ZGODOVINSKI ZBORNIK. PRILOGA ..LAIBACHER DIOECESANBLATT-U". -<3e)c)e Izhaja v nedoločenih obrokih. Sedmo leto. Ljubljana, meseca septembra 1894. Številka 26. r Diplomatarij. 24. Bulla papeža Pija VI., s Jccitero satare škofiji tržaško in pičansko, povzdigne mesto Gradiško v škofijsko stolico, podvrže novo škofijo gradiščansko nadškofu ljubljanskemu, ji podredi del zatrte nadškofije goriške in župnije zatrtih škofij tržaške in pičanske ter nekatere fare, odkrušene od poreške in puljske vladikovine. — Rim, 20. avgusta 1788.*) In Nomine Domini Amen. Cunctis ubique pateat evidenter, et sit notum, quod anno a Nativitate Domini Nostri Jesu Christi MDCCLrXXXVIII die vero XXVII mensis Augusti Pontificatus SS. Domini Nri Dni Pii divina Providentia PP. VI. anno ejus quartodecimo Ego officialis deputatus infrascriptus vidi, et legi quasdam litteras apo-stolicas sub Plumbo more Romane curie expeditas Tenoris sequentis videlicet. Pius Episcopus Servus Servorum Dei Ad perpetuam Rei Memoriam. Super specula militantis Ecclesie illo sic disponente Domino qui Rebus cunctis imperat cuique omnia semper obediunt licet nullis suffragantibus meritis nostris constituti ad universas orbis Ecclesias aciem nostre Mentis intendentes quid insignium Locorum Splendori quidve Incolarum commoditati *) Nastopno bullo »Super specula militantis eccle-ie« ponatisnili smo iz zapisnika z leta 1788, hranjenega v knezoškofijskem arhivu ljubljanskem ter pustili tudi neizpremenjeno poverilno klavzulo apostolskega notarja Josipa Battaglia. et felici statui eorumque animarum Saluti magis congruat potissimum contemplamur et in locis ipsis prout necessitas postulat, Salus animarum exigit, et supremorum Principum de Orthodoxa Religione optime meritorum illorumque presertim qui communem Christiane Reipublice causam adversus teterrimos illius hostes temporibus hisce totis conatibus adjuvare satagunt vota exposcunt novas Episcopales Sedes juxta circumstantiarum opportunitatem per viam etiam alicujus suppressionis ac translationis erigamus, ut per novas erectiones hujusmodi nova etiam populorum eidem militanti Ecclesie augeatur adhesio Eideique Catholice professio inibi validius efllorescat eademque Loca dignioribus titulis illustrentur, nec non illorum Incole et Persone honorabilium vigilumque Presulum assistentia Regimine et doctrina suffulti proficiant semper in Fide cum Divini cultus propagatione et non careant in spiritualibus incremento, cum itaque sicut ex insinuatione charissimi in Christo Filii Nostri Josephi Secundi in Imperatorem electi ac Romanorum Bohemie et Ilun-garie Regis apostolici per dilectum Filium nostrum Franciscum Tituli Sancte crucis in Hierusalem Sancte Romane Ecclesie Presbyterum Cardinalem de Ilerzan de Harras nuncupatum ejus ad Nos et sedem aposto-licam Administratum Plenipotentiarium nuper facta accepimus Ipse Josephus Imperator et Rex ad populorum in Ditionibus sibi subjectis existentibus spirituale bonum rite promovedum gravioremque animarum Pastoribus curam aliqua in parte allevandam opere pre- tium existimet, ut varie nonnullarum Diecesum Portiones in eisdem Ditionibus sparsim et mixtim hinc inde exi-stentes in ordinatum ambitum sub vigili unius tantum capitis inspectione claudantur, ac propterea attendens quod ex sequuta nuper metropolitane Ecclesie gori-tiensis suppressione apostolica authoritate perpetuo facta infrascripti illius Diecesis Districtus Ecclesiastici Pars aliqua de qua nondum dispositum extitit illique finitime Tergestine et Petinensis Diecesum integri respective etiam Districtus Ecclesiastici in temporalibus Austrie Ditioni respective subjecta et subjecti reperiuntur que et qui ad hujusmodi finem obtinendum simul cum reliqua Parentine et Polensis Diecesum respective Districtus parte in Istria Austriaca existente mererentur uniri, et in unam tantum Diecesam ut infra constitui. Quodque hoc idem sentientes atque ut opus tam utile periiciatur animo haerentes venerabilis Frater noster modernus Episcopus Tergestinus illiusque Episcopalis Ecclesie Tergestine nec non etiam Ecclesie Petinensis illius sede Episcopali ad presens vacante respective moderni Capitula, et Canonici dilecti Filii infrascriptis suppressioni, et Erectioni consenserunt, et quoad dictum Episcopum Tergestinum Regimini, et Administrationi ipsius Tergestine Ecclesie cui preest ad eumdem infra-scripte Erectionis effectam in manibus nostris sponte, et libere cessit summo proinde desiderio flagret idem Josephus Imperator et Rex ut previa ipsarum Tergestine et Petinensis Ecclesiarum illarumque respective sedis, et dignitatis, nec non utriusque Mense Episcopalis atque respectivorum capitulorum hujusmodi illa-que respective componentium dignitatem et Singulorum Canonicatuum ac Prebendarum, et quorumvis