsequatur, ne acceptum talentum in sudario re- positum negligat. Saberdotem enim oportet offere , bene- dicere , praeesse, praedicare et baptizare. (Pontific. Rom. de Ordin. Presbyt.). Ideo invenimus eum omni tempore, praecipue vero, antequam onus Rectoratus Seminarii Cen- tralis suscepisset, quantum ei per majora officia licebat, occupatum et excipiendis confessionibus fidelium tum in ecclesia Ss. Viti et Modesti in Piazutta, tam anno 1854, quam serius, quum ibi Cooperatoris munere fungeretur amicus ejus R. D. Antonius Sfiligoi, tum ad S. Petri juxta Goritiam, invitatum ab Adm. Rev. D. Francisco Mercina, parocho et decano loči; et in praedicando ver- bo Dei in variis occasionibus non solum ad S. Petri, sed etiam apud RR. PP. Franciscanos in Castagna- vizza, ed apud RR. PP. Cappucinos, et alibi. Semper enim promptus erat adjuvare pro viribus quemcumque petentem. Ostendit hanc suam promptitudinem in primis in eo, quod R. D. Joannem Lustig, cui cura Ecclesiae S. Antonii in Braida Vacana commissa erat, semper ae- grotautem adjuvabat, quatenus litanias cum benedictione, aliasque devotiones publicas, quae in illa ecclesia frequen- ter institui solent, ipse prompte et libenti animo pera- gebat, nulla remuneratione inde percepta. 19 mine appelletur, si honos dicatur, est profecto etiam onus non leve, ex quacumque demum parte consideretur, quod Germani adagio solito: Jede Wurde ist eine Barde , apte designant, Unusquisque enim homo, si velit sui status officia rite adimplere, jam onus sufficiens habet, et uti’ nam illa semper exacte adimpleat! strictam enim de hoc rationem judici divino reddere debebit. Qui autem aliis praepositus est, non sufficit ei, ut ipse adimpleat officia sua propria, sed invigilare. sed curare, sed satagere de¬ bet, ut etiam omnes eidem subditi ejusque curae com- missi suis officiis non desint. Unde s. Paulus Apostolus iis, qui subsunt, submissionem commendans: Obcdite , ait, praepositis vestris , et subjacete eis. Ipsi enim pervi- gilant, quasi rationem pro animabus vestris red- dituri. (Hebr. XIII. 17.). Et o quam difficile est, in tota agendi ratione sua exacte exsequi monita Sapientis: Rectorem te posuerunt? noli cxtolli; esto in illis guasi unus ex ipsis. Curam illorum liabe, et sic conside , et omni cura tua explicita recumbe, ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae aecipias coronam. (Ecclei. XXXII, 1-3.) Istud, scilicet ob promotionem non eztolli , non in- superbire, tam difficile, tam rarum est, ut jam tritum sit proverbium : Honores mutant moreš. Et multi ita coeci sunt, ut bumili suo statu minus contenti, ad altiora sem¬ per ascendere desiderent et anbelent, omnesque lapides moveant, ut potiantur concupitis bonoribus. Non enim considerant monitum sapientissimi Salomonis: Quid ne- cesse est Tiomini majora se guaerere , cum ignoret , gnid conducat šibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae , et tempore , quod velut umbra praeterit? (Eccles. VII, 1.). Neque atteniunt ad verba illa Ecclesiastici (VII, 6.) : Noli guaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniguitates. Inde enim tot mala in societate humana, quod multi non vocati dignitates et praeposituras ambiunt, et obtinent, de nulla alia re solliciti, nisi de vano honore 20 et pinguibus redditibus consequendis. — Omnis itaque dignitas et praelatio in se jam considerata difficilis est, periculosa homini est; Rectorem esse Seminarii centralis Goritiensis vero difficillimum esse quilibet agnoscet, qui considerare voluerit primo naturam et finem hujus insti¬ tuti ecclesiastici, secundo vero particulares liujus Semi¬ narii conditiones et circumstantias. Seminaria enim Cle- ricorum ad hoc fundata sunt, ut juvenes ad sacerdotalem dignitatem adspirantes non tantum scientiis necessariis imbuantur, hoc enim etiam extra Seminarium, aliquam studiorum Universitatem frequentantes obtinere possent, sed imprimis ad hoc, ut a mundi periculis et seductio- nibus semoti liberius Deo et Ecclesiae servire discant, vitae anteactae maculas, si quas contraxerant, abstergant, ad pietatem et ordinatam vitae rationem instituantur, et špiritu ecclesiastico impleantur, ut confecto studiorum theologicorum curriculo digni et apti sacerdotes et ani- marum Curatores iude procedant. Quam necessarium sit hisce praesentibus temporibus, ut ad sacerdotium acce- dentes in Seminariis educentur, ut liunc spiritum imbi- bant, quis est qui nesciat? Audimus enim quotidie et videmus, quantum vires intendant Ecclesiae adversarii, ut adolescentimn animos ab amplectendo statu ecclesia¬ stico avertant. — Singularis praeterea difficultas est in nostro Seminario centrali, quod quatuor dioecesium, Go¬ ritiensis, Tergestino-Justinopolitanae, Parentino-Polensis, et Vegliensis clerici, alii Slavi, alii Itali conveniant at- que convivant, atque facile enascantur nationalitatis , ut dici solet, aemulationes, et concertationes, quae, quan- tum disconveniant futuris pacis et caritatis annuntiato- ribus, quis non videt? Magna prudentia ideo et animi firmitas non communis in Rectore Seminarii hujus ne- cessaria est, ut hujusmodi praevidere, praevenire, aut si jam orta sint, prudenter tollere valeat. Atqui Dr. Joan- nes Rep. Hrast vir erat, qui omnibus hisce difficultatibus superior, sapienter, prudenter et suaviter commissam šibi 21 a Domino familiam regere valuit. Omnibus difficultatibus intrepide occurrebat, officia sua qua Sacerdos, qua Pro- fessor, qua Ilector strenue adimplens, tamquam bonus paterfamilias bono spirituali et temporali suae curae con- creditorum indefesse invigilans. Et quanta modestia in omni sua conversatione, quanta humilitas! Ipse revera erat in medio professorum theologiae quasi anus ex illis, sine ulla vel minima ambitione vel arrogantia, ita ut de eo verissime asserere possim, tritum illud adagium: Ho- nores mutant moreš, in nostro Hrast verificatum non fuisse. In ejus porro bonorem et laudem hoc quoque addi potest, quod praelationem istam non desideraverit, non quaesiverit, sed potius expaverit, quando eidem Recto- ratus oblatus fuit, uti superius innuimus. Et scientia non communis et cliaracteris firmitas, immo et aetatis virilis perfectio, erat enim tune annorum triginta quatuor com- pletorum, ergo in mensura aetatis plenitudinis Christi (Eplies. IV, 13) prae caeteris omnibus idoneum efficiebat ipsum ad munus et dignitatem praedictam, ita ut repe- tere possim: profeeto aptior persona ad dietam JRecto- ratus dignitatem eligi facile non poterat. Dieere autem debemus, adjunetos eidem provide fuisse alios duos dominos, qui liaud parum illum in fe- rendo onere suscepto Rectoratus adjuvare potuerunt, et re vera etiam adjuvabant. Eodem nimirum tempore, quo Il.mus Joan. Evang. Budau, ut supra diximus, ob suam promotionem Seminarii Ilector esse desiit, etiam R.mus Dominicus Castellani, Dr. Ss. theologiae, qui longo an- norum spatio Rector Spiritualis liostri Seminarii fuerat, Canonicus effectivus Ecelesiae Metropolitanae Goritiensis