LJUBLJANSKI ŠKOFIJSKI LIST Leto 1924. Ljubljana, 10. julija 1924. Štev. 5. 38. SVETO LETO 1925. Na praznik Vnebohoda Gospodovega, dne 29. maja je bilo v Rimu slovesno in po predpisanem ceremonielu razglašeno sveto leto 1925. Bula, s katero je sv. oče papež Pij XI. določil sveto leto, se glasi: PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI. UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Infinita Dei misericordia sibi ad exemplum proposita, identidem Ecclesia id consilii persequitur, ut, singulari aliqua via et ratione, ad culpae expiationem vitaeque emendationem homines alliciat ac revocet, qui solent, vel ob voluntatem a fide catholica abalienatam, vel ob segnitatem atque inertiam, usitata salutis adiumenta neglegere, et poenas admissorum vindici Deo pendendas ne cogitant quidem, nedum accurate effica-citerque considerent. Extraordinarium sane eiusmodi ad renovandos animos praesidium vobis, dilecti filii, auspicato afferet Iubilaeum Magnum, ex more institutoque maiorum in Alma hac Urbe proximo anno celebrandum; quod nostis nuncupari itidem Annum Sanctum consuevisse, quia et sanctissimis initur ducitur absolviturque ritibus et ad sanctitatem morum promovendam tam aptum habetur quam quod maxime. Iamvero si unquam alias oportuit, at potissimum hodie oportet, ut vos, illud Pauli iterando, moneamus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; quo quidem tempore nullum profecto opportunius com-modiusque comparandis unicuique vestrum reconciliationis gratiaeque thesauris reperiatis. Nec dubitare licet quin divino Ecclesia instinctu piacularem hunc annum vertentibus annis, certo quodam intervallo, interie-cerit; quippe quae, ut alios ritus — multo quidem ampliore significatione atque efficientia — ab Antiquo Foedere est mutuata salubriter, ita hunc quoque, ad Anni Sabbatici exemplum, in christianos mores induxerit. Maximis enim beneficiis, quae dominicum illud institutum Hebraeis, quinquagesimo quoque anno, afferebat, nonne ,gratiae praenuntiabantur et significabantur, quas fidelibus per Anni Sancti decursum impetrandas proponimus? Ratio quidem in utrisque haud absimilis, sed hae illis sic praestant, quemadmodum spirituales res terrenis rebus antecellunt. Quod scilicet Hebraei Anno Sabbatico, bonis recuperatis quae in aliorum ins cesserant, »ad possessionem suam« revertebantur; quod servi »ad familiam pristinam« sese liberi recipiebant et debitoribus aes alienum condonabatur, id omne apud nos felicius piaculari anno contingit atque efficitur. Quicumque enim paenitendo Apostolicae Sedis salutaria iussa, Iubilaeo magno vertente, perficiunt, iidem, tum eam, quam peccando amiserant, meritorum donorumque copiam ex integro reparant ac recipiunt, tum de asperrimo Satanae dominatu sic eximuntur ut libertatem repetant qua Christus nos liberavit, tum denique poenis omnibus, quas pro culpis vitiis-que suis luere debuerant, ob cumulatissima Christi lesu, B. Mariae Virginis Sanctorumque merita, plene exsolvuntur. Verum non huc tantummodo — nempe ad animos singulorum expiandos eorumque morbis medendum — Iubilaei Magni producta per annum celebratio pertinet. Hoc enim tempore accepto, praeter locorum visitationem sanctissimorum et multiplicatas privatim publiceque pietatis exercitationes, uberrimarum e caelo gratiarum adiumenta plurimum habebunt momenti in excitandos universe ad altiorem sanctitatis gradum animos