aliorum in eis respective existentium Beneficiorum ecclesiasticorum una cum Tergestina et Petinesi respective Die-cesibus modo tamen, et forma infrascriptis facienda suppressione ac Parentine, et Polensis Diecesum pre-fatarum respective Districtus infrascripte Partis dis-membratione de simili venerabilium etiam Fratrum nostrorum modernorum Parentine et Polensis Episcoporum Dilectorum itidem Filiorum modernorum Parentine et Polinensis Ecclesiarum Capitulorum et Canonicorum jam prestito consensu etiam ut infra facienda opidum Gradišče sub Diecesi Tergestina ut infra sic supprimende existens civitatis Episcopalis Gradiscane nuncupande Titulo et honore decoretur, Ac in eo sita Parochialis Ecclesia Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum previa itidem illius Tituli collativi suppressione de dilecti pariter Filii moderni illius rectoris simili consensu perpetuo ut infra etiam facienda in Cathe-dralem Ecclesiam Gradiscanam nuncupandam ut infra quoque perpetuo erigatur aliaque infrascripta per Nos, et sedem apostolicam prefatam fiant atque ordinentur. Nos igitur quibus post susceptam dicti Francisci Cardinalis instantiam ex processu a Dilecto similiter Filio Nostro et sedis apostolice prefate Nuncio in civitate Viennensi Austrise comorante vigore decreti Nostri sub die Decima Mensis Decembris anni Domini proxime preteriti edicti super ipsis expetitis suppressione ac dismembratione et erectione confecto et ad urbem nuperrime transmisso plane constitit quod premissorum necessitate ac etiam utilitate revera existentibus si supra dicta omnia per Nos et Sedem eadem ut infra concederentur ecclesiastica quidem disciplina in eisdem Partibus cum uberiori Animarum hujusmodi fructu, ac catholice Religionis progressu coordinaretur, et Christi fidelium pietas indies etiam augeretur votis, et supplicationibus dicti Josephi Imperatoris, et Regis ejus nomine Nobis per ipsum Franciscum Cardinalem super hoc humiliter porrectis annuere volentes ac cessionem ab ipso Tergestino Episcopo ad eundem infrascriptum effectum ut prelertur factam hujusmodi admittentes ipsumque Episcopum Tergestinum a vinculo, quo prelate Tergestine Ecclesie cui preest tenetur- Apostolica auctoritate absolventes Motu Nostro proprio et ex certa scientia deque apostolice potestatis plenitudine in Tergestina et Petinensi respective civitatibus Cathedrales Ecclesias Tergestinam et Petinensem illarumque cathedras et dignitates ac sedes nec non Mensas Episcopales cum universis Tergestine ac Petinensi Diecesibus nec non Titulum et Denominationem Tergestini ac Petinensis respective Episcoporum et civitatum Episcopalium dictarumque Cathedralium Ecclesiarum respective Capitula et dignitates ac singulos Canonicatus, et Prehendas et quevis alia inibi respective existentia Beneficia Ecclesiastica et utrumque capitulum prefatum tantum concernentia quovis nomine nuncupata dictamque insuper Parochialem Ecclesiam eorumdem sanctorum Petri et Pauli in dicto oppido ut infra existentem illiusque ac dignitatem hujusmodi nec non Canonicatuum et Prebendarum aliorumque beneficiorum profatorum respective Titulos collativos nomina denominationes naturas et essentias dignitatum, ac Canonicatuum Beneficiorum ac Parochialis Ecclesie huiusmodi collativarum et collativorum et collative ita quod ille et illi nec non illa ex nunc deinceps perpetuis futuris temporibus collative, et collativi nec non collativa esse desinant ac de cetero utilitatis ac talia, et tales in Titulum collativum quavis auctoritate conferri seu impetrari aut alias de illis, et illa quovis modo disponi amplius nequeat et si illas et illos nec non illa et illam deinceps ullo unquam tempore conferri aut impetrari vel alias de illis, et illa quovis modo disponi contigerit collationes impetrationes alieque dispositiones de illa, et illa pro tempore quomodolibet facte nulle et invalide nulliusque roboris, vel momenti existant neminique suffragentur nec cuiquam Jus vel coloratum Titulum possidendi tribuant apostolica auctoritate pr;efata perpetuo respective supprimimus, et extinguimus. Ac ne alicui ex dictarum Tergestine et Petinensis Ecclesiarum sic suppressarum et extinctarum nuper respective Canonicis ac qui dignitates in earum utraque simul hactenus respective obtinuerunt dicteque Parochi-ales itidem sic suppresse et extincte nuper etiam Rectore prelato in hujusmodi Dignitatum et Canonicatuum ac Prebendarum nec non dicte Parochialis Ecclesie respective suppressione prefata ac per eos de illis et illa etiam respective facta abdicatione prejudicium aliquod interri valeat, quinimo ut eorum quilibet in ea de sue respective sic suppresse Prebende amissis fructibus, et quoad ipsum nuper Rectorem dicte Parochialis Ecclesie ut profertur suppresse et extincte etiam