LJUBLJANSKI ŠKOFIJSKI LIST St. IX Vsebina: 02. Constitutio apostolica de promulgatione legum et evul-gatione actorum sanctae sedis. — 93. De Binatione Missae. - 94. Additiones et variationes in Breviario et Missali Romano. — 95. Novae Lectiones historicae in festo S. Bonaventurae. — 96. Vaiianda et addenda in Proprio Sanctorum Breviarii Romani. — 97. Decretum de typica editione Vaticana Gradualis Romani. — 98. Decretum seu litterae ad Archiepiscopos, Episcopos aliosque Ordinarios de editione typica vaticana Gradualis Romani. — 99. Različne opazke. — 100. Slovstvo. — 101. Konkurzni razpis. — 102. Škofijska kronika. 92. Constitutio apostolica de promulgatione legum et evulgatior.e actorum sanctae sedis Pius Episcopus servus se* o um dei ad perpetuam rei memoriam. Promulgandi pontificias Constitutiones ac leges non idem semper decursu temporis in Ecclesia catholica fuit modus; a pluribus tamen saeculis consuetudo invaluit, ut earum exemplaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis affixa locis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranensis Basilicae valvas. Quae autem Romae, tamquam in christianae reipublicae centro et communi patria fidelium, promulgarentur, ea ubique gentium promulgata censebantur, vimque legis plenissimam obtinebant. Verum, quum promulgandae legis ratio et modus a legislatoris voluntate pendeat, cui integrum est constitutas innovare ac moderari formas aliasque pro temporum ac locorum opportunitate sufficere ; idcirco factum est, ut, vel anteactis temporibus, non omnes Apostolicae Sedis leges ac Constitutiones, memo-rataforma, hoc est consuetis Urbis affixae locis promulgarentur. Recentius, sacrarum praesertim Congregationum operä, quibus Romani Pontifices, ad leges, iain latas declarandas aut ad novas constituendas, utebantur, id fere in consuetudinem venit, ut acta Sanctae Sedis eiusque decreta, in Officio a secretis a quo edita essent legitima auctoritate vulgata, hoc ipso promulgata haberentur. Publici sic iuris effecta, dubitari quidem nequit, quin acta ipsa rata firmaque essent, tum quod plerumque munita clausulis, contrariis quibusvis derogantibus, tum quod id genus promulgatio esset vel expresse vel tacite approbata a Pontifice Maximo. