kl / ,4 ^ K M ^ " i % 16 J ii, Sodalitas sacerdotum dioeceseos Labacensis in honorem SSI Cordis Jesu acl conservandum el promovendum spiritum sacerdotalem. I. Finis »soclalitatis sacerdotum in honorem Ssi Cordis Jesu« is est, ut periculis occur-ratur, quibus sacerdotes saeculares in quo-tidiano suo cum omnis generis hominibus commercio non parum exponuntur: periculis scilicet, ne mundi spiritum paulatim šibi fa-ciant proprium. Cujus quidem periculi caput in quadam, ut ita dicam, solitudine spiritali situm est. Dum enim homines laici in sacerdotibus sustentaculum šibi inveniunt, reguläres in confratribus suis, sacerdotes saeculares in l omnibus fere šibi ipsis relinquuntur propterca-que plus ceteris illud S. Soripturae in se experiri debent: „ Vae soli; quia, cim ceci-derit, non habet sublcvantem se.“ (Eccle. 4.10.) Cui difficultati periculisque inde enascen-tibus facillime efficacissimeque occurri posse videtur, si sacerdotes speciali ad boo sodali-tato inter se conjunguntur. Et re quidem vera, si Spiritus S. dicit: „Amicus fidclis protcctio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum“, (Eccli. 6, Id), quantum munimen quantumque thesaurum praeberi putamus intima conjunctionc amico-rum, qui corde uno et anima una in eundem tendant praefixum šibi sublimem pulcherri-mumque finem? Quae omnia profecto suadent, ut sacerdotes quasi triplici: orationis scilicet, exempli mutuaeque exhortationis vinculo inter se de-vinciantur, quo melius Dei honorem, suamque ipsorum integritatem, perfectionem et salutem aeternam promovere et id assequi valeant, ut in omnibus scipsos praebcant cxcmplum bonorum operim, forma facti grcgis cx animo. (Cf. Tit. 2, 7; et I. Fctr. 5, 3.) Et haec quidom de fine sodalitatis. II. Haec porro sacerdotum sodalitas sub patrocinio Ssi Cor dis Jesu constituta est, de cujus plenitudine nos omnes accepimus (Cf. Joan. 1, 16.), atque in Sso hoc Corde quasi in centro suo residet indeque tota quanta regitur. III. Sodalitatis protector est ipse dioeceseos episcopus; cui subest praeses, a sodalibus per vota secreta, directe ad epi-scopum missa, eligendus et ab episcopo ad triennium, vel certe non ultra quinquennium confirmandus. Praesidi assistunt vicepraesides, quo-rum numerus a sodalium numero neenon a locali regionum qualitate dependet, quibus praeficiendi erunt. Etiam hi simili modo eli-gendi et ab episcopo confirmandi sunt, idque pariter ad triennium, vel certe non ultra quinquennium. Sed etiam intra hoc tempus liberum erit episcopo, si ita illi visum fuerit in Domino, aliter disponere de praeside et vicepraesidibus. IV. Ad assequendum sodalitatis finem, qui juxta superius dieta non alius est, nisi 1* ut vita vere sacerdotalis promoveatur, sodales has regulas observabunt, epistolis pasto-ralibus S. Ap. Pauli, necnon conciliorum, prae-sertim vero Tridentini, canonibus, et statutis dioecesanis respondentes; scilicet: 1. Ut quotidie mane ad minus per vi-ginti minuta sacrae vacent meditationi. Quodsi mane fuerint impediti, id alio per diem tempore facient, vel meditationi piam lectionem substituent, vel saltem fre-quentibus per diem piis jaculatoriis animum ad Deum levabunt. 2. Ut saltem per quadrantem se praepa-rent ad a c c e s s u m ad altare, sacrum Missae sacrificium oblaturi, et etiam post recessum ab altari tantum temporis dent gratiarum actioni. Utrumque porro, aedificationis fidelibus praestandae causa, non in sacristia, sed, si possibile, in ipsa ecclesia fiat. Quodsi ex causa rationabili minus temporis in id insumpserint vel alias breviorcs in boe fuerint, defectui l'requentioribus per diem caritatis actibus supplere studebunt. 3. Ut b r e v i a r i u m opportune tempore, digne, attente ac devote recitent, et, si tempus superest, saltem brevem etiam 1 e c t i o n e m spiritualem instituant. 