de suis Juribus Parochialibus hucusque per eum percipi solitis integram respective indemnitatem accipiat Nos propterea cuilibet ex profatis Tergestine et Petinensis Ecclesiarum ut prefertur suppressarum et extinctarum hujusmodi nuper Canonicis ac qui dignitates in illis simul ut prefertur respective obtinuerunt dicteque sic suppresse et extincte Parochialis Ecclesia} nuper Rectori prefato Pensionem annu-amque cuj usque per eos respective obtente Prebende ac jurium Parochialium huiusmodi ad ipsum nuper Rectorem spectantium annuis Redditibus equivaleat eis, et eorum cuilibet quoad vixerint, et respective vixerit ex fundis eisdem Prebendis ac Parochiali Ecclesie pre-fate ut prefertur suppressis et suppresse jam alias assignatis per eos et eorum queml bet respective percipiendam seu per ipsum Josephum Imperatorem et Regem cujus expressa ad hoc accedit intentio in numerata pecunia donec aliunde eisdem sic suppressarum Tergestine et Petinensis Ecclesiarum hujusmodi nuper Canonicis et qui dignitates in illis ut prefertur obtinuerunt dicteque Parochialis Ecclesie itidem ut prefertur suppresse et extincte nuper Rectori prefato do aliquibus Beneliciis Ecclesiasticis respectivi annui Redditus non minoris singuli eorum Canonice provisum luerit annuatim persolvendam dicta apostolica aucthoritate ipsarum tenore Presentium reservamus constituimus et assignamus. His vero promissis prefatum Oppidum Gradišče in civitatem Episcopalem Gradiscanam, ut antea nuncupandam cum omnibus et singulis Juribus honoribus preeminentiis privilegiis et prerogativis quibus alie civitates Pontificali Cathedra insignite et earum cives utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent ac uti frui potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum Dictam vero Parochialem Ecclesiam eorundem Sanctorum Petri et Pauli in eodem oppido ut prefertur existentem ac etiam ut prefertur suppressam et extinetam in Ca-thedralem Ecclesiam Archiepiscopo Labacensi pro tempore existenti suflraganeam eique Metropolitico Jure subjectam sub invocatione Sanctorum Petri, et Pauli Apostolorum ac Parochialem ut antea extituram et in ea Sedem et Dignitatem Episcopalem pro uno deinceps Episcopo Gradiscano nuncupando qui eidem Ecclesie Gradiscane illiusque civitati prefate ac Diecesi ut infra constituende presit, Abbates inferiores Prelatos et alios ad Synodum convocet ac omnia et singula Jura officia et Munia Episcopalia habeat et exerceat cum suis Capitulo infrascripto Sigillo Arca Mensa Episcopali ceterisque Pontificalibus Signis fnsigniis nec non Juribus Jurisdictionibus facultatibus preeminentiis prerogativis privilegiis honoribus gratiis favoribus et induitis realibus et personalibus ac mixtis quibus cetere Nationis Germanice Episcopales Eccles e earumque presules quomodolibet non tamen titulo oneroso aut ex Privilegio particulari similiter utuntur, fruuntur, potiuntur, et gaudent atque uti frui potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum. In ipsa autem Cathedrali Ecclesia Gradiscana unam proposituram que post Pontificalem hujusmodi major cum uno Canonicatu et alia Prebenda pro uno Canonico I 'reposito nuncupando qui caput infrascripti Capituli existat lisque gaudeat preeminentiis que sibi de jure competere debent. Ac unum Decanatum qui secunda cum alio pariter Canonicatu et alia Prebenda pro uno Canonico Decano ac unam scholastriam qui Tertia inibi respective Dignitates existant cum alio itidem Canonicatu et alia Prebenda eisdem Dignitatibus respective invicem perpetuo unitis extituris pro uno Canonico Scholastica. Ac alium et aliam quartam nuncupandam, quibus Vicarii generalis pro tempore futuri Gradiscani Episcopi munus incumbat pro uno Presbytero quarto Canonico Vicario generali etiam nuncupando. Ac alium et aliam quintam pariter nuncupandam quibus cura animarum Parochianorum dicte cathedralis que ut prefertur etiam Parochialis existat Ecclesie Gradiscane imi-neat pro alio Presbytero quinto Canonico Parocho similiter nuncupando. Ac reliquos duos respective Canoni-catus totidemque Prebendas pro duobus aliis futuris mere Canonicis dicte Cathedralis Ecclesie Gradiscane illius Capitulum componentibus similiter cum choro stallo Arca, et sigillo communibus aliisque signis, et fnsigniis Cathedralibus, ac cum omnibus prerrogativis honoribus privilegiis et exemptionibus, quibus alie Ca- 26* thedrales in Austriaca Ditione existentes non tamen Titulo oneroso aut ex privilegio particulari similibus acquisitis gaudere solent, ac possunt. Nec non sex perpetuas Vicarias chorales et curatas Mansionariatas nuncupandas pro totidem Presbyteris Vicariis choralibus Mansionariis itidem nuncupandis quibus preter servitium chori dicte Cathedralis Ecclesie Gradiscane onus quoque curam animarum ParochianorUm