ANTONU KICKER dissertatio inauguralis medica pneumonitide LEGITIMA D I S S E R T A T I O i:\AUGUIiALIS MEDICA DE PNEIJMONITIDE LEGITIMA, quara consensu et auetoritate I III ustrissimi ac Magnifici Domini Praesidis et Directoris, Periliustris ac Spectabilis Domini Dečani, nec non Celeberrimorum Dominorum Professorum, pro Doctoris Medicinae Jaurca rito obtinenda, in antiquissima ac celeberrima Universitate Vindobonensi ■J M publicac disquisitioni submittit Antonius Kicrer, 111 y rus Labaccnsis. ‘ i In Tlicses adnesas disputabitur in Universitatis Aedibus die Mensis Junii MDCCCXIX. VINDOBONAE, I3X TTPOGRAPHIA J. E. AKKERMANN, in Suburbio Alservorstadt dieto Kr o. 20. ' J r 0 \ Z% P RAEFAT I O. Lulmonum inflammatio, etsi vulgaris mor- bus, homines quotidie infestcit, et quamquam cognitu facillimus ob frequentiam videatur, multis tamen funeribus et magna mortali- um strage, perniciosam sistit morborum spe- cicm. Hac ex causa hoc speciminis mei acade- rnici argumentum selegi, ac id, quantum vi¬ rih us licuerit, elaborcivi. Sermonem autem hisce in pagellis, tantiim de Legitima pulmo- num injlammatione ,— phlegmone pulmonum ,— feci, hacque denominatione, nihil aliud, qucmi legitimam pulmonum injlammationem, quam auctoves veram, puram, exquisitam, since- ram, vocant; ab illegitimis, uti: catarrhosa, rheumatica, exanthematica, et illis, quae a congestionibus passivis in febribus nervosis et putridis occurrunt, distinguere volo. Or- dineni in expositione seguentem seivavi: a morbi etjmologia, denominationibus, vesti- giis apud veteres, inchoavi; definitiones, se- demr/ue mali adduxi, decursum per septem studia regularem et anomalum descripsi; dein de aetiologia, divisionibus, variis termi - nationibus disserui. — De cadaverum sectio- nibus brevem mentionem feci. Prognosim et analogias aliis cum morbis escposui, opuscu- lumtjue cum therapia, tam suh decursu re- gulari, cjuam anomalo, posthumorumgue cu- ra clausi. Calci libelli auctores therapeuticos, guos duces seguutus sum, et rnonographos adneoci. (Juodsi minus je Lise, pusilla hujus mate- riae in cap os it ione fui, indulgeant Lectores h ene voli! in artc Hipp o era tic ci fgroui. Auctor. PNEUMONITIS legitima. DENOMINATIONES ET MOllBI AETAS. Jneumonitis, a graeco vocabulo itvevp&v, — ovos, pulmo, quod per terminalionem in ms, pulmonum inflammationem significat, derivatur. Pneumonia, nvcvftovia, eodem modo deriva- tm', et per additionem sylabae ia, idem significat; prima tamen denominatio huic est praeferenda. — peripneumoma nspinvEvpovia, a nepi; circum cir- ca, et rcvEvpov, pulmo, quod circumcinctum aut con- strictum pulmonem designat, quum autem hic sta¬ tus , non a sola inflammatione, sed ab alns causis etiam originem ducere polest, haec denominatio prioribus minus congrua. — Pulmonaria quibus- dam. — Pulmonia Pneumonia Alpini. Pulmo- ixia et Peripleumonia Castelli. Pleuroperi- pneumonia Boneli. P n e u m o p 1 e u r i t i s Dolaei. pneumonitis Bourgardii. Peripneumonia Sau- vagesii et Cullenii. Fe bris pneumonica Fr. Hoff¬ mani. B.ecentiores vocabulo Pneumonitis, Pneumo¬ nia et Penpneumonia per vices utuntur. Germanis vocaturJ btc Cungeneitfjunbuug. Gal lis: Inflammation des poumons, Peripneu- monie. Italis: Pcripneumonia. A Anglis: An Inflammation of-ihe Lungs. Morbus hic veteribus probe notus fuit, nam Hip* pocrates in libris spis (de locis in homine — de in- lernis adfectionibus,— de morbis) ejus jam rnen- tionem facit. Diocles Garystius primus fuit, qui Pleuritidis se¬ dem m pleura, I. enpneumomae vero in pulmonibus ipsis quaesivit, quem sequuti sunt Erasistratus et Asclepiades Bitliynus. Asclepiades etiam bene posuit in Pneumonitide eas pulmonis pavies pati, quae fistulae spirali ad- liaerescant, bronchialia nimirum vaša — in Pleuri- tide vero vaša vel pleurae, vel quae a corde pulmo- nes petant. Praxagoras morbum utrumque ila designavit, ut Pulmoniam partes pulmonum, quae spmae sunt contiguae, occupare statueret. — Pleuritidem vero totum pulmonum ambitum- Anliquis his auctoribus praeeuntibus omnis po- stera aetas in diversas, sed šibi contrarias abivit sen- tentias, ut modo sede modo gradu differre utrum- que morbum contenderet. Propius autem ad verita- tem accedere Dioclis Carystii sententia videtur, quam cadaverum sectionibus, et ipsa morbi liistoria con- firmatam videmus, pleura enim membrana serosa facile partium, quae juxta sunt, affectus participat. D E P I NI 1 i o, ♦ Pneumonitis diversis ab auctoribus, varie definita aut potius descripta fuit, ul e s,equentibus elucet. Frid. Hoffmanni descriptio: Pneumonica - febris est acuta inflammatoria, orta a stasi sanguinis intra sanguifera vascula pulmonum, vel etiam venae azy- gos ramulos in pleura, juncta cum acuto et pungi- tivo dolore lateris, spirandi difficultate, aestu inmo- dico, pulsu duro et frequenti, tussi sicca vel etiam humida quandoque cruenta, periculi nunquam expers. Secundum Boissier de Sauvage: Peripneumonia est phlegmasia horum symptomatum concursu sti- pata, scilicet: Pyrexia acuta, dyspnoea gravi, gra- vativo pectoris dolore, tussi molesta, et expectora- tione cruenta, cuin pulsu molli. Boerhaave, van Svvielen, et Stoli morbum itade- finiunt: si in vasis pulmonalibus, inflammationi sus- Cipiendae aptis, inllammalio vera concipialur, mor- bus vocalur Peripneumonia. P. Frank: Peripneumonia est febris cum respi- ratione difficili, cum sensu , vel ponderis vel dolo- ris in pectore lixi, gravioris, ac cum tussi sub ma- jori inspiratione mox redeunte, liaec symptomata, quam plurimum, exacerbante. S. G. Vogel: Si febri correptus, nec satis libere, nec profunde inspirare valet, simul tussitat, scnsum angustiae et ponderis pectori incumbentis liabet, vel dolore mox obluso , mox gravi fixo, in aliqua pec¬ toris regione laborat, tolies tussi corripitur, quoties profunde inspirat, l)acquc tussi sensationes dolorifi- cae in pectore augentur; lune ejus pulmones inflam- mati sunt. A. G. Richter: Peripneumonia est inflammatio A z pulmonum, residens in arteriis et veniš pulmonali- bus; sequentil)us symptomatibus characteristicis sti- pata: defectu doloris plenario, respiratione brevi, anxietate, metu suffocationis, pulsu debili, parvo. SEDES PEBIPNEUMONIAE. Pulmo, qua viscus vasculoso membranaceum, om¬ nibus conditionibus ad inflammationem subeundam, praeditus est. Non nulli auctores pro frequentiori in- flammatione pulmonis sinistri, quam dextri pugnant, alii ilerum adfirmant in sinistro nec frequentius, quam in dextro inflammationem contingere, nec uni, nec alteri plus periculi subesse. Sedeš vero hujus inflam- mationis in vasis et quidem arteriis pulmonalibus staluitur; quia vero, uti exAnatomia scimus, duplices in pulmonibus arteriae reperiuntur, scihcet illae, quae circulo univ r ersali inserviunt, pulmonales dic- tae, et quae pulmones nutriunt, bronchiales nomi- natae; hinc aliqui auctores etiam duplicem inflam- mationis sedem in pulmonibus staluere, inflamma- tionemque arteriarum bronchialium pro leviori, illam vero pulmonalium pro graviori declarant: sed haec distinciio sublilissima nulluin in stabiliendam pro- gnosin dirigendamque therapiam influxum liabet. kosographia pneumonitidis. In bac symptomata morbosa, ex quibus morbi diagnosis desummitur, juxta septem stadia, quae percurrit pulmonum inflammatio, si decursus ejus regularis, necque subjecti mala constitulione, nec- gue epidemia regnante, prava medela, aut aliis cir- cumstantiis detorquetur a suo tramite, enarrabuntur. STADIUM OPPORTUNITATIS. Peripneumonia, nisi causae violentae et validissi- mae agerent, praecursoriis quibusdam symptoma- tibus, seu prodromis adventum suum saepe adnun- ciat. Praeprimis laeduntur facultates adpetentes, pro- pria sanorum alacritas evanescit, morosi Hunt, ac summopere sensiles ad ingratum quodvis perceptum ; corpus ad motum ingravescit citoque defatigatur, proclive fit in sudorem cum sensu caloris interno. Somnus non reficit; facies et cutis aut insolile pal- lescit aut rubescit. Observantur porro symplomata futuram thoracis adfectionem indicantia, uti oppres- sio pectoris, praecipue sub motu, IoqueIa, risu, ti js- sicula praecipue sub inspiratione profunda. Duratio tamen horum prodromorum brevissima est, imo sae- pissime nec observari possunt. STADIUM INVASIONIS. Incipit boe stadium ab horrore aut ngore vebe- mentissimo, sed brevi lassitudineque magna. Adest segnities ad motum muscularem maxima et citissima, a minimo musculorum voluntariorum motu, defaii- gatio. Concomitantur porro bane periodum pandicu latio et oscitatio frequens , capitis gravitas et temu- lentia, sensuum quaedam obnubilatio, oris siccilas, sitis intensa, anorexia, summae.praecordiorum mo- lestiae, respiratio anxia, tussiculosa, pectoris op- pressio, pulsus exiles, contracti, veloces. 6 STADIUM INCREMENTI. Post breves sed vehementissimos horrores, succe- dit post unam alteramve horam, mox citius, caloe intensus, qui nullo ampli us intercurrcnle horrorc turbatur. Sensus ponderis tensivi super pectore , in- signis ad sternum constrictio , angustia, plemtudinis sensus, cordis palpitatio, accedunt, anxietas et op- pressio augentur. Respiratio est frequens, citata, bre- vis, anhelosa, subliniis, profunda summo cum co- namine peragitur, vel plane impossibilis est, sem- perque tussi intercipitur. Decubitus vel.in hoc vel in aliud lalus non conceditur, plerumque in latus ad- fectum facilior, sed non scmper, saepeque accidif, ut aegri tantum in dorso et sub situ thoracis sub- erecto jacere possint, q\ioincasu ambo pulmonesin- flammatione laborant. Pneumonitis nullum excitat doloris ser.sum, si vero aliquem percipiant aegri ob- tusus est, opprimens magis et anxietales creans, nunquam vero tališ, qualis in Pleuritide persentitur, unde eliam bi aegri non multum lamentantur, Tho- rax in latere adfecto non tantum clcvatur, quam in sano, pulmonibus utriusque lateris adfectis , plane non elevatur, sed potms retrahitur, respiratioque solis alidominis musculis peragitur j quare praestat respirationis conditionem thorace denudalo explora- re , quia nos de mflanimationis sede nielius edocet, quam sedes oppressionis molestiarumque in thorace, a ut aegri in hoc vel#illud latus decubitus facilior. Tus- sis aegrum torquet ab mitio sicca, dein humidacum sputis seroso-mucosis, spumosis, viscidis, moxsan- guine tlnciis, ant sincere sanguineis, non nunquam flavis, viridescentibus, luscis, nigris, aut etiam pla¬ ne nullis sub morbo gravissimo; pulsus in princi- pio morbi plerumque sunt frequentes, pleni, duri, fortes ; increscente autem inflammatione pulsus fiunt del)iles, molles, parvi, non nunquam et intermit- tentes cum extremitatibus frigidis, quorum ra.io in circulo sanguinis per pulmones continuo magis im- pedito, in magno pulmonum lurgore, abundantia sanguinis in corde dexlro, defectuque illius in corde sinistro lalet j sanguis ab initio morbi e vena missus, naturali fere conspicitur similis, qui paulo tardius educitur, plerumque corio denso, tenaci, flavescenle, pleuritico vocato, obtegitur. Ex nimia sanguinis in corde dextro abundantia, systema venosum sangui- ne nimis obruitur, indeque sequentia symptomata originem petunt: Facies rubra, lurgida, oculi rubri, involuntarie lacrymanles, tumor venarum jugularium insolitus , plethora capitis totius, inde in času gra- viori pervigilium, delirium, somnus inquietus, mox somnolentia, praesertim in junioribus, status sopo- rosus. — Genarum rubor, plerumque peculiaris cir- cumscriptus observatur, praesertim in lateris adfecti gena, quod tamen et a decub.itu inillud latusvenire potest; labiorum, oris, faucium, rubor insolitus, lingua plemmque albescens, quam Hippocrates peri- pneumonicam nominavit, quandoque tamen sub- sicca et perrubra, sitis inexplebilis, sapor depravatus, saepe amarus, deglutilio laboriosa. Sudor .non raro multus et viscidus ad faciem, jugidum, et pcctus 8 exprimitur mere symptomaticus. Aerem expiratum plerumque calidiorem observare Iicet, quod tamen, non semper contingit, et multum etiam a celerita* te, qua aer respiratur, dependet; abdomen est tensum, perpetuo movetur, unde magna musculorum abdo¬ minalnim dedolatio. Alvus ut plurimum segnis, ob- structa, urinae parcae ardentes, rubrae, flammeae, mox jumentosae. Infantes et suhjecta irritabiliora, nonnunquam