LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST. Laibacher Dioecesanblaü. St. VI. Vsebina: 35. Epistola encyclica de unitate ecclesiae (Continuatio). — 36. Deere tum 8. Congr. Episcop. et Regul. de monialium collectis. — 37. Familiengruft auf einem Friedhofe. — 38. Gesetz betreffs grundbücherlicher Einverleibung auf Grund von Privaturkunden in geringfügigen Grundbuchssachen. — 39. Sematizem. — 40. Kon-kurzni razpis. — 41. Skofijska kronika. 35. Venerabilibus fratribus patriarchis primatibus archiepiscopis episcopis aliisque locorum ordinariis pacem et communionem cum apostolica sede habentibus LEO PP. XIII. (Continuatio.) Maturo in caelum reditu, qua ipse potestate missus a Patre fuerat, eädem mittit Apostolos, quos spargere ae disseminare iubet doctrinam suam: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes . . . Docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. x) Salvos fore, qui Apostolis paruissent, qui non paruissent, interituros: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.2) Oumque illud sit providentiae Dei maxime con-gruens, ut mnneri praesertim magno atque excel-lenti praeficiat neminem, quin pariter suppeditet unde liceat rite defungi, idcirco Iesus Christus missurum se ad discipulos suos Spiritum veritatis pollioitus est, eumque in ipsis perpetuo mansurum: Si autem abiero, mittam eum (Paraelitum) ad vos . . . Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit 'vos omnem veritatem.3) Et ego rogabo Patrem, et alium Paraelitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis . . ,4) Ille testi- ') Matth. 28, 18, 19, 20. ’) Marc. 16, 16. ') Io. 16, 7—13. *) Ibid. 14, 16. 17. monium perhibebit de me: et vos testimonium per-hibebitis.1) Hinc doctrinam Apostolorum religiöse accipi sancteque servari perinde imperat ae suam : Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit.2) Quamobrem legati Apostoli a Iesu Christo sunt non secus ac ipse legatus a Patre: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos3): propterea quemadmodum dicto audientes Christo esse Apostolos ac discipulos oportuit, ita pariter fidem adhibere Apostolis debuerant. quoscumque ipsi ex mandato divino doeuissent. Ergo Apostolorum vel unum repudiare doctrinae praeceptum plane non plus lieuit, quam de ipsius Christi doctrina reiecisse quiequam. — Sane Apostolorum vox, illapso in eos Spiritu sancto, quam latissime insonuit. Quacumque vestigium posuissent, perhibent se ab ipso Iesu legatos. Per quem (Iesum Christum) accepimus gratiam, et apo-stolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eins4): divinamque eorum legaitionem passim Deus per prodigia in aperto ponit: IM ') Ibid. 15, 26. 27. -) Luc. 10, 16. *) Io. 20, 21. *) Rom. 1, 5. , 11 antem profecti praedicaverunt ubique, Domino coope- | rante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. *) Quem vero sermonem ? eum utique, qui id omne comprehenderet, quod ipsi ex magistro didicissent: palam cnim aperteque testantur, nihil se eorum posse, quae viderant quaeque audierant, non loqui. Sed, quod alio loco diximus, non erat eius-modi munus apostolicum, ut aut cum personis Apostolorum interire posset, aut cum tempore labi, quippe quod et publicum esset et saluti generis humani institutum. Apostolis enim mandavit Iesus Christus ut praedicarent evangelium omni creaturae, et portarent nomen ipsius coram gentibus et regibus, et ut sibi testes essent usque ad ultimum terrae. Atque in tanti perfunctione muneris adfore se pol-licitus eis est, idque non ad aliquot vel annos vel aetates, sed in omne tempus, usque ad consumma-tionem saeculi. Quam ad rem Hieronymus: Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros et se numquam a credentibus recessurum,2) Quae quidem omnia in solis Apostolis, supremae necessitati ex humana conditione obnoxiis, qui vera esse potuissent ? Erat igitur provisum divinitus ut magisterium a Iesu Christo institutum non iisdem finibus, quibus vita Apostolorum, termmaretur, sed esset perpetuo mansurum. Propagatum revera ac velut in manus de manu traditum videmus. Nam consecravere episcopos Apostoli, quique sibi pro-xime succederent in ministerio verbi, singillatim designavere. — Neque hoc tantum: illud quoque sanxere in successoribus suis, ut et ipsi viros idoneos adlegerent, quos, eadem auctoritate auctos, eidem praeficerent docendi officio et muneri: Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu: et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.3) Qua de caussa sicut Christus a Deo, et Apostoli a Christo, sic episcopi et quotquot - Apostolis successere, missi ab Apostolis sunt: Apostoli nobis Evangelii praedicatores facti sunt a Domino Iesu Christo, lesus Christus missus est a ') Marc. 16, 20. ’) In Matth. Hb. IV., cap. 28, v. 20. ') 2. Tim. 2, 1. 