hujusmodi una cum quinto Canonico Parocho ut prefertur nuncupando pro tempore existente ipsius Cathedralis Ecclesie Gradiscane exercendi incumbat, et quatuor sine cura personalem tamen residentiam requirentes ac servitium chori annexum habentes Cappelanias minime tamen collativas pro totidem clericis seu Presbyteris luturis in eadem Cathedrali Ecclesia Gradiscana capellanis, qui eidem in Divinis inservire teneantur, et ad nutum pro tempore existentium illius Capituli et Canonicorum ad capella-nias huiusmodi tam hac prima vice et a primeva illarum erectione infrascripta vacantes quam etiam deinceps quovis modo vacaturas eligi, et assumi ac respective ab eisdem amoveri possint ac debeant ad Dei omnipotentis laudem, et gloriam eorumdemque Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum honorem Fideique catholice exaltationem apostoliea authoritate prefata itidem perpetuo respective erigimus et instituimus volentes, quod futurus Episcopus Gradiscanus in dicta Cathedrali Ecclesia per Nos ut prefertur erecta Theologalem ac Peniten-tiariam Prebendas ad prescriptum Concilii Tridentini instituat ejusdem luturi Episcopi Gradiscani conscientia de super onerata remanente. Ac insuper ut prefate Episcopali Ecclesie Gradiscane ut prefertur erecte Diecesis nec non clerus et Populus constitui possit previa unius Parentini et alterius Polensis Diecesum respective Districtuum Partium in Istria austriaca ut prefertur sitarum et in eis respective existentium Parochialium Ecclesiarum inferius exprimendarum per eosdem modernos Parentinum et Polensem Episcopos eorumque respective Capitula, et Canonicos prefatos respective perpetuo cessarum ab una, et altera eorum Diecesibus prefatis perpetua dis-membratione et disjunctione prefatum oppidum Gradi-scanum in civitatem Episcopalem ut prefertur erectum ac totos et integros actuales Tergestine et Petinensis Diecesum ut prefertur suppressarum Districtus. Ac unam Goritiensem nuper similiter ut prefertur suppresse et aliam ac reliquam ut supra dismeinbratas Parentine et Polensis respective Diecesum etiam respective Districtuum partes hujusmodi Et in eisdem Districtibus, ac Districtuum partibus supradictis respective consistentes, non tamen inlrascriptas de Umago et Mette-rada nuncupatas dicte Tergestine Diecesis in Istria Veneta sitas inferius aliter uniendas, Parochiales Ecclesias que sequuntur videlicet. In districtu suppressi Episcopatus Tergestini — unam Beate Marie Virginis Tergesti in civitate veteri — et aliam Sancti Antonii Tergesti in civitate nova The-resiana — et aliam Sancti Bartholomaei Opchina ') — et aliam Sancti Udalrici Dollina2) — ac aliam Sancti Stephani Bregoviz 3) — ac aliam Sancti Petri Apostoli Tomoj4) — Ac aliam Sancti Bartholomaei Senoscish5) — Ac aliam Beate Marie Virginis Urem 6) — Ac aliam Sancti Stephani Coshana 7) — Et aliam Beate Marie Virginis Jelshane 8) — et aliam Sancti Petri Apostoli Born-egg9) — Et aliam Beate Marie Virginis Slavina 10) — et aliam Sancti Martini Hrenoviz n) — et aliam Sancti Chrysogoni Hrusihza VA) — et aliam Sancti Petri Apostoli Pouer 1S) — et reliquam Parochiales seu alias Ecclesias Sancti Joannis Baptiste Rodiggu) respective nuncupatas. Ac in alio Districto suppressi Episcopatus Petinensis — unam Beate Mario Virginis Peclene15), et aliam Sancti Viti Gallignane IU) — Et aliam Sancti Mi-chaelis Novago 17) — et aliam Beate Marie Virginis Ce-roule l8) — Et aliam Sancti Joannis Baptiste Corbune I9) — Et aliam Sancti Georgii Berdo 2n) — Et aliam Sanctorum Hermagore et Fortunati Lindaro 2]) — Et aliam Sanctorum Petri et Pauli Gollogorizia 22) — Et aliam Santissime Trinitatis Zepitsch 23) — et aliam Beate Marie Virginis St. Juvciniz 24j —Ac reliquam Parochiales seu alias Ecclesias Sanctorum Cosme et Damiani Kersikla25) respective nuncupatas. Ac in parte Districtus Metropolitane et Archiepi-scopulis jam suppresse Ecclesie Goritensis unam Sancti Ililarii in civitate Goritie — Et aliam Sancti Ignatii in civitate Goritie — Et aliam Sanctorum Petri et Pauli in Oppido Gradišče2B) — Et aliam Sancti Adalberti Cormons27) — Et aliam Sancti Udalrici Ajello — Et aliam Beate Marie Virginis Farra — Et aliam Sancti Michaelis Chiopris — Et aliam Beate Marie Virginis Visco — Et aliam Beate Marie Virginis Romana28) — Et aliam Sancti Stephani Buda — Et aliam Beate Marie Virginis Villa Vicentina, seu Ventina — Et aliam Sancti *) Opčina. — s) Dolina. — “i Brezovica. — 4) Tomaj. — 6) Senožeče. — °i Vreme. — ’) Košana. — *) Jelšane. — 9) Recte Dornegg, to je Trnovo pri Ilirski Bistrici. — 10i Slavina. — ") Hre- novke. — la) Hrušica. — la) Povir pri Sežani. — “) Rodik, a sedanji tržaški šematizem kaže, da je cerkev posvečena presveti Trojici. — ll4) Pica n (Petena). — le) Gražišce. — ”) Novaki (No- vaticum). — 18) Cerovlje. — 10) Krbune. — ‘J°) Brdo (Berdum). — 31) Lindar (Lindarumj. — ,J) Golagorica. — a3) Čepic. — a‘) Sv. Ivanac. — 26) Keršiklja, nekdaj župnija, a leta 1794 zatrta in sedaj eks- pozitura fare Grdo selo. — 3") Gradiška. — Kormin (Cormon- tium). — a8) Romans. Laurentii Fiumicello — Et aliam Sancti Joannis Apostoli Aquileje 29) — Et aliam Sancti Martini di Terso30) — et aliam Sancti Michaelis Cervignano31) — Et aliam Sanctorum Vincentii et Anastasii Porpetto — Et aliam Sancti Michaelis Ontogncmo 3!!) — et aliam Sancti Canziani Gonars — Et aliam Beate Marie Virginis Zuins — et aliam Sancti Thome Apostoli Carlino — Et aliam Sancti Marci Driolassa — Et aliam Beate Marie Virginis Hambruezo — Et aliam Sancti Michaelis Campomelle — Et aliam Sancti Gregorii Bivarotta — Et aliam Sancti Martini Precenio — Et aliam Sancti Udalrici Flitsch3S) — Et aliam Beate Marie Virginis Tolmein 34) — Et aliam Beate Marie Virginis Podmene 35) — Et aliam Sancti Lamberti Nemskerouth®6) — Et aliam Sancte Ane Kirchheim 3T) — Et aliam Sancti Georgii Shebrelie38) — Et aliam S. Viti St. Veitsberg39) — et aliam Sancti Leonardi Wolt-schnk4") — Et aliam Beate Marie Virginis Karfreit41) — Et aliam Beate Marie Virginis Canal 42) — Et aliam Sancti Stephani Scilcan4a) — Et aliam Sancti Michaelis Bigliana44) — Et aliam Sancti Andree Mossan ih) — Et aliam Sancti Georgii Lucenio4 u) — Et aliam Sancti Justi Ungersbach47) — Et aliam Sancti Sylvestri Schonpass48) — Et aliam Sancti Viti Cerniza49) — Et aliam Sancti Petri St. Peter 5#) — Et aliam Sanctorum Hermagore et Fortunati Banciano51) — Et aliam Sancti Andree Pre-bacina5!!) — Et aliam Sancti Danielis Dornberg — Et aliam Sancti Udalrici ReifenbergS3) — Et aliam Sancti Michaelis CompnehA) — Et aliam Sanctssimi Crucifixi Heiligen Kreuts53) — Et aliam Sancti Petri Comen5B) — Et aliam Sancti Georgii Merna57) — Et aliam Sancte i9) Oglej. — so) Tertium.) — SI) Cervinjan. — **) Antignano, Antinjan. — 3S) Bovec. — 34) Tomin. — 35) Podmelec (Podmeuc). 30) Nemški Rut (Nemške Rovte). — S7) Cerkno. — 38) Šebrelje. — 39) Št. Viška gora. — 40) Volče. — 41) Kobarid. — 41) Kanal. — 45 Solkan. — 44) Biljana. — 4r') Mossa. — 46) Ločnik (Lucinico).— 47) Vogersko. — 4S) Šempas (Schonpass). — 4B) Černiče (Črnica). — r,°) Sv. Peter pri Gorici. — *') Renče (Rancianum). — 6s) Prvačina. — 5S) Rihenberg. n7) Miren. *) Kamnje. — 65) Križ. — 8e) Komen. — Barbare Oberidria58) — Et aliam Beate Marie Virginis Unteridria 5fl) — Et aliam Sancti Stephani Wippach6n) — Et reliquam Parochiales seu alias Ecclesias Sancti Joannis Baptiste Tibein ul) respective nuncupatas. Ac in parte Districtus ab Episcopali Ecclesia Pa-rentina dismembrata — unam Sancti Nicolai preposi-turam PisiniU1!) nuncupatam — Et aliam Sancti Georgii Pisino vecchio “*) — Et aliam Sancti Michaelis Pimino collegiatam — Et aliam Sancti Petri St. Peter in Wald 64) — Et aliam Sanctorum Petri et Pauli Corridigo ®5) — Et aliam Sanctorum Simonis, et Jude Antignana utl) collegiatam — Et aliam Sancti Martini VermoB7) — Et aliam Beate Marie Virginis Terviso u8) — Et aliam Sancti Michaelis Zumesco B9) — Et aliam Beate Marie Virginis Gerdosella 70) — Kt reliquam Parochiales seu alias Ecclesias Sancti Marci Kaskerga 7') respective nuncupatas. Ac in parte Districtus ab Episcopali Ecclesia Po-lensi dismembrata — unam Sancti Marci Veprinaz 72) — Et aliam Sancti Georgii Laurana 73) — Et aliam Sancti Rochi Paas74) — Et aliam Sancti Andree Moschenize75) — Et aliam Sancti Georgii Bresez 7U) collegiatam — Et aliam Sanctorum Petri et Pauli Uragne77) — Et aliam Sancti Andriani Cosgliaco 78) — Et aliam Sancii Antonii Abatis Cersano 79) — Et aliam Sancti Hieronymi Člana8") — Et aliam Sancte Helene Častna81) collegiatam — Et aliam Sancti Martini Lippoglau — Et aliam Sancti Petri et Pauli Sumberg8-) — Et aliam Sancti Spiritus Villanova 83) — Ac reliquam Parochiales seu alias Ecclesias Sancti Georgii Bogliuno84) respective nuncupatas. ------------------------------------ (Nadaljevanje prihodnjič.) 68) Idrija. — 59) Spodnja Idrija. — 00) Vipava. — °’) Devin (Duino). — °3) Pazin. — os) Stari Pazin. — 6‘) S. Petri Ap. in Sylvis. — 65) Coriticum (Corridico, Kringa). — 66) Tinjan (Antiniana). — °7) Beram (Vermum). — °8) Terviž (Tarvisium). — 69) Zamašk (Zumascum). — 7“) Gerdo selo. — ”) Kašderga. — ,a) Veprinac. — ,3) Lovran — 74j Pas. — ’6) Mošdenice. — ,6) Beršec. — ”) Vranje. — ,8j Kozljak (Cosliacum). — ’9) Keršan (Keršanum). — 80) Klana. — 81) Kastav. — 8a) Šumberg. — 8S) Nova vas. — 84) Boljun (Bo-liunum). Duhovniška bratovščina sv. Mihaela v Mengšu. (Od leta 1667 do 1799.) (Nadaljevanje.) Anno 1696. in numerum 1)1). Cimsudalium asciti. Adm Rdus, Nobilis, ac clarissimus Dnus Joannes Jenko, ss.Thlgiae Baccalaureus, Parochus in Veldes. Obiit Labaci 16. Xbris 1699. Adm Rdus, Nobilis, ac doctssmus Dnus Joannes Augustinus Sustarziz, AA. LL. & Phliae Mgr, ad S. Petrum in Commenda infra Crainburgum Parochus. Obiit Labaci 11. 