faetus, munus Spiritualis dimisit, atque in ejus locum suffectus fuit Dr. Eugenius Carolus Valussi, qui tune ab- solutis studiis et adepta laurea Ss. theologiae Vindobona Goritiam reversus erat; et in locum R. D. Matthaei Pri¬ možič, qui in curam animarum reversus erat, suffectus fuit R. D, Michael Bolter qua Vicerector et Oeconomus 22 Seminarii, et hoc, quia novus Eector Hrast illuni ex- presse desideraverat. Valussi jam primo Octobris, Bolter vero primo die Novembris novum suum officium adierunt. Est vero Valussi unus ex illis tribus, quos ego saepius et coram diversis laudare consueveram, dicendo, sicuti aliqui e lectoribus hujus brevis biographiae forsan adliuc recordabuntur: Inter omnes discipulos meos (et horum numerus usque ad horam, qua haec scribo, ascendit ad summarn 745), quod attinet dioecesanos Goritienses, non habui alium, qui palmam eripere possit Joanni Nep. Hrast, Aloijsio Zorn, et Eugenio Carolo Valussi. Dixi: quod attinet dioecesanos Goritienses, nam inter non Go¬ ritienses dioecesanos non defuere aliqui saltem, qui, si hos tres non superent, saltem eisdem digue et merito assoeiari oppido merentur. — Pii tres itaque capacissimi et omni laude et commendatione dignissimi, in primis Eector Seminarii, et Spiritualis felieiter instituto prae- erant, commune bonum instituti et juvenum šibi commis- sorum curantes, eosque suo modo laudabiliter adjuvabat Oeconomus Bolter. Sic praepositis Seminarii omnino no- vis constitutis, mox etiam aliqua fiebant, quae adagium tritum: Novus rex, nova lex, confirmabant. Mense scili- cet Novembri 1862. Eector Budau introduxerat alium ordinem feriarum hebdomadalium, ita nimirum, ut pro feria quinta, quarta substitueretur, et loco ut die Martis a meridie collegia silerent, Sabbatum a meridie feriale esse coeperit. Ut fieri solet, ista innovatio omnibus non arridebat. Eector Hrast itaque mox initio anni schola- stici 1864[5 antiquum ordinem restituit, qui deinde liuc- usque semper retinetur. Porro unanimi coiisensu decre- verant, ut quod antea in nostro Seminario saltem iude ab anno 1818 nunquam observatum fuit, dies 21. Junii, qua die incidit festum S. Aloysii Gonzagae, patroni stu- diosae juventutis, fieret ferialis, devoteque et sancte in posterum observaretur, atque in ipso die festo Missa so- 25 lemnis in Seminarii Ecclesia celebraretur. *) Jam sub antecessore in Rectoratu introducta exercitia declamato- ria, qualibet hebdomade in domus Refectorio, proprio ad hoc ambone posito, saltem semel, saepius etiam bis in hebdomada a Seminarii alumnis subeunda, fideliter con- servavit novus Rector et promovit, optime sciens, quan- tum inde utilitatis proveniat juvenibus, qui intra breve tempus publice corarn populo locuturi sunt. Hinc quum anno 1871 tempore qnadragesimali specialiter ad lioc missus sacerdos Societatis Jesu P. Joannes Ming Gori- tiam venisset, ut fidelibus hujus urbis lingua 'utentibus vernacula germanica, sacros sermones in Eeclesia S. Ca- roli Borromaei, quae est nostri Seminarii Ecclesia, ha- beret; occasionem istam faustam arripuit Rector Hrast, tum ut post sermonem hora decima matutina habituin immediate missa esset, ad quam sonante organo Semi¬ narii alumni cantarent; tum ut pomeridiano tempore quo- libet die Dominko et festo solitus in aliis Ecclesiis cul- tus divinus pomeridianus introduceretur. . Aderat quidem jam dudum introductus usus, ut ab initio qualibet Do- minica et quovis festo, clausis tarnen ecclesiae januis, pro quinquaginta alumnis Seminarii (tune enim centum alumnos nostrum Seminarium continebat) reliquis ad ec- clesiam metropolitanam pergentibus, non tantum Missa ante meridiem, sed etiam post meridiem Vesperae et Benedictio, ut loqui solemus, liaberentur. Serius vero, praecipue imminuto alumnorum numero ornnes ad Me¬ tropolitanam accedebant Ecclesiam, pomeridianus vero cultus divinus, scilicet pro temporum diversitate, vel Ve- *) Hrast in suo libro diurno liaec adnotavit: „1865 „21. Juni wurde das Alopsifest gefeiert. In der Friih „war gemeinscliaftliclie Communion, um 8 Uhr Hocliamt. „Nachmittag um 4 Uhr Vesperae s. Aloysii und dann „Segen. Der Oeconom Bolter war Officiant. Die Anre- „gung zur Feier des Alojsifestes ging von einigen Zo- „glingen aus.“ 24 sperae, vel Litaniae una cum sequente Benedictione in praecedens Sabbatum translatus fuit. — Seminarii prae- . fecti sacerdotes ita occasionem babebant exercendi sese in debite et digne peragendo cultu, et assistentes Clerici minores simul modo suo exercebantur. — Haec itaque omnia partim conservata, partim aueta sub Rectore Hrast, quatenus ipso disponente, et Valussio laudabiliter coope- raute, in omili pervigilio cujuslibet majoris festi per an- num Vesperae solemnes decantabantur, ad quas ipse Princeps Avchiepiscopus advenire solebat. Occasione au- tem dieta, qua sermones sacri in lingua germanica in Seminarii Ecclesia habebantur, etiam pomeridianum cul- tum divinum, ad quem quibuscunque fidelibus accessus patebat, praemissa instructione catechetica ad populum slovenica lingua introduxit, quam instructionem, optimi exercitii causa, in regula unus e Seminarii praefectis presbyteris liabere solet. Cum Dominica secunda post Pascba anni 1871 haec laudabilis et salutaris iustitutio initium coepit, atque hucusque semper conservatur; etsi sermones sacri germanici partim ob exiguum numerum fidelium Goritiae liabitantium, quorum lingua vernacula est germanica, partim ob eorundem curam exiguam, com- parendi ad sermones audiendos, jam diidum cessaverint. Multum enim juvenes sacerdotes istud juvat, ut debite praeparentur atque exerceantur publice coram pluribus comparere et ad eos loqui, ne naturali quadam timiditate impediti minus digne coram populo se gerant. Hinc a- lium quoque usum sub antecessore jam aliquatenus in- troductum, ut ultimo bachanalium die declamationibus, cantu et mušica alumni Seminarii sese obleetent, prae- sentibus videlicet ipsius Seminarii praepositis, et ali- quando uno aliove, vel pluribus tlieologiae professoribus, non tantum adprobavit et conservavit, sed etiam, quan- tum dignum et utile videbatur, promovit et auxit, ita quidem, ut aliquando tribus ultimis diebus bachanalium liujusmodi Academiae , ut Itali eas appellare solent, in- 26 stituerentur, atque ad eas ipse Excellentiss. et Reveren- diss. Arcliiepiscopus, varii Canonici Ecclesiae Metropoli- tanae, aliique plures Sacerdotes ex Urbe imprimis, immo et non pauci e laicis, utique tantum mares, comparue- rint invitati. Hune in finem Scenam, ut dicitur, theatra- lem ipsi alumni solertiores, satis elegantem confecerunt, tum collcctis inter se institutis, tum a Professoribus suis et praeprimis ab ipso Rectore Hrast nummis acceptis, ad expensas necessarias in dictae Scenae confectionem, et ad ejusdem illuminationem aliaque id generis requi- sita. Sine dubio plures, qui ista legunt, recordantur ista- rum innocentium oblectationum, simul et utilium, qua- tenus alumni in hujusmodi Academiis cooperantes pau- latim illam