4. Ut quotidie, quantum circumstantiae permittunt, per aliquod tempus S s. Sacra-mentum visitent, exceptis diebus, quibus pomeridiano vel vespertino tempore ex officio ecclesiam adire debebunt. Quando ex rationabili causa, e. g. ob aeris intemperiem, ob longam ecclesiae distan-tiam, ob amicorum adventum, ob defatiga-tionem ex laboribus in cura animarum con-tractam etc., haec Ssi visitatio fieri nequit, ejus loco saltem brevem Ss. Sacramenti ado-rationem, facie ad illud conversa institutam, opportune tempore Substituent. 5. Ut cum suis domesticis quotidie vespere rosarium domi recitent, nisi quando in ecclesia in communi recitandum erat. Qui sive multo lahore, sive corporis in-dispositione aliisque id genus rebus impeditus est, saltem unam rosarii decadem, interpositis respectivis mysteriis, recitct. Qui vero rosarii in communi recitandi occasionem non habent, id praestent privatim. 6. Ut quotidie, sivo conjunctim cum rosario, sive cum precibus vespertmis, c o n -scientiae examen instituant. 7. Ut singulis mensibus saltem bis, si quavis hebdomade fieri nequit, ad minimum vero semel, peccata sua confiteantur. 8. Ut exercitia sp i r i tua 1 i a, pio in secessu instituenda, ultra biennium sme vera justaque causa non differant, ad minimum vero tertio quoque anno faciant. lis vero annis, quibus exercitia spiri-tualia non peragunt, commodo tempore recol-lectinem privatam pertriduumeomodo, quem circumstantiae permittent, instituant. Pariter exeuntibus singulismensibus speciale de iis fiat examen, percurrendo inter alia bas regulas et inquirendo, quomodo iis satist’actum sit. 9. Ut in orationibus sui invicem mein i n e r i n t, praesertim vero in s. missa ad »memento« tum vivorum tum defunctorum. Praeterca quotidie pro sodalibus orabunt 1 Ave Maria cum Y. : „Regina, sine labe originali concepta, ora pro nobis.“ Imprimis vero dioeceseos salus cordi ipsis erit. llinc pro indigentiis ct necessi-tatibus ejus quotidie dicent 1 Ave Maria cum jaculatoria : „Cor Jesu, flagrans amore nostri, inflamma cor nostrum amore Tui.“ (Ind. 100 dicr. quotidie semel). 10. Quum centrum et, ut ita dicam, Spiritus rector totius sodalitatis ipsum Ss. Cor Jesu sit, hinc in špiritu frequenter in eo conveniant indeque hauriant spiritum, quo ejus ministros informatos esse oportet, ut, cor unum cum Sso Corde Jesu, etiam inter se cor unum efficiantur et anima una. llinc etiam „Apostolatuiorationis“ nomen dabunt et cultum Ssi Cordis Jesu pro viribus promovcbunt. 11. Quum nihil sit, quod praeclaram sacerdotis dignitatem in seipsa tantopere debonestare, et, erepta Dei gratia, etiam lidu-ciam fidelium penitus eripcre ct eorum quo-que, qui foris sunt, contemptum excitare magis valeat, quam incontinentiae vitium, hine ad c a s t i t a t e m conservandam omne convertent Studium, diligenter adhibendo ne-cessaria et opportuna ad illam tuendam media. Proinde observent, quae sequuntur: a) Omnem familiärem cum alio sexu fugiant consuetudinem, nec solum a mali labe, sed imo etiam a sola jam ejus specie diligenter sibi caveant, ne, qui proni sunt ad omnem suspicionem homines, etiam de illis inhonestum quidpiam suspicari aut inconsi-deratum forte quempiam loquendi et agendi modum in partem sinistram interpretari inci-piant. b) Extraneas mulieres urbanitatis aut officii specie, aut praetextu etiam spiritualis instructionis, ne frequenter invisant; cum iisdem neque concinant, neque instrumentum musicum, e. g. animi recreandi gratia, pul-sent, aliaque id similia devitent. c) Feminas per vias ne comitentur, neve comites se illis et asseclas in deambulatio-nibus et itineribus adjungant. d) Cum mulieres consanguineas pro ob-eundis ministeriis domesticis habere non po-terunt, extraneas quidem famulas habere licet, ast, quod etiam de consanguineis valet, non juniores, procaces, vanitati deditas, malae famae feminas, in vitio carnis jam lapsas, vel quomodocunque suspectas. Famulas, idque etiamsi consanguineae sunt, tanquam commensales ne adhibeant, neque diutius aut saepius cum solis loquantur vel in eorum cubiculis commorentur; iter porro cum iisdem, etsi sororibus, non insti-tuant (praesertim in eodem curru), neque cum illis parochias vicinas invisant, aut in nundinis morcatorum tabernas perlustrent. e) Feminarum Confessiones domi ne un-quam audiant, nec etiam pro doctrina Christiana tradenda solus quis cum sola commo-retur. 