7 bris 1697. Rdus. Nobilis, ac perdoctus Dnus Georgius Koschtner, Coop. ad S. Cancianum in inferiori Carniolia. Obiit 28. Febr. 1709. Rdus, Nobilis, ac doctssmus Dnus Andreas Hombsohagkh, AA. LL. & Phliae Mgr. Coop. in ciuitate Crainburgensi. Obiit 23. 7bris 1705. Graecii, alias Par. & Commis, in Scalis. Benefactor. Multum Rdus, Nobilis, ac perdoctus Dnus Xioolaus M&ietlz, Vic. in Mottnigkh. Rdus, Nobilis, ac perdoctus Dnus Luoas Oioboznik, Coop. in Franz, nunc Parochus in Hofflein. Anno 1697. Sodales renuntiati. Adm Rdus Dnus Casparus Gaissekh, Par. in Sibkha. Adm Rdus Dnus Joannes Teusch. Par. in Prasberg. Obiit 27. Julii 1702. Multum Rdus Dnus Michael Killer, Vicar. Cathed. Eccliae Labaci. Obiit ad S. Vitum supra Labacum 19. Jan. 1716. Rdus Dnus Michael Jakoss, Coop. ad S. Martinum prope Littay. Obiit 23. Febr. 1708. Adm Rdus, ac Illmus Dnus, Dnus Franoiscus Josephus Comes a Wagenberg. Obiit Labaci 21. Junii 1697. Anno 169S. Albo DD. Confratrum adscripti. Rdus Dnus Joannes Bapta Sternissa, Coop. ad S. Cancianum prope Auersperg. Rdus Dnus Paulus Fogaznik, Coop. in Riez. Obiit in Laitsch 27. 7 bris 1715. Rdus Dnus Michael Steer. Coop. ad S. Cuncianum in inf. Car-niolia. Obiit in Arch 17. 9 btis 1710. Rdus Dnus Joannes Ruess, Coop. in Watsch. Obiit 8. 7 bris 1720 ibidem. Rdus Dnus Sebastiftnus Suolsohak, Coop. in Obergurg. Obiit 22. Aug. 1706. Rdus Dnus Valentinus Chrisay, Coop. Locopoli. Obiit 2. Aprilis 1707. Anno 1699. Inter Confratres munerati. Adm Rdus Dnus Ludouicus Prisohlan, Parochus ad S. Aegi-dium sub Swarzenstain. Adm Rdus Dnus Bartholomaeus Semeniz, Parochus in Walten-dorff, eliminatus ob discessum. Multum Rdus Dnus Matthias Pokorn, Vicarius Cath. Eccliae Labaci. Obiit 30. 7 bris 1701. Rdus Dnus Joannes Maren, Coop. in Michelstetten. Obiit 1. 8bris 1723. Rdus Dnus Jaoobus Salaohar, nunc Parochus in Sagor. Rdus Dnus Lauretlus Wonzellius, Ccop. in Scharffenberg. Obiit 27. Junii 1720. Rdus Dnus Casparus Jost, Offlis Capituli Labacensis. Rdus Dnus Paulus Kolman, Coop. Samariae. Obiit 20. Julii 1713. Rdus Dnus Joannes Siittar. Obiit Crainburgi 24. Julii 1712. Adm Rdus Dnus Josephus Coballius, Par. in Hailenstain. Anno 1700 Albo DD. Consodalium inserti. Rssmus, Illmus. ac Clarissimus D. D. Joannes Andreas a Fla-ohenfeldt, ss. Thlgiae doctor, Achdus superioris Carnioliae, & Parochus in Monspurg. Rssmus, ac Illmus D. D. Joannes Christophorus Comes a Spar, Decanus Labacensis. Eliminatus ob discessum ad partes remotas. Rdus Dnus Joannes Bapta Molauiz, Coop. ad S. Vitum infra Sitticium. Obiit 26. 7 bris 1702. Rdus Dnus Sebastianus Schaffer, in Fraslau Cooperator, nunc Parochus in Triflail. Rdus Dnus Michael Primiz, Diuinorum in Tschembschnik Coop. Rdus Dnus Marous Triller, Coop. ad S. Margaretham. Obiit Labaci 21. Maii 1714. Rdus Dnus Georgius Kouaziz, Coop. in Watsch. Eliminatus 1704 ob discessum ad partes remotas. Rdus Dnus Joannes Bapta Kunsti, Coop. Scalensis. Obiit 10. 7 bris 1719. Rdus Dnus Andreas Suppan, Coop. in Schonstain, nunc Capucinus. Adm Rdus Dnus Joannes Casparus Derzer, Parochus in Craxen. Adm Rdus Dnus Matthias Kramer, Parochus ad S. Crucem. Multum Rdus Dnus Georgius Leuar, subvic. ad S. Georgium sub Thabor. Obiit 27. Febr. 1705. Anno 1701. Ad sodalitium promoti. Rdus Dnus Matthias Sluga, Cooperator in Saisenberg. Obiit in Naidek 2. 7 bris 1715. Adm Rdus Dnus Blasius Fabritius, Parochus ad Sctum Joannem in uinetis. Obiit 25. Martii 1702. Rdus Dnus Jacobus Kramer, Coop. in Franz. Rdus Dnus Gregorius Delouiz, Coop. in Prasberg. nunc Parochus ibidem. Rdus Dnus Franoiscus Khlun, Coop. in Vodiz. Rdus Dnus Matthias Stamizar, Coop. in Neiil. Rdus Dnus Josephus Schliber, Coop. in Aich, nuuc Parochus ad S. Stephanum in Carinthia. Rdus Dnus Jaoobus Schubl, presbyter Stainensis. Obiit Minken-dorffii 23. Aprilis 1718. Anno 1702. Ad DD. Sodalium numerum adlecti. Rdus Duus Primus Wurkelza, Coop. in ualle Tuchain. Obiit 15. Xbiis 1715. A. R. Dnus Joannes Martinus Sagar, Parochus in Styria. R.D. Joannes Vrbanus Purger, Coop. in Aich. Obiit 3. Junii 1707. Adm R. D. Joannes Sohneller, Parochus in Tschermonitsch. Obiit ibidem 19. Febr. 1712. R. D. Jaoobus Raab, Coop. in Monpreiss. Obiit Praspergae 19. Martii 1715. R. I). Sebastianus Kalziz, Coop in Weixelburg. Capucinus factus. Obiit 1712. R. D. Jaoobus Wolko, Coop. Locopoli. Obiit ibidem 23. Aprilis 1713. Adm Rdus, ac Religiosus Pr Paulus Puzl, Professus Sitticensis. Obiit 20. Aug. 1721. R. D. Adamus Janesiz, Coop. ad S. Margaretham prope Klingen-fels. Obiit 19. Maii 1715 Neostadii. Illinus, ac Adm Rdus Dnus