timiditatem, quam superius memini, depo- nunt, digneque coram populo gerere se et loqui addi- scunt. —- Ideo, quantum audio, in omnibus Seminariis in Italia Acadenfiae ubique locorum in usu habentur. — Memoranda autem prae omnibus aliis nobis est et manet Academia hujusmodi, quam Slavi dicerent beseda , quae instituta fuit die 21. Juuii 1871, hoe est, die festo s. A- loysii Gonzagae, quo die reccurrebat dies anniversaria Coronationis Sanctissimi Patris nostri Pii IX, qui illo die et anno annum Pontificatus sui vicesimum quintum compleverat, sicque annos s. Petri assecutus viderat, qui eventus in toto orbe catholico singulari modo distinctus fuit. Plimo enim Ecclesia Seminarii illo die inusitato or- natu refulgebat, pannis et tapetis, floribus, iuseriptioni- bus convenientibus insolitae festivitati, uno verbo, opti- mo quo poterat modo decorata fuit, atque bora decima ante meridiem solemnis Missa cantata, quarta vero hora pomeridiana Vesperae item solemnes recitatae sunt. Hora quinta alumnis data est refectio vespertina, hora enim sexta in refeetorio ad theatri modrim reformato, praesen- tibus et Sacerdotibus, a summis usque ad infimos in Urbe et ruri degentibus, nee non laicorum quam pluri- mis, ultra trecentis, quot scilicet locus capere poterat, 26 Academia coepit et demum post nonam vespertinam fi¬ nem habuit. Totum refectorium optime illuminatum, prae- ter Scenam convenienter decoratam imagine Pii IX, at- que inscriptione: Vivat Plus IX! et quidem, liebraice, graece et latiue, non sine allusione ad symbolum Crux de Cruce , quia in Cbristi Cruce titulus scriptas pende- bat liebraice , graece et latine (Joan. XIX, 20) ubique in paiietibus exhibebat festivitati convenientes »transparen- tes“ ut vocaat inscriptiones et emblemata. Ex quo Se- miuarium nostrum centrale existit, numquam alias neque similem intra suos muros vidit festivam solemnitatem, nec magis unquam exornatum fuit. *) Iiujusn odi Academiae, uti facile quilibet credit, quum magnam habeant utilitatem, prouti vidimus, nune quoque, multum imminuto alumnorum numero, pro viri- bus conservantur et iterantur. Ita anno 1875 nune la- bente, etsi 42 tantum Seminarii alumni numerentur, ta- mea hujusmedi academia locum habuit peuultimo bacha- naliurn die, praesente etiam P. m o Arcbipraesule cum aliis multis presbyteris et laicis. — Sed anno 1870 res aliquantum delicata erat, atque, ut nune video atque in- tebigo, etiam quoad nationalitatis, ut dicitur, quaestio- nem satis ingrata. — Referam iisdem verbis, quibus in meo catalogo slovenice eam deseripsi anno 1870. — Sic nempe res se habuit: „Letos ste se slovenska in vlaška „stranka nekako živeje gibali. Beseda navadna na pust- „ni večer je bila zastopana samo od Slovencev in Hrva¬ tov, vlaška stranka se je čutila menda prešibko, in si *) Opere pretium erit, ut bic quoque e libro diurno deiuncti aliouid publicem illorum, quae liac occasione adnotavit: „21. Juni, dies anniversaria coronationis Pii »IX . . . Die Ausscbmuckung der Kapelle leitete sebr gut „Degobbis; die Vorstelluug im Refectorium mit grosser „G ischicklicl keit Vidic. Der Beifall \var ein allgemeiner. „Anwesend durften iiber 300 gewesen sein . . . Wahrend „der Vorstellung kamen Telegramme der Theologen von »Triest, Laibach, Marburg, spater von Zengg an.“ 2t „ni upala se skazati. Mislilo se je napraviti „besedo“ „za 5. julija, to je za god sv. Cirila in Metodija, toda „ . vlali, vedel je to stvar tako obračati, da se je „za 21. junija, to je, za sv. Alojzija, beseda napravila. „Pa ne vem, kako se je prigodilo, da se je vlahi zopet „uiso vdeleževali, akoravno so se bili nekaj k temu pri¬ pravili, ter so ostali sami Slovenci in Hrvatje; k temu „je še omeniti, da ravnatelj ta dan ni bil (ali pa ni lio- „tel biti!?) doma, in.se ni hotel besede udele¬ žiti; ter se je očividno kazalo, da se tu nekaj nevgo- „dnega meša. — Med besedo je nekdo izmed vlahov zunaj „navlašč kričal in vpil, da bi bil Slovencem nedolžno ve- „selje ogrenil itd. V kratkem: Beseda, ki je imela biti prvič 5 julija na dan sv. Cirila in Metodija, kteri „je pa .... nasprotoval, ter njemu za ljubo bila pre¬ stavljena na 12 julija kot dan sv. Hermagora ali Mo- „hora, in ktero je bil Ravnatelj uže dovolil: ta beseda, pravim, bila je na zadnje odpovedana ex rationilus po- „liticis , kakor morem jaz videti, to je, da bi se dve „ stranki bolj ne sperli. *) *) Non debeo, qua liistoricus, omnino praeterire, Rectorem Hrast mox primo anno Rectoratus sui 1865. disposuisse, ut docerentur linguae, scil. ab alumno Franki illyrica pro Italis, ab alio alumno Barbalič illyrica pro Slaviš, a tertio alumno Moše italica, ab oeconomo et Vi- cerectore Seminarii Bolter slovenica. Haecce in suo libro diurno referens adjunxit: „Der Anfang ist gut. Deus det nobis donum perseverantiae!“ Et tune quidem res bene procedebat, utinam etiam postea semper! Iueoepti hujus (mense Januario) fructus primus erat, ut sequenti mense Februario alumni duas societates constituerint inter se, „um sich in der Muttersprache so\vie auch in den theo- logischen Gegenstanden zu iiben.“ Itali seribebant suum folium „la Fantasia", Sloveni et Croatae vero uniti simi- liter suum folium „Sloga“ dictum. — Et „Sloga“ qui- dem adhuc anno subsequenti seribebatur, non ita „la Fantasia". Aemulationes enim et discordiae inter utrius- que linguae, slavicae et italicae alumnos sub cineribu 28 Repraesentationi theatrali, cantui, musicae et de- clamationi, sive uno verbo, Academiae die 21 Junii, anni illius 1870, ego solus interfui, absentibus omnibus Semi- narii praepositis, utpote qui de ulterioribus causis rerum, quae gestae sunt et gerebantur, vix quidpiam sciebam. Commendanda omnino fuit ratio, qua se gessit Rector Hrast, qui absentiam suam pallio necessitatis, ad nescio quem illo die abeundi, texit, sicque neque tune numero praevalentes Slavos offendit, nec Italorum animos exacer- bavit. Ego solus, ignarus causarum ultimarum in isto negotio, similis fui capro emissario in lege Mosaica, quem Germani člen Simdenbock vocant; et in hoc ipso apparet prudentia defuncti Hrast, quatenus et ipse sua praesen- tia nullam ansam Italis praebuit, de eo conquerendi, quasi Slaviš magis propensus, ab Italis vero alieniore animo sit, neque Slavos offendit specioso absentiae suae titulo, et disponendo, ut ego rerum ipsarum, quae fiebant, mi¬ nus gnarus, academiae interessem, ne alumni sine omili inspectione manerent. De caetero erat Hrast bonus pa¬ triota Slovenus, quales utinam omnes essent; non erat pro re nationali insensibilis et frigidus, sed neque erat de illorum numero, quibus „nationalitas“ summa res est. Sacerdos catliolicus ante omnia fidem Christi et eccle- siam, suumque sacerdotale ministerium prae oculis lia- beat oportet, ut vocationi suae convenienter se gerat; „r>ationalitas,“ lingua, politiea etc. ipsi tantum media sint necesse est, ut suis sacerdotalibus officiis melius et latentes demum eruperunt imminente bello anni 1866. Et liane primam ingratam experientiam hae in re fecisse videtur, quam secutae sunt deinde plures aliae, praeci- pue anno 1870 tum 21. Junii, tuni 13. Julii, ad quam diem in diurno suo adnotavit: „Die Schuld ist von bei- „den Seiten .... ich komite dabei mea cidpa sagen, „weil ich den Slaven Manches bewilliget babe; sie haben „meine Giite missbraucht, wobei ich zu nachsichtig war. „Erfahrung macht klug, kunftig hiu sollen alle Conces- „sionen in puneto Nationalitat unterbleiben. 