2. Deo. Christus igitur a Deo, et Apostoli a Christo, et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei .... Per regiones igitur et urbes verbum prae-dicantes, primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credi-turi erant. . . . Constituerunt praedictos, et deinceps ordinationem dederunt, ut quum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent.1) Permanere igitur necesse est ex una parte con-stans atque immutabile munus docendi omnia, quae Christus docuerat: ex altera constans atque immutabile officium accipiendi profitendique omnem Worum doctrinam. Quod praeclare Cyprianus iis verbis illustrat: Neque enim Dominus noster Iesus Christus, cum in Evangelio suo testaretur inimicos suos esse eos, qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit: sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes, gregem suum spargerent, adversarios esse ostendit, dicens: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit.2) His Ecclesia praeceptis instituta, sui memor officii, nihil egit studio et contentione maiore, quam ut integritatem fidei omni ex parte tueretur. Hinc perduellium habere loco et procul amandare a se, qui de quolibet dootrinae suae capite non secum una sentirent. Ariani, Montanistae, Novatiani, Quartadecumani, Eutychiani certe doctrinam catho-licam non penitus omnem, sed partem aliquam deseruerant: haereticos tarnen declaratos, eiectosque ex Ecclesiae sinu quis ignorat fuisse ? Similique iudicio damnati, quotquot pravorum dogmatum auctores variis temporibus postea consecuti sunt. Nihil periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant, um tarnen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem Dominicae et exinde apostolicae traditionis inficiunt.3) Idem semper Ecclesiae mos, idque sanctorum Patrum consentiente iudicio: qui scilicet commu-nionis catholicae expertem et ab Ecclesia extorrem habere consueverunt, quicumque a doctrina, au-thentico magisterio proposita vel minimum disces-sisset. Epiphanius, Augustinus, Theodoretus haere- l) S. Clemens Rom., Epist., I. ad Cor. cap. 42. 44. ’) Epist. LXIX., ad Magnum, n. 1. ’) Auctor Tractatus de Fide Orthodoxa contra Arianos. seon sui quisque temporis magnum recensuere nu-merum. Alia Augustinus animadvertit posse genera invalescere, quorum vel uni si quis assentiatur, hoc ipso ab uni täte catholica seiungitur: Non omnis, qui ista (numeratas videlioet haereses) non credit, consequenter debet se christianum catholicum iam pu-tare vel dicere. Possunt enim et haereses aliae, quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt, vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit, chri-stianus catholicus non erit.1) Istam tutandae unitati, de qua dieimus, insti-tutam divinitus rationem urget beatus Paulus in epistola ad Ephesios; ubi primum monet, ani-raorum concovdiam magno Studio conservandam: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis2) : cumque concordes aniini caritate esse omni ex parte non possint, nisi mentes de fide consentiant, unam apud omnes vult esse fidem: JJnus Dominus, una fides: ac tarn perfecte quidem unam, ut errandi discrimen omne prohibeat: Ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia liominum, in astutia ad circumventionem erroris. Idque non ad tempus servari docet oportere, sed donec oceur-ramus omnes in unitatem fidei ... in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sed eiusmodi unitatis ubinam Iesus Christus posuit principium incho-andae, praesidium custodiendae ? In eo videlioet, quod Ipse dedit quosdam quidem Apostolos . . . alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Quare vel inde ab ultima vetu-state hanc ipsam regulam doctores Patresque et sequi consueverunt et uno ore defendere. Ori-genes: Quoties autem (haeretici) canonicas pro-ferunt scripturas, in quibus omnis christianus con-sentit et credit, videntur dicere: ecce in domibus verbum est veritatis. Sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima et ecclesiastica tradi-tione, nec aliter credere, nisi quemadmodum per successionem Ecclesiae Dei tradiderunt nobis.3) Ire-naeus: Agnitio vera est Apostolorum doctrina . . . secundum successiones episcoporum . . . quae pervenit 1) S. Augustinus, De haeresibus n. 88. 2) Eph. 4, 3 sqq. 3) Vetus interpretatio commentariorum in Matth, n. 46. usque ad nos custoditione sine fictione scripturarum tractatio plenissima.1) Tertullianus vero: Constat proinde, omnem doctrinam, quae cum, illis Ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit . . . Communicamus cum Ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est te-stimonium veritatis.