Joannes Sigismundus de Bena-glia, Parochus in Moraitsch. Obiit 7. Junii 1725. Anno 1703. Albo DD. Confratrum adlecti. Rdus Dnus Mgr Joannes Bapta Staub, Coop. in Igg. Obiit ibidem 15. Aprilis 1706. Adm Rdus Dnus Antonius Josephus Maren, ss. Thlgiae Bacca-laureus, Parochus in Friinz. Rdus Dnus Bartholomaeus Rostnan, Coop. in Franz. Obiit in Igg 27. Aprilis 1719. Adm Rdus Dnus Andreas Harisch, Vicarius ad S. Martinum sub Scliollek. Obiit 7. Martii 1722. Adm Rdus Dnus Michael Castillez, Parochus ad S. Erasmum in Aynodt. Anno 1706 renuntiauit sodalitati per literas. Adm Rdus Dnus Bartholomaeus Lokar, Par. Maichouiensis. Rdus Dnus Mgr Michael Kuralt, Coop. in Walsch. Obiit ibidem 21. Junii 1716. Rdus Dnus Franciscus Antonius Koppriuiz, Coop. in superiori Madipedio. Obiit 7. Xbris 1712. Adm Rdus, ac Religiosus Pr Wilhelmus Enders, Professus Sitticii & Parochus Samariae. Obiit 15. Martii 1715. Rdus Dnus Joannes Compar, Alumnus Oberburgensis. Obiit Crainburgi 24. Julii 1712. Rdus D:.us Joannes Michael Assolle. Obiit ad S. Martinum prope Lithay, 11. Febr. 17<>5. Anno 1704. In DD. sodalium numero repositi. Rssnms. perillustris, ac Clarissimus Dnus, Dnus Georgius Andreas Gladiz, ss. Thlgiae Doctor, Protonotarius Aplicus, Ca-thedralis basilicae ad S. Nicolaum Labaci Canonicus. Obiit 24. Februarii 1725. Adm Rdus Dnus Matthias Chrisner, Parochus ad S. Jacobum in PirkendurlT. Obiit 4. 9bris 1717. Rdus Dnus Andreas Kozar, Vicarius in Zirklach. Obiit ad S. Georgium in Campestribus 5. Aug. 1708. Rdus Dnus Joannes Jenzen, Diuinorum Cooperator Crainburgi, nunc Parochus Wochinae. Obiit 12. Maii 1724. M. Rdus Dnus Joannes Laubinger, quondam Vicarius in M5tt-nigkh. Obiit Lithopoli 12. Martii 1706. Rdus Dnus Vrbanus Rottar, Coop. Locopoli. Rdus Dnus Michael Schiffrer, nunc Parochus in Lengenfeldt. Rdus Dnus Joannes Georgius Paussik. Coop. ad S. Vitum infra Sitticium. Obiit Labaci 2. 7bris 1708. Anno 1705. In DD. confratrum catalogum cooptati. Adm Rdus Pr Josephus Wintershoffen, Professus Sitticensis. Adm Rdus Dnus Jacobus Wrudar, Parochus in Zhatess. Obiit 3. 8 bris 1707. Rdus Dnus Franciscus Miohael Paglouiz, Diuinorum Cooperator Lithopoli, nunc Vicarius ad S. Martinum in Tuchein. Adm Rdus Dnus Mattbias Sicherle, Parochus ad S. Joannem in uinetis. Rdus Dnus Josephus Antonius Juray, Cooperator in Naklass, nunc Parochus in VVodiz. Obiit 9. Aprilis 1722. Rdus Dnns Sebastianus Moiohnlk, Vicarius in Moraitsch. Obiit Oberburgi 4. Jan. 1710. Anno 1706. DD. sodalibus asciti. Adm Rdus. ac Religiosus Pr Petrus Vehouiz, Professus Sitticensis. Obiit 25. 8bris 1721. Illmus, & Adm Rdus Dnus Franoisous Antonius L. B. ab Engelshaussen, Parochus in Sagor. Obiit Saxenfeldi 22. Martii 1715. Adm Rdus, ac Religiosus Pr Ignatius Talmeiner, Professus Sitticensis. Illmus, & Adm Rdus Dnus Maximilianus Antonius L. B. Valuasor, Parochus in Thschembschenik. Obiit ibidem 31. Julii 1709. Rdus Dnus Franciscus Erasmus Krailnik, Diuinorum Cooperator in Saisenberg. Obiit ad S. Vitum infra Sitticium 19. Martii 1710. Rdus Dnus Georgius Sigismundus Koschtner, Cooperator in Monspurg. Obiit 2. Jan. 1725. Rdus Dnus Alexander Blasius Legath. Obiit 2. Januarii 1723. Rdus Dnus Samuel Tttrk. An. 1714. Eliminatus ob discessum ad partes ignotas. Adm Rdus Dnus Joannes Thesak, Parochus in Alten Lak. Rdus Dnus Andreas Kouan, Coop. Treffinii. Obiit 12. X.bris 1707. Anno 1707. Inter DD. Comodales numerari coeperunt. Adm Rdus Dnus Primus Zanker, Vice-Parochus Gonouicii. NB. Is fuit et priori Confrater, sed eo quod ad partes remotas discesserat, fuit anno 1703 per Vota eliminatus, nunc autem utpote redux, ac supplicans receptus. Obiit 26. Aug. 1719. Adm Rdus Dnus Thomas Juray, Parochus ad S. Crucem in inferiori Carniolia. Rdus Dnus Martinus Germek, Coop. in Obergurk. Obiit 1^. Decembris 1723. Multum Rdus Dnus Andreas Zhebe, ad S. Laurentium in Kraine subviearius. Obiit 17. Aprilis 1724. Rdus Dnus Antonius Masohiz, Coop. ad S. Cancianum infra Auersperg. Rdus Dnus Josephus Puz, Coop. in Scharffenberg. Obiit 23. Martii 1709. Rdus Dnus Lucas Reiauiz. Anno 1708. Matriculae asscripti. Rdus Dnus Franciscus Adamus Adlmann. Obiit in Lak prope Ratschach. Rdns Dnus Joannes Presohern, Coop. in Flednik. Rdus Dnus Sebastianus Suppanziz. Obiit Labaci 9. 9 bris 1708. A. R. Dnus Joannes Bapta Skerpin, Vicarius ad S. Petrum Labaci extra muros. Obiit 21. Febr. 1715. ibidem. A. R. Dnus Wolffgangus Trattnik, Vicarius ibidem. Obiit 13. 