atque in societatem hominum reparandam. Etenim, et exlex singulorum licentia in commune vergit detrimentum, ita, singulis ad bonam frugem conversis ad sanctiusque vitae institutum properantibus, consociationem ipsam humanam necesse est emendari arctiusque cum Christo Iesu cohaerere. Quam quidem emendationem utinam eventum hoc, pro praesenti rerum condicione, accelerando afferat. Nam, etiamsi rei catholicae haud exigua accesserint recentiore aetate incrementa, et multitudines — diu multum-que expertae, spes melioris status quam sit inanis quamque inquietus exsistat, remoto Deo, animus — religionem ardentius veluti sitire videantur, oportet tamen, et populares et ipsas nationum effrenatas inhumn-nasque cupiditates, ad evangelicae legis praescripta, cohiberi et homines divina inter se caritate copulari. Est sane intellectu difficile, nisi eiusmodi caritatem — nimium diu, postremi belli causa, consopitam, immo etiam omnino depositam — et cives denuo induant et gubernatorum consilia redoleant, quo pacto fraterna populorum necessitudo et mansura pax redintegretur. Ad hanc profecto singulorum civitatumque pacificationem quantopere annus sacer valeat quantasque habeat opportunitates, vix attingere ac declarare attinet. Quid enim coniungendis inter se hominibus populisque conducibilius, quam ut ingens peregrinorum numerus Romam, in hanc alteram catholicarum gentium patriam, undique confluant, communem Patrem simul conveniant, communem fidem coniunctim profiteantur, ad sanctissimam Eucharistiam, unitatis effectricem, una promiscue-que accedant, eumque imbibant augeantque caritatis spiritum, quem praecipuam esse Christianorum notam vel sacra Urbis monumenta in memoriam redigant omnium mirificeque suadeant? Qua quidem caritatis perfectione cupimus Nobiscum illae coniungantur Ecclesiae, quas saeculare funestissimumque discidium a Romana Ecclesia distinet: nihil enim Nobis lam gratum tamque suave accidere posset, quam, si non eas quidem uni- versas, at saltem multos ex earum gremio, ad unum Christi ovile redeuntes, peramanter, hac Iubilaei maximi occasione, amplexari filiorumque in numerum carissimorum adscribere. Praeclari optatissimique eiusmodi fructus fore ut ex Anni Sancti celebratione haud postremo loco hauriantur, aliqua profecto spe nitimur. Ad alendam quidem excitandamque popularium pietatem maioremque percipiendam utilitatum copiam summopere utique prodesset, si res ita per Iubilaei cursum peragi ordinarique liceret quemadmodum ante actis aetatibus licuit; at quicquid efficacitatis ex rerum lemporumque condicione aut statis ministeriis aut consiliis ad apparanda regundave futura sollemnia initis deesse quoquo modo possit, id benignissimus Deus, rogamus, divitiis copiose suppleat misericordiae suae. Itaque, curri tanta chatolicae rei redemptisque pretioso Iesu Christi Sanguine animis lucra atque emolumenta obventura et prospiciamus et fidenter Nobis spondeamus ac polliceamur, auctorem largitoremque bonorum omnium Deum implorantes, ut coepto huic Nostro favere hominumque voluntates ad paenitendum et singulari hac gratia fruendum allicere velit ac permovere, Romanorum Pontificum decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, de venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium assensu, universale maximumque Iubilaeum in hac sacra Urbe a prima vespera Natalis Domini anno millesimo nongentesimo vicesimo