convulsionibus cruciantur. Omnium ve¬ ro horum symptomalum, manifesta, ad noctem cum pervigiliis aut deliriis , exacerbatio observatur. Non raro, per tussim gravissime vexantem, in non nullis subjectis, vomitus dolorificus, summam anxie- tatem causans, excitatur, multaque symptomata ga- strica sub violento morbj progressu in conspectum veniunt, quo in času non statim ad complicationem gastricam concludendum, praecipue si haec sympto- mata morbi aetate jam evolvuntur provecta; sed ho- rum potius ratio in consensu, quam ventriculus cum inflammatis pulmonibus sustinet quaerenda. Cl. Frank etiam frequenter in cadaveribus pneumonitide de- functorum , maximam vasorum abdominalium, quam maxime hepatis repletionem invenit; vaša mesente- rii, intestinorumque cruore undique distenta ; ex qua locali abdominis plcthora, plurima hoc in morbo ad ventriculum et intestina, symptomata derivari pos- sunt, Nonnunquam aegri magnum hypochondriorum tumorem offerunt, de tensioneque eorum dolente conquaerOntur, gravem, sub quavis fortiori inspira- tione, dolorem percipiunt, qui exspiratione mitigatur. Plethora vašo mm ahdomalalium superius adducta, cohaesio inflammati pulmonis cum diaphragmate Ku- jusque musculi repetitus descensus in abdomen, ca- daverum sectionibus comprobata, baeo phoenomena abunde explicant. — Pro varia morbi magnitudine symptomatnm hic allatorum et numerus et imen si o est diversa; sic graviora sunt, ubi ambo pulmones aut plures lobi inflammantur, leviora ubi contrarium contingit; magis sincera, quo regularior morbi dc- cursus, quo simpliciorque ejus forma. STADIUM FASTIGII VEL STATUS. Iri boe symptomata,"in priori stadio enumerata, nec numero nec intensione increscunt, sed in aequa- bili quodam tenore persisiunt, imo aliquorum sym- ptomatum potius leve decrementum observatur, praecipue si vires vitae, majori acfeliciori molimine, ad restituendam salutem operantur, praeviasque fere crises praestant. Sub opposilis rationibus vero, hoc stadium vel ob brevitatem, vel ob exacerbation.es solemnes, nova atqueversatilia symptomata inducen- les, al> illo inerementi nec facile distinguitur, tune sub continuo symptomatum augmento morbusmorie terminatur, quin m cursu suo quiescat. In času feli- ciori, leviori vero, morbus ad diem tertiam vel quin- tam usque inerescit, tune stadium consistentiae pe- lit, naturaque pedetentim se jam ad crises disponit, quod excretionibus omnibus, praecipue autem spu- tis liberioribns, urinis hoc tempore crassioribus, co- piosioribus’, saepe jam hypostaticis, calore modera- £0 tiore, aequabiliore, capitis tnajore liberlale compro- batur. Sic res se habent ad diem septimum, nonum, undecimum. Sub pejori aulem reium statu, eodem tempore aut citius aut tardius, omnia symptomala de novo increscunt, accedunt faucium inflammatio cum voce exstincta, sputa supprimuntur, respira- tio magis laeditur, oritur fatalis in thorace stertor , tussis vexat, extremitates fngent, pulsus fiunt inae- quales , mternnttenies , exiles , corpus sudonbus , glutinosis, viscidis, frigidis, fere diffluit, anxietas et suffocationis metus continuo increscunt, sequitur- que mors suffocativa aut apoplectica. STADIUM CIUSEOS. In fastigio persistens aliquo tempore inflammatio vitae conatu judicatur. Praegressa sc.ilicet recenti ac graviori exacerbatione , febri inflammationique, ipso virium vitalium summopere irritatarum conatu, aut vincentium aut et victarum fortitudine causae mor- bificae, imponitur terminus. Incitatur scilicet sub exacerbatione quadam graviori, vita m summo co¬ natu exaltata tantum in impetum versus inimicas causas, tantaeque inde turbae oriuntur, ut repen- lino eventu vel succumbere debeant vires, vel vince- t*e felici explosione, ruptis vinculis, colatariisque di- vulsis. Sub fausto morbi exitu crises vel solcmnes et decisivae, vel etiam intercisac , die 5», 7 a , 9 a , aut in času leviori minusque sincero , tt° imo el 14°, saepissime per sputa, urinas, sudores , rarius- que per diarrhoeam contingunt: 11 1. Sputa Cim tiča eo cognosčuntur, quod cito et sat Ubere prodeant, sint copiosa, fiava, purifor- mia, pauco sanguine mixta, sat crassa , quod dolo- rem sedent, respirationem emendent, febrhnque mitigent. 2 . Sudores Critici sunt blandi vaporosi, sen- sim oriuntur, per universum corpus aequabililer ema- nant, sunt calidi, perstantes moxque a!iquod Icva- men adferunt. 3. Urinae Crilicae copiosae prodeunt, hyp 0 - stasin faciunt cum sedimento primo rubro, sensim albescente , puriformi, lateritio. Non nullis eliam judicatur morbus per narium haemorrhagiam, per menses redeuntes, liaemorrhoi- des, quod praecipue in subjectis plethoricis, et illis contingit, quibus haeevacuation.es suppressae fuere. Nonnunquam quamvis rarius abscesus critici ad au- res, vel alias corporis partes; erysipelas aut exan- thema miliare , aut baryecoia, in aegri levamen ob- servabantur. Quacunque autem via crisis fiat, sem- per abhinc omnia symptomata inflammationis, quam febris concomitantis, essenlialia, cito vel successive remitlunt. STADIUM DECREMENTI. Si crisis solemnis aderat, decremenlum est prom- ptum et reconvalescentia cito intrat, ubi vero crisis fuit intercisa, ibi semper adhuc intercedunt, leves exacerbationes pedetentim decrescentes. Sub gra- duali morbi decremento, symptomata, quae citae 12 infensissima erant, primo numero et intensitate im- minuuntur. Respiratio omni die Iiberior fit, sensus ponderis et oppressionis in pectore fere omnis eva- nescit, febris fere cessat, tussis raro vexat, sputa tamen longiori adhuc tempore persistunt. Sensorii et nervorum facultates restaurantur, vires motrices liberior.es fiunt. Redeunt appelentiae sanae, morbo- sae evanescunt. Ultimo vero circulus pacatur, qui, sine febre, adhuc velox manet, et a minimo irrita- mento velocior redditur. STADICM RECONVALESCENTIAE. Ubi pristina symptomata febrilia et pathognomi- ca peripneumoniae evanuerunt, atque eadem ratione functiones physioIogicae ad officia sua redeunt, inči- pit convalescentiae stadium. Organismus enim nune nondum est firmus, de substantia illius per morbum praegressum multum deperditum, corpus, praecipue sub longiori morbi duratione, multis venaesectioni- bus et apparatu anliphlogistico generosiori, in usum traetis , macilentum, carnes laxae, turgor vitalis nondum restitutus, imo palent magis et miserius prospiciunt, quam durante morbo, ubi saepe, ob magnam ad caput congestionem, turgebant. Superest adhuc virium naturalium et animahum languor, morbosa irritabilitas, pidsuum ex minimo motu, vel alia causa, velocitas. Serius turgor, calor corpo- ris normalis habitusque emendatus, respiratio liber- rima et caetera, uno verbo omnium functionum in- 13 tegritas ad pristinam normam, redeunt, homoque novam šibi nactus est sanitatem. decursus anomalus. Variis modis, variasque ob causas, pulmonum in- flammatio, a sohto tramite deflectere, potest, ma- xime autem ratione stadiorum, ex- et intensio- nis et complicationis. Ratione stadiorum varia potest esse aberratio, interdum justo breviora, alias longiora sunt, non nunquam interrupta, aut praeterlapsa iterum rede- untia, interdum phaenomenorum essenlialium de- fectu obscura, cognituque difficilia. Ratione mtensionis magnae occurrunt anomaliae, nam saepe accidit, ut inflammaliones pulmonum, quae ab initio mitiores gradusque levioris esse vi¬ denim', derepente sine causa nota, malignam ad- summant indolem, cum summa vehementia vitae- que periculo decurrant. Ratione Symptomatum frequens observatur aber- ralio \ vel enim desunt ea symptomata, quae pul¬ monum inflammationi competunt, vel talia animad- vertuntur, quae ab eius natura prorsus aliena esse videntur. Possunt praelerea aberrare , gradu, nume- ro, loco, forma et lempore. Sic frequemissime sub ipsis legitimis pulmonum ififlammationibus obserra- mus, quod viribus debilitatis, et nullam vencesec- tionem amplius permittentibus, localis pulmonum inflammatio aut p ar um, aut penitus non imminua- tur, aut e contra, recentibus gravioribus sympto- i4 matibus accedentibus , adhuc augeatur ; uti, anxie- tate majtiri, tussi molestissima, spulo cruenlo, gravi, copioso. Ratione Complicationis: Ilaec in praxi frequen- tissimc occurrit, et quidem, ut plurimum cum cha- ractere g a s t r i c o , complicatio locum habet. Haec autem complicatio triplici ex fonte originem ducere potest. 1. Saburra gastrica producit inflammationem pul- monum, estque eius causa excitans; ita polus spiri- tuosi nimia quantilate liausti, venena acria degluti- ta, vermes, Lilis acris etc. inflaminaUonem pulrno- num, praecipue favente disposilione, producere valent. 2 . Alia vice saburra gastrica est inflammationis effectus, ubi, ob angustationem pectoris et pulmo- num obrutionem, sanguisvenae portarumse evacuarc non valet, ibi accumulatur, congestiones in hepate facit, ad Lilis secretionem magis stimulat, et inde sa¬ burra gastrico-biliosa. 5. Demque nota gastrica plane est accidenlalis aut lateralis ; e. gr. si quis sub ipso peripneumoniae decursu nimiam ciborummolem ingerit; idem prae- stat saburra medicamentosa. Cognoscitur vero saburrani adesse, tam ex causi/ praegressis, quam ex symptomatibus, uti: nausea, vomituritione, vomitu, lingua spurca, sapore anta¬ nt, epigastrii oppressione, murmure in abdomine , dolore colico et similibus. Si vero saburra est biliosa, quod lempore afestivo epidemia biliosa regnante, saepissime accidit, tune 15 symptomatibus peripneumoniae esšentialibus, su- pra recensitis, phoenomena characterem biliosum adsignantia se se adsociant, uti: Caput obnubilatum, grave, cepbalaea dira, frontalis, oculi virescentes, trisles, facies cum virore pallida, lingua alba sub- inde , mucosacjue, plerumque tamen flavo virescen- te muco obducta, sapor oris amarus ut plurimum, in aliquibus nauseose dulcis , vel et acidus, auste- rus, dentes sordidi, sitis saepe nulla, et si tamen aliqua, minor tamen, quam pro morbi acuti ratione postularetur. Nausea, vomituritiones, vomilus , qui- busdam levantes, spontanei, materiae porraceae, aeruginosae. 1’raecordia plena elata, cum sensu pon- deris, repletionis, inquietudinis, anxietatis. Tumor ventriculi, et sensus plenitudinis in eodem. Hypo- chondria frequenter tensa , dolentia, praecipue dum manu contractarentur. Tormina subinde, lumborum dolor; sputa glutinosa, crassa, lenacia, alba, in paucis vere virescentia statimque ab initio morbi ap- parentia. Urinae saturatae, subcroceae , principio bi- lioso tinctae, saepe pingues, spumosae, post exa- cerbationem jumentosae, alvus aut obstructa, aut liquidior ac biliosa, sudores nocturni praecipue, olen- les, nidorosi. Exanthemata diversa, urticatum, su- daminosum, miliare, aut petechiale. Sanguis e ve¬ na missus, črusta inflammatoria flavescente obtec- tus. Pulsus ut plurimum rion duri, frequentes. Non raro contingit, ut character nervosus adveniat, quod , tam ex parte aegri dispositionis, quam, ex parte causarum, accidit. Si nempe suliiec-i 10 tum mobile, aut magrta ex parte ad mala nervosa lam dispositum, aut ab illis iam iam vexatum, liy- stericum, Iivpochondriacum, debile etirritabile pneu- monitide adgreditur. Simili modo haec, ex parte causarum intercurrere potest, complicatio; si hae debilitantes sunt, epidemia oppositae iudolis regnat, aut miasmala inlercurrimt, quae nervosae indoli'et simul inflammalioni favent, uti typliosum, morbil- losum, scarlatinosum.