11 29 exactius satisfaciat. Ita, ni omnia me fallant, Hrast „na- tionalitatis" quaestionem intelligebat, atque ita etiam ge- rebat se in vita sna. Quum gymnasii studia illis annis perfecisset, quibus studium linguae nostrae Slovenicae adhuc penitus neglectum jacebat, non est mirum, illum linguae suae vernaculae tantam cognitionem non habuisse, quantam secum adferunt nune theologiae candidati, qui per duodecim annos integros, i. e. in omnibus inferiori- bus scholis linguam didicerunt. Sufficientem nibilominus ejusdem cognitionem tenebat. Cum fuisset adhuc alum- nus Seminarii, non exiguam partem opusculi „ Stari Ur¬ ban, “ a Societate S. Hermagorae Clanfurti editi ipse Hrast conscripsit, ut taceam id, quod in folio „Glas“ publica- vit. Ipse quoque, quum „Citavnica“ Goritiae erigenda esset, rem pro viribus promovebat, et nonnisi ob ratio- nes, de quibus locus non est hic loquendi, mecum simul e numero membrorum ejus deleri voluit. Sic quoque, quum Societas agraria Goritiensis ante annos aliquando non satis aeque erga Slovenos se gereret, animus ipsius oifensus fuit, atque ideo ipse quoque mecum e Societate egressus est, nec ullam amplius partem cum ea habere voluit. Rem itaque et causam suorum „connationalium,“ si ita loqui possum, strenue tuitus est; sed omnem ex- cessum semper evitabat, atque inprimis qua Rector Se¬ minarii, in quo et Slavos et Italos habebat, tanta mode- ratione et prudentia usus est, ut ego illum admirarer, et ut ipsi Seminarii alumni utriusque nationis candide sint fassi, Rectorem Hrast utrique parti justum fuisse, ne- que quidquam dixisse aut admisisse, quod ullam partem offendere sive exacerbare vel minime potuisset. Rectoris Hrast exemplum si omnes imitarentur, pax quoque et concordia rarius turbaretur. Nibil quoque magis deside- rabat, quam ut Societas catliolico-politica Goritiensis in vero špiritu catliolico, non in duas separatas societates divisa maneat, sed aliquo modo tandem uniri possit sub uno capite, quamquam secundum diversitatem linguarum 30 in duas sectiones necessario abeat necesse sit, Yerum proh dolor! uti tot alia, sic etiam istud inter pia desi- deria forsitan semper remanebit. Forsitan ego ipse, quin unquam tale quid inten de¬ rem, superius dieto anno 1870 aliquid ignoranter contuli ad id, quod Slavicae nationis alumni utpote semper qui- dem, sed tune praeprimis numero multo plures, audentius caput extulerint, atque optimo Reetori non semel momenta acerbiora paraverint. Jam anno videlicet 1861, instante Rectore Seminarii Joanne Ev. Budau omnino invitus prae- lectiones slavicas omni feria secunda, et omni Sabbato alum- nis Seminarii dabam, ita tamen, ut mox sequenti anno scho- lastico 1862 ob causas, quae mihi nunquam dictae fue- runt, praelectionibus istis jam finis esset impositus. For¬ sitan jam tune animi Slavorum nostrorum nimium effer- vescebant; aut vero Italorum aemulatio eo usque excitata fuit, ut prudens judicaverint, causam hujusmodi aemula- tionum obstruere. Sed ut dixi, neque ego in causas hu¬ jusmodi inquirebam, neque ullus mihi quidpiam indieavit, cur cessare debuerint praelectiones. Anno 1870 petenti- bus alumnis Slaviš, annuente etiam, ut aequum erat, Rectore Hrast, iterum praelectiones slavicas susceperam, atque me tale quid minime intendente, animi alumnorum slavorum vehementius pro re Slavica incensi ansam prae- buerunt Italis, ut aemulationes et dictae discordiae inde enatae sint. Hinc uti facile intelligitur, iterum anno scholastico illo finito finis quoque, ut videtur, pro lon- giori spatio temporis, omnibus aliis hujusmodi slavicis praelectionibus impositus est, ne pax et concordia inter Se¬ minarii alumnos in periculum adduceretur. Magnae Recto- ris Hrast prudentiae adseribendum est, ut „nationalitatis“ studia et aemulationes, indeque timendas discordias evi- taret aut utplurimum in ipsa sua origine suppresserit. Quantam curam gesserit pro omnimoda šibi con- creditorum cultura, atque profectu morali et intellectuali, non tantum hoc ostendebat, quod et quolibet mane dor- 31 mitoria * visitaverit, ne quis negligentior ultra debitum tempus somnum protraheret, neglectis communibus pre- cibus matutinis et meditationibns quotidie institui so- litis; et frequentius musea adierit, omniaque illa lo- ca, in quibus studii tempore singulis manendum erat; sed etiarn ipse saepius verbis excitaverit negligentiores ad diligentiam, tardiores convenientibus interrogationi- bus, et ubi necessarium videbat, expositionibus et de- clarationibus adjuverit. Hune in finem ut rnedia sup- peditarentur omnibus ampliores cognitiones šibi faci- le comparandi, curam non parvam adhibuit, ut Semi- narii bibliotbeca semper majus augmentum et ineremen- tum caperet, atque praecipua opera etiarn recentiora ac- quireret, quod eo magis necessarium esse videbatur, quia inde ab auno 1848 ob rerum Seminarii nostri oeconomi- carum angustias, bibliotheca fere nihil aucta fuit. — Non solum enim in aula bibliothecae contigua, pro leetoribus destinata, quam sala di lettura 11 vel ,,Lesezimmer“ ap- pellamus, novos libris capiendis forulos parari curavit, in quibus quatuor circiter millia voluminum collocata sunt, sed etiarn in ipsa bibliotheca primo totum pavimentum, a terrae humiditate laesum, novum reponi, et deinde orn- nes libronun forulos penitus renovari jussit, in quibus alia duodecim millia voluminum conservantur. Factum est istud^anno 1872. Duo circiter millia voluminum toto de- cennio, quo Hrast Seminarii Rector fuit, bibliothecae ejus imprimis cura et sollicitudine accesserunt, non nu- meratis illis operibus, quae a pluribus isto temporis spa- tio e vita liac decedentibus, uti v. c. a defunctis sacerdo- tibus Joanne Ev. Mozetič, Jacobo Stibiel, Paulo Vončina et Josepho Spiridion, nomine legati in eam illata fuerunt. — Ut praecipua saltem hujusmodi opera, eo curante acquisita memorem nominatim, ipsa res suadet: 1. Opera Abrahae a S. Clara, 27 vol. 2. Kirchenlexicon von Wetzer und Welte, 12 vol. 32 3. Katholische Realencyclopaedie. Regensburg 1865. seq, Manz. 12 vol. 4. Encyclopedia ecclesiastica. Venezia 1854. 8 vol. 5. Omnia opera Conradi Bollanden hucusque edita, 25 volumina. 6. Damberger, synchronistische Geschichte. Regensburg 1853. 15 vol. 7. Canth. Weltgeschichte. 18 volumina. 8. Civilta cattolica, (quod opus nune jam circiter 100 vol. numerat.) 9. GfrOrer. Gregor VII., 7. vol. 10. Bullarium Romanum, edit. Taurin. 25 vol. 11. Aeta sanctae Sediš. (hucusque 7. vol.) 12. Hefele Concilien-Geschichte 7. vol. 13. Opuscula Ss. Patrum, quae edit Hurter S. J. Oeni- ponti, 28. vol. 18. S. Thomae Aquin. Summa Tlieol. Barri-Ducis 1870. 