quarto inchoandum et ad primam vesperam Natalis Domini anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto finiendum, auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animarum salutem et catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has Litteras ac promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus. Hoc igitur Anni Sancti decursu, omnibus utriusque sexus christi-fidelibus, qui, rite expiati et sacra Synaxi refecti, beatorum et Petri et Pauli et Sancti Ioannis ad Lateranum et Sanctae Mariae Maioris de Urbe Basilicas semel saltem in die, per viginti continuos aut interpolatos dies sive naturales sive ecclesiasticos, idest a primis vesperis unius diei ad integrum subsequentis diei vespertinum crepusculum computandos, si Romae degant cives aut incolae, si vero peregre venerint, per decem saltem eiusmodi dies, pie inviserint et ad mentem Nostram oraverint, plenissimam peccatorum suorum indulgentiam, remissionem ac veniam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus. Quaenam autein, dilecti filii, sit in universum mens Romani Pontificis, profecto non ignoratis: at peculiare aliquid hac Iubilaei maximi occasione intendimus, quod vos ipsi Nobiscum impetretis. Pacem dicimus, non tam tabulis inscriptam, quam in animis consignatam, inter populos restituendam, quae, etsi non tam hodie fortasse abest, quam antehac afuit, adhuc tamen remotior, quam pro Nostra et communi exspectatione, videtur. Praecipuum igitur eiusmodi bonum si quidem vos, Urbis incolae advenaeque, solutis a culpa incensis-que caritate animis, ad Apostolorum limina imploraveritis, nonne bene sperandum, fore ut Princeps pacis Christus, qui maris Galilaeae fluctus nutu olim sedavit, tandem aliquando suorum misertus, tempestates, quibus tamdiu Europa lactatur, considere sedarique itera iubeat? Mens praeterea est Nostra, ut quicumque aut Urbem incolunt aut huc sunt Iubilaei causa peregrinaturi, duplex aliud Dei miserationi negotium instando commendent, quod maximis Nos curis sollicitudinibusque excruciat et religionis interest vehementer: scilicet ut acatliolici omnes ad veram Christi Ecclesiam confugiant, et res Palaestinenses sic demum ordinentur et componantur, quemadmodum catholici nominis iura sanctissima postulant. — Quae autem supra servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vel ipso in itinere prohibiti aut morte interim praerepti, praefinitum dierum visita-tionumque numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita temperamus, ut iidem, a culpis rite absoluti ac sacra Communione refecti, indulgentiae remissionisque iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus, Basilicas reapse invisissent. Iam nihil est reliquum, dilecti filii, nisi ut vos amantissime Romam devocemus invitemusque omnes, ut his tantis divinae clementiae thesauris fruamini, quos Sancta Mater Ecclesia vobis lucrandos proponit. In quo ignavos desidesque vos esse dedeceat, quando, per haec potissimum tempora, tam vehementi aviditate, ne salva quidem fide officiique conscientia, ad quaestum terrenarum opum concurritur. Recolitote praeterea, quam magnus, superioribus aetatibus, peregrinorum ex omni ordine numerus in Almam hanc Urbem per Annum Sanctum, diuturnis, laboriosis infestis-que plerumque itineribus, convenerint: quos nimirum ab aeternae beatitu-dinis studio nulla absterruerunt incommoda. Si quid autem molestiae