*) Atque Hilarius: Significat (Christus e navi docens) eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse inte-lligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert, intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi qui extra sunt et arenae modo steriles atque inu-tiles adiacent, intelligere non possunt.3) Rufinus Gre-gorium Nazianzenum laudat et Basilium, quod solis divinae scripturae voluminibus operam dabant, earumque intelligentiam non ex propria praesump-tione, sed ex maiorum scriptis et auctoritate seque-bantur, quos et ipsos ex apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat.4) Quamobrem, id quod ex iis, quae dicta sunt, apparet, instituit Iesus Christus in Ecclesia vivum, authenticum, idemque perenne magisterium, quod suapte potestate auxit, spiritu veritatis instruxit, miraculis confirmavit: eiusque praecepta doctrinae aeque accipi ac sua voluit gravissimeque imperavit. — Quoties igitur huius verbo magisterii edicitur, traditae divinitus doctrinae complexu hoc con-tineri vel illud, id quisque debet certo credere, verum esse: si falsum esse ullo modo posset. illud consequatur, quod aperte repugnat, erroris in homine ipsum esse auctorem Deum: Domine si error est, a te decepti sumus.b) Ita omni amota dubitandi caussä, ullamne ex iis veritatibus potest cuiquam fas esse respuere, quin so det hoc ipso praecipitem in apertam haeresim ? quin, seiunctus ab Ecclesia, doctrinam christianam una com-plexione repudiet universam ? Ea quippe est natura fidei, ut nihil tarn repugnet quam ista credere, illa reiicere. Fidem enim Ecclesia profitetur esse *) Contra Haereses lib. IV, cap. 33, n. 8. ’) De Praescript. cap. 21. *) Comment. in Matth. 13, n. 1. 4) Hist. Eccl. lib. II., cap. 9. 6) Richardus de S. Victore, De Trin. lib. I, cap. 2. 11* virtutem super naturalem, qua, Dei adiuvante et aspirante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctori-tatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest.*) Si quid igitur traditum a Deo liqueat fuisse, nee tarnen creditur, nihil omnino fide di-vina creditur. Quod enim Iacobus Apostolus de delicto iudicat in genere morum, idem de opini-onis errore in genere fidei iudicandum: Qui-cumque . . . off'endat ... in uno, factus est omnium reus2): imo de opinionis errore, multo magis. Omnis enim violata lex minus proprie de eo di-citur qui unum peccavit, propterea quod maie-statem Dei legum Jatoris sprevisse, non nisi interpretanda voluntate, videri potest. Contra is, qui veritatibus divinitus acceptis vel uno in capite dissentiat, verissime fidem exuit funditus, quippe qui Deum quatenus summa veritas est et proprium motivum fidei, recusat vereri: In multis mecum, in paucis non mecum: sed in his paucis, in quibus non mecum, non eis prosunt multa, in quibus mecum.3) Ac sane merito: qui enim su-munt de doctrina christiana, quod malunt, ii iudi-cio suo nituntur, non fide: iidemque minime in captivitatem redigentes omnem intellectum in obse-quium Christi*) sibimetipsis verius optemperant, quam Deo: Qui in Evangelio quod vultis, creditis quod vultis, non creditis: vobis potius quam Evangelio creditis.5) Quocirca nihil Patres in Concilio Vaticano condidere novi, sed institutum divinum, veterem atque constantem Ecclesiae doctrinam, ipsamque fidei naturam sequuti sunt, cum illud decrevere: Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni iudicio, sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata proponuntur.6) Itaque cum appareat, omnino in Ecclesia sua veile Deum unitatem fidei, comper- ') Conc. Vat. sess. III, cap. 3. -) Iac. 2, 10. 3) S. Augustinus, In Ps. 54, n. 19. 4) 2 Cor. 10, 5. s) S. Augustinus, Contra Faustum Manichaeum üb. XVII, cap. 3. •) Sess. III, cap. 3. tumque sit cuiusmodi eam esse, et quo principio tuendam ipse iusserit, liceat Nobis, quotquot sunt qui non animum induxerint aures veritati claudere, iis Augustini verbis affari: Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque vide-amus, dubitabimus nos eius Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apo-stolica Sede per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius iudicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, culmen auctori-tatis obtinuit? Cui nolle primas dare, vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis arrogantiae . . . Et si unaquaeque disciplina, quamquam vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit: quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos veile damnare?1) Hoc igitur sine ulla dubitatione est officium Ecclesiae, christianam doctrinam tueri eamque propagare integram atque incorruptam. Sed ne-quaquam in isto sunt omnia: imo ne finis quidem, cuius caussä est Ecclesia instituta, officio isto con-cluditur. Quandoquidein, ut Iesus Christus pro salute humani generis se ipse devovit, atque huc, quae docuisset quaeque praecepisset, omnia retulit, sic iussit Ecclesiam quaereve in veritate doctrinae, quo homines cum sanctos efficeret, tum salvos. — Verum tanti magnitudinem atque excellentiam propositi consequi sola fides nullo modo potest: adhiberi necesse est cum Dei cultum iustum ac pium, qui maxime sacrificio divino et sacramen-torum communicatione continetur, tum etiam sanctitatem legum ac disciplinae. — Ista igitur omnia inesse in Ecclesia oportet, quippe quae Servatoris munia in aevum persequitur: religio-nem, quam in ea velut incorporari ille voluit, mortalium generi omni ex parte absolutam sola praestat: itemque ea, quae ex ordinario provi-dentiae consilio sunt instrumenta salutis, sola suppeditat. At vero quo modo doctrina caelestis nun-quam fuit privatorum arbitrio ingeniove permissa, sed principio a Iesu tradita, deinceps ei separatim, de quo dictum est, commendata magisterio: sic *) S. Augustus, De utilitate