— Incipit liaec pneumonitis nervosa, cum extrema virium prostratione, facie pal- lida, tristi, morositate, timore. Horror cum calore intermixtus praecedit, hunc sequitur magna respi- randi difficultas, oppressio pectoris, et angustia cum lussi frequenti, laboriosa, ac vel sicca, vel pauca se- rosa, tenuia, sanguinolenta et saniosa sputa efferen- te. Pulsus interea, vel naturalibus vix frequentiores, vel celeres , parvi, molles , facile supprimendi, iriae- quales ac valde inutabiles, observantur. Erectos qui- dem sedere extrema jubet respirandi impotenlia, sed vires deficiunt, et facile sub bac positione, animi deliquium patiuntur. Atrox simul capitis dolor, a d occiput lmpnmis urget, delirium taciturnum, aut ferox, liunc ipsum concomitant. Aegri vel perpeluis vigiliis, aut sopore comatoso vexantur, lingua illis est sicca, arida, toto corporetrement et frigent, len- dinum subsultu acsingultu laborant. Sitis ingens. Non nunquam vomitus materiae herbaceae. Urinae vel limpidae vel turbidae, alvus plerumque diarrhoica, liquida etc. Non raro et ch a ra eter p utr id us evolvitur, 17 qui cognosciluL' per Iiaemorrhagias, ex naribus, ano aliisque viis, oopiosas, ex sanguine evacuato tenui, fei-e dissoluto, diarrhoeis col!iquativis, foelentibus; urinis turbidis, bruneis, nigris, sanguineis, sudori- bus copiosis, colliquativis, male olentibus, glutino- sis. Ex siti ingenti, aphtis cavum oris exedentibus, halitu foetente , eruptionibus petecliialibuš, miliari- bus per universum corpus apparentibus eic. Respiratio brevis difficilis , anhelosa, pectoris op- pressio, tussis vebetnens, dolorifiea, sicca, vel spu- tis paucis , spumosisj sanguineis, loetentibus, sine le- vamine ejectis, hoc in času pro pulmonum malo loquuntur. AETIOLOGIA. Causae disponentes : Homines qui in febres in- ilammatorias generatim sunt dispositi, etiam ad pe- ripneumonias subeundas magnarn habent dispositio- nern; quiu datis causis saepius, pneumonilide, quam simplici febri inflammatoria, corripiuntur. In specie vero magis disponunt: aetas juvenilis, sexus virilis prae focmineo, temperamenta irritabiliora, liabilus corporis robustus , fibra striela donatus, plethora etc. Hac ex causa rustici fortes magis, quam effoeminati et laxi urbium incolae hunc inmorbum inclinant. Ex observationibus medicorum constat, non nullis, a minima causa excitante, pulmones inflammari, cum plures, iisdem circumstantiis expositi, incolumes ma- nent. Hanc eminentem, in pulmonum congestiones et inflammationem, proclivitatem, autin totius corporis B 18 habitu, aut in prava thoracis conformatione, aut in alienata pulmonum indole, vel siceiores cibos assumtos absque potu non sa- tis dilutum, pneumonitidem producere posse , quo- niam hisce stimulantibus qualilatibus nondum ex integro privatus, atque subactus , ad pulmonum va¬ ša deferatur. Hujus asserti veritatem eo confirmare študent, quod sanissimi etiam homines, post cibos larga nimis copia assumtos , dyspnoeam sentiant ali- quot posteahoris , dum chyli major solilo copia, et minus forte elaborati, per pulmonem transit. In de- bilioribus longe citius, a leviori etiam in diaeta erro- re, idem observatur, atque omniummaxime inphthi- sicis, qui pessime anguntur, dum novus ex ingestis paratus chylus, majori copia sanguini admiscetur.—■ Ad causas materiales adhuc pertinent, vitia organica pulmonum, a praegressis inflammationibus inducta; vomicae , ulcera , concretiones , pseudomembranae. Moriti partium adjacent.ium et vicinarum, uti pleu- ritis vera et spuria, inflammationes faucium, tra- cbeae, viscerum abdominalium; quae liberam pul¬ monum cxpansionem impediunt, praecipue, diaphrag- matis, bepatis , ventriculi , peritonei etc. inflamma- tio. Hi® ultimis tamen, porro metastasibus, meta- scbematismisque, inflammatio pulmonum secunda- ria, et deuteropalhica producitur; e contra reliquis antea nitmeratis primaria et idiopathica. A d causas i m m a t e r i a 1 e s spectant: animi perturbalioncs, sen affecUts iorl. jrc -, non solum 22 excitantes, uti: gaudium improvisum, ira ferox et repressa, quae per impetum vehementum systemate nervoso prius lacessito, secundario modo systema vasorum, in specie capillare, ad motus vehementes concitant; sed etiam deprimentes, uti: terror sum- mus etc., utpote repentina motuum systematis ner- vosi confusione inducta, aliquando in pulmonibus, praecipue illis debilioribus maleque dispositis, con- gestiones ipsamque inflammationem generare valent. Huc porro spectant evolutiones physiologicae, pu- bertatis, menstruationis, graviditatis-, partus atque lactatus tempore , non rite procedcntes. CAUSA rROXIMA. Causis disponentibus excitantibusque relatis, ex earum nune cognitione facile morbi Nosogenia pate- bit. Si. nempe diatliesis inflammatoria, et dispositio localis adsint, causaque pulmones irntans, ac eorum functiones Iaedens adsocietur, infaretus in pulmoni¬ bus inflammatorius generatur, causam pneumonitidis proximam, vel morbum ipsum sistens. DIVISIONES. Fneumonitis dividitur in legilimam , veram, ex- quisitam et in illegitimam, spuriam, notbam; in ma- nifeslam, acutam, et chronicam, occultam; in illam quae morbum per sc sistit, et illam quae alterius morbi symptoma est; m primariam sen prothopali- cam et secundariam deuteropathicam; in simplicem et complicatam; idippathicam et sympathicam; in 23 sporadioam, epidemicam et endemieam; juxta fe- brim comitem in inflammatoeiam, nervosam—asthe- nicam— et putridam. TERKINATIONES. Pneumonitis vel sanatur, vel in alios njocbos transit, vel morte termi natur. EXITUS IN S ANITA TEM. Resolutio benigna, qua unice pneumonitis in sa- nitatem perfectam abire potest, ut plurimum septi- ma die, non nunquam jain quinta; saepe tamennon nisinona, undecima, decima quarta et serius contin- git. Condiliones ad hanc terminationem requisitae sequentes sunt: subjecli bona constitutio, tam quoad totum organismum, quam thoraeis et pulmonum conditionem, inflammatio non late extensa, nec ve- bemens , febris moderala, complicatio nulla, vel sal- tem non periculosa, morbus recens , tlierapia, cito, justa, el cum levamine, adhibita. Cognoscimus au- tem hanc terminationem insequuluram, sequentibus ex sigms : Praegressis exacerbaiiombus solito fortio- ribus, in subjectis plethoricis, et quibus cei;tae Iia- bituales haemprrhagiae suppressae erant, cirea septi- mam diemepistaxis copiosa, Ievans, exoritur, aut. ca- tamenia suppressa, fluxusque haemorrhoidalis se ite- rum insinuant, pulsus fiunt magis regulares, libert moderate fortes, sputa cocta, homogenea, copiosa, figurata, ex albo flavescenlia, striis sanguineis notata, Ubere et cum levamine prodcuntia; respiratio emcn- 24 datur liberiorque fit, dolorcs pectoris obtusi immi- nuuntur, sedantur, aut alias magisque externas par- tes petunt, in febri luculentiores remissiones obser- vantur, et super universam čutim, sudores calidi, vaporosi, aecjuabiles, subaciduli, levantes, prorum- punt, majores longioresque remissiones inducentes. Urinae copiosae mittuntur, sedimentumque purifor- me 5 vel ex rubro albescens , aut latentium depo* nunt. Non nullis etiam efflorescentine diversae, in peetore aliisque partibus, exoriuntur, erysipelas, miliaria, glandularum tumores, crisesque invitant. Diarrhoea critica raro in boe morbo observatur, nisi febris simul de natura gastrica participaret— Celeb. Stoli tamen — Rat. med. P. IV. pag. 19«— exemplum pneumonitidis, diarrhoea, sine sputis judicatae, ad- ducit.— Gertissimum signum, modishisce pneumo- nitidem in sanitatem perfečtam iam iam judicatam esse , suppeditat, morbi aut repentina cessatio , aut ejus sub intercisis crisibus decrementum tale, ut tandem febris ex integro cesset, ac pulmonum func- tiones normaliter procedant, respiratio fit libera, dolor obtusus, gravitas, tussisqne, successivfi ex inte¬ gro evanescunt. TERMINATIO IN ALIOS IVIORBOS. Sub minus fausto exitu pneumomtis, suppuratio- nem , indurationem ,— tubercula ■— concretiones , bydrothoracetn, exulcerationem, et metaštases pe- disequas habet. Suppuratio pritts aut serius contmgere potest. 25 plerumque, inlef quarlum ct decimum quartum diem, exoritur. In gencre assumere licet, si morbus inter qua- tuordecim dies non judicatur, febris quamquam mili- gata continuat, pulsus, molles, undosi, frequentes, eva- dunt, suppurationem insecuturam esse. Suppurationis futuroe auguria adhuc sunt: mflammatio pulmomim praegressa vehemens quidem, sed non vehementissi- ma, resolutionis benijrnac ante i4 tara diemnulla inse- O čuta signa, symptomata localianec sputo, nec therapia justa et diaeta, nec metastasi, ad partcs ignobiles, superala, ant saliem mitigata; e contra omnium symptoinatum , quamvis non pessimorum , pertina- cia, delirium continuum. De ipso autem suppura¬ tionis inilio nos edocent, signorum vix memorato- rum contmuatio, dein leves, vagae, saepe repentes , sine manifesta causa se insinuantes horripilationes, quae praecipue in pcctore persentiuntur; dolor im- nlinutus , dyspnoea perstans , genarum labiorumque rubor, sitis morbosa, febricula imprimis vesperlina, pulsus debiles, molles. •— Pus autem iam focmatum csse comprobant: pboenomena praegressa, tussis pertinax, sicca, vel cum spulis spumosis, purulentis, sanguineis, posl prandium, motum, potum, risum adaucta, respiratio difficilis, parva, anhelosa , stre- pens, post minimas causas exasperata; decubitus in unum modo, id est in affectum latus follerabilis; febricula contimia , periodica , a cibo , potu , motu exacerbata, cum rubore genarum et labiorum; ap- peliius prostratus, aut magna voracitas cum corporis maeie in dies increscente, sitis magna, sudor noc- 20 turnus, praccipue circa horas anlelucanas, rnaxime ad collum, frontem et pectus, urina spumosa, pallor, macies, debilitas sumrtia, pedutn intumescentia, calor mordax palmae manus, plantaecjue pedis. Sed non semper tam clara, inflammationis in suppura- tionem transitus, signa observantur. Nec tamen cre- d.endum est, ve rum tam saepe abscessum in pulmo- nibus, quam sectionum historiae tradiderunt, detec- lum fuisse, sed multis puriformis ilia sub fortiori visceris inflammalione, inter pulmonum lobos, ant hos inter ac pleuram collecta materies, licet nulla substantiae subfuisset erosio, pro abscessu imposuit. Pus efformatum vel in pi-oprio cavo, per substantiae pulmonalis consumtionem nato, vel in abscessu, qui vomica vocatur, delitescit, et nune major nune mi- nor, vario pulmonum loco inhaeret. Maturitatem adepta vomica, vel in bronebiorum tava, vel in substantiam pulmonum cellularem, vel in thoracis cavitalem, in mediastinurn anlerius posteriusve , in pericardii cavum, ruplione faeta, evacuatur, vel ab¬ scessum ad partes cxternas inter costas, vel ad car- tilaginem cnsitormem eiformat, vel diapliragmale perforato, bepar, lienem, ant aliam abdominis re- gionem, pelit. llarissimum est purulentam ex vomica materiem resorptam, vel ad aliam parlem deponi, vel copiosa ac purulenta urina excerni. Longe saepius con- tingit, ut vomica incccscat, undc a mole ejus molestiae et anvietas, doneč tandem volumine suo, omnem san- guini viam,per bane pulmonum partem,praecludat, ali- as veto hujus visceris partes premat, ac superacceden- 4 te kihali pneumonitide, morlem suffocativam aui apo- plecticam, inducat. Si in bronchiorum cava prorum- pit, mnc si ejus copia non nimis est magna, aut si hoc non nimis repenje fit, per asperarn arteriam, et p e l' os tussi ejicitur ; si aulem haec evacuatio aegrum in 6orano aut m situ horizontali deprehendit, aut si major est copia, quam quae ejici queat, aegrum vel mox suffocat, vel saltem anxietatem magnam, ver- tiginem, tremorem, lypothymiam, suffocationisque metum inducit. Rarissimis in casibus evacuato pure ulcus pulmonuin consolidatue, samtasque perfecta redit, sed frequentissii»e, sensim sensimcpie pluri- bus vomieis formatis, plura ulcera in se confluunt, pblhisimque pulrnonalem ul c e ros a m inducunt. — Si in substantiam pulmonuin cellularem effundatur pus, tune praeter auctam mox respirandi difficultatem, sequentur, novae quasi pneumonitidis, symptomata. Si ad cavura tlioracis. puris effusio contingat, tune, nisi texlu celluloso repletum sit illud, empyema- lis producentur symptomata, exitusque fere semper leilialis erit. Auetores duplex empyema adsummunt ver um et sp uri um; sedes empyematis veri est inter pulmones et pleuram, spurii vero Juter pleuram et muscidos intercostales, vel in mediastini duplica- tura. r.mpvema verum rarius, quam spurium occur- rit exoriturque ultimum, si vomica in superficie pul- monum sedens, inter pleuram, musculosque inter- costales, pus suum effundit. Signa empveroatis prae- sentiain indieanlia sunt sequentia: Criseos tempere ornnia svmptomata, tam inflamrnationi-s localis, 28 quam febris remi Hunt, pulmonibus major libertas coneeditur, respiratio emendalur, sed haec emeliora- tio tantum momentanea, moxque omnia empyema- tis symptomata in conspectum veniunt, respiratio brevis, anhelosa, difficilis, tussis sicca magis urget, urinarum copia iminuitur, sitis vexat, crJticae eva- cuationes non contingunt. Sipus tantum in uno thora- cis latere colligitur, decubitus in sanum latus fit molestus, thoraxque in latere affecto sub respiratio- ne minus elevatur, dyspnoea sub decubitu in partem sanam augetur, fluctuatioque interdum, quum in aliam partem corpus revolvitur, sentitur; sub pec- toris concussione subinde somtus mutatur ae pleniot' lit, non raro etiam ejusdem lateris, ubiempyema re- sidet, brachium subparalyticum fit oedematoseque lumet, omniaque haec, febris lenta depascens , ta- bes, sudores nocturni, concomitantur. Ubi major puris quantitas thoracis in ca% r o accumulatur, tune pondere suo diaphragma, suh ereeto corporis situ, versus abdomen propellens, hypochondrii non mo¬ do turaorem efficere, sed ascitem aliquando mentiri potest. Si empyema utrumque thoracis latus occupat tune nullo in latere decubitus est difflcilior; sed sub decubitu supino, et corpore subereeto, respiratio paululum liberior fit. Nonnunquam pus sub sterno elifunditur, aut ad pleuram, abscessu inclusum, sta- gnat; Sterni, costarumque cariem producit, eoque de puris sede sat certa suppeditat criteria. Si autetn pus totum quantum thoracem replet, vel magis ma- gisque inspissalur, vel in texlu cellnloso, sub ipso inorbi decursu efformato , includilur, tune empy e ~ matis diagnosis magis inlricata fit. Alter morbus, in quem palmonum inflammatio abi- resolel, sunt i n d u r a ti one s, c a 11 o s ita te s, tuber- cula, qu'ae, vel in pulmonum superficie, aut eorum sub- stantia, nascuntur. Cognoscuntur hae terminationes : extussi sicca, aut spumosa, motu, concussione, inca- lescenlia, adaucta, ex respiratione brevi, celeri, dif- ficili, quae thoracis inclinalione antrorsum versus saepe emendalm', doloribus punetoriis, vagis, in pec* tore, febri non intensa, magis remittente, aut pla¬ ne nulla, decubitu in unum altemmve Iatus difficili, aequabili homm symptomatum perduratione, quae nec multum emcliorantur nec exasperantur, pulsi- bus pacvis, non nunqupm intermitlentibus, normali- bus vix frequentioribus, defatigalione post minimum motum, reliquis organismi functionibus non multum laesis. Pro diversa hotnim tuberculorum magnitudi- ne, et mujtitudine, diagnosis eliam clarior aut obscu- rior est. Haec tubercula datis,causis inflammantur, in suppuraiionem abeunt, et omnia symptomata phthisis tuberculosae brevi inducunt. Si haec tuber- cula non irritantur, parvaque sunt, tune plures per annos ab aegro , quin magnas molestias inde per» sentiret, ferri possunt. Haec tubercula, ex vasis per inflammationem concretis, pluribusve una cum bronchiorum finibus ac texlu celluso intermedio in- terseconglomeratis et coalitis, origenem trahunt, ad quod Iympha coagulahilis, congestionis inflamma- toriae tempore vasis cxpressa, stagnans coagulaque 50 formans, quam plurimum confert. Hae indurationes lame n, etiam sine praegressa pulmonum inflamma- tione, et quidepi frequentius gcneeantur, ita etiam post inflammation.es chronicas, occultas pulmonum, saepius , quam post legitimas , exoriuntui\ Con ere ti on e s laborum pulmonalium interse, vel pulmonum cum pleura, cum pericardio, dia- phragmate , mediastino, pneumpnitidis praegressae non raro suni reliquiae; variisque in regionibusloc- currere, diversacque amplitudinis esse pdssunt. Saepe nulla svmptomata morbosa producunt, frequenter- que in liominum cadaveribus reperiunlur, qui nun- quam peetoris aafectionibus laboraverant. Non nun- quam tamen talesaegri, sub inspiratione profunda, post corporis motum, potum .spirituošum, ldq U elam, ■ post leves thoracis concussiones, dolores in pectOre , punetorios, fugaces, perseTitiunt,variisque respirationis difficultatibus, circu!ationisque liberae lurbis crucian- tur. Generaritur hae coneretiones, si lymphae coa- gulabilis, in pncumonilidis decursu, in tlioracem ti-ansudatio, nec tam L-epente, nec tanla copia fit, ut moL'tem suffocativam produceret. Saepe etiam acci- dit. ut lymphae coagulabilis pedelentim-, et exigua quantitate transudantis, ope, propria pseudomem- brana formatur, cum tempore mire vasculosa , te^ nax, coriacea , semicartilaginea, pulmones ambiens, arete slringens, pleuraeque val ide neetens, unde ma- gna respirationis incommoda sequuntur. Hydrothorax et Oedema. Eaedem c.oncre- tiones et pseudoorgamsationes, quae no n raro post 31 pulmonum inflammationem exoriuntur, etiam hy- drothoracis generationi saepe ansam praebent, quia ob vaša absorbentia pressa, obturata, cpncreta, aut abolita, humores intexlu celluloso accumulali absor- beri nequeunt. Hvdrops ac oedema post pulmonum inflammationem etiam non nunquam apparatu debi- litante, relaxante nimie , vel necessario, vel super- fluo , nataque inde debilitate, et laxitate totius orga- nismi, induci poteši. Si aquae in thoracis cavitate, functione vasorum exhalantium majorem in partem vigenle, accumulentur, hydrothoracem , si vero in pulmonum bronchiorumque textu celluloso colli- gantur, pulmonum oedema constituunt, Exulceratio locum habet, si non pus bonac indolis, sed potius iclior, aut sanies tussi ejicitur, substantiam pulmonalem cito destruens, mortemque mox invitans. — Gel. Prof. J. Raimann Path. etThe- rap. spec. pars I. pag. 5 64. — Me tast as is. Fit aulem non raro in pneumoni- tide, ut pulmo liberetur, aliud aulem viscus aliave pars oneretur, quae si minus requisita ad vitam, me ta stas is bona, si vero ad hepar, lienem , ce- rebrum , materies morbosa deponatur , p e s s i m a plerumque erit. Hinc abscessus in pneumonitide de- cumbentibus, ad aures, crura, ad glandulas sub- axillares, ad hypochondria fiunt. — Si pneumonitis nec benigna penitus, nec acerrima fuit, febris, non nimis intensa, tamen conlinua, pcrsislit, oppressio pectoris , anxietas , gravitas, et reliqua pneumoniti- dem concomitantiasymptomata, quamvir, non inten- 32 sa perstant, rcsolutionis signa nul la animadvertun- tur, liecjue in sputis, alvo, urina, adpafent illa sig¬ na , quae docent materiam morbi per febrim subac- tam, et mobilem redditam, moliri exitum per bas vias; pulsus vacillant, cuirf quibus tamen reliqua signa bona concordare debent, aliter enim, cumpra- vis signis, pulsus continuo v+cillantes mortis vicinae potius praecursores essent; dolores assidui, rubores, calores, tensiones, circa loca dieta observantur, tune sunimo jure expectatur metastasis. Abscessus hi, si le.vant pulmonem, si tollunt febrim, si pus extus evacuani, et sat cito contingunt, salutares sunt; si autern sine levamine symptomatum localium, fe- brisque mitigatione comparent, semel nati iterum evanescunt, pulmonumque inflammatio ■ de novo re¬ dit, oranino lethales sunt. Exitus mox enumerati inflammalionem localem concernebant, sed pneumonitis legitima etiam, ratio- ne febris comitis, in aliosmorbos transire potest, sic febris inflammatoria, in nervosam, putridam, inter- mittentern, quod rarissime contingit, non raro trans- grediatur. TERMINATIO IN MORTEM. Mors in pneumonitide, vel mediate , per morbos pneumomtidi posthumos, vel immediate, in morbi vigore, ob nimiam intensitatem, inflammationisque propagationem, p er suffocationem, apoplexiam, ra- rius per gangraenam, insequitur. Hic ultirnus , qui circuu suidocatione in mflammato pulmone induci- 33 tur, timendus est effeclus seu exitus; si inflamma- tio pulmonum fuit veliementissima, omnibus reme- diis antiphlogisticis valide resistens, si pulsus sunt summe debiles, parvi, irregulares, summa virium de- jectio, anxictas, mcjuietudo, sine causa nota ingruunt. Jam praesentem gangraenam denotant, evanescentia omnium m thorace adfectionum , respiratio brevis et febris tamen perstans, sputorum vel suppressio, vel ejeclio saniosorum, foetentium, fuscorum, extremi;a- tes frigidae, unguium livor, facies pallida, collapsa, frigida, aut tumida, profunde cočrulescens ; nonnun- quam spongiosae particulae sanguinis nigri, parvis pulmonum particulis aequantes, tussi ejiciuntur; uri- nae alvusque inscie excernuntur, aer exspiratur fri- gidus, saepe in peclore et toto corpore, maculae ru- ln - ae, lividae, apparent, non nunquam etiam unum tho- racis latus lividum colorem assummit, quibus, vel brevi, vel post aliquot saltem dies, mors succedit. — Rondolini tamen — in opuse. sist. aliq. hist. med. p- 87 . —casum ulteriori serutatione dignissimum ad- ducit, m quo suit signis pulmonum gangraenae mani- festissimis, tamen morbus sanatus fuit aegerque evasit. —• Gangraena pulmonum universalis nunquam observalur, quia mors prius vitae finem imponit; partialis vero, singulis in pulmonum lobis, non raro occurrit. Morssuffocativa aut apoplectica, sae¬ pe sub vigore inflammationis, praecipue sub pertur- baiione critica, ob morbi vehementiam, nimiamque inflammationis extensionem, paresi pulmonum in- ducta, insequitur. Si enim major alterutrius pulmo- C 34 nis p a i's inflammatur, slagnat cruor, vaša exten- dunlur, exprimitur transudalione sanguinis pars 11- cpiidissima, coacervalur crassior, inter cor dextrum et fines arteriarum pulmonalium omnis fere colligi- tur, circulum adbuc obire potens, sanguis , bi n c pulmo gravis explicari non polest, livescit ; cor si- nistrum sanguine orbatur, debilitas summa; pulsus exiles, molles, omni modo inaequales; reSpiratio parva, frequens, difficilis , erecta, tussiculosa, ca- lida ; sanguinis venosi ante auriculam et cor dextrum stagnatio ; rubor faciei, ocrulorum, oris, faucium, Iin- guae , labiorum insolitus , caput hel)es , soporosum subapople.cticum, tandem suffocans, inexplicabili cum anxietaie et delirio, mors: SECTIONES CADAVERUM. Quae de vario pneumonitidis exilu dieta sunt, cadaverum inde defunetorum incisionibus compro- bantur. Inveniuntur plerumque secjuentia: pulmones eeormiter expansi, ita quidem, ut nonnunquam im- pressiones in costas faciant, ponderosi, duri, rigidi; massis carnosis, sanguine laete ruhro, materia se- rosa, Iymphatica , puriformi, impleti; i n aqua fun- dum petentes , coloris coerulescentis, hepalici, rubri. In bronchiis materia spumosa, puriformis, sanguir.ea; pulmones lympba coagulabili obducti, in pluribus regionibus cum pleura, diaphragmale, hepate, peri- cardio, et inter semet ipsos, membranarum, textus- que cellulosi ope, concreti; excrescentiae polyposae vasorum pulmonalium ; thoracis cavitas, effusis hu- moribus , sanguineis, purulentis, plena; pulmones, 55 quasi sacco, pseudomembrana formato, inclusi, iriter queixi et pulmones, magna mateciae puriformis quan- tilas , abscessum repraesentans, Intacta pulmonum superficie, invenitur. Magnae sanguinis congestiones in hepate, Iiene, vasisque abdominalibus. PROGNCSIS. Tei’m mati o miril cogmiio perpensioque momen- torum, quae liane aut illam terminationem probabi- liorcm reddunt, prognosis rationalis basim constitu- mit. Morbum huno semper valde periculosum esse, facile intelligitur; ex necessitate functionis pulmo- j j ali s ad vilam sirnima, ex sanguinis perpetuo allati copia et impetu, ex motu visceris perpetuo; ex si¬ tu, qui adplicationem remediorum directam renuit, ex teneritudine vasorum pulmonalium facile destru- enda, ex cordis vicinitate, et ex revulsionis dilficul- tale, in inflammationum localiuin cura, adeo requisi- ta. In prognosi statuenda, peetoris oppressio, respi- rationis conditio, sputa, virium status, febrisque comes, semper maximum respectum merentui-. Quo meliora omnia baec sunt, eo meliora auguria, et vi¬ ce versa. Si ambo pulmones inflammantur, prog- nosis est mala , pejor adhuc, si inflammatio cordi, quod nonnunquam ad latus antrorsunique pro- iruditur, aut diaphragmati communicatur. Omnes evacualiones, per sputa,, sudores, ut-inas liypo- staticas, diarrhoeam; porro inflammationes exter- nae erysipelaceae, haemorrhagiae, abscessus, erup- liones cutaneae, boni sunt ominis, si respiratio inde ltberior lit, peetoris oppressio et ponderis gra- C 2 3 O vativi sensus cessant, pulsus pleniores, majores, magisque regulares flunt. Saepissime, sed non scm- per, emelioratio etiam insequitur, si omnes in pec- tore molestiae cessant, doloresque alroces, vehe- mentes, aut tumores, ad scapulas, humeros, dorsum, foemora, et brachia, exoriuntur. Corpora Iaxa, foe- nainae, morbum melius ferunt, quam corpora robu- sta, fibra stricta, forti donata, et -viri. PericulosaC sunt pneumonitides in senibus, ob fibram eorum in obedientem, in infantibus, ob circulum rapidiorem, in gravidis, ob diaphragmatis descensum impeditum, et abortum, venaesectione largiori facde procuran- dum; in puerperis,ob majorem diathesim inflamma- toriam. Quo vehementior, diuturnior, primus horror, eo intensior, acutior, periculosior, sub^equens pneu- monitis. Coryza et slernutatione omnis pulmonum inflammatio exasperatur. Pulsus in prognosticando saepe parum dijudicant, quia miro modo variantur; saepe usque ad ultimum vitae momentum boni sunt, non nunquam etiam fictitie emelioranlur, morsque tamen instat. Sed hac ex causa eorum observatio non negligenda, quia, aliis in casibus, consideratis simul reliquis symptomatibus, praecipue respiratio- ne, uniči nostri sunt duces. Quo minor sanguinis cobaesio et coagulabilitas, eo pejor; praesentia aut absentia crustae inflammatoriae tamen nihil diju- dicat, raro tamen m pectoris inflammationibus de- e*t, sed non semper statim ab initio morbi, et post primam venaesectionem, sed in ulteriori decursu, post pluresque -veriaesecliones celebratas formatur. Mala est pneumonitis in subjectis exhauslis, ad 37 plithisim dispositis, debilitale, aut vitiis organicis pulmonum laborantibus; mala in illis, qui plures pneumonitides jam perpessi sunt, aut qui humorum dyscrasia laborant, in scrophulosis, scorbuticis, syphiliticis, arthriticis.