8 vol. Ista sunt, ut dixi, majora tantum opera, et prae- cipua, tempore ejus Rectoratus, eoque imprimis curante, bibliothecae acquisita; nimis enim longum foret omnia nominare, et leetoribus simul taediosum. Haec autem ideo nominatim adducere volui, ut appareat cura ejus singu- laris pro semper majori bibliothecae augmento, et inde pro majori alumnorum Seminarii commoditate, parandi šibi quantas possint ampliores cognitiones. Neque pro- priis suis libris parcebat, quorum plures magis indigen- tibus alumnis donare soli tu s erat, praecipue, quum in immediata cum variis librariis tum Viennae, tum alibi officinas suas liabentibus relatione esset, novos libros non paucos in alumnorum manus transmisit, pro quibus sae- pius pretium ipse solvebat suis propriis nummis. Inter duodecim Apostolos Christi unus fuit tradi- tor: quid mirum itaque si inter tot status sacerdotalis candidatos semper sit vel unus vel plures, qui vel non vocati in Christi ovile intrudere se velint, vel gratiae 33 vocationis minime cooperantes misere naufragent? Hano ingratissimam experientiam etiam Hrast tempore Hectora- tus sui facere debuit, Imprimis vinolentia plures in exitium trahit, et quia luxuriosa res vinum est, ut ait Sapiens (Prov. XX, 1.), mulieres saepe in transversum agunt minus cautos. — Quid plura? Labebatur annus scholasticus 1870, quo dimitti debuerunt duo ob nimiam cum altero sexu familiaritatem, scilicet V.e R., et V.. e S. Petri. Inter mea memorabilia anni 1870. his re- latis adnotavi: Fruchte jetziger Auf/clanmg! — Tum ut juvenes Seminaristae ad omnem virtutem institueren- tur, et ab omnibus excessibus, ad quos leviš et inconsiaerata juventus tam facilis est, arcerentur, tum ut in pietate so- lida firmarentur, et contra lapsus praeservarentur, gmm pietas ad omnia ntilis sit. (1. Tim. IV. 8.), Rector de- functus tum ipse in oratorio congregatis saepius verba dicebat exhortatoria, aut curabat, ut ab aliis bujusmodi exliortationes fierent; tum adorationem Sanctissimi, quod in Ecclesia Seminarii asservatur, semper post egressum e Refectorio faciendam urgebat, ad quod et moduin prac- tieum adorationis faciendae suis ipse impensis typis ex- pressum alumnis gratis suppeditabat; tum Confraternita- tem jam tum in Seminario nostro introductam, quum adbuc R.inus D.nus Castellani Dominicus Spiritualis officio fungeretur, i. e. immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae, sollicite fovebat, et Apostolatum Oratio- nis commendabat. Praeterea novenas ante majora festa, praecipue B. V. Mariae, quas Spiritualis Valussi cum alumnis peragere solebat, et devotionem erga S. Aloy- sium, et imprimis mensis Mariani, non tam admittebat, quam potius commendabat et promovebat; in primis ve¬ ro curae ei fuit, Clericos ad frequentem diguam suscep- tionem Sacramentorum Poenitentiae et Altaris inducere et cohortari. Ideo non facile permittebat, ut sub prae- textu quaerendi confessarium quis e Seminario exiret, 3 34 sed potius ipse eis omni sabbato copiam confessariorum idoneorum procurare satagebat. Ita obtinuit, ut semper omni tali die saltem duo, unus e KR. Patribus Societa- tis Jesu, et K. D. Andreas Jordan, confessarii, praeter eos, quos domi semper habere possunt, praesto sint pa¬ rati confessiones omnium excipere, qui confiteri deside- rant. Quod etiam exercitia Spiritualia*) non tantum pro illis, qui ad sacros ordines promovendi sunt, sed pro omnibus alumnis, quotannis debito tempore habenda non neglexerit, sed curam habuerit, ut vel a KR. PP. Soc. Jesu, vel illis impeditis ab alio aliquo sacerdote liabe- rentur, necesse non est, speciatim annotare. Et quum tantam educationis moralis alumnorum curam liabuerit, etiam Ecclesiae Seminarii ornatum et decorem augere non desistebat. Non enim verbis tan¬ tum dicebat: Domine , dilexi decorem domus tuae , et lo- cum Jiabitationis gloriae tuae, (Ps. XXV, 8.), sed in fac- *) Hoc ordine exercitia spiritualia toto decennio Rectoratus ejus pro omnibus Clericis Seminarii liabita sunt: Anno 1865 a 5—9 Aprilis, exercitia dirigebat Spi- ritualis Seminarii Dr. Eugenius Car. Valussi. 1866. 20—24 Februarii, Franciscus Petronio, Coo- perator et Chori Vicarius Justinopolitanus. 1867. 14—29 Januarii P. Josephus Klinkoivstrom S. J. 1868. a 18 Januarii usque 2 Februarii P. Antonius Bankič S. J. 1869. a 20—25 Decembris 1868. P. Stare. S. J. 1S70. 27—31 Martii P. Dionisi S. J. „Sehr gut geleitet 11 in suo libro diurno adnotavit Hrast. 1871. a 1—4-Decembris 1870. Dr. Josephus Schnei- der, Praepositus Tergestinus. 1872. 14—18 Januarii P. Antonius Bankič S. J. „Unter der meisterhaften Leitung des P. Bankič.“ Nota ipsius Hrast. 1873. 2—6 Martii, P. Dionisi S. J. 1874. 18—23 Januarii, Professor Steph. Kocjančič, 35 cto quoque demonstrabat. Ipso curante et novi calices Ecclesiae accesserunt, et novis ellychniis sive candela- bris altare ornatum est, et tapetum, quod ante altare Sterni solet diebus festivis solemnioribus. Comparatae et emptae sunt novae casulae aliaeque vestes sacrae ad in- cruentum Missae Sacrificium necessariae. Et quia eccle- sia ipsa inde ab anno 1818, ut videtur, nunquam ma- jorem restaurationem subiit, si excipiamus simplicem bis aut ter applicatam parietum dealbationem, tandem opi- tulante pio quodam beuefactore accepta necessaria pecu- nia, anno 1872 mensibus feriatis Septembri et Octobri, tota Ecclesia interius restaurata et renovata fuit, orga- numque Ecclesiae denuo penitus reformatum. Dum vero curam gerebat rerum, quae ad Dei cul- tum et ad pietatem augendam pertinebant, non neglige- bat etiam eodem tempore bonum suorum alumnorum, quos tanquam bonus et sollicitus pater vere paterno a- more et cura prosequebatur. Nostris temporibus non est facile, magnam, numerosam familiam*) exiguis reddi- tibus alere, quum ornnia rerum genera pretio fere quo- tidie crescant. Usque ad annum 1848 pro singulis a- *) Praeter necessarium famulitium satis numero- sum, suae curae et inspectioni concreditos sacerdotalis status canclidatos liabuit: etiam externos, quorum numerus aliquando considerabilis fuit, nam anno 18G9 erant 23, 1868 vero 20, et 1866 duodecim etc. 36 lumnis 200 fl. percipiebantur; hoc idem servatur nune, etiamsi omnia duplo, imo triplo cariora sint, quam illis temporibus. Quantum boe curae praebeat illis, qui pro multorum victu et sustentatione solliciti esse debent, quis non intelligit ? Adest utique Seminarii Oeconomus, sed istud Rectori curam non adimit, quum Rector et Oeconomus ambo sint in solidum responsabiles pro bona Seminarii administratione. Itaque quum aliquando ob angustias oeconomiae senno injiceretur, quod vino alum- nis ablato, res facilius procedere possent, Hrast num- quam se admissurum dixit, ut sextariolus vini, qui quo- tidie singulis ad refectionem datur, eisdem adimatur. Quaesivit et invenit aliam viam necessitati šuccurrendi. Conscripsit libellum supplicem ad Exc. Locumtenentiam, quo subsidium petebat necessarium in praesentibus re- rum angustiis ; et obtinuit, etsi non quantum desiderabat, attamen tantum, ut necessitas non fuerit contrahendi de- bita, nimirum bis mille florenos. Rectori Hrast porro tribuendum est, quod antiqua triangularis forma pileorum, quibus Seminarii alumni utebantur, in rotundam fuerit mutata. Factum est boe initio anni 1870. — Et quia in hebdomada majori ma- gnus alumnorum numerus propter assistentiam necessa- riam, et promovendum decorem functionum sacrarum, in Seminario remanere debet, neque domum ad suos disce- dere, ut ipsi quoque ferias paschales habere possint, proposuit Archiepiscopo, et obtinuit, ut feriae istae us- que ad Dominicam in Albis inclusive extenderentur. In- troductus fuit usus iste anno 1872, qui exin semper retinetur. Sicut dici solet: post nubila Phoebus , ita etiam inverti sententia potest, et dici: Post Phoebinn nubila. Non est enim quidquam permanens et stabile in ista mortali vita. Bona mixta malis esse in terra omnes et scimus et experimur. Neque noster Hrast ab hac tristi experientia facienda immunis fuit. Nihil dicam de morte 3? patris repentina, cujus nuntius Joannem, optimum filium, qui suos tenero amore prosequebatur, n o n parum contri- staverat non multis annis abhinc; neque depingam atris coloribus alium dobrem, quem illi causavit gravissima infirmitas dilectissimi fratris, R. D. Simonis Hrast, tune temporis Cooperatoris Salcani, nune quoque adhuc ob in- firmitatem in statu quiescentiae viventis. Sufficit, ut me- morem tristissimum annum 1866 et bellicos eventus, ar- morumque strepitum, qui tune aures nostras feriebat, quando amoena nostra et pacifica Goritia in castra mili- tum conversa erat. Scbolae publicae sub finem Junii, vel Julii initium clausae, discipuli dimissi domum, omnia aedificia scbolarum et institutorum requisita fuerant ad excipiendos milites aut sanos, aut aegrotos et vulneratos. Etiam aedificium nostri Seminarii militibus ad tempus tradi debuit. Die 21. Julii, Sabbatum erat, quatuor exa- mina eodem tempore fuerunt instituta propter imminen- tem aedificii Seminarii oceupationem per milites. Sequenti die Dominica, 22. Julii, dimidia hora octava matutina missa pro gratiarum actione fuit. Eadem die vespere jam primi milites advenerant in domo pernoetaturi, et die sequenti 23. ejusdem nongenti milites in Seminario ver- sabantur, domum utique dimissis Seminarii alumnis. Die 3. Augusti discesserunt hi milites, et eorum locum occu- parunt 1200 milites Croatae, qui usque ad nonam Au¬ gusti in Seminario habitarunt, qua die alio habitaturi abierunt, nam in aedificio Seminarii nostri nosoco- mium militare (Militar-Feldspital N. 5.) collocatum fuit. Usque in diem istum (9. Aug.) nos inter medios milites in Seminario adhuc habitabamus; illo die vero coacti fuimus exire, ut ego quidem dicebam, in babylonicam captivitatem. Rebus Seminarii mobilibus, ubi fieri pote- rat, magna ex parte in bibliotheca conservatis, et clavi obseratis et clausis, in domum quandam privatam habi¬ taturi discessimus, ubi tribus mensibus viximus. Die tandem 21. Octobris ejusdem anni, belli strepitu cessante, Semina- 38 rii centrališ aedificium a militibus it eram relictum statim restaurari coepit, qnae restauratio tam celeriter facta fuit, ut initio Noveinbris jam unusquisque nostrum in solitam suam babitationem, quam in Seminario babemus, redire potuerit. Initium tamen scholae demum die 18. ejusd. cum solita invocatione Spiritus s. dari potuit. Ex illo tempore mansimus in pacifica Seminarii possessione; et utinam nos in liac possessione nemo amplius turbet! Sed avertamus oculos a teisti spectaculo anni 1866, et consideremus potius illam Rectoris Hrast laudabilem animi promptitudinem et facilitatem, qua anno 1867 vi- ginti sacerdotibus, annum 25.tum sni presbjteratus so- lemniter acturis concessit, ut per triduum in Seminario morarentur, atque in Ecclesia Seminarii officia sacra pre- agerent. — Omne enim id, quod bonum et laudabile est, et collaudabat, et ambabus manibus amplecti sole- bat. Unde etiam, quum domus defuncti patriotae notis- sirni, Caroli Catinelli, ad usum imprimis societatis ca- tholicae Goritiensis emenda esset, ipse quoque Hrast non exiguam pecuniae summam ad hunc finem de suo contulit; quod idem praestitit tune, quando nova typo- graphia eatholica a Carolo Mailing denominata erigenda erat. Ilaec, quibus quam plurima adlmc alia similia ad- jicere possemus, prompto semper et bilari aniino prae¬ stitit; quot vero et quanta bona opera clam perfecerit, praecipue adjuvando indigentes et in variis necessitati- bus constitutos, soli Deo, qui videt omnia, notum est. Quam fuerit liberalis, vel boe quoque indicat, quod so- litus fuerit famulitio, ut et suo barbitonsori dona dare non tantum sub initium anni, et 16. Maji, tamquam suo die onomastico, sed etiam, quandocumque dies erat ono- masticus uniuscujusque ex inservientibus. — Similis si- rnili gaudet, est adagium omnibus notum. Unusquisque adjungit se homini, qui est magis unanimis et consen- tiens cum eo. Unde et vulgare proverbium dicit: Cogno- scitur ex socio , gui non cognoscitur ex se. Habuit Hrast 39 multos amicos, immo non facile quemquam adversarium et iuimicum habuit. Sed secundum verba Scripturae: Midti pacifici sint tibi , et consiiiarius . sit tihi unus de mille (Ecclci. VI, 6.), ipse quoque unum habebat, qui „alter ego“ ab eo vocabatur, quocum semper deambu- lare et spatiari solebat, ita ut tota urbs vel ex boe illos notaverit, quia iudividui videbantur. Hrast et Zorn inde a temporibus, quum Vindobonae in sublimiori instituto educationis presbyterorum ad S. Augustinum simul col- legae fuissent, amicitiam contraxere singularem, et ju- stum omnino erat, ut mortuo Hrast „alter ego“ ejus eidem in Seminarii Eectoratu succederet. Non possum hic plura dicere, ne viventis modestiam offendam. — Inter intimiores amicos ejus, ut jam dixi, numerandi sunt porro: Doctor Joannes Glavina, canonicus ad honores et parochus Tergesti, acutissimi ingenii vir et Redactor folii dioecesani Tergestini; Golja Joseplius Vicarius Lomen- sis; Košuta Franciscus paroclius et decanus Ampletii, Sfiligoi Antonius, Vicarius Kostanjevicensis, praeter plu- res alios. Sed bi omnes et singuli utpote magis ab eo distantes et absentes, animum communis amici Hrast ita occupare non poterant, quemadmodum praesens Zorn, quem quotidie videbat, semperque ejus dulci consortio uti potuit. Saepius conquerebatur, dum adbuc viveret, quod otium šibi desit, ad studia sua prosequenda, nec mirum: quia professor erat liistoriae ecclesiasticae et juriš cano- nici, et insuper Seminarii Rector, occupatus etiam sae¬ pius in judicio ecclesiastico, tot diversissimis occupatio- nibus distraetus non poterat facile aliis adhuc rebus in- tendere. Nihilo minus anno 1869 iter, quod saepe desi- deraverat, Romam suscipere potuit unacurn duobus itine- ris sociis RR. dominis Antonio Sesič et Ferdinando Posa- relli. Quia enim gloriosus Pontifex Maximus Pius IX. celebraturus erat annum quinquagesimum, ex quo pres- byter consecratus erat, et multi ex omnibus terrae par- 40 tibus propterea Romam proficiscebantur, ipse quoque Hrast hac fausta occasione uti voluit. Die 21. Martii 1869 itaque domo digressus, tres hebdomades Romae transegit loca sacra, et monumenta praecipua visitando, et tandem Aprilis 16. ejusdem anni domum reversus mirabilia, quae ibi viderat, nobis narrabat, atque saepius repetebat, suum desiderium esse, saltem semel adhuc Romam proficiscendi, quum ibi multa adliuc videre et addiscere liabeat. Etiam per Istriam eodem anno 1869 duodecim dies insumpsit itinerando ima cum dulcissimo amico suo D.r Joanne Glavina Tergestino. Et utinam bujusmodi brevia itinera saepius instituisset: sic enim forsitan non tam celeriter et insperate mors illum nobis abripuisset! Multae curae, et multae occupationes, quibus saepe opprimebatur, non impedierunt, quominus scientiae suae non mediocris specimen ederet. Jam anno 1869 typis Seitz Goritiae edidit: Institutiones Historiae Ecclesia- sticae Novi Foederis auctore B. P. Claro Vascotti Min. Obs. Bef > Provinciae Carnioliae lectore emerito , quas ipse Hrast post auctoris obitum in variis locis emendavit et auxit. Quae editio historiae ecclesiasticae quum in pluribus theologicis institutis in Austriae Imperio in en* chiridion praelectionum susciperetur, intra breve editio bis mille exemplarium distracta fuit, ita ut noya editione opus esset, quae etiam ex eadem tvpographia emendata et aucta novis curis tamquam editio tertia lucern aspe- xit anno 1873. Quum itaque tot tantisque titulis D.r Joan. Nep. Hrast de Ecclesia in genere et de Archidioecesi Gori- tiensi in specie bene meritus esset, nemo mirabitur, eum jam sub finem anni 1865, hoc est, primo anno, quo Se- minarii Rector constitutus erat, Consiliarium Consisto- rialem effectivum nominatum, 8. Decembris 1870 etiam Canonicum Ecclesiae Metropolitanae Goritiensis ad ho- nores constitutum, eidemque altiores adhuc honores ob- venturos fuisse, nisi praematura mors e vivis eum abs- 41 traxisset. Quum omnia, quae in commune bonum cedere videbantur, prompto animo et libenter amplecteretur, et pro viribus promoveret, mirum non est, quod etiam inter primos fuerit, quum folio Sloveno „Soča“ dieto jam ma¬ nifeste fidei et ecclesiae christianae adversanti catholico- politicum folium „Glas“ opponendum esset, qui ad fuu- dandum folium istud opem et opes suas obtulerunt. Non enim tantum inter viros ad hoc opus deleetos, quos vulgo „Comit6“ vel „Ausschuss“ dicimus, eligi passus est, sed etiam Jn cautionem“ ut dicitur, folii „Glas“ edendi summam non exiguam obtulit. Neque lioc unieum fuit, quod ad rem praestitit, sed eruditis quoque, iisque nibilo minus cuicumque etiam rudi intelligibilibus traetatiun- culis de matrimonio civili lingua slovenica folium „Glas“ ornavit. — Partem suam contulit similiter, quum itali- cum catliolico-politicum folium „il Goriziano," serius ,,1’Eco del Litorale“ dictum, ederetur, eundem laudabi- lissimum finem prosequens, quem „Glas.“ Rem catholi- cam ubique et semper cordi habebat atque promovebat, quantum poterat; ideo usque ad suam mortem non ces- savit „praenumeratione“ saltem adjuvare etiam conatus catholicorum Tergestinorum, qui ideo et illorum „1’ An* cora,“ et „il Frustino" continuo retinebat. — Hrast etiam ille fuit, quo incitante anno 1874 in folio „Glas“ de folio dioecesano Goritiae fundando et edendo pri- mus ego sermonem publice feci, quod deinde videtur primus, vel potius ultimus impulsus fuisse, ut nostrum „ folium periodieum" vere apparuerit. Si adhuc vir opti- mus viveret, profeeto non obstantibus tot occupationibus, quibus premebatur et opprimebatur, aliqua pro „Folio periodico“ jam conscripsisset. — Linguas terrae nostrae, id est, quae vigent in archidioecesi Goritiensi, omnes bene callebat. Slavicam suam vernaculam satis bene etiam seribebat, sicuti jam diximus; illyricam sive croatieam saltem sufficienter intelligebat; Germanica lingua omnia sua studia peregit, si excipias studia theologica, quae 42 latine tractantur; forojuliensem sive furlanicam diale- cturn e vita communi Goritiae didicerat. Latinam loque- batur et scribebat oppido bene, ut duae editiones bisto- riae ecclesiasticae testantur. Italicam quoque proprio stu¬ dio didicerat, eamque similiter beue et loquebatur et scribebat. Sed neaue artis musicae penitus ignarus erat Hrast, imprimis quod attinet cantum ; vocem enim babebat cla- ram et sonoram, magistro cantus organoedo „Schreiber“ usus, qua „tenorista“ ut ajunt, non male cantabat. Coe- perat aliquando instrumentum musicum etiam, quod vulgo „Pianoforte“ nominatur, tractare; verum ob interruptum exercitium nullum bac in re progressum fecerat. Omnis potentatus brevis vita (Eccli X. 11.), jocan- do repetebam nune jam defuneto; potentem intelligebam et mente, utpote virum multarum coguitionum et ingenii acuti; et corpore, robustus enim erat, et saltem ante- rioribus annis firmissimae valetudinis; neque quum sic ei loquerer, unquam vel cogitabam tam celeriter eum nobis ereptum iri. Accumulatio oceupationum paulatim vires quoque ejus opprimebat. Quapropter jam mense Aprili 1868. instabat, ut Rectoratum dimittere šibi liceret; et in libro suo diurno sub diebus 17. et 18. Martii 1870. haecce verba adnotaverat: Concede miki gratiam Deus, tri valeam crucem bajulare! et ad diem 27. cjusdem: Natus sum guidem ad laborem , nihilominus ardenter de- sidero guietem. Pater! non mea , sed tua voluntas fiat. Unde iterum petebat, ut derelieto Rectoratu major quies ei concederetur, quod vero nondum possibile erat. Aegri- tudines, ut videbantur, exiguas saepius annis posteriori- bus perferendas habuit, sed in corpore tamvalido et ro- busto sine periculo esse autumabantur. Neque gravior infirmitas sub finem Januarii 1868, quae plus quam hebdomadam integram a praelectionibus eum retinebat, videbatur tanti momenti esse. Hoc au- tem ipse Hrast desiderabat et suspirabat, ut tandem o- 43 tium šibi concederetur, quo posset iterum saltem aliquot dierum iter quocumquc suscipere, atque animum suum praegravatum aliquantum distrahere, quo absque dubio corporis quoque cjus valetudo mirum in modam refice- retur. Itaque loto anno 1874, praeprimis inde a Pa- scbate subobscurior rubor vultus ejus imminentis maii praenuntius tristis apparebat et oculi iusolito livore suf- fusi. Multum patiebatur jam, etsi externe id celare co- naretur, primo Augusti dimidio, quum examinibus tbeo- logicis qua Eector adesset; quibus tandem feliciter trans- actis, viribus magis deficere incipiebat, atque medici artem in auxilium vocare. Sed neque ipse neque nos credere poteramus, periculum tam grave eidem immiue- re. Pcractis interim ordinationibus neopresbyterorum, initio Septembris morbus gravior quotidie evadebat. Ad- venerunt dies exercitiorum pro sacerdotibus, a 14. usque ad 18. Septembris. Dum nos exercitiis sacris detinere- mur, vita Joannis Hrast ad finem velociter appropinqua- bat, ita ut jam 16. die Septembris confessarius ejus so- litus, E. P. Coelestinus Iglič, Guardianus Cappuciuorum nune ipse quoque defunctus, vocatus, ejus ccnfessionem exciperet, die vero 18. ejusdem mane et Sacvo Viatico, et Extrema Unctione muniretur infirmus, sollicitis circa boe prae primis E. D. Bolter, et Seminarii Spirituali E. Dr. Joanne Flapp. Ita ergo moribundorum Sacramentis rite munitus eodem die 18. dieti Septembris bora nona et dimidia vesperlina in Domino placide obdormivit. En verba, quae tristissimo illo tempore in memorabilibus meis adnotavi: „PIodie 19. Sept. 1874. in Seminario no- „stro prorsus acephali sumus, utpote sine Oeconomo,*) „et quia Seminarii Eector E. Dr. Joannes Hrast beri „hora nona et dimidia in Domino obdormivit, annos na- „tus 44, menses sex, dies 18. E. J. P. Morbus letbalis *) Seminarii enim Oeconomus secunda Septembris iterum in curam animarum abierat. 44 „fuit morbus Verhofii sive ictericia maligna. “ Ad haec serius adjeci ista: „Ad sepulcrum solemniter de- „ductus fuit die 20. ejusdem hora 5l/ 2 pomeridiana, ad „quod quam plurimi Sacerdotes et Clerici de Urbe et „extra, nec non laici convenerunt." De eo, qui tam cito derelicta bac lacrymarum vat¬ le contra omnem exspectationem in eorum numerum transiit, qui aliquando in terris fuerunt, et collecti sunt ad patres šuos, dici omni jure potest: Placens Deo fac- tus est dilectus , et vivens inter peccatores translatus est. JRaptus est .... Consummatus in brevi explevit tempora multa; plaeita enim er at Deo anima illius; propter lioc properavit educere illuni de medi o iniguitatum (Sap. IV, 10—14). Nam placens Deo erat atgue dilectus , ntpote quem tot animae et corporis bonis excellentem inter ae- quales, superioribus amabilem, inferioribus charum et desiderabilem ita quidem fecerat, ut omnes sine distin- ctione eum amaverint, honoraverint et e vivis subtrac- tum desideraverint. Cujus enim oculi in funere ejus sicci eraut? Quis non mortem ejus desiderio prosecutus est ? Vivens inter peccatores translatus est , ut coronam acciperet promeritam virtutibus suis, quo dignus non erat mundus , (Hebr. XI, 38) et coelo maturus ad Vitam meliorem evocatus est. Baptus est vere, nemo enim credidisset possibile esse, ut robur istud, (hoc enim nomen Hrast sonat) tam cito dejici possit; raptus est fratri amantissimo, qui eo mortuo solito sub- sidio destitutus est; raptus est matri senescenti viduae, quae in eo solatium babuit vitae suae praecipuum; rap¬ tus est collegis suis, qui eum amore vere fraterno pro- sequebantur; raptus est amicis multis, qui eo orbati si- milem ipsi non facile invenient; raptus est Seminarii alumnis, qui eum tanquam patrem optimum diligebant. Consummatus in brevi, ante tempus mortuus, explevit tempora multa ; multi enim, qui diuturnam in hoc mun- do commorationem babent, ne a longe quidem tot et 45 tanta in commune bonum contulerunt, quot et quanta Hrast intra breve 44 annorum spatium fecit et praesti- tit, multa adhuc quam plurima praestiturus, si diutius vitam protraxisset. Sed quia placita erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniguitatum, quae nune in isto mundo iniquissimo fiunt. Quis enim, qui Deum amat, non exclamet cum Matha- thia: Vae mihi , ut guid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere Ulic , cum datur in manibus inimicorum? Sanda in m/mu extraneorum faeta sunt etc. (1. Mach. II, 7. 8). Sed haec non sunt nisi initia dolorum (Matth. XXIV, 8.) Nam mysterium jam operatur iniguitatis (2. Tliess. II, 7), et ni omnia fallant, venient dies, neque multum a- besse possunt, de quibus dices: Non mihi placent , (Ec- cles. XII, 1.) et quando dicturi sumus, si quidem Deus nos in vita conservaverit: IJeati mortui! Vae autem vi- venlibus, et mala, quae fiunt, aspicientibus! Quam ingratus fuerit nuntius mortis ejus, quam inexspectatus, universalis omnium, qui eum aliquatenus cognoverunt, ostendit admiratio et commiseratio. — Oc- tavo die post obitum ipsius in Ecclesia Seminarii Missa solemnis de Requiem a Seniore professore theologiae cantata fuit, praesentibus reliquis, et pro anima amati defuncti orantibus. Nec diu post amid defuncti (et quot amicos habuit!) consilium ceperunt, atque publicis foliis periodicis manifestarunt, ut defuneto monumentum pone- retur aere perennius. Et ecce! ex omnibus partibus confluebant mox non exiguae summae; unde et statua alba marmorea, defunctum repraesentans, in Refectorio Seminarii collocata ab artifice Romano, Gaudentio Pro- cacciante confecta, una cum epigraphe: 46 DOCTORI. JOANM. NEP. HRAST. CANONICO. E C C L. ME TROP. GORIT. AD. HONORES RECTORI. SEMIN. CENT. GORIT. CLERVS. DIOECES. VENERABVND. POSTIT. NATVS. IN. LIVEK. 23. Mart. 1830. OBUT. 18. Sept. 1874. Praeter lioc monumentum pictam quoque defuneti imaginem iidem procurarunt, quae in aula tentaminum in eodem Seminarii aedificio collocata defunctum Hrast tam perfecte exprimit, ut quiscumque eum in vita coguovit, vix conspecta imagine eum aguoscere debeat. Verum liaec omnia quid sunt, si ea conferamus eum virtutibus et meritis defuneti? Vere enim, ut ab initio dixi, honoramus in eo virirn gloriosum , liominem magnum virtute , et prudentia praeditum; liominem di- vitem in virtute , pulehritudinis studium habentem, paci- ficantem in domo sua; qui in gente sua gloriam adep- tus est, et in diebus suis liabetur in laudibus. Sapien- tiam ejus narrabunt populi et tandem ejus nuntiabit ecclcsia. Atque memoria ejus semper in benedictione erit. * * * Perardua res est coaevam seribere liistoriam; lii- storicus enim veritatem nudam seribat, neque ullo par- tium studio abduci se sinat oportet. Sed verum est etiam adagium: Veritas odium parit. Quam facile fit, ut verum narrans hos illosve offendat, aut eis blandiri videatur; si vero liunc scopulum sollicite evitare conetur, ut vel a veritatis semita deviet, vel multa silentio per- transire debeat, quae narranda erant, sicque bistoria manca evadat et lacunosa. Quum res ita se liabeat, mirum videri non debet, si ego quoque in unum alte- 47 rumve ex hi s scopulis in hac brevi historia forsitan im- prudens impegi, praecipue quum id, quod sentio et ve- rum esse novi, sine ambagibus proferre solitus sim, nec respidam personam hominis cujuscumque (Matth. XXII, 16.); homines vero semper tales sint, ut vel expresse postulent, vel interne saltem cogitent notissimum illud apud propbetam: Loguimini nobis placentia (Isa. XXX, 10 .). Quapropter si conscripsi istam historiolam bene , et ut historiae competit , lioc et ipse velim; sin anteni mi¬ nus digne, concedendum est mihi (2. Macc. XV. 39). Protestor enim, me nil aliud intendisse, quam charissi- mi nobis Hrast vitae seriem, in quantum illam cogno- scere potui, candide et sine ullo fuco narrando delinea- re, et benevolo lectori ob oculos ponere, ut et defuncti laus quamplurimorum ore celebretur, et virtutes ejus alios ad imitationem provocent. Atgue in kis faciam finem sermonis. (2. Macc. XV, 38.) O. A. M. D. G.