credendi cap. 17, n. 35. etiam non singulis e populo christiano, verum delectis quibusdam data divinitus facultas est perficiendi atque administrandi divina mysteria, unä cum regendi gubernandiaue potestate. Neque enim nisi ad Apostolos legitimosque eorum suc-cessores ea pertinent a Iesu Christo dicta: Huntes in nmndum universum, praedicate Evangelium . . . baptizantes eos . . . Hoc facite in meam commemo-rationem . . . Quorum remiseritis peccata, remittun-tur eis. Similique ratione non nisi Apostolis, quique eis iure successissent, mandavit ut pascerent, hoc est cum potestate regere nt universitatem christia-norum, quos hoc ipso eis subesse debere atque obtemperare est consequens. Quae quidem officia apostolici muneris omnia generatim Pauli sen-tentia complectuntur: Sic nos existimet homo ut mi-nistros Christi, et dispensatores mysteriorum Bei}) Quapropter mortales Iesus Christus, quotquot essent, et quotquot essent futuri, universos advo-cavit, ut ducem se eumdemque servatorem seque-rentur, non tantum seorsum singuli, sed etiam consociati atque invicem re animisque iuncti, ut ex multitudine populus existeret iure sociatus; fidei, finis, rerum ad finem idonearum commu-nione unus, uni eidemque subiectus potestati. Quo ipse facto principia naturae, quae in hominibus societatem sponte gignunt, perfectionem naturae oonsentaneam adepturis, omnia in Ecclesia posuit, nimirum ut in ea,, quotquot filii Bei esse adop-tione volunt, perfectionem dignitati suae congru-entem assequi et retinere ad salutem possent. Ecclesia igitur, id quod alias attigimus, dux hominibus est ad caelestia, eidemque hoc est munus assigriatum a Deo ut de iis, quae religionem attingunt, videat ipsa et statuat, et rem christi-anam libere expediteque iudicio suo administret. Qaocirca Ecclesiam aut non recte norunt aut inique criminantur qui eam insimulant, veile se in civitatum rationes inferre, aut in iura poten-tatus invadere. Imo Deus perfecit, ut Ecclesia esset omni um societatum longe praestantissima: nam quod petit ipsa tamquam flnem, tanto no-bilius est quam quod ceterae petunt societates, quanto natura gratia divina, rebusque caducis immortalia sunt praestabiliora bona. — Ergo *) 1 Cor. 4, i. Ecclesia societas est ortu divina: fine, rebusque fini proxime admoventibus, supernaturalis: quod vero coalescit hominibus, humana communitas est. Ideoque in sacris litteris passim videmus voca-bulis societatis perfectae nuncupatam. Nominatur enim non modo Bomus Bei, Civitas supra montem posita, quo convenire gentes omnes necesse est: sed etiam Ovile, cui praesit pastor unus, et quo recipere se oves Christi omnes debent: imo Beg-num quod suscitavit Beus, quodque stabil in aeter-num: denique Corpus Christi, mysticum illud quidem, sed tarnen vivum apteque compositum, mul-tisque conflatum membris; quae membra non eumdem actum habent: copulata vero inter se, gubernante ac moderante capite, continentur. Iamvero nulla hominum cogitari potest vera ac perfecta societas, quin potestate aliqua summa regatur. Debet igitur Iesus Christus magistratum Ecclesiae maximum praefecisse, cui obediens ac subiecta omnis esset christianorum multitudo. Qua de caussa sicut ad unitatem Ecclesiae, quatenus est coetus fidelium, necessario unitas fidei requi-ritur, ita ad ipsius unitatem, quatenus est divinitus constituta societas, requiritur iure divino unitas regiminis, quae unitatem communionis efficit et complectitur: Ecclesiae autem unitas in duobus attenditur: scilicet in connexioni membrorum Ecclesiae ad invicem seu communicatione, et Herum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput.) — Ex quo intelligi licet, excidere ho-mines ab Ecclesiae unitate non minus schismate, quam haeresi: Inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat: schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur.2) Quibuscum illa Ioannis Chryso-stomi in eamdem rem sententia concordat: Bico et protestor, Ecclesiam scindere non minus esse malum, quam incidere in haeresim.3) Quamobrem si nulla potest esse honesta haeresis, pari ratione schisma nullum est, quod possit iure factum videri: Non est quiquam gravius sacrilegio schismatis . . . praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas}) *) S. Thomas 2, 2, q. 39, a. 1. ’) S. Hieronymus, Commeni ar. in Epist. ad Titum cap. 3, v.10.11. ’) Hom. XI in Epist. ad Eph. n. 5. 4) S. Augustinus, Contra epistolam Parmeniani lib. II, cap. 11, n. 25. 