— Mali ominis sunt: diar- rhoeaaquosa tenesmusque eam concomitans, urinae post quartam diem tenues et limpidae; cordis pal- pitatio veliemens, vomitus continuus, pulmonum haemotThagiae , lingua siccissima , fissa, fusca , ni- gra, respiratio omni momento difficilior, nullis ve- naesectionibus emendanda, inquietudo magna et an- xietas, facies statim ab initio mutala, viriurn dejec- tio, tussis continuo sicca et dolonfica, sudores par- tiales, viscidi, frigidi; si aeger tantum sedendo re- spirare et nullo modo decumbere potest; sudores multi, aut magna siccitas cutis; tumor oedematosus, torpor, paralysis, brachii unius increscente dyspnoea; repentina evanescentia oppressionis pectoris et dolo- ris obtusi, sine aliis signis bonis; livor labiorum et unguium; lypothymiae frequentes , sputa male co- lorata, continuo sanguinea, foetentia, spumosa, fusca, crocea, cinerescentia, nigra, cum nullo de- cremento symptomatum essentialium; symptomata paralytica; singultus , sensus fervoris ac plenitudinis in pectore, cum strepitu in gutture, facies collapsa, pallida, plumbea; deliria continua, petechiae in toto corpore, aut maculae rubrae pectori adspersae. singulis his adductis symptomatibus tamen nihil desummi potest, sed omnia simul sumpta et com- putata nos dirigant. Periculosum statum designant: fcbris inflamma- 58 tona intensa, transmutatio cliaracteris inflammatorii in nervosum et putridum, complicatio pneumoniti- dis cum inflammatione pleurae, tracheae et larvn- gis., adsociatio inflammatioms cerebri, faucmm, he- patis, diaphragmatis etc. Pneumonitides secundariae, ex aliis morbis acutis et chronicis evolulaeet symp- tomaticae, aliis sunt periculosiores ; recidivae fre- quentes, malae, quamvis saepe sanabiles. ANALOGIA PNEUMOJVITIDIS ALIIS CUM MORBIS. Pneumonitis similitudinem habet cum liy- dr o ih orače; asthmate; catarrho graviori; a n g i n a q u e p e c t o r i s. Hydrothorax tantum inchoans cum pneumo- nitide confundi potest, sed diathesis bydropica co- mes, febrisque absenlia, quae sub ulteriori morbi decursu observari possunt, morbum longe alium csse declarant. Hydrothorax acutus vero, aut inclina- tionem in pneumonitidem habet, aut proxime jam accedit illi. Notae characteristicae, quibus asthma a pneu- monitide differt, sunt: quod sit spirandi difficultas cum sibillo, aut stertore, absque febri inflammato- ria comite. Astbma Millari a pneumonitide dislingui- tur, absentia oppressioi js pectoris continuae, tussis et synochae comitis ; et exacerbationibus periodicis. Primum stadium catarrhi gravioris, maximam analogiam cum pneumonitide legitima ostendit, in diagnosique exacte stabijienda maximas difficulta- tes struit, sed error, quein luc medicus commitlere potest, nullius cst momenti, quia indicationes utri- 59 usque mor-bi a se invicem non differunt. Muci vero uberioris stillicidium sub morbi iam tnagis provec- ta aetate, febrisque longe alia, diagnosim clariorem reddunt. Inter anginam p ect o ris pulmonisque in- flammationem, quae eundem fere morbum sistunt, vix aliqua differentia occurrit. Verum quidem est, plures et celebres auctores, haec distinctionis signa, pneumonitidem inter et anginam pectoris, posuisse , quod primae sedcs sit in vasis pulmonum sanguife- ris, secundae vero in bronchiis et vesiculis aereis; sed harum inflammationum separatarum conceptus vix locum hab;et, hacque ex causa, anginam pectoris cuni febri inflaminatoria eundem esse morbum, ac pneumonitidem, muhi arbitrantur. Inter anginam pectoris non febrilem, (Heberdenii dietam) cujus originis causae sunt, vitia organica, aneurismata, varices etc. pneumonitidemque, febris deficiens in¬ flammatoria facile limites ponit. Majores nos difficultates premunt, si nobis, ille- gitimas pulmonum inflammaliones a legitima distin- guendi, animus est, sunt autem hae ; rheumatica , catarrhosa, et exanthematica. Pulmo quidem rheumatica inflammatione labo- rare non potest, sed in quantum rbeumaticae ad- fectiones musculorum intercostalium, pulmonum functiones turbare queunt, pneumonitisque secun- daria inde exoriri potest, in tanlum, hunc morbum pneumonitidem nominare , fas est. De pneumonitide Catarrhosa - catarrho 'graviori* jam supra sermonem feci. 40 In niorbis exanlliematicis, uti: morbillis, scarla- tina, variolis, typho; etiam quacdam pneumoniti- des graviores, indolis catarrhosae, non rai'0 obveni- unt, quarum, ante exanthemalis eruptionem, difficilis cst a legitima distinctio, sed ejus proruptio diagno- sim antea dubiam confirmat, TliERAPIA. In cura pneumonitidis legitimae, ita, ut in illa omnium inflammationum, quatuor indicationes ve- niunt implendae ; quae suni: Frimo: amotio causarum occasionalium. Secundo: Superatio inflammalionis localis, fe- bris omniumque symptomatum illam concomitan- tium, et effectuum subsequentium sublatio. Tertio: Justa crisium directio, evacuationumque criticatum promotio. Quarto: Reconvalescentiae debita tractatio. — Cel. Prof. J. Raimann specielle Path. und Therapie. I.Band. Seiteasi. Methodus antiplilogistica eaque generosa, qua nempe exorbitans processus vitalis energia deprimi- tur, uti in reliquis inflammationibus, ita quoque in pulmonum phlogosi, imprimis nccessaria est. Thera- piae autem liujus gradtis variandus est, pro diversi- tate stadii morbi, symptomalum, virium, aegri aeta- tis, constitutionis, epidemiae regnantis, causae exci- tantis, morbi durationis etc.; quia, quod uno tempore prosit, alio facile noxam inducere potest. In morbi itaque initio, ad potcntias nocentes occasionales, est respkiendum, et eae, quae pulmonibus adhuc vim 4i inferunt, si fieri potest, direclis auxiliis sunt amo- vendae, c. gr. vulnera, cosiarum luxationes, fractu- rae, corpora peregrina pulmonibus inhaerentia elc. Ubi vero causae ignorantnr, aut nulla arte amoveri seiuntur, aut et iam iam amotae, permanentes effec- tus in organismo produxerunt; indirecto tantum modo, vires, symptomata, febrimque inflamrnato- riam moderandam habemus, cui indicationi metho- do antiphlogislica, singulari casui adaequata, satis- facimus. In leviori pneumonitide, si subjectum ante phlo- gosim pulmonum bane fuerit dispositum, sanum, vegetum, si causae excitantes validae non fuerint, et etiamsi ignolae , symptomata febrilia virium vita- lium veliementem actionem gravemque imtationem non exliibent, si motus febriles nec Ianguentes, nec etiam multum exorbitantes deprehendantur, sym- ptomata pneumonitidis essentialia non intensa, sed potius itaconstituta sint, ut non nisi impetuosas, quam- quam non perfecte liberas, pulmonum actiones in¬ dicem ; tune natura medicatrix salubres producct operationes, benignaeque resolutionis spes affulget.— In tali času ad sanitatem restituendam sufficiunt; niedicamenta emollientia, decocta mucilaginosa cum nitro, et oxymele simplici, pofus tepiduli mucilagi- nosi, affatim hauriendi, vaporum aquae tepidae, ma- chinae Mudgianae , aut infundibuli, vasi aquam con- tinenli, adplicati ope, ad pulmones adtraetio, clys- mata emollientia, aertemperatus, purus, abstinenlia a cibis, exercitatione pulmonumvalidiori; animi cor- pot’isque quies. 42 Si vero inflammatio est magna, in corpore r 0 - busto, gravibus symptomatibus stipata, respiratio molestissima, anxia, febris intensa, vires forliter exor- bitantes aut suppressae, summum remedium et lini¬ ca salus est, in cita Iarga, vulnere amplo instituta, venaesectione, quae in genere brevi respirationem emendat, omniumque symptomatum mitigationem adfert. Parum interest, quo demum ex brachio san- guis mittatur, ast semper, si fieri potest, in latere pulmonis affecti secatur vena. Si amJ>o pulmones in- flammantur, ex utroque brachio sanguis mittendus , ubi praecipue annni deliquia graviora, quae in lec- to sub situ horizontali rarius observantur, vitentur. Leviorestamenlypothymiae, initio morbi sub sangui- nis missione accedentes, re!axationem universalem inducendo , magis prosunt, quamnocent. Venaesec- lionum numerus, sanguinisque detrahendi quanli- tas, violentiae morbi, naturae epidemiae , tempori, quo primavice instilutae fuerunt, temperamento, aeta- ti, sexui, viribus, ac demum ipsi lntjus auxilii ef- fectui correspondeant, opportet. Generatim prima ve- naesectio ad magnam quantitalem, ad 10 - 16 un- cias, vulnere amplo , statim post primam horroris in- vasionem est instituenda. Saepe necessarium fit, ut spatio 24 . horarum 3.-4. vicibus vena aperiatur. Non nunquam accidn, ut post primam venaesectio- n^m omnia in pejus ruant, eo magis earum repeti- tio urget, quae nune demum levamen adfert. Eo tcmpore,quo sanguis e ve na fluit, praestat, ut aeger saepius tussiat, quia concussio tussi excitata, mul- tum ad stases resolvendas contribuit. Paucae sub ip- so morbi initio institutae venaesectiones non raco morbum promptissime divertunt, sed plurimum jam infarcto pulmone, nisi plurimus sanguis audacler inittatur; certe, vel mortis, vel non fere minus le- thalis suppurationis exitus, pericula instant. Respira- tionis difficultatis, oppressionisque pectoris, non pul- suum Iiic potissima habenda est ratio. Male est, si, post tres,quatuor venaesectiones instilutas, nulla symp- tomatummitigatio observatuf. Saepe in pneumonitidis gravioris augrnento, suh pulsu minimo, contracto, intermittente, facie pallida, extremitatibus fere fngi- dis, ac apparente summa aegrotantis debilitate, ma- gis, quam sub contrariis rerum conditionibus, repe- lita celerisque venaesectio requiritur. Praesentia corii pleuritici ejusque finnitas , sic, ut ejus absentia, quan- do de repetenda venaesectione fit quaestio, non magni sunt valoris, quia saepius observatum fuit, licet sanguis ab initio morbi, post primam venaesec- tionem, nullum nisum in coagulationem ostenderet, tamen post repetitionem illarum corium densissimum forrnaret; neque hoc ipsum, licet firmissimum sit, pro nova venaesectione instituenda, sat c e rt um est indicium. Nec facile tempus determinari, nec aetas hujus morbi, in qua venaesectiones non amplius instituendae, adsignari potest; nam ubi inflammatio pulmcnum urget, et vires permittunt, omni die hoc, in usum vocari potest, auxilium, atque pl u - ries, adhuc nona, undecima, pneumonitidis die, ge serius, tanla cum euphoria venaesectio in usum vo- cata fuit, ut perfectissimo resolutionis exitu corona- ta fuerit. Nec vomitus, diarrhoea, sudores, gravidi- 44 fas, lochia, menslruatio, nec aliae tam imagina¬ rne , quam superstitiosae aegrorum aut medicorum objectiones, nos turbent, in hujus magni remedii adplicatione , quotiescunque, diagnosi firma facta, indicationes justae id postulent. Dantur etiam bic limites, quas transgredi, sine magno periculo non licet, ne vires, quarum modica exorbitantia ad crises felices praestandas tam necessaria est, in statnm op- positum, earum denique exhaustionem, labantur, vel ne vires ob instantem suppurationem, quam evitare amplius non possumus, pelulanter dissipentur; vel ne aegri in penculosum hydropem conjiciantur, qui lamen hoc in morbo frequentius omissae, quam re- petitae venaesectionis sequela est. Etiam in infan- tibus, in qnibus hirudinum adplicatio non nunquara venaesectionem supplet, et senibus, venaesectio- nes non sunt negligendae, quamvis aetatis magnus respectus habendus; sed et hic non timidiores eslo! Melius enim est aegrum Ianguere,quam mori; vires tempore semper sub recto regimine restituuntur, quamvis hoc tarde non nunquam fieri solet. Ad aegrum cum morte Iuctanlem conservandum, aut ir- reparabiles malos posthumos praecavendos, nullum aliud datur remedium. Omnia, etsi optima, reliqua medicamenta, frustra adhibenlur, si debila sanguinis quantitas, vel non, vel nimis tarde, missa fuit. Nec timeamus, ut sanguinis hoc in morboliberali detrac- tione, sputorum desideratam ejectionem supprima- mus, qni a experientia constat, ut Ivmphae tenacis in pectore solutionem, expectorationemque nullum remedium magis promoveat, quam bene indicata 45 venaesectio. Depletiones locales per hirudines et scarificationes, quae hoc in morbo a nonnullis in- stimi suadentur, non magnum ferunt auxilium, quo- niam sanguinem non directe ex pulmone detrahunt. Cl. Burseriuset alii, eo in času, uhisub summa respi- rationis difficultale facies livescit, aeger maximam anxietatem persentit, delirat, pulsusque sunt parvi, suppressi, qua optimum remedium commendant sec- tionera venae jugularis, qua Ievamen instantaneum et capiti, et pulmoni infertur.