12. Tabernae, cauponae, aliaque bis similia, sint iis quasi terra incognita, ne saeculi bujus voluptatibus ibi illaqueentur et spiritum clericalem sensim sine sensu amittant. Ne morem gerant hac in re sodales exem-plis confratrum minus laudandis, sed ipsi fiant exemplar omnium, sanctissime obedi-endo iis, quae sancta ecclesia clericis non consilii tantum, sed veri praecepti ra- _ tione injungere nunquam non intcrmisit, — In dubio a sodalitatis praeside consilium petant. Sed non tantum a tabernis frequentandis abstineant, verum etiam a conviviis et commessationibus sumptuosis in pro-priis domibus parandis; »nec ad bibendum alios (e. g. laicos) incitcnt aut se mutuo ad aequales haustus provocent,« ut ait cone. Trid. Dedecet profeeto, viros de clero totum forte tempus pomeridianum, imo forte etiam multam in noetem, mensae assidere potuique indulgere. Pari ratione ne sint frequentes et sine justa causa in domibus privatis. Scandalosos autem homines eorum-que societatcm omnino vitent, quin tarnen omittant, quae ex officio et caritate facienda sibi sunt, ut cos corrigant et ad meliorem frugem convertant. Vix necessarium estadderc, etiam theatra publica omnino esse vitanda. 13. Quoad li a b i t u m clericalem accurate servent, quae sive usu sive legibus in dioecesi vigentibus praecipiuntur, diligenter evitantes, sive in comis componendis, sive in barba radencla, sive in vestibus aclhibenđis, quidquid vani et mundani quid praeseferat et magis risui exponerc, quam aestimationem conciliare aptum sit. Quam maxime exoptandum esset, ut semper, sive intra sive extra domum, veste talari uterentur, praeterquam ubi tempestatis viarumque incommoda aliter exigunt. Decet etiam, ut saltem ii, qui in civitate residentiae ep:scopalis domicilium habent, non nisi veste talari induti episcopum adeant. 14. Bona sua temporalia quod attinet, haec sibi statuant: a) Dispositioncs de reditibus benefi-c i a 1 i b u s, sive inter vivos sive mortis causa, sint conformes ss. canonibus; proindeque, quae in congruam sustentationem non impcn-duntur, non inserviant ad usus profanos, aut ditandos consanguineos vcl domesticos, sed in pias erogentur causas. b) Quoad alia bona temporalia procul sint a sumptibus luxuriosis tum in vestitu tum in supellectili; sed quae victui super-sunt, statui suo consentanco, impendant po-tius ad promovendum cultum divinum, ad opera caritatis exercenda, ad proprium in scientiis profectum augendum et similia. c) Testamentum condere ne diutius dif-ferant, quo tutius canonicae et meritoriae de bonis propriis dispositioni provideant. Qua in re (sic ex conc. prov. Viennensi) »cumprimis (quisque) caveat, ne ancillam haeredem scri-bat, a quo scandalum diffxcile abest.« 15. Alte in omnium mente resideat ve-ritas, Christi exemplo et doctrina, atque uni-versa Sanctorum scientia comprobata, obe-dientiam esse omnis virtutis et profectionis Christianae fundamentu m , meminerintque moniti S. Ap. Pauli: „ Obedite praepositis vestris et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationern pro animabas vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.“ (Ilebr. 13, 17.) Hine a censura actorum et decretorum a superioribus suis latorum abstineant, epi-scopi ordinationibus religiöse obediant, neque ejus dispositionibus renuant sive in mune-ribus subeundis aut relinquendis, sive in ea vineae Dominicae parte suscipienda, ad quam eos voćare ipse decreverit. Proinde sanctum etiam iis erat, omnibus valedicere foliis, quibus auctoritas ecclesia-stica quomodocunque impetitur. Etiam sodalitatis praesidem vel respecti-vum vicepraesidem libenter audiant in iis, quae harum regularum observantiam et so-dalitatem respiciunt. 16. Quod attinet relationes inter parochos eorumque cooperatores, stricte observentur, quae sequuntur: Parochus, cooperatorem habens, eum consideret tanquam virum sacerdotio Christi insignitum, ideoque cum bonitate, mansuetu-dine et benevolentia eum tractet. Nimiam erga eum dominationem haud exerceat, nec sit durus in eum, sed comis ac urbanus, et non modo a parochianis, sed etiam a dome-sticis suis omnem observantiam eidem prae-stari enixe satagat jubeatque. Consiliis suis cooperatorem suum ad-juvare, et ad animarum regimen et paro-chiae administrandae rationem, necnon ad ne-gotia gerenda sensim informare eum studeat. Unde libenter modo de hac modo de illa re ad curam animarum, in sua praesertim paro-chia, spectante cum eo conferat, ad haec vel illa scripta officii parochialis conficienda eum invitet et necessarias opportunasque instruc-tiones eidem tradat, ordinationes in folio dioeccsano contentas vel alio modo latas eidem communicet, et sic porro. Neque tarnen tarn alte de se sentiat, ut viceversa ne audire quidem velit quodeumque etiam cooperatoris sui consilium, sed quasi e vestigio illud repellat; quod persaepe non tantum ob rem ipsam dolendum est, sed et'am propterea, quod tali modo omnis familiarior inter parochum et cooperatorem conversatio impeditur, et frigiditati, fortasse etiam mutuae aversioni, ne dicam, inimicitiae, via sternitur. Caveat porro, ne in forum internum poenitentiae sese ingerat, ita ut e. g. velit cooperatori suo praecipere, cujus et quoties ad summum confessionem audire, vel cui et quoties s. communionem permittere debeat, et bis similia. Tandem parochus, si ita circumstantiae exigunt, officii correctionis fraternae coopera- tori suo exhibendae ne obliviscatur, pater-neque eum moneat etiam de periculis illi imminentibus, quin ipse forte sciat. In omnibus tarnen seipsum praebeat cxemplum bonorum operum, ut, qui ex advcrso est, nihil habcat malum dicere de co. (TU. 2, 7. 8.) Superfluum est monere, ut quae coope-ratori forte praestanda sunt: victus, lumen, ignis etc., eidem libenter exbibeantur, prae-sertim si quando indispositione vel morbo aliquo laborat, aut a providendis aegrotis vel visitanda scbola longinqua lassus defatigatus-que domum revertitur. Cooperatores vero a) promptes so exhibeant, ut alacriter paroebi vices suppleant, quotiescunque ad hoc requisiti fuerint. b) Caveant omnem murmurationem, in-urbanitatem, mores incultos et oppositiones, a nimio sui amore provenientes; econtra modeste a parocho petant, quae šibi agenda sint, ejusque monitis et consiliis morem gerant. <9 In divinis officiis vel scholis nihil inscio vel invito parocho addant, demant vel immu- tent, et quando eum errasso vel contra sanc-tiones ecclesiasticas quid constituisse certam conscientiam habent, hoc ingenue et reve-renter eidem exponant. d) De statu aegrotorum, quos visitarunt, parochum accuratissime certiorem reddant. e) Si contingeret, ut quis cooperator jure merito censeret, se plus aequo a parocho gravari, propter bonum pacis modo provisorio parochi mandatis obediat, donec res aut de-cano aut Ordinario fuerit proposita et decisa. f) Ordinem domesticum a parocho constitutum punctualiter observent; quando vero id ob praestanda officia pastoralia similesque occupationes (e. g. in operariorum conventibus) impossibile fore praevident, de hoc parochum moneant, vel, si id fieri non potuit, postea de hoc edoceant. g) Nunquam cooperator de parochi regi-mine coram parochianis disserat, neve de-fectus ejusdem revelet coram iis, quorum nihil interest; quin potius dotes et virtutes ejus commendet. Simili modo se gerat quoad domesti-corum defectus, nec eos unquam curosius, e. g. ex aliis domesticis sciscitando, investiget et circumferat. Nemo enim non videt, quanto-pere scurrilitas omnisque garrulitas dedeceat virurn, eoque magis sacerdotem; ut taceam damna paci et tranquillitati domesticae vel domus famae non raro exinde illata. 