aut iter eiusmodi aut in Urbe mansio pepererit, non modo castigatio haec, paenitentiae spiritu tolerata, ad veniam uberius promerendam adiumento erit, sed multis quoque, iisdemque omne genus, solaciis compensabitur. Urbem enim petituri estis, quam Servator hominum Iesus Christus delegit, ut suae esset religionis centrum et perpetua Vicarii sui sedes: Urbem, inquimus, unde ad vos et doctrinae sanctae et caelestis veniae securi purissimique latices effluunt. Communis heic omnium vestrum Pater, quem vos diligentem diligitis, bene vobis precabitur: heic ad vetustissima hypogea, ad sepulcra Principum Apostolorum, ad conditas gloriosissimorum Martyrum reliquias facilis pietati vestrae aditus: templa, praeterea, patebunt, tot saeculorum decursu in Dei sanctorumque caelitum honorem erecta, ea sane magnificentia eoque artificio, ut in totius orbis admiratione nullo non tempore fuerint atque in posterum futura sint. Quae quidem christianae religionis monumenta si pie, si orando, ut decet, inviseritis, mirum fide quam experrecta quamque inclinata in melius voluntate in regiones quisque vestras redituri estis. Neque enim versari vos Romae oportet, ut cotidiani viatores hospitesque consuevere; immo etiam, profana quaelibet devitantes, paenitentiae spiritu imbuti, a quo tantum horum naturalismus temporum abhorret, et modestiam in vultu, in incessu, in vestibus potissimum praeferentes, id unice quaeritote quemadmodum animarum vestrarum negotia gerendo provehatis. In quo pro certo habemus Episcoporum vestrorum curam diligentiamque haud vobis defuturam esse peregrinanlibus: aut enim praeibunt praeeruntque ipsimet agminibus vestris, aut sacerdotes honestissimosque laicos viros praeficient, quibus ducibus res et quam optime ordinetur et quam religiosissime perficiatur. Ut autem Litterae hae Nostrae ad fidelium omnium notitiam facilius perveniant, volumus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis maii anno Incarnationis dominicae millesimo nongentesimo vicesimo quarto, Pontificatus Nostri tertio. 0. Card. CAGIANO, P. Card. GASPARRI, S. R. E. Cancellarius. a Secretis Status. Iulius Campori, Protonotanius Apostolicus. Raphael Virilii, Protonotarius Apostolicus. Loco f Plumbi. VISA M. Riggi, C. A. Not. Reg. in Cane. Ap. vol. XXIX, n. 45. 39. ANTON BONAVENTURA, po božji in apostolske stolice milosti škof ljubljanski, vsem duhovnikom škofije pozdrav in blagoslov! Do sedaj smo izvršili dve sinodi. Prva se je vršila od 31. avgusta do 4. septembra 1903, druga pa od 24. do 28. avgusta 1908. Gradivo za tretjo sinodo je bilo pripravljeno in prerešetano, sinoda sama je bila napovedana za dneve od 24. do 28. avgusta 1914, toda radi vojnih zmed sem jo moral odpovedati. Pač pa sem pripravljeno gradivo objavil v knjigi »Instructio pastoralis Labacensis« leta 1915. in zavezal duhovnike, da se po njej ravnajo. Sinodi in »Instructio« niso bile brez uspeha. Čitali ste odloke v raznih konferencah, bogoslovni profesorji so jih razlagali v šoli, bili so predmet izpitom in prof. dr. Ušeničnik se je v svojem prelepem in prebogatem »Pastoralnem bogoslovju« na nje oziral. Po navodilu sinod in »Instructionis« se je duhovno pastirstvo zasnovalo in prav uspešno opravljalo. Do zadnjih časov nismo imeli enotno kodificiranega cerkvenega prava. Cerkveni zakoni so bili povsod raztreseni. Učitelji prava so jih zbirali in razlagali. V marsikaterih važnih