36 Ex 8. congregatione episc, et regul. Decretum quo moderatur ministerium colligendi eleemosynas per mulicres in piis Institutis ut opera misericordiae exerceant, Deo se devoventes. Singulari quidera protectione et auxilio dignae semet eihibent mulieres illae, quae in piis religio-sisque Institutis Deo se devovent, ut in proxi-raorum bonum Ionge lateque opera misericordiae exerceant nedum directe, sed stipem etiam iisdem operibus sustentandis quaeritantes, atque egregiam eapropter humilitatis, patientirre, charitatis alia-rumque virtutum laudem praeseferentes. Cum tarnen hoc colligendarum eleemosynarum ministerium, prae muliebri quaeritantium indole, ac hodierna humanae societatis conditione, periculis haud vacet nisi opportunis cautelis communiatur, Sacra Con-gregatio Episcoporum et Eegularium nonnullis Episcopis petentibus, re diligenter et mature per-pensa, haec quae sequuntur statuit ac deerevit. I. In votorum simplicium Institutis opus quaeri-tandi eleemosynas alumnae non aggrediantur nisi in spiritu fidei, quod stipem non sibi quaerant, sed ipsi Christo Iesu, memores verborum eius: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Praeterea Ordinarios locorum, etiamsi eorum territoria pertranseant, obsequio, reverentia et devotione prosequantur, tamquam parentes et patronos, quos adeant cum fiducia pro consilio, auxilio ac praesidio in qualibet necessitate. II. Iisdem votorum simplicium Sororibus non liceat eleemosynas quaerere sive intra dioecesim in qua ipsae resident, sive extra sine licentia Ordi-narii loci respectivae residentiae. III. Stipem quaesiturae extra dioecesim respectivae residentiae, licentiam obtinere insuper debent ab Ordinario loci in quo eleemosynas quaeritare desiderant. IV. Nihil tarnen impedit, quominus Superio-rissae, nulla petita licentia, ad sublevandam domuum vel piorum operum, quibus praesunt inopiam, possint eleemosynas undequaque oblatas accepto habere, vel etiam per literas impetrare ab honestis ac benevolis personis quibuscumque, usquedum a legitimo superiore, rationabili ex causa, non prohibeantur. V. Ordinarius loci, in quo extat domus So-rorum quaeritare volentium, licentiam eis non conoedat, 1. si de vera domus vel pii operis necessitate sibi non constet; 2. si quaeritatio com-mode fieri possit per alios ab ipsomet Ordinario designandos. Si autem necessitati occurri valeat per quaeritationem in loco, in quo Sorores resident, vel infra propriam dioecesim, Ordinarius licentiam eisdem non impertiatur eleemosynas colligendi extra dioecesim. VI. Utraque licentia tradatur gratis et in scriptis, in qua quilibet Ordinarius leges et con-ditiones imponere poterit, quas pro locorum, tem-porum et personarum adiunctis magis opportunas in Domino iudicaverit. Licentia vero Ordinarii piae Sororum domus contineat literas vel commis-sorias ad parochos aliasve prudentes personas, pro Sororibus quaeritantibus intra dioecesim, vel commendatitias ad Ordinarios aliarum dioecesium pro Sororibus extra propriam dioecesim quaeritantibus. In literis commissoriis mandetur parochis aliisve probis personis, ut consiliis et meliori qua possunt opera praesto sint Sororibus, earum agendi rationem invigilent, et si quid in eis minus rectum resciverint, statim ipsi Ordinario referant. In com-mendatitiis exorentur Ordinarii locorum, ut in sua quisque dioecesi Sorores ad quaeritandum ad-missas protegat ac adiuvet ac si sibi subditas eas haberet. VII. Quisque loci Ordinarius sorores ex aliena dioecesi advenientes ad eleemosynas colligendas non admittat, nisi prius eamdem licentiam proprii Ordinarii sibi exhibuerint. Sororibus vero huius-modi licentiam exhibentibus ipse suam, si lubeat, impertiatur licentiam quaeritandi in propria dioecesi. Ubi autem Sorores, etiamsi utraque licentia, prae-ditae, in eleemosynarum quaestu male se gerant, statim in propriam domum eas redire Ordinarius iubeat, opportunisqne etiara mediis si opus fuerit compellat. VIII. Superiorissae, praesertim extra locum ubi domus habent, nanquam ad eleemosynas quaerendas mittant Sorores, nisi binas, aetate et animo raatnras, intra dioecesim non ultra mensem, extra dioecesim non ultra duos menses, et semper ea pecuniae summa instructas qua, inopinato quo-cumque casu cogente, possint statim domum redire. Sorores quaeritantes semper et ubique eä qua decet, modestia eniteant, virorum familiari-tatem et sermones inutiles caveant; clamores, ta-bernas aliaque loca incongrua evitent; nee in domibus longiorem inoram faciant, quam sit neces-sarium pro expectandis eleemosynis. Singulae nunquam ineedant, neque ab invicem separentar, nisi necessitate impellente. Iter facientes, si com-mode fieri poterit, utantur viL ferrea; sed quantum possunt, de nocte, neque ab uno loco discedant, neque ad alium perveniant. De suo adventu futuro praemoneant illum, cai datae sunt Episcopi literae; eique cum pervenerint se sistant precesque ad-hibeant, ut intercedat pro invenienda hospitalitate apud aliquod pium feminarum Institutum, vel kaltem apud aliquam honestam mulierem, nunquam vero in domo ubi possint in aliquod periculum offen-dere. Matutinas ac vespertinas preces non omittant: quotidie de mane aliquam ex vicinioribus ecclesiis petant, ibique Sacre assistant: singulis hebdomadis Poenitentiae et Eueharistiae sacramentis reficiantur. Ante solis ortum et post occasum eleemosynas per loca non quaeritent. Elapso tempore ad quaeri-tandum eis praefixo, sine ulla mora ad propriam Superiorissam recto tramite remigrent. Eleemosynas nunquam arroganter vel tamquam debitas postulent, sed breviter et humiliter sua et piorum operum exposita inopia, si quid sponte offertur accipiant, secus patienter divinae Providentiae