— Si resbene se habent, et venaesectiones praestant,quod praestare deberent, tune peetoris oppressio et pondus mitiganlur, respiratio libe- riorfit, lussis sicca lenitur magisque solvitur, sputa eme- liorantur, sanguine minus sunt tincla, febris mitigatur, p ulsus sunt molles, magis regulat-es, non adeo frequen- les, vomitus et diarrhoea, si adfuerint, cessant, omnia- que criseos futurae signa se insinuant. In connubio cum venaeseetionibus , et post illas, impetu inflam- mationis, quam maxime, composito, conveniunt po- tus emollientes, m.ucilaginosi, vapores emollientes per machinam Mudgianam, aut etiam per spongiam, decocto emollienle impraegnatam, ad pulmones continuo attraeti, remedia antiphlogistica, emollien- tia, mucilaginosa cum nitro et oxymele simplici, oleosa; quae febrim et irritamenta localia compes- cunt, tussim leniunt, fibras strictas relaxant, expec- torationem promovent. Talia sunt: herba et radix altheae, salep, florfes verbasci, lierba malvae cum floribus, flores papaveris rltoeados, radix symphiti etc. Mucilagines variae, substantiae mucilaginoso- oleosae, uti amygdalae dulces, semina canabis, li- ni; olea pinguia recenliu, uli: olcum amvgdalarum, olivarum, limete., vel per se sola, vel in connu- bio aliis cum remediis etin clysteribus adhibita. Su]» usu remediorum oleosorum lioc notandum est,quod non, nisi venaeseclionibus praegressis, et primisviis ab omnibus sordibus liberis , adhibeanlur.— 1 ’ c i n g- le commendat praecipue spermaceti recens cum vi- tello ovi. — Gaspari — Gbtt. gelehrte Anzeigen von 1778 . St. 108. Monath September — praecipue lau- dat usum internum olei lmi et mellis. — Alviductio- nes, remediis eccoproticis lenissimis productae, hoc in morbo plerumque prosunl. Vanus timor est illo- rum, qui credunt, quod sputa supprimant, quae po- tius promovent, baelerogeneorum in praecordiis la- tentium, raroque absentium, amotione. Externe con- d.ucunt fomentationes el inunctiones in pectoreemol- lientes, cataplasmata levia, tepida, ad latus adfectum, quae saepius, ne refrigerentur, mutari debent. Balnea manuum, pedum, semieupia et universalia. Venae- sectio instituta eodem tempore, quo aeger in balneo tepido sedeliat, constans et instantaneum levamen attulit. — Frankfurter medic. VVochenblatt von 1781. St. 51. — Clysteres emollientes , alvum leniter moventes. Magnam attentionem in cura hujus morbi mere- tur methodus Hamiltoniana, — Medical commenta- ries. Vob IX. — cjuae ex mixtione opii et calomelis consistit. Praegressis nempe venaesectionibus delibe- ratisque primis vns alviductionibus lenibus, spalio sex— duodecim horarum, unum, usque ad quinque grana, Calomelis, et quartagrani pars, usquead ime- 47 grunt, Opii, consummunlur, inlerpolatis affatim po- tibus emollientibus, tepidulis. Juxta multiplices Ha- miltonis observationes spatio vigimi horarum, si il- la sat mature adhibita fuerit, jam magnum leva- men persentiebatur; sub rerum statu contrario, et symptomatum inlensam localem inflammationem in- dicantium praesentia, venaesectionem repetita vice instituit. Post hanc cum supra dieta mixtione, dosi aupta, eousque continuavit, doneč vel per sudores, diarrhoeam , ptyalismum , vel urinae fliKum adauc- tum, vel per plures has evacuationes simul, morbus judicatus, vel eiiam sine evacuatione praegressa, le- varoen insequutum fuerit. Etiam sul> morbi aetaie provectiori, haec methodus bono suecessu adltibetur, quamvis levamen non lam cito et' luto expectandum sit. IIoc ullimo in času etiam vesicantia in auxilium vocavit. Si febris intensa , cutisque sicca fuerit, su¬ pra dictae mixtioni adhuc tartarum emetieum refrac- ta dosi, et camphoram addebat. Alvus hac sub me- thodo, si non. sponte movetur, clysmatibus est re- seranda. Digitalis purpurea recentioribus temporibus prae- cipue laudata fuit;—Auserl. Ahh. f. praet. Aerzle. 22. B. Seite 373. 23. B. Seite 554. — cum irrilabilitatem sy- stematis arteriosi nimiam componat, illam autem venarum exaltet, congeslionem sublevet, et pecu- liarem relationemad pulmones habere videatur. Quia tamen ad remedia aeria pertinet, vigente inflamma- tione adhibita, necessarie malos elfeclus produceret, qua ex causa tantum, post praemissas venaeseclioncs m usum vocari potest. Datur in infuso; vel in pul- k 8 vere a quarta grani parte ad granum dimidium pro singula dosi, saepe et cum bono effeclu, in connu- bio cum hydrargyro muriatico miti. Ouam primum crises se insinuant, et bene pro- cedunt, tune successive in therapia anliphlogistica regredi debemus, et nostri negotii est solum, ut cri- ticas evacuationes rationaliter promoveamus , facili- temusque. Cognoscuntur hi salubres naturae conalus ex sputis liberioribus, thoracis oppressionem et respi- rationem emendantibus, saepe adhuc pauco sangui- ne tinctis, coctis, ex albo flavescentibus, puriformi- bus, ex čute molli, humida, aecjuabililer calida, lin- gua liumescente, urinis copiosioribus, minus rubns, hvpostaticis, et prae omnibus ex pulsu minus fre- quenti, regulari, molli. Peculiaria obstacula, cjuae crises facile turbarent, sunt amovenda v. gr. cutis sor- dibus plena, aqua tepida mundari debet, vel balneo universali utetur aeger ; nimia irritabilitas sensil)ili- tasque, exiguis opii dosibus, quae reliquis remediis addentur, componenda erit. Hoc tempore, praecipue inter septimum et undecimum diem, omnia sunt vi- tanda, quae indigestionem, refrigerium, incalescen- tiam, nimios sudores, animipathemata et diarrhoe- am , inducere possent, aegerque summa quiete frui debet. Criticae perturbationes multo potu emollien- te tepidulo, mucilaginoso relaxante, saponaceo, sti-- mulos sedante v. gr. decocto Altheae, Malvae, Liqui- ritiae, Graminis, Verbasci, Hordei etc. quibus pro diversa indicatione acetum ammoniacale, roob sam- buci, oxymel simplex addantur, .— animi composi- lione,— cataplasmalibus et fomentis lepidis, emol- 4 O lientibus ad infei-iores corporis regiones, enemati- ]>us emollientibus, blandis, sunt leniendae , quibus simul criticae evacualiones facilitantur et promoven- tur. Nocent e contra his sub circumstantiis, omnia remedia fortiora, heroica, quibus minus experti, haec salubria vitae conamina, qua svmptomata pe- riculosa tractare amovereque conantur. Non nun- quam etiam necessarium fit, ut vircs aegri, praecipue, si multis pt-acgressis venaesectionibus, quas pneu- monilis gravior postulabat dejectae fuerunt, victuma- gis nutrienti, jusculis cai-nosis non pinguibus, muci- lagine hordei, granis sago, in jusculis carnosis vel lacte coctis, pane biscocto, immo ct non nunquam, pcaesertim in adsuelis parcissima dosi (uno alterove coclileari) vini optimi dulcis vetusti suffulciantur. (S. G. Vogels Handb. der ptact. Arzn. 4. Th. S. 255.) Inlet' omnes evacuationes criticas, crisis localis pec sputa, cujus ope pulmones, a lympha ti-ansudata in eorumque cellulis collecta, liberantur, maximam petit adlentionem. Casus hic quadruplex occurret-e polest.— A. G. Ricluer specielle Ther. I. B. S. 319-—• Sputa sunt mere sanguinea designantque conge- Slionem localem magnam et inde ortain ad bron- cbia transudationem, idoo vehementem inflamma- tionis gradum, qui plerumque simul magna pecto- ris oppce ss * one j u n ctus esj. Hoc in času optimum expectorans erit venaesectio. Vel aeger, sub laboriosae vehemenlisque tussis fine, exiguam tantum muci tenacis quantitatem ex bronchiis ejicit, qui infila duci potest. Haec sputa vo- cantur cruda mot-bumque adbuc in incremento ver- D 50 šari declarant, qua ex eausa ernollientia, mucilagi- nosa, optima erunt expectorantia. Aut magna copia, decolorati, cinerescentis, nigri, putrido foetentis muci ejicilur. Hoc spulum. mali ominis est, in putridis peripneumoniis plerumque occurrit, et pulmonem in gangraenam abilurum esse testatur. Hoc in času cura, contra pulmonum gan¬ graenam , dirigenda, ad apparalumque stimulantem est confugiendum j sed vix suh tam conclamato re- rum stalu in lagenis pharmaceuticis salus. Vel denique sputa sunt ex albo flavescentia, siri- gulis sanguinis striis mixta, ita gravia, ut in aqua fundum petant; inler digitos nulla fila ducunt, pros- piciunt,uti pus bonum, crassum; formae rotundae sunt, atque absque difficultate sola screatione proji- ciuntur. Haec spula cocta dicuntur atque revera cuiti- ca sunt. Jn hoc ultimo času liaec sputa sunt sustentan- da, promovenda omniaque amovenda, quibus fors supprimi possint, quod praecipue potibus tepidulis, emollienlibus mucilaginosis, subacidulis, addito oxymele simplici, roob sambuci, aceto ainmoniacali, quae simul in cutem agant, ahi urinarumque flu- xum promovent, praestatur. Si vero času fortuito supprimuntur, et pneumonitis humida m siccam iterum transmutatur, status qua periculosus considerandus, et nunquam praeterviden- dus est. Hoc vero duplici ratione contingere potest; i. Sputa supprimuntur febrisque eodem tempo- re cum inflammatione locali augetur, anxietas sub respiratione, et dyspnoea iterum redeunt. Hujus sup- pressionis causae sunt plerumque: refrigerium, in- 51 calescentia, motus nimius, abusus medicamento- rum et potulentorum stimulantium. Hoc in času či¬ lo et larga venaesectio est instimenda, vapores emollientes, tepidi, ad pulmones attrahantur, emis saque sufficienli sanguinis cjuantitate, febrique mo- derata, ab initio memorata expectorantia leniora ex- hibeantur, doneč suCcessive ad fortiora transitus esl facicndus, uli sunt; vapores ex infuso florura sambuci, cum aceto vini aut simplici, sulfur aura- tum anlimonii, hermes minerale, tartarus emeticus, omnia in refracta dosi, oxymel squilliticum, stipi- les dulcamarae, gummi ammoniacum, camphora in connubio cum polygala senega. Selectus dosisque ho^ rum remediorum, pro vario virium febrisque comilis s tatu, pro varia aegri sensilnlitale, irritabilitate, consti- tulione, aelate, sexu, vario modo moderanda sunt. 2. Sputa sine febris et inflammalionis localis aug- mento cessant, e contra aeger magnam Iassitudinem et debilitatem persenlit, pulsus multum concidum fatalisque sterlor sul) respiratione se insinuat. Hoc m času res muho pejus se habent, quam in priori, aegrique vita in magno versatur periculo. Tentan- tut’ omnia supra enumerata remedia, variisque sub formis, dosibus, nexuque, prout singuli casus id exposcunt. Vesicantia ad sternum, nucham , suras, sjnapismi, inunctiones iccitantes, cum his simul con- junguntur. Si omnia haec non juvant, tune sub tam conclamato rerum statu, Hoffmannus— vom Schar- bock, der Lustseuche, etc.; S. 196.— Flores benzoes cum camphora, sub sequenti formula, optimo cum effeclu exbibuit. __ . ' D a 52 Epe. Florum Benzoes, grana qualuor. Camphorae, grana duo. Sachari albi, scrup. unum. M. fiat. pulv. (lcntur doses tales Uro. quatuor. S. omni biho- rio pulvis vimis summcndus.— Bonum estsignum, sl aegri post unam alteramve dosim hujuS remedii inquieti fiunt. Mursinna— medicinisch-chirurgische Beob- achtungen— insimilicasu sulfur auratum antimonii camphoram ipecacuanliamque, sub sequemi for¬ mula j laudat. Bpe. Sulphuris aurati anlimonii Pulveris radicis Ipecacuanfiac ana, granuiu unum. Camphorae rasae, grana tria. Sachari albi, drachmam soinis. M. fiat pulv. dent. dos. tales Nro. sex. S. omni bihorio pul¬ vis unus summcndus.— Hoc cum remedio simul -potum ' emollientem, tepidum, cum oxymelle squillitico in usumvocavit.— Non nulli etiam emetica, refracta dosi, praecipue tartarum stibiatum —• Stoli, Cullen, •— laudant. Oplime datur ultimus in conjunctione cum Polvgala Senega. Decrescente morbo, ubi pneumonitis non crisi solemni et decisiva, sed pluribus intercisis judicatur, febrisque adhuc aliqua residua est, et localis adfec- tio nondum ex integro evanuit, requiritur , ut sero- tinae crises bene dirigantur, posthuma mala praeca- ■ceantur, remediaque antiphlogistica leviora, emol- lieniia, mucilaginosa, leniter expectorantia, ultra adhuc continuentur. Caveat vero medicus hoc in sla- dio, ut, crisibus ad speciem absolutis, febrique in reconvalescentiam vergente, falsa roborandi indivi- 5 5 dui indicatione, ad medicaminum tonicorum, aut ^ Stimulantium, atque ad victus lautioris, ac vinosi praematurum usum, faciat transitum. Leviorum au- tem solvenliuro , ac colatoria corporis leniter aperi- entium rerrtediorum, usus ultra adhuc desideratur, quousque vel minima in organismo nota febrilis re- stat; quod utplurimum, ex regiminis diaetetici parte, victu eupepto, ex fructibus, oleribiis, jusculis bonis nonsalitis, polu diluente, ad summum subvinoso, vilatis adhuc carnibus, praestari potest. Ubi vero morbus ex integro evanuit, Iocalis af- fectio penitus resoluta .est, febrisque cessavit, tune reconvalescentia ex hoc naorbo intrat. Quarn primuna haec adest, desinit indicatio curatoria, et confirmato- ria nune exsurgit, qua viribus per morbum deperdi- tis prospiciendum, jactura substantiae organicae re- stituenda et recidiva in priorem morbum praepedi- enda est; quae indicatio ut plurimum regimine diae- tetico, quod indoli exantlatae febris inflammatoriae est accomodandum, ne exaltata denuo opportunita- te, relapsui in eundem morbum occasio detur, absol- vitur. Unicum, quod adhuc vexare solet, symptoma est tussis, quae in hoc stadio cauto narcoticorum usu— opio, extracto hyosciami, pulvere doveri,— vaporibus, halneis pedum, manuum, vel universali- hus emollientibus, inunctionibus pinguibus , oleosis , quibus tinctura opii simplex addi potest, sedanda est. Si sputa ob pulmonum laxitatem non cessant, exhibeanlur amara mucilaginosis juncta: uti caules dulcamarae , centaureum minus, polygala amara, liehen islandieum etc. 54 REGIMEN DIAETETICUM. Regimen diaeteticum pharmacis respondeat; aer sit purus, humido calidus, victus tenuissimus, in me¬ riš jusculis, non pinguibus, non salitis, constans ; potus mucilaginosus tepidulus, aut saltem egelidus-, uti; lac aqua mixtum, serum lactis , limonada, emul- sio amygdalina, decoctum florum Altlieae, Malvae, Liquiriliae, Hordei etc. Stragula levia, quies corpo- ris animique sirnima-, eaveant a clamore, sermocina- tione nimia, et ab omnibus quaecunque pectus gra- viter adficiunt. Maximum autem auxilium sisrit in- spiratio profunda, quantum fieri potest, saepms len- tata ; tliorace enim dilatato, major conceditur pul- monibus, pro sanguinis circulo restituendo, spa- tium. — Exantlato morbo reconvalescentes per lon- gum adhuc lempus, refrigerium, exca!efactionem, ni- mios cbamores et sermocinationes , animi et corporis motus vehementes, cibos nimis stimulantes potus- que spirituosos, evitare debent; e contra nihil est illis praetervidendum, quo pulmonibus multum debilitatis et ex eadem causa etiam, pro omnibus po- tentiis noxiis, adhuc multum receptibilibus, sensim sensimque pristinum robur conciliari potest. IIuc per- tinent aer purus, ruralis, cantus, motus mites, sae- pius repetiti, in rheda, equitatione cauta, et omnia, quae, tolum reliquum organismum, roborare possunt. CURA ANOMALIARUM- 1'neumonitis vero non semper tam regularem de- cursum observat et tam simplex occurrit, ut metho- dus medendi mox descripta, ejus curationi sana- 55 tionique semper sufficeret. Complicationes diversae aliarum notarutn febrilium et epigenomena varia, morbum a tramite. detorquent. Sic, si pneumonitis complicatui’cum nota gastrica, tune evacuationes alvinae antiphlogisticis purgantibus, quae simul no¬ tam inflammatoriam infringunt, sunt suscipiendae. Ast semper bene perpendendum est, an venaesectio evacuationibus alvinis praeeedere debeat; nam, si character inflammatorius magis urget, tune liic pri- mo est debellandus, venaesectioque alviductioni- bus praemittenda. Porro,si saburra m ventriculo ho- spitat, et emetieum absolute postulatur, nisi prae- missa venaesectione, non est exbibendum, quia congestiones periculosissimae ad pulmones, ence- phalon , immo pneumonorrhagiae, partiumque alia¬ rum ominosae haemorrhagiae, aut ipsa apop!exia, insequi possunt. Non nulli medici alviductionibus non praemittunt venaesecliones, timentes absorbtio- nem fomitis gastrici in secundas vias inde adaugeri: ast si inflammatio non valde urget, alviductionec venaesectionis vices supplent, urgente vero legitima pneumomtide cum synocba juncta, venaesectio quantocius erit suscipienda. Adtendendum porro est ad indolem saburrae, et quidem, si haec est biliosa, dantur purgantia antiphlogistica antibiliosa , uti pul- pa tamarindorum, prunorum, oxymeI simplex, cre- inor tartari, sal amarus , sal mirabilis Glauberi, ar- canum duplicatum , roob sambuci, roob prunorum cum decoctis mucilaginosis, emollientibus. Si vero saburra est verminosa, quae , svmptomatice irritan- do intestina, febrim verminosam cum pneumonitb de causat, vermes, quamdiu inflammatio adest,nun- quam anthelminthicis adgrediendi, sed semper mu- cilaginosis, oleosis, leniter salitis, nec non et calo- mele, turbae compescendae. Si saburra acidae irido- lis esset, exhibentur absorbentia, alcalina, quae cum saburra acida copulata, sales medios antiplilo- gisti os dant. Quodsi nota gastrica abstersa, rema- neat adhuc pneumonitis simplex , tune liaec, uti su- pra dictum est, traetanda -venit. Si vero in pneumomlide secundario modo, cha- raeter nervosus evolvitur, tune gravis pneumonitis concordanlibus simul aegri constitulione et genio epidemico, non excludit venaesectionem. Voluerunt quidem Incitabilistae venaesectionem in his inllam- mationibus damnare, quia putarunt debilitatem aequabiliter esse diffusam peromnia organa; sed ra- tio dictat; vas humoribus extensum non posse se contrahere, neque remediis ore assumptis stimulan- tibus ; nam, ntut tališ stimulus pulmones contingat, ibi jam infaretus est, hinc liaec vaša deplcri debelit. Observationes celebr. virorum, Svdenhami, Raglivii, Stollii etc., qui parcas instituerunt venaesectiones idem probant; debent autem liae venaesectiones par- cae in usum vocari, ut vaša collabanlur; satius enim est, ut jam celebr. Roerliavius dixit, aegrum lan- guere, quam suffocaiione perire. Hinc si tališ pneu¬ monitis nervosa urget,tres vel quatuor sanguinis un- eiae mittantur, sub ipsa vcnaesectione vero explo- rentur pulsus, an delabantur aut potius erigantur vi- res circulatoriae ? Dixit lias parvas venaesectiones ccleber. Stoli e.vploratorias, quae nunquam oppri- 51 munt aegrum, palmo tamen differentiam semit, congestlo imminuitur, et vaša acUjuirunt moram se a congestione liberandi. Post has statim adplicantur ad sternum, vel intra humeros , vel ad suras , scopo revellente, vesicantia, et exhibeanlur, praeter alia slimulantia in febri nervosa laudata, lalia, quae peculiarius in pulmones agunt , uti camphora in emulsione, polygala senega, flores arnicae, ben- zoes, anisum, foeniculnm , enula, spiritus salis am- moniaci aquosus ct anisatus, sal volatde cornu cer- vi, subemetica et altcrantia, antimomaba, sulfur auratum antimonii, kermes minerale cum camphora vel rnoscho, squilla, caules dulcamarae, gumni i am- moniacum, assa foetida. Ilaec adhuc, per clysteres irritanlcs, synapismos ad suras, pediluvia, sullul- ciantur. 8i fcbris concomitans in characterem putridum inclinat, ant ille jam evolutus est, quod, ex sympto- matibus sub dccursu anomalo descriptis, cognoscitur, tune cura antiphlogistica subito derelinqucnda et omnia quae in febribus pulridis lan da n tur, cum pe- culiari pulmonum inflammatorum respectu, tenlan- da sunt. Vaporum emollientium locum, nune vapores herbarum aromaticarum, menthae, hvssopi, cha- niomillae etc. supplent. Levamen magnjum adfert in- spiratio aeris, vapbribus acidorum mineralium, im- praegnati. In casibus gravissimis, sub magna virium dejectionc , pulmonumque irrilabilitate multum im- jninuta , inhalationes aceti aromatici, liquoris anod. miner. Hoffmanni, aetherum , et oleorum aethereo- rum, spiritus salis ammoniaci oleosi etc. adhibean- 58 tur. — 'Vide Cl. Prof. J. Raimann spec. Path. und Therap. i. B. Seite 573 - 374. CURA POSTHUMORUM PNEUMONITIDfS. Si pneumonitis, ob nimiam inflammationis loca- lis vehementiam, vel propler morbi negIectionem,quod saepius contingere solet, in suppurationem abiverit; tune cura antiphlogistica generosior in genere Iocum amplius non habet, nisi character inflammatorius multum adhuc praevaleat, ant ob diversas potentias nocenles de novo increscat, quo in času et venae- sectionis repetitio indicata est. Nostri officii estnunc, ut suppuratio promoveatur, abscessusque formatus quantocius ad maturationem perducatur. Neglectione venaesectionum necessariarum, suppuratio matura- tioque vomicae aeque praepediri potest, quam san- guinis missione, si nullae adsunt indicaliones. Ma- turato al)scessu pus via brevissima, si fieri potest, per aspetam arteriam osque est evacuandum, ulcus mundandum et consolidandum; vel, si hoc non li- cet, instituta operalione chirurgica puri exitus pro- curandus. Suppurationem praecipue promovent: dobita mo- deratio, sed tamen non plenaria febris suppressio, vapores emollientes, cibi potusque tales, blandi, an- tiphlogistici, nutrienles, qui virium statui febrique concomitanti adeommodari debent, quales sunt; se¬ rum lactis cum melle, decocta specierum peetora- Iium cum melle, aqua selterana cum lacte, vel mel¬ le , lac ebutyratus, grana sago, oryza, panatellae c v diversis cerealibus paratae, ova sorbilia, fructus 50 maturi, reccntes, cocti, olera facilc digestiliilia, l ac humanum, asininum, caprinum, vaccinum. Prod- est porro corporis motus moderatus. Sub virium ma- juri dejectione, inflammationeque absente, etiam car- nes tenerae , pullorum, vitulinae, in usum vocari possunt. Quamprimum vero vomiea formata matu- rationem adepta est, illius ruptura evacualioque ad bronchiorum cava cito est promovenda, ne major pulmonis consumtio succedat. Gonferunt buc vapo- res emollientes , mucdaginosi, sub mmori lrntahi. litate vapores magis irritantes, ex aceto, vino etc. quibus simul potus .copiosi emollientes, mucilaginosi interpolantur. Nori nulli etiam diversos motus acli- vos et passivos, ad vomicae rupturam accelerandam, suadent, uti; veclionem in rheda, equitationem etc. tussim, risum , clamorem, slernutationem, naviga- tiones et itinera per mare, cantum, diversasque alias pulmonum exercitationes et concussiones, immo emeticorumusum. Sedliaecultima omniasunt incerta, immo usus emeticorum valde periculosus , quia subitanea puris in asperam arteriam disruptio aegrum suffocare potest, vel si abscessus tali modo est situs, ut in broncbia pus evacuare nequeat, ple- rumque, si non in feliciori rariorique času exleriora petit, lethali cum eventu in thoracis cavum dilabi- tur. Difficile est etiam scitu, an abscessus perfecte malurus sit? nec tempus aptum determinari potest, quando ejus ruptura promovenda. Nec locus cum aliqua cerlitudine adsignari, ubi vomiea residet, nec scimus cujus amplitudinis sit? an una aut plu- res vomicae lateant? nec ruptura semper tali modo 60 procurari ct moderari potest, ut non aeger omni momento maximo in suffocationis periculo versare- tur. Sors talium aegrorum plerumque est miscra et deploranda, quia in paucissimis omnes faventes cir- cumstantiae tam feliciter confluant, ut exitus fauslus cxoptatusque succedat. Hic co solum in času est spe- randus, quando pus per os evacuatur, si ruptura vomicae in pulmonibus non est tam ampla, ut ni- mia puris quantitas repenline in tracheam evacue- tur, sed e contra pus tantum exonficio minimo suc-- cessive prosilit, si una tantum vomica adfuit, si aegri vires et aetas simul vigent, si pus adhuc bonae est indolis et si cum successive imminuta puris ejec- tione , etiam febris, tussis et omnes thoracis adfec- tiones, ex integro evanescunt. Ulceris consolidatio naturae est opus, medicus tantum indirecto modo contribuere potest, in quantum nempe omnia amo- vet, quae ulceris consolidationem praepedire novam- que inflammationem producere possent. Commen- dantur lune omnia, quae jam supra, qua puris ejectionem promoventia , enumeravi. Febri penitus evanita, aqua calcis cum lacte , lichen islandicum, poIygala amara, chma , mucilaginosis juncta, opti- ma sunt remedia vulneraria. Nocent vero omnia bal- samica, sic dieta evpectorantia, resinosa etc., quae omnia nimis irritando, inflamrtiationem pristinam revocant, et tussim de novo exasperant. Plerisque tamen m casibus ejeeto pure, ulcus in pulmonibus remanet, eorumque substantiamulterius destruit, i n humorum massam absorbetur, pbthi- simque pulmonalem ulcerosam, heu! hucusque non Gl sanabilem producit.