točkah se niso vjemali. Vedno silnejši so bili klici po novem zakoniku, v katerem naj bi bili zbrani vsi veljavni zakoni, pa bi imeli priročno knjigo cerkvenega prava in bi mogli na tem temelju vse cerkvene zadeve urejevati. Dela se je poprijel energični papež Pij X. Delo je čudovito hitro napredovalo. Že se je približevalo h kraju, kar papež Pij X. umrje. Toda, hvala Bogu, njegov naslednik je delo odločno nadaljeval. Že v tretjem letu svojega pontifikata je s konstitucijo »Providentissima Mater Ecclesia« z dne 27. majnika 1917 dovršeni zakonik objavil in zaukazal, da ima obvezno moč za vso cerkev od binkoštnih praznikov leta 1918. Novi zakonik smo sprejeli z veselim srcem in to tem bolj, ker so ga tudi pravniki-lajiki, katoliški in nekatoliški, izredno hvalili kot zares mojstrsko delo. V kanonih 356—362 govori zakonik o sinodah, ki naj se vsako deseto leto prirejajo. Pokoren tem naredbam sem že dve leti mislil na tretjo škofijsko sinodo. Prošlo zimo sem sestavil besedilo za vsa navodila in za vse določbe. Prizadeval sem si vse določbe nasloniti na zakonik in posameznim kanonom dodati to, s>quae ad peculiares cleri populique dioecesis necessitates vel utilitates referuntur« (kan. 356). Ker smo meseca avgusta 1923 priredili krasno uspeli katoliški shod in je želeti, da se njegovi sklepi uvedejo v življenje vernikov in duhovnikov naše škofije, sem se tudi oziral na prevažne sklepe tega shoda. V smislu kanona 360, § 1., sem dovršeno gradivo izročil v presojo dvema odboroma v Ljubljani. V prvem odboru so bili profesorji praktičnega bogoslovja in sicer: dr. Franc Ušeničnik, dr. Josip Ujčič in dr. Gregor Rožman. V drugem so bili župniki ljubljanski pod predsedstvom arliidi-jakona Ignacija Nadraha. Vso tvarino je pregledal tudi kanonik in dekan Ivan Lavrenčič, precejšen del kanonik in dekan Janez Bizjan. Na konferenci dekanov dne 23. aprila 1924 sem vse gradivo porazdelil dekanom, naj ga na duhovniških sestankih obravnavajo. Naročil sem, naj mi spis s pridodanimi opazkami pošljejo vsaj do 20. julija. Ker je stolni kapitelj želel, sem svoi rokopis tudi njemu izročil, da ga kanoniki preštudirajo, ter mi ga s svojimi utemeljenimi opazkami do 10. julija vrnejo*. Ko 22. julija dokončam kanonično vizitacijo in birmovanje, bom vse nasvete zbral, uredil in prepisal, ter vse za uspešno delo sinode pripravil. Ker sem prepričan, da je za sinodo vse dobro premišljeno in pripravljeno, zato veselega srca sklicujem našo tretjo sinodo v zavod sv. Stanislava v Št. Vidu. Otvoril jo bom v ponedeljek, dne 25. avgusta ob 18. uri, nadaljeval jo bom v dneh 26., 27. in 28. avgusta ter zaključil zjutraj zgodaj dne 29. avgusta. Poskrbel sem za duhovne govore, vsak dan dva, ki jih bo imel p. Anton Prešeren iz družbe Jezusove, da bo, kakor poprej, tudi letos sinoda združena z duhovnimi vajami. Sinodo in duhovne vaje bomo sklenili v petek, dne 29. avgusta, s skupnim sv. ohbajilom. Točen red za posamezna zborovanja in molitve bom razglasil v Škofijskem listu, ki bo izšel v prvi polovici meseca avgusta. Po naročilu kanona 358 so pozvani na sinodo sledeči gospodje: 1. Moj generalni vikar prošt Andrej Kalan; 2. vsi kanoniki stolne cerkve, izvzemši one, ki morajo radi kora in konventualne sv. maše ostati v Ljubljani; 3. ravnatelj duhovskega semenišča, stolni dekan Ignacij Nadrah, ter ravnatelj in vzgojni vodja zavoda sv. Stanislava; 4. vsi gospodje dekani