17. Quum strenuum ordinatumque studiom litterarum conditio sit sine qua non ad vitam perfecte sacerdotalem, sodales tempore, quod ab aliis officii sui occupatio-nibus iis superest, conscientiose utantur, ut in rebus ad vocationem suam spectantibus magis magisque se excolant. In specie vero S. Scripturae, Dogmaticae, Moralis, Pastoralis et Juris Canonici studio operam dent, semper attendentes etiam ad ea, quae folio dioecesano continentur. Com-mendatur porro singulis, ut aliquam ex scientiis theologicis, quae seil, prae caeteris illis placet, etiam singulari studio prosequantur. Majori ingenio praediti etiam majores minoresve dissertationes scriptas conficiant et sive in aliquo folio ecclesiastico sive in bona aliqua ephemeride publici juriš faciant. 2 18. Imprimis vero singularom điligcn-tiam in id convcrtant, ut juventutem scholasticam bene instruant ejusque et intellectum illuminent et cor inflamment. Paritcr omni cum diligentia suos prae-parent sermones, praesertim vero c a -techeses publicas ad populum, semper respiciendo ad temporis indigentias et necessi-tates, nec gentem inerepando tantum ct ob-jurgando, sed imprimis docendo, monendo, exhortando. Omnino vero evitent, ne unquam res personales et negotia privata in loco sacro pertraetent. 19. Nec minori caritate tanquam miseri-cordes Samaritani in s. poenitentiae tribunali fidelibus praesto sint, juvantes et dirigentes eos juxta sanae Moralis et Asce-seos principia. Ubi bene advertant, non satisfacere officio suo sacerdotem, qui fideles forte una alterave tantum vice per annum audire velit, quum non ejus sit, gratiae divinae, quae in fidelibus operatur eosque ad saepius acce-dendum ad S. Eucharistiam incitat, quasi fines et terminos praeseribere; et quum ex altera parte utique sacerdotis sit, non sinere, ut fideles ob ejus a confessionali absentiam lorte per hebdomades et menses in peceato mortali decumbant, sicque gravissimis animae damnis maximoque aeternae salutis amittendae periculo exponantur. Eine semper faciles, promptes paratosque fidelibus in hac parte se exhibeant, et im-primis singulis diebus Dominicis ct festis; quibus, etiam non vocati, fideles expectent potius, quam ut se expectari ab iis sinant, vel morositate et indignatione aliqua a confessionali frequentando eos omnino avertant. Similem facilitatem promptitudinemque ostendant etiam, quoties ad aegrotos vo-cantur. Singulärem vero moribundis, etiam non vocati, exhibeant curam, eos non tan-tum providendo Ss. Sacramentis, sed ct:am praeterea, si possibile est, eos visitando et in bora mortis iis assistendo. 20. Hisce et alia caritatis opera adjicient. Agent enim, si circumstant'ae per-mittent, ut pii bonaeque indolis pueri, quos bonos sacerdotes futuros esse sperare licet, ad studia perveniant; quorum etiam studio-rum tempore curam habebunt, ut semper in via innocentiae et virtutis incedant. Pari modo liberis derelictis et omni animi cura destitutis providere satagent, bonam chri-stianamque in piis familiis educationem iis procurando; uno verbo, ostendent tota sua agendi ratione, se vere Christiana caritate duci in omnibus, secundum illa Apostoli: „Caritas Christi urget nos.“ (II. Cor. 5,14.) Toti proinde erunt in eo, ut boni pastoris officio plene satisfaciant, omnibus ornnia facti, (I. Cor. 9, 22.) et ut ferveat in iis zelus domus Domini atque salutis animarum. 