confidant. Alias normas opportunas, quae a propria Superiorissa dari poterunt, adamussim observent. Datum Eomae ex Secretaria memoratae S. Congregationis Episcoporum et Eegularium die 27. Martii 1896. I. Card. Verga, Praefectus. A. Can. Boccafogli, Sub-Secr. 37. Jamittengrust auf einem Jriedßofe. Rechtsverhältnisse in Letreff einer auf einem Friedhofe erbauten Grnst. Uechtliche Folgen der Lezeichnnng einer solchen als Familiengruft. Zuständigkeit der Gerichte zur Entscheidung der hierauf bezüglichen Fragen. Die Verlassenschaftsabhandlung nach dem verstorbenen D. wurde durch einen zwischen den erblasserischen Kindern I., M. und B. abgeschlossenen Erbvergleich beendet, nach welchem das ganze bewegliche und unbewegliche Nachlaßvermögen, soweit dasselbe inventirt war, von dem erblasserischen Sohne I. übernommen wurde. Der Erblasser hatte auf dem Ortsfriedhofe von dem zuständigen Pfarramte in Vertretung der Friedhofsverwaltung einen Begräbnißplatz mit der Bestimmung erworben, auf demselben eine Familien-9ruft zu errichten, welche derselbe nach Bezahlung der hiesür entfallenden Gebühren auch hergestellt hat. Diese Gruft wurde jedoch in das Nachlaßinventar nicht einbezogen und dem I. auf Grund des abgeschlossenen Erbvertrages nicht eingeantwortet. I. trat nun gegen seine zwei Geschwister klagbar auf, mit dem Begehren, die Geklagten seien schuldig, anzuerkennen: a) dass die Gruft in den Nachlaß des verstorbenen D. gehöre, b) dass der Kläger infolge des abgeschlossenen Erbvergleiches auch die Gruft, rücksichtlich das Recht, an der Grust innerhalb des Rahmens der hiesür geltenden administrativen Bestimmungen ausschließlich zu verfügen, übernommen habe, c) dass die Geklagten schuldig seien, zu gestatten, dass dieses Vermögensobject in die Inventur eingestellt und d) dem Kläger nachträglich eingeantwortet werde. Das Gericht erster Instanz hat dem Klagebegehren in den Punkten a) und c) stattgegeben, in den Punkten b) und d) jedoch dasselbe abgewiesen. Gründe: Der Kläger leitet sein Recht auf die streitige Gruft aus dem Erbvergleiche ab und stützt sich darauf, dass er nach diesem Vergleiche das ganze Nachlaßvermögen, wie es am Todestage des verstorbenen D. stand und lag, somit auch die Gruft, beziehungsweise das Recht an derselben erworben habe. Die von den Geklagten geltend gemachte 80 1896. Einwendung der Inkompetenz der Gerichte, weil eine Gruft, beziehungsweise das Recht an derselben, eine res extra commercium sei, und ein Eigenthumsrccht an derselben nicht erworben werden könne, ist nicht begründet, denn es handelt sich hier um die eivilrechtliche Frage, wem jene Rechte zuzufallen haben, welche der Erblasser an der strittigen Gruft durch den Kauf des Grabplatzes von der Administrationscommission des Friedhofes mit dem Rechte, daselbst eine Gruft zu erbauen, welche er auch hergestelllt hat, erlangte. Dies sind eivilrechtliche Befugnisse, die der Verstorbene selbst ausgeübt hatte, welcher zweifellos das Recht besaß, die Grust schon bei seinen Lebzeiten Anderen zu verkaufen oder zu verschenken, und es ist daher dieses Recht an der Gruft keine Sache, die außer Verkehr steht. Ob die an der Grust auszuübenden Rechte Eigenthums-, Servituts- oder sonstige Rechte sind, ist für die zu beurtheileude Frage ohne Bedeutung; dieselben repräsentiren einen Geldwerth, waren also ein Theil des Vermögens des Verstorbenen, haben diese Eigenschaft durch feinen Tod nicht verloren, und sind daher nach § 531 allg. bgl. Gesetzb. ein Theil seines Nachlasses. Wenn nun die Grust ein Theil des Nachlasses ist, so muß sie nach § 95 des kaiserlichen Patentes vom 9. August 1854, R.-G.-Bl. Nr. 208, in das Inventar ausgenommen werden, und es war daher diesem Theile des Klagsbegehrens, es gehöre die Gruft in die Nachlaßmasse und sei in die Nachlaßiuvcntur auszunehmen, stattzugeben. Das weitere Begehren jedoch, der Kläger habe nach dem Erbvergleiche auch diese Gruft übernommen, und es sei ihm dieselbe nachträglich einznantworten, ist nicht gerechtfertigt und war abzuweisen, weil, wenn auch der Erbvergleich dahin lautet, daß der Kläger das ganze bewegliche und unbewegliche Nachlaßvermögen, wie es am Todestage lag und stand, übernimmt, sich doch aus dem ganzen Inhalte des Vergleichsprotokolles ergibt, dass dieser Vergleich nur eine Erbtheilnng im Sinne der §§ 165 bis 168 des kaiserlichen Patentes vom 9. August 1854 ist, in welchem der Nachlaß auf Grund der Inventur berechnet und festgestellt wird, wie viel der Erbtheil eines jeden Erben im Gelde beträgt. Es kann demnach dieser Vergleich auf andere Theile des Nachlasses, welche im Inventar nicht Vorkommen, nicht ausgedehnt werden. Nachdem die Grust kein Gegenstand des Vergleiches war, so bildet dieselbe ein neu zu Tage gekommenes Vermögen, über welches nach § 179 des citirtcn Patentes eine neuerliche Verlaßabhandlung zu pflegen ist. Das Oberlandesgericht wies die Klage zur Gänze ab. Gründe: Nach dem Klagebegehren soll zunächst erkannt werden, dass die fragliche Gruft, rücksichtlich das Recht an derselben, zum Nachlasse des verstorbenen