razen onih, ki so pravnomočno dodeljeni upravi gor iškega nadškofa; 5. zastopnik kolegijatnega kapitlja v Novem mestu, ki ga bodo kanoniki izbrali; 6. vsi župniki župnij v Ljubljani; 7. iz vsake dekanije po en župnik, ki naj ga v tajni volitvi izbero vsi, »qui curam animarum actu inibi habeant« (kan. 358, 7°); 8. od redovnikov: a) p. Avguštin Kostelec, prior cistercijanskega reda v Stični; b) p. Ludovik Fererer, prior kartuzijanskega reda v Pleterjah; c) p. Regalat Čebulj, provincijal reda frančiškanskega, ali njegov poveljno izbran namestnik; d) eden guardijanov reda kapucinov, ki ga bo določil njihov provincijal; e) p. Franc Tomc, rektor v kolegiju družbe Jezusove; f) Leopold Šmid, vizitator misijonarjev sv. Vincencija Pavelskega; g) p. Va-lerijan Učak, prior križniškega reda; h) eden ravnateljev družbe Salezijancev, kakor bo določil njihov provincijal; 9. iz vsake dekanije po en kaplan, kakor ga dušobrižniki izvolijo. Vsi pozvani naj do 10. avgusta sporoče, da bodo pravočasno prišli. Ako bi bil kdo zakonito zadržan, »non licet mittere procuratorem, sed Episcopum de impedimento certionem faciat (kan. 359, § 1.). Prav vsi poklicani so po kan. 359. § 2. obvezani, da pridejo. Upam, da ne bo treba koga šele »compellere ali celo »punire« (kan. 359, §2.). Za nadnaravne uspehe velja resnica: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus« (I. Cor. 3, 7). Iz tega razloga nujno prosim, da gospodje z menoj skupno molite, naj nas Bog tako vodi, da bomo sklenili vse, kar in kakor je potrebno za naše novodobno pastirovanje. Cor Jesu sacratissimum, miserere nobis! Maria, Sedes sapientiae, ora pro nobis! V Ljubljani na praznik sv. Cirila in Metoda, dne 5. julija 1924. f Anton Bonaventura, škof. 40. DUHOVNA SKRB ZA GOJENCE ŠKOFIJSKEGA ZAVODA SV. STANISLAVA V ČASU POČITNIC. Venerabiles fratres! Specialis cura pastoralis illis iuvenibus impendenda est, quos in Instituto ad S. Vitum in spem futurae vocationis ecclesiasticae alendos et educandos suscepimus. Ne tamen bonum semen, quod anno scholastico a moderatoribus et professoribus seminatur ac colitur, tempore vacationum zizaniis mundanis suffocetur, pro amore, quo erga Christum Pastorem et Episcopum animarum nostrarum omnes ferimur, enixe Vos exhortamur, ut opus in Lycaeo Episcopali coeptum domi quamplurimum foveatis et iuvenes a saeculi contragiis arceatis (can. 1353). Duplici obligatione erga hos iuvenes vos obsti ictos sentiatis. Inde 1° curetis, ut studiosi exercitia pietatis, si non ad litteram, saltem ad mentem Statutorum domi quoque peragant (Missa quotidiana, frequentia sacramentorum, lectio spiritualis); 2" caveatis, ne in pericula incidant, quibus spes vocationis labefactaretur. Quapropter impediatis: a) ne studiosi partes agant in spectaculis mixtis (mešane vloge); ab omni repraesentatione immodesta eos arceatis. b) ne vino vel herbae nicotianae faveant; quoad has delectationes summa temperantia commendetur; c) minime toleretis, si studiosi Lycaei Episcopalis cauponas frequentare vellent, De caetero paterne cum eis agatis, bonis animis eos suscipiatis, quoties domum parochialem adeunt; eorum modestam cooperationem in ecclesia et in cancellaria ne dedignemini. De defectibus in Clero occurrentibus nunquam coram iuvenibus loquamini; querimoniis, si contra superiores Instituti moventur, ne facile credatis. Bonis exemplis eis praeluceatis, etiam a specie mali abstinentes, nam sinister modus agendi sacerdotum non raro destruit vocationes ecclesiasticas »ceu turbo nascentes rosas«. Quae si praestiteritis studiosi Nostri corona Vestra et gaudium Vestrum erunt in Domino. Ljubljana, in festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli 1924. + Antonius Bonaventura, episcopus. 