21. Desiderandum profecto, ut majores conferentiae pastorales frequentius cele-brari possent. Quod quum in pluribus dioe-ceseos nostrae partibus impossibile adhuc sit, sodales, qui viciniores sibi sunt, eo sae-pius ad minores hujusmodi conferentias con-veniant. Quae res tarnen non casui relinquenda, sed certi dies semel pro semper constituendi, quibus saltem semel singulis mensibus sodales illius vicinitatis quo plures in aliqua domo pa-rochiali, ad hoc prae ceteris apta, conveniant. Quarum conferentiarum, tum majorum tum minorum, finiš hic est: a) ut, quae sodales de occurrentibus variis rebus asceseos vel pastorationis, de litterariis, religiosis aliisque ejusdem generis quaestio-nibus, actu animos moventibus, sentiant, sibi communicent seseque invicem instruant. Materiae vero, de quibus singulis in con-ferentiis tractetur, vel a vicepraeside deter-minentur vel a sodalibus ipsis proponantur, quod tarnen utrumque praecedente semper conferentia fiat, ut responsa pro sequenti bene praeparari possint. b) ut sive de communibus sive de pri-vatis rebus consilia conferantur. c) ut sodales se invicem exhortentur et ad bona quaeque excitent; quem in finem non abs re erit, ut vicepraeses brevem ha-beat ad confratres exhortationem spiritualem, qua eos vel contra vitium aliquod praemu-niat, vel ad quandam virtutem statui sacer-dotali apprime conformem invitet, vel harum regularum observafionem iis inculcet. d) ut modesto et fraterno modo se in-vicem corrigant quoad ea, quae e. g. vel contra rubricas peccant, vel in sermonibus publicis minus recte dicunt ctc. e) ut facilius occasioncm habeant, s. con-fessionem peragendi. f) ut honeste animum recreent seseque in Domino exhilarent. Quae tarnen conferentiae tune tantum perdurabunt, si, qui ad eas conveniunt, nullo modo animo praeoccupantur; seil, si timen-dum iis non est, ne ille, in cujus domo conveniunt, ex hoc gravetur. Quapropter qui sodalitati revera bene vult, ne aegre ferat, pro hospitalitate sodalibus exhibita aliquam ab iis praestari recompensationem, sed suae libe-ralitati justos ponat fines, ne res ipsa, conferentiae scilicet, detrimenti quid patiatur. 22. Sodales mutuam inter se fo-veant caritatem, iis virtutibus insigni-tam, quas perpulchre Apostolus rccenset (I. Cor. 13, 4 sequ ), et in quarum meditatione nos frequentissime occupari oportet. Fugiant omnes, quidquid redolet partium Studium, invidiam atque aemulationem, fra- trum cletractionem vel sinistram opinionem. Nemo aegre ferat, illius caritatis christianae servitii participem fieri, quod Christus Dominus adeo inculcat discipulis suis : corrigi nimirum a fratribus in špiritu caritatis et ad virtutem exercendam commoneri et adjuvari. Meminerint tandem, piam hanc sodali-tatern tantum abesse, ut caritatem rcstringat et funestum quendam nutriat particularismum, ut potius dilatet corda ad conformitatem Ssi Cordis Jesu, quod exinanivit semetipsum pro omnibus et omnibus omnia factum est. Sincero igitur sanctae dilectionis affectu et obsequio prosequantur universos in sacer-dotio Jesu Christi confratres, sive sodalitati nomen dederint sive non, ut omnes dioe-ceseos sacerdotes perseverent coadunati in visceribus caritatis Christi. Hine non tantum non aegre ferent, si etiam non - sodales conferentiis assistunt, sed imo, ut hoc fiat, curabunt. Unum, cui insi-stendum utique semper erit, id est, ut, quo sodalitas regi debet špiritu, eodem et con-ferentiae semper dirigantur. V. Quas r e g u 1 a s sodales amore arche-typi sui, magni seil. Sacerdotis Jesu Christi, f i d e 1 i t e r, quantum tempus et circumstan-tiae patiuntur, observaturos se esse promittunt, quin tarnen suh peccato se obli-gent. Attamen, ut precum sodalium participes ßant, id a regularum observatione dependet. VI. Sodalitati nomen daturiid nuntient vicepraesidi respectivae regionis; vice-praesides vero data occasione nomina de novo susceptorum mittent praesidi, qui ea sodalium elencho inscribet. Post anni decursum, qui sodalitati nomen dederant, praesidi vel vicepraesidi declarabunt, utrum etiam in posterum in sodalitate perma-nere ejusque regulas observare velint, necne. Attamen etiam postbac liberum cuique erit, sodalitatem relinquere. Qui notorie per longius tempus regulas non observaverit, postquam fraterne sed fru-stra de boe admonitus est, e sodalium elencho delebitur. 0K M A 1267 91013015385