D. gehört, während der übrige Inhalt desselben die abhandlungsbehördliche Zuweisung des erwähnten Vermögenstheiles betrifft. Zur Entscheidung darüber, welche Sachen in das Nachlaßvermögen einzubeziehen sind, und wem der Nachlaß oder ein Theil davon zuzuweisen kommt, ist offenbar nur das Gericht berufen, daher sich die von den Geklagten erhobene Jnkom- VI. 37. petcnzeinwenduug als unbegründet darstellt. Was die Sache selbst anbelangt, so wurde von dem Kläger gar nicht behauptet, dass der Erblasser durch die Herstellung das Eigenthumsrecht an der Gruft erlangte, wohl aber wird von dem Kläger geltend gemacht, daß dem Erblasser infolge der vertragsmäßigen Vereinbarung das Recht eingeräumt worden ist, über den Begräbnisplatz und die darauf erbaute Gruft innerhalb des Rahmens der für den Friedhof bestehenden administrativen Bestimmungen ausschließend zu verfügen. Dem steht jedoch der Umstand entgegen, daß D. durch Anbringung der Aufschrift „Ruhestätte der Familie D." unzweifelhaft zu erkennen gegeben hat, dass der Gebrauch des bezüglichen Rechtes auch ans die Mitglieder seiner Familie ausgedehnt sein soll, wonach sich dieselben gemäß § 849 allg. bgl. Gesetzbuches in einer Gemeinschaft befinden, welche nach den Grundsätzen des 16. Hauptstückes des allg. bgl. Gesetzb. zu benrtheilen ist. Demgemäß haben alle Familienglieder das auf ihre Person beschränkte Recht erworben, den von der Friedhofsverwaltung angewiesenen Grundtheil zur Beerdigung und zu den damit verbundenen Zwecken in herkömmlicher Weise zu verwenden. Durch das Ableben des D. als Teilnehmers ist das ihm selbst zugestandene Recht an der Grust als blos auf persönlichen Verhältnissen beruhend, gemäß § 1448 allg. bgl. Gesetzb. erloschen, bildet sonach keinen Bestandtheil seines Nachlasses und kann nach §§ 531 und 918 allg. bgl. Gesetzb. auf dessen Erben nicht übergehen. Absehend von diesem Rechtsverhältnisse dient der Friedhof als Bestandtheil des Kirchengutes ausschließlich Cultuszweckeu, und es können, solange derselbe als solcher besteht, einzelne Theile hievon, welche von Privaten infolge Übereinkommens mit der Friedhofsadministration als Beerdigungsplätze benützt werden, weder ihrer Bestimmung entzogen, noch in das Eigenthum übertragen werden und sind, sowie die darauf erbauten Grüfte, vom allgemeinen Verkehre ausgeschlossen, weshalb letztere nicht als ein frei-vererbliches Vermögen auzuseheu sind. Der oberste Gerichtshof hat das obergerichtliche Urtheil mit Entscheidung vom 26. Juni 1895, Z. 7768, bestätigt. Gründe: Der fragliche Friedhof gehört laut der vorliegenden Acten zum Vermögen der dortigen Dompfarre und bildet nach kanonischem Rechte als res sacra eine res extra commercium, ist daher auch nach unserem bürgerlichen Rechte gemäß §§ 356 und 311 allg. bgl. Gesetzb. weder in seiner Totalität, noch in einzelnen Theilen desselben ein Gegenstand des rechtlichen Verkehres; Eigenthum an demselben kann, so lange ihm die Qualität als res sacra zukommt, von einer Privatperson überhaupt nicht, also auch nicht auf dem in den §§ 418 und 419 allg. bgl. Gesetzb. vorgezeichneten Wege erworben werden. Durch die Erbauung der Gruft auf dem genannten Friedhofe hat demnach D. nicht das Eigenthum des Begräbnisplatzes, sondern, wie aus der Bestätigung der Dompfarre hervorgeht und auch vom Kläger zugegeben wird, nur das Recht erworben, den Begräbnisplatz durch Errichtung einer Familiengruft zu benützen. Von einem zum Nachlasse des D. gehörigen Elgcitthume dieser Gruft kann daher keine Rede sein und ist nur zu erörtern, ob und inwieweit das von ihm erworbene Benützungsrecht einen Be-standtheil seines Nachlasses zu bilden vermag. In dieser Richtung ist nun zu berücksichtigen, daß D. das Benutzungsrecht nicht nur für sich, sondern auch zu Gunsten seiner Familienangehörigen erworben hat, wie dies aus der Bestätigung des Dompfarramtes und der über der Gruft angebrachten Inschrift unzweifelhaft erhellt. Durch den von D. mit der Dompfarre geschlossenen Vertrag hat nicht nur der erstere, sondern es haben auch dessen Familienglieder gegenüber dem Promittenten, nämlich der Dompfarre, ein Recht auf Benützung des Begräbnisplatzes mittels der dort erbauten Gruft erlangt, und liefert eben der vorliegende Rechtsstreit den untrüglichen Beweis, dass das im Vertrage zu Gunsten der Familienglieder ertheilte Versprechen vom Kläger sowie von den Geklagten auch angenommen worden ist. Dieses den Familienmitgliedern selbstständig zukommende Recht hat niemals einen Bestandteil des Vermögens des D. gebildet, kann daher auch kein Bestandtheil seines Nachlasses sein. Der dem D. aus dem Vertrage znstehende Anspruch ist aber durch dessen Beerdigung in der fraglichen Gruft confnmmirt, sein Fordernngsrecht daher erloschen und mithin ein in den Nachlaß einznbeziehendes Object nicht vorhanden. Ans Grnnd dieser Erwägnngen erscheint sonach das Klagebegehren in seiner Gänze als unbegründet, und wird in Betreff der Zuständigkeit der Gerichte zur Entscheidung des gegenwärtigen Rechtsstreites auf die Gründe der beiden unteren Instanzen verwiesen. 