41. DUHOVNE VAJE. Za gospode duhovnike, ki niso pozvani na škofijsko sinodo, bodo skupne duhovne vaje zadnji teden meseca julija in sicer v zavodu sv. Stanislava. — Začele se bodo v ponedeljek, dne 28. julija in dokončale v petek, dne 1. avgusta. — Opozorim gospode na kan. 126 novega zakonika. — Gospodje, ki se bodo teh duhovnih vaj udeležili, naj se do 25. julija priglase pri škofijskem ordinariatu ali pri upravi zavoda. V Ljubljani, dne 29. junija 1924. t Anton Bonaventura, škof. 42. KANONIČNA VIZITACIJA IN BIRMOVANJE. Kanonično vizitacijo in birmovanje bom opravil dne 21. julija v Dobrniču in dne 24. avgusta na Viču pri Ljubljani. V Ljubljani, dne 29. junija 1924. t Anton Bonaventura, škof. 43. VOZILA V PROCESIJAH. Ordinarius Bergomensis Sacrae Rituum Congregationi sequentia dubia reverenter exposuit: »I. An liceat vel expediat in solemnioribus processionibus, quibus defertur Ssmum Eucharistiae Sacramentum, praecipue cum finis imponitur Eucharisticis conventibus, deferre Ssmum Sacramentum super currum triumphalem, baldachino coopertum, magnificeque exornatum, equis tractum, super quem ascendit etiam sacerdos, qui processioni praeest, quique Ostensorium regit genuflexus? II. An usus currus et equorum, ut supra, liceat vel expediat cum, loco Ssmi Sacramenti, deferunter vel statuae Beatae Virginis Mariae, vel Sanctorum exuviae? III. An usus currus et equorum, ut supra, liceat vel expediat non solum ratione extraordinariae solemnitatis, sed etiam cum processio iter nimis longum percurrere debeat? IV. An currui equis tracto possit substitui vehiculum quod vulgo »automobile« audit?« Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, praepositis quaestionibus respondendum censuit: negative in omnibus, et ad mentem. Atque ita rescripsit et declaravit die 28. oclobris 1922 t A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretarius. Mens est: Quoad primam quaestionem preciarum exstat exemplum Congressus Eucharistici International is Romae habiti anno 1922, in quo nullus currus adhibitus fuit pro deferendo Ssmo Eucharistiae Sacramento in solemni processione; idque omnio factum est iuxta dispositiones Caere-monialis Episcoporum, lib. II., cap. 33, de processione Ssmi Sacramenti in Festo Corporis Christi, et Decretorum. Ex Secretaria S. R. C., die 22. februarii 1924. Alexander Verde, Secretarius. 44. RAZNE OBJAVE. Varstvo cerkvenih starin. Neredko se zgodi, da se dobe cerkveni starinski predmeti pri starinarjih, ali da z njimi kdo trguje. Župni uradi se zato ponovno opozarjajo, da naj opozorijo cerkvene ključarje in cerkvene služabnike, da je vsako samovoljno oddajanje cerkvenih predmetov po škofijskih predpisih prepovedano. Za vsak učin proti tem predpisom bi bili dotični osebno odgovorni. Nadalje naj se cerkovnikom naroči, da naj nikomur posebej ne razkazujejo cerkvenih predmetov in cerkvene oprave v zakristijah, ako se dotičnik ne izkaže s pismenim dovoljenjem župnika. Gg. župniki naj pa tako dovoljenje dajo le znanim osebam, n. pr. v svrho proučavanja umetnosti i. t. d. Tudi na varstvo arhivov