9 bris 1718. Rdus Dnus Georgiui Gaberssek, Coop. in Franz. Rdus Dnus Gregorius Meriohar, Coop. Hyper-Labaci. Rdus Dnus Josephus Tank, Coop. in Trittail. Rdus Dnus Adamus Storn, Coop. in Aich. Obiit Labaci 3. Septembris 1714. Rdus Dnus Laurentius Jakoss, Coop. ad S. Martinum prope Lithay. Adm Rdus Dnus Antonius Christian, Parochus Neoforulensis. Obiit 1. Aprilis 1710. Anno 1709. Caetui DD. Confratrum incorporati. Adm Rdus, ac Religiosus Pr in Xto Pr Nluardus Barbo, Sac. Ord. Cist. Professus Sitticii. Obiit 19. Febr. 1721. Plurimum Rdus Dnus Georgius Ferdinandus Budolphi, Parochus ad S. Margaretham prope Klingenfels. Rdus Dnus Georgius Hochl, sacellanus in Lemberg. M. Rdus Dnus Antonius Tauzer, Vicarius ad S. Martinum prope Lithay. Rdus Dnus Michael Kregar, Coop. ad S. Vitum supra Labacum Rdus Dnus Michael Dolichar, Coop. ad S. Gregorium in Campestribus. Obiit ibidem 29. Augusti 1715. Rdus Dnus Joannes Zaissa, Coop. in Thschembschenik. Anno 1710. Caetui DD. Consodalium iuncti sunt. R. D. Bernardus Vrssiz, Coop. Treffmii. R. D. Michael Paik, Coop. ad S. Vitum infra Sitticium. Adm R. D. Joannes Jureschiz, Parochus Samariae in Styria. R. D. Blasius Jureschiz, Cooperator Samariae in Styria. R. D. Josephus Dornik, Vice-Reneficiatus in nouo forulo. Obiit 6. Jan. 1720. M. R. D. Ignatius Buper, Vicarius Locopoli. M. R. D. Augustinus Josephus Skerpin, Vicarius in Hinach. Adm Rdus Dnus Ludouicus Coballius. Parochus in Jauchen. M. R. D. Andreas Thaddaeus Morauzer, Prirnissarius Gurg-feldi. Obiit 3..Martii 1723. R. D. Martinus Justin, Coop. ad S. Georgium Locopoli. Anno 1711. in consortium DD. Confratrum cooptati. lllmus ac plurimum Rdus Dnus Antonius Wolffgangus ab Issenhaussen, Parochus in Watsch. Adm Rdus Dnus Michael Thschandik, Plebanus & Commissarius ad S. Georgium prope Cilleam. Adm Rdus Dnus Michael Arch. Parochus in Siesenhaimb. Rdus Dnus Joannes Puchperger, Vicarius in Moreilseh. Rdus Dnus Fortunatus Terbischek, Coop. in Seinsenberg. Anno 1712. DD. Consodalibus associati. Rdus Dnus Bartholomaeus Wassar, Coop. in Monspurg, nunc Jesuita. Rdus Dnus Joannes Bernardinus Wagathey, Vicarius in Monspurg. Rdus Dnus Jaoobus Tarbanschik, Cooperator ad S. Martinum in ualle Tuchain. Obiit 23. Julii 1723. Rdus Dnus Andreas Bernoskon, Coop. in Lemberg. Adm Rdus Dnus Gregorlus Engelman Parochus ad S. Martinum sub Kallenberg. Obiit Labaci 18. Junii 1717. Benefactor. Anno 1713. DD. Confratribus aggregati. Rdus Dnus Matthias Starioha, Cooperator ad S. Stephanum sub Siemitsch. Obiit 17. Julii 1720. Adm Rdus Dnus Georgius Jakliz, parochus in Tschermoschniz. Obiit 24. 8 bris 1717. Adm Rdus Dnus Gregorius Martinus Mikez, parochus in Lemberg. Rdus Dnus Jacobus Vidmar, Cooperator in Zirklach. Rdus Dnus Antonius Folik, Sacellanus in Ainodt. Rdus Dnus Oswaldus Sauerschnik, Cooperator Fraslauii. Multum Rdus Dnus Matthias Dimiz, Vicarius ad B. Virginem in Tuchein. Rdus Dnus Bartholomaeus Egger, Cooperator Gottscheuiensis. Rdus Dnus Georgius Jurass, Coop in DSbernik. Rdus Dnus Joannes Chrysostomus Schimenitsch, Cooperator ad S. Petrum in Commenda. Adm R. D. Franciscus Michael Hingerle, Parochus in Lustall. Anno 1714. Ad gremium DD. Confratrum admissi. Rdus Dnus Michael Krall, Cooperator ad S. Petrum in Commenda. Obiit 20. Maii 1716. Adm R. & perillustris I). Franoiscus Josephus a Valuasor, parochus in Saunstain. Obiit 11. Martii 1721. Multum R. D. Matthias Schoss, Notarius Vblis Officii Labacensis. R. D. Franciscus Abracht, Coop. ad S. Martinum prope Crain-burgum. Obiit 11. Mnrtii 1724. R. D Lucas Wolka. Cooperator ad S. Georgium in Campestribus. Obiit 1. 7bris 1723. R. D. Petrus Terbischek, Cooperator in Jauchen. Obiit 12. Novembris 1722. R. D. Simon Primscha, Alumnus Collegii Mariani Oberburgensis. Discessit. R. D. Adamus Singer, olim ad S. Margaretham prope Klingenfels Cooperator. Obiit 8. Junii 1715. Benefactor. Anno 1715. DD. Consodalibus annumerati. Adm Rdus, ac Religiosus Dnus Pr Martinus Gussitsoh, Sac. Ord. Cist. Sitticii Professus. Adm Rdus Dnus Achatius Starschinar. Plebanus & Commissarius Oberburgi. R. D. Michael Mazheradnik, Alumnus Oberburgensis. R. I). Jaoobus Homan. Coop. in Eisnern. R. D. Joannes Bapta Schubiz, olim in Polandt Cooperator. R. D Josephus Sorga. Coop. in Aich. Anno 1718 Eliminatus, eo quod discesserit ad partes ignotas. Multum R. D. Laurentius Wachar, Vicarius ad S. Georgium sub Thaboi R. D. Josephus Schiffrer, Cooperator in Michelstetten. R. D. Martinus Sioherle, Cooperator Diuinorum in Ciuitate Locopolitana. Obiit ibidem 15. Aprilis 1720. (Nadaljevanje prih.) T[nphi]in Diplomatari): 24. Bulla papeža Pij a VI., s ka-I UUUiilU.i tero zatare škofiji tržaško in pičansko, povzdigne mesto Gradiško v škofijsko stolico, podvrže novo škofijo gradiščansko nadškofu ljubljanskemu, ji podredi del zatrte nadškofije goriške in župnije zatrtih škofij tržaške in pieanske ter nekatere fare, odkrušene od poreške in puljske vladikooine. — Duhovniška bratovščina sv. Mihaela v Mengšu. — (Nadaljevanje.) Izdajatelj in odgovorni urednik: Martin Pogačar. — Tiska »Katoliška Tiskarna« v Ljubljani.