— Experientia etiam docuit, quod abscessus in pulmonibus latentes, etiam ab extus felici cum successu aperiri possint, qua ex causa haec operatio nunquam est negligenda, ubi possi- bilis est, quia saepe unicum est auxilium,quo aeger a suffocatione morteque tueri potest. Celeberrimi viri Bell et Richter Kanc operationem optimo cum suc¬ cessu instituerunt. Libenter fateor, quod tales opera- tiones, solummodo viri suscipere possunt, quibus et ammus et ingenium et dexterilas sunt tales, quam supra nominatis. Methodus, qua hae operationes sunt instituendae egregie invenitur descripta in Gl. Bell Chirurgia Tomo V. — Vomica rupta, si pus inter pulmones et pleuram colligitur, empyema constituit. Hoc in času van Svvieten, Hufeland et alii para- centhesim quantocius instituendam esse suadent, ul ita pus emittatur, injectionibus emollientibus blan- dissimis eluatur. Evacuato pure, medicaminibus mu- cilaginosis vicluque blando, nutrientissimo, miseri si possibile est conservandi sunt. In casibus rarissimis etiam pus partes thoracis ex- ternas petit. Formatur nempe abscessus externe ad costas, vel ad cartilaginem ensiformem, qui emolliri et in necessitatis času aperiri debet. His in casibus eventus plerumque est faustus. Saepe fistula conti- nuo remanet, quae etiam cariena costarum produ- cere potest. Quam primum in aliqua regione externa locus observatur, qui sine dolore nullum adtactum perfert, tumet, rubet, magis calet, stalim cataplas- matibus emollientibus, inunctionibus, balneis elc. pus 02 ad liane partem allici, absčessusque formati matu- ratio ct ruptura quantocius promoveri debent. Si tubercula, concretiones morbosae et pseudo- membranae pneumonitidem insequuntur, tune ex apparatu medicameatorum solventium, illa sunt scligenda, quae casui individuali, aegri majori mino- rive irrilabiiitati magis sunt convenientia, ita qui- deni, ut mox leniora, mox forUora in usum vocen- lur. Huc speclant, radix taraxaci, cichorei, gra- minis, saponariae, eorumque extracta, sapo vene- tus, succi herbarum recentium expressi cum sero lactis aut jusculo adsumli, spongia marina, antimo- nialia et mercurialia, praecipuc autem usus aquarum soteriarum acidularum, selteranarum, ])alnea tepi- da, inunetiones, fomentationes emollientes, oleo- sae etc. Commendantur porro exercitia corporis mode- l-ata, labores non nimis fatigantes in aere rurali, pu¬ ro , quoad temperaturam moderato; motus passivi, vcctio in rheda, navigatio, equitatio. Plerumque ta- men ltaec omnia incassum tentantur, mprimis,si plura talia tubercula in pulmone adsunt, magnaque pars substantiae pulmonalis in tumorem scirrhifor- mem abiverat. Ast tales indurationes per longumsae- pe tempus, sine magnis aegri molestiis perferuntur, illeque non nunquam provectam aetatem atiingere potest, si omnia evitentur, quae liorum tuberculo- rum inflammationem , suppurationemque producere possent. Qua ex causa, regimen vitac moderatissimum propbilaxisque cautissima in his aegris requiruntur. Si hydrothorax pneumonitidem insequitur, tune pro casus diversitate, purganlia, diaplioretica, eme- 05 lica, diuretica, indicantur, sed raro opiatom effec- tum praestant. Purgantia minime hic prosunt, imo eo plus hic nocere possunt, quo major atonia et de- bilitas, huic morbo vulgares , adsunt. Diaphorelica etiam raro in aegri levamen adhibentur; emetica prae his praerogativam haberent, sed ob suffocatio- nis periculum summa cum caulela adhibeaniur. His omnibus diuretica, praecipue sedantibus, antispasmo- dicis juncta, sunt praeferenda, quia sallem aegri cruciatus mitigant, si etiam malum sanare non Va¬ lent. Inter bos excellit digitalis purpurea , praecipue cum opio, cum quihus et hydrargyrum muriaticum mite conjungi potest. Rono cum effeclu etiam squilla cum polygaIa senega, hermes minerale, sulfur au- ratum antimonii, exhibita fuerunt. Commendantue porro qua remedia paliativa, cicuta, belladonna, ipecacuanha in refracla dosi, cum quibus tamen sem- per usus diureticorum est combinandus. Externe Iau- dantur variae irrilationes cutaneae, fonticuli, adpli- catio corticis me/.erei, setacea, synapismi r vesican- tia, scarificationes, balnea cum cineribus et farina seminum sinapis. Curam radicalem tamen, sola pa- racentbesis pectoris sistil, si sat mature et viribus aegri adhuc vigentibus institualur. Superest adhuc aliqua verba de pneumonitide di- cendi, quando metastasibus terminatur. Abscessus qui in variis externis corporis regionibus ad partes- que ignobiles exoriuntur, uli ad aures, crur a etc. cataplasmatibus emollientibus , inunctionibus , fo- mentis, immo, si necesse fuerit, et irritantibus, ru- befacienlibus, ad maturationem sunt perducendi, 64 aperiendi ct tam diu non consolidandi, quousque aliquid puris adhuc contineant, et omnis tumor non resolutus sit. Non nunquam tamen puris effluxus tam largus est, ut vires in dies magis magisque de- jiciantur, corpusque tabescit. IIoc in času puris pro- fluvium est moderandum, viresque remediis robo- rantibus similique diaefa multum nutrientc sunt erigendae. Si autem depositio ad partes nobiles, he* par, lienem, cerebrum, fieri minatur, haec quantoc.ius remediis repercutientibus, praecipue fomentis frigidis, derivantibus, imprimis purgantibus praecavenda est. Si metastasis ad hepar facta est, quod,ex oppressio- ne et dolore hypochondrii dextri, ex uriilis subcro- ceis, ex albuginea flavescente , ex cmis colore , et excretionis alvmae conditione, et ex omnium šymp- tomatum pneumonitidem mdicantkim, sine crisi prae- gressa, disparentia, febri tamen perslante, desummi potest; hoc in času omnimodo lentandum est, ut nullus abscessus in kepate exorietur, sed potius fo- mes morbosus, si fieri potest, per excretionem alvi- nam vel alias vias e corpore eliminandus. In quem scopum, praecipue remedia emollientia, leniter sol- ventia, eccoprotica, clysteres emollientes, similes inunctiones, fomentationes totius abdominis etc. con- tribuunt. Sed plerisque in casibus tales metaslases ad partes internas, sive ad cerebrum, hepar, lienem, ant aliud viscus fiant, prms aegrum trucidant, quam arti ant salubri naturae, aliquid ad ejus conservalio- ncm suscipiendi, concessum sit. F I N I S. auctores thera pe utici , quorum o ]> s er vati o n e s sequutus sum. J. B. Bdbsebii de Kanij.feld Institutiones medico - praclicae. Vol. 4. Parte prima. pag. 126 - 1 Q 4 . J. F. Frank dc cui'andis hominum raorbis epitomc. Lib.H. pag. 125-171. Valent, hob, ab IIildehbband praelectiones publicae. Ejusdeh ratio mcdcndi- P. I. pag. 36-42. Fbied. Hoffmanih med. rat. syst. T. IV. Sect. II. pag. 425-448. Cilk. W. Hdfbland Systcm der praet. Heilkunde. 2.13. 2.Ablh. pag. 103 - 12 3. Job. Kep. Kaimann Handbuch der spec. med. Pathologie und Tlierapie. I.Band. Seite 359 • 383 . Avb. Gott. Richter speciellc Tlierapie. I. Band. S. 284 - 327 . Fb. Boissieb de Sadvage Nosologia methodica. Tom I. pag. 495 - 500. M. Stoll ratio medendi. Vol. I. pag. 3-27. Ejcsdebl Aphorismi de cognoscendis et curandis febribus. Aph. 137-192. Gebabdi L. B. van Swieten Comment. Tom. V. pag. 487 - 633 . Sam. Goti. Vogel. Handbuch der praet. Arzneyvvissenschaft. 4. TJteil. Seite 194 - 256. AUCTORES MOKOGRAFHI. Aemilids Disscrt. de plcurit. in peripn. degener. Hard. 1679 . Aihman Diss. aeger plcuropcripneumonia laborans. Basil. 1687. Babonivs de plcuropcripneumonia. 4. ForoJ. 1638. Babtuolincs (Casp.) Diss. dc pleuritide ct peripneumonia. Ham. 1700. Baueb Diss. de pleuroperipncumonia. Ingolst. 1774. Benedictvs (Jul. Caesah) TuCelaris columna, qna statuitur, pleuritidem fieri dum una pulmonis ala alfici- tur. Romac , 1634. Boubgaiid (Mich.) Diss. depleuropneumonilide. Argent. 1754 . Buchivald Disscrt. de pleurit. et peripneum. Hafuiae, 1700 . Cofpei. De Pneumonia typhode. F, GG Coschvvitz Dissert. do plcuritide ct peripneum. Ilalac, 1725. Ejiisdesi Diss. de morbillis cum purpura alba et peripneu- monia complicatis. Halae , 1722 . EauSDEm Diss. dc pleuritidis verae et pcripneumoniae dif- ferentiis. Halae, i 724 . Hoffmakš (Frid.) Diss.de pleuritide et peripneumonia. Ha¬ lae , 1699. lions Deber die Pneumonie. Kretssig de Peripneumonia nervosa. Muster (F.) Dissert. de peripneumonia. Halae, 1735 . Mater Diss. de inflammatione latente generatim , in specie de pleuritide et peripneumonia. Francof. 1785. Mcsgravf. von der Entziindung des Brustfclls und der Lun- gen in Sammlung auserles. Abh. praet. Acrzte S.B. S. 639. Ohtlor Dissert. de pleuritide et peripneumonia. Lips. l6o6. Saalmakh (F.) Descriptio pleurit. peripneum. Monast. 1789 - Sachtleben (D. W.) iiber die Natur und Ilcilung der Brust- entziindungen. Gotting. 1790. ScHimnTMApns Gescbicbte einer epidem.Iumgenentzundung, in Hufelands Journal der pract.Heilhunde.III.i5J 3.Sl. Schrodf.r ct Eli.krt Diss. de plcuritide partit. In Scliriideri opuse. med. Vol. I. N. 3. Strack nova theoria pleurit. Mogunt. 1786 . Tatinghof Dissert. de pleurit. ct peripn.Lugd.Batav.l659. Triliers (D. W.) Abbandlnng vom Seitensticb, von J. C. G. Ackermann. Leipzig, 1786 . Vkrra de pleuritide. Victor Dissertat. de plcuroperipneumonia. \Vittenb. 1662. VnniARies de signis diagnosticis et prognosticis pleurit. et peripneum. Giessae , 1786 . Voistr Dissert. ovperim. de plcuroperipneumonia epidem. cum polypo cordis. Basil. 1639. Waarmabw Dissert. de pleurit. et peripn. Lugd. Batav. 1703 . AVabrurg medicin. Beobacht. No. 18 (peripneum. putrida.) AVkkdt Diss, sistens observ.de pleurit. ct peripn. Goti. 1762. WoLt Dissertatio de pleuritide. Hclmst. 1654 . Zeidlkr Dissertatio de peripneumonia. Lipsiae , 1631. T H E S E S DEFENDENDAE. I. Contagiosi morbi ab epidemicis., sunimo rigore sunt dislinguendi. II. Febres intermittentes ^ continuis criticis febribus prototypum fere impertiunt. lil. Hcrnia sacci Iacrymalis, ab bydrope sacci lacry- malis , exacte est distinguenda. IV. Causa proxirna morbi scropliulosi consistit in atonia ^ et debilitate systcmatis lymphatici. v. Sanguis primus vitae fons. VI. Annuarum epidemiarum merilo primam basim constituunt, febris inflammatoria hiemalis, biliosa aestiva, intermiitens verna ac autum- nalis. VII. Nulla valet in medicina auctoritas. VIII. Ariimalium et vcgetabilium vita cognosci nonpot- est , nisi in suo cum natura universa nexu. IX. Ex vita pulredo et cx pulredine vila prodit. E 2 X. Infantes peripneumonia laborantes, plures raori- untur quam evadunt. XI. Nocet immodicus — sed maxime nocet praema- turus veneris usus. XII. Epidemiae annuae sunt stabiles. XIII. Hjdropcm calidum pblebotomia sanat. XIV. Quartanae definita bora exacte recurrcntes, pa- roxismo tamen breviore, sunt quam inaxi~ mae diuturnae et rebellcs. XV. Phthisis hcreditaria omnium pessima. XVI. Subitanea retrocessio morbillorum. cum delirio, ferme lethalis. XVII. Convulsioni febrem advenire pracsiat, quam convulsionem febri. XVIII. Aquae minerales arte imitatae, nuncjuam natura- libus aequiparari possunt. XIX. Valida apoplexia nullo modo sanatur, leviš vero nori facilc. XX. Encepbalilis a pneumonitide letbalis. XXI. Abolltio caloris naturalis } imo et turgoris vitalis, fallibile verae mortis signum praesentat.