se župni uradi opozarjajo, da naj ne dajejo iz arhivov nobene listine, razen v uradne svrhe in tudi naj ne oddajajo ali prodajajo posamezne pritikline listin, n. pr. pečate, stare znamke i. t. d. Kolkovanje rodbinskih izvestij v vojaških reklamacijskih zadevah. Ministrstvo ver katol. odelenje je z razpisom z dne 1. julija 1924 V. K. br. 2416 semkaj sporočilo, da je v smislu objave gener. direkcije posrednih davkov za imenovana rodbinska izvestja plačati takso iz t. p. 330 in da za oprostitev od takse v zakonu ni razloga, najmanj v členu 6.> točke 3. zakona o taksah. Organisti. Podporno društvo organistov in pevovodij v Ljubljani namerava izdati nov seznam organistov v ljubljanski škofiji. Da bo seznam popoln in ker je tak seznam tudi za škof. ordinariat potreben, naj župni uradi pošljejo čimprej semkaj potrebne podatke, namreč: ime in priimek organista, rojstne podatke (čas in kraj), glasbeno šolanje, ali ima morebiti postransko delo. Ljubljanski vzorčni velesejem. Pisarna ljubljanskega velesejma je z dopisom z dne 29. aprila 1924 ordinariatu sporočila, da bo letošnji vzorčni velesejem imel poseben kmetijski oddelek in da bo poslala vabila tudi gg. župnikom. Na to se gg. župniki s tem opozarjajo. 45. KONKURZNI RAZPIS. Po okrožnici sta bili razpisani župniji Sv. Vid nad Cirknico (patronat graščine Nadlišek) in Breznica (patronat graščine radovljiške). Rok razpisa do 20. julija 1924. Razpisuje se od proste škofove podelitve odvisna župnija I g. Zaključni rok za vlaganje prošenj je dan 15. avgusta 1924. 46. ŠKOFIJSKA KRONIKA. Cerkveno odlikovanje. Janez Hladnik, župnik v Št. Vidu pri Stični, je bil imenovan za škof. duhovnega svetnika. Podeljena je župnija sv. Ožbalta na Jezerskem Jan. Drunecky, župnemu upravitelju ondi. Premeščen je bil Ivan D r e š a r , župni upravitelj na Sv. Gori, v enaki lastnosti na Sv. Planino. Nameščen je bil za župnega upravitelja na Sv. Gori Ignacij Žganjar, bivši župnik na Premu. Ekskurendo-uprava župnije Grčarice se je poverila župniku Josipu Gliebe v Gotenicah. Resigniral je na svoje mesto po upokojitvi župnik Franc Pavlin pri Sv. Vidu nad Cirknico. V duhovnike posvečeni so bili dne 29. junija 1924 iz ljubljanske škofije: Valentin Benedik (Selca), Jožef Kreiner (Stara cerkev), Silvester S k e b e (Hinje), Stanislav Šinkovec (Ljubljana); iz splitske škofije: Ivan Sandri (Split); redovnika: Alojzij Mav, C. Miss, in Jožef Špan, Soc. Sal. Umrli so: Friderik Rodič, župnik v Vremah, dne 7. maja 1924 v starosti 40 let; p. Vilibald Sever 0. F. M. na Viču, dne 13. junija 1924, 80 let; Jožef Lavrič, župnik in dekan na Breznici, dne 20. junija 1924 v bolnici Usmilj. bratov v Kandiji, 64 let, pokopan na Breznici; Franc Šega C. Miss, v Ljubljani, dne 20. junija 1924, 26 let; Franc Sturm, župnik v Grčaricah, dne 30. junija 1924 v bolnici Usmilj. bratov v Kandiji, 54 let; Viktor K o e c h 1 e r, župnik na Igu, v Leonišču v Ljubljani, dne 5. julija 1924, 55 let. — N. v m. p. Škofijski ordinariat v Ljubljani, dne 10. julija 1924. Vsebina: 38. Sveto leto 1925. — 39. Napoved III. sinode. — 40. Duhovna skrb za gojence škofijskega zavoda sv. Stanislava v času počitnic. — 41. Duhovne vaje. — 42. Kanonična vizitacija in birmovanje. — 43. Vozila v procesijah. — 44. Razne objave. — 45. Konkurzni razpis. — 46. Škofijska kronika. Izdajatelj šk. ordinariat. — Odg. urednik Josip Dostal. — Natisnila Jugosl. tiskarna.