38. Zakon z dne 7. julija 1896, veljaven za vojvodino Kranjsko, o zemljiskoknjiznem vpisu na podstavi zasebnih listin v malostnih zemljiskoknjiznih stvareh. Ponasvetu deielnegazboraSvojevojvodine Kranjskc na podlagi doloöil, katera obseza driavni zakon z dne 5. junija 1890, drl zakonika st. 109, o zemljiskoknjiznem vpisu na podstavi zasebnih listin o malostnih zemljisko-knjiZnih stvareh, ukazujem tako: § 1. Malostne zemljiskoknjiZne stvari v smislu dr/.av-nega zakona z dne 5. junija 1890, drz. zakonika st. 109, so one, pri katerih v dotiönih zasebnih listinah napo-vedani znesek kalte terjatve ali cena ali vrednost kake legovine ali kakega prava sploh ne presega vsote 100 gld. brez obresti in postranskih pristojbin. § 2. Ta zakon stopi v veljavnost s tistim dnevom, ko sc razglasi. § 3. Mojemu ministvu za pravosodje je naroöeno izvrsiti ta zakon. Ischl, dnö 7. julija 1896. Franc Joßef, s. r. Badeni s. r. GH ei spacli s r. Gesetz vom 7. Juki 1896, wirksam für das Herzogthum Krain, betreffend die grimdbiicherlichc Einverleibung ans Grnnd von privatnrknnden in geringfügigen Grundtnichsjachen. Ueber Antrag des Landtages Meines Herzogthnmes Krain finde ich auf Grundlage der über die grundbücherliche Einverleibung auf Grund von Privaturkunden in geringfügigen Grnndbnchsfachen im Reichsgesetze vom 5. Juni 1890, R.-G.-Bl. Nr. 109, enthaltenen Bestimmungen anznordnen, wie folgt: § 1. Als geringfügige Grundbuchssachen im Sinne des Reick)sgesetzes vom 5. Juni 1890, R.-G.-Bl. Nr. 109, sind jene anzusehen, bei tueldjen der in der betreffenden Privat» urknnde angegebene Betrag einer Forderung oder der Preis oder der Wert einer Liegcnsä)ast oder eines Reck)tes überhaupt die Summe von 100 fl. ohne Zinsen und Nebengebühren nicht übersteigt. § 2. Dieses Gesetz tritt mit dem Tage der Kundmachung in Wirksamkeit. § 3. Mit der Durchführung dieses Gesetzes ist Mein Jnstiz-minister beauftragt. Ischl, am 7. Juli 1896. Franz Josef m. p. Badern m. p. m. p. 39. Perijodicna porocila in izkazi za leto 1896. Veleöastiti gospodje duhovni pastirji se vabijo, da vpoüsljejo najpozneje do 1. deccmbra t. 1. potom deka-nijskih uradov knezoskofijskemn uradu za leto 1896 obiöajna pcrijodiöna poroöila in izkaze, in sicer: 1. o stevilu dus v posamcznih duhovnijah, 2. o stevilu potrebnih direktorijev in sematizmov za leto 1897, 3. o stevilu prebivalstva po veroizpovedariju, 4 o premembah postnih postaj, h katerim pri-padajo posamezne duhovnije, isto tako o tclcgrafiönih postajah, 5. o okrajnih in krajnih solskih nadzornikih, öe so duhovniki, 6. o napakah, ki so se morda vrinile v letosnji skofijski sematizvm, in o podatkih, ki bi spopolnili kra-jevni imenik. 40. Ronkurzni razpis. Ilazpisane so sledeöe fcupnije: Goriöe v kranjski dekaniji, Dobrava pri Kropi v radovljiäki dckaniji, Rova v kamniski dekaniji in Vavta vas v novomeski dekaniji. — Proänje za prvi dve fcupniji je obrniti na yisoko c. kr. deielno vlado v Ljubljani, one za Vavto vas na veleöastiti kapitelj v Novcmmestu, in one za faro Rova na slavno lastniätvo patronskega posestva Gerlacbstein. Zadnji rok za vlaganje je 12. november 1896. 41. Skofijska kronika. Kanoniöno vmeäöena sta bila öö. gospoda : Andrej Kalan na öemaiarjev kanonikat pri stolni cerkvi ljub-ljanski in Franöisek Kummer na Lupnijo Stara Loka. £upniku na Dobrävi pri Kropi ö. g. Valentinu A 1 j an ö i öu podelila se je Lupnija Jcsenice; iupniku v Vavti vasi ö. g. Antonu Korbiöu zupnija 2elezniki in kapelanu v Sodraüici 6. g. Alojziju Pehaniju zupnija Kneiak. Premesöeni so öö. gg. kapelani: Janez Zabukovec iz Naklega v Podbrezje, Jozef Benkoviö iz Podbrezja v Naklo, Karol ö i k iz Radeö v Hrenovice, Martin Nem aniö iz Hrenovic v Mirno Peö, Franöisek Indol iz Mime peöi v Preöino, Jo2ef Koblar iz Gorij v ÖkoQo Loko, Anton Medved iz Smarija v Bobinjsko Bistrico, Toma2 Ro Lnik iz Zagorja v Menges, Joief Cegnar iz £irov v Moravöe, Franöisek öesarek iz Metlike v Smarije, Ignacij Nadrah iz Metlike v Triiö, Leopold Za 1 ete 1 iz Mengsa kot farni upravitelj na Goriöe, Janez Renier iz Alojzijevisöa k sv. Jakobu v Ljubljani, Janez Trpin iz Triiöa na lg, dr. Franöisek Useniönik od sv. Jakoba v Ljubljani kot spirituval v Alojzijeyisöe, Jakob Ba jec iz Nadanje Sela kot kurat v Ustje, Karol Lcnasi iz Blok kot ekspozit v Nadanje Selo, Jernej Bernaril iz Smlcdnika v Blöke, Anton Hr ibar iz Döbrove v Smlednik, Janez J e 1 e n e c iz Iga v Sostvo, Karol Dornig iz Sostrega na Döbrovo, Anton Medved iz Mirnepeöi kot farni upravitelj na Sveto Goro, Janez Volk iz Starega Trga pri Poljanah v Dolenjo Vas, Eduvard Kosobud iz Kneüaka v Cerklje na Gorenjskem. Kot kapelani so novonastavljeni öast. gospodje: Anton Plesiö v dt. Jurju pod Kurnom, Peter Ko-privec v Radeöah ob Savi, Janez Godec v Gorjah, Janez M ihelöiö v Zatiöini, Jakob Bencdiöiö v 2ireh, Alojzij Jarec v Metliki, Joief Novak v Metliki, Jozef Erker v Öempetru pri Novern Mestu in Lovro Tiö v Sodraiici. Knezoäkofijski ordinarijat ljubljanski dne 21. septembra 1896. Izdajatelj in odgovorni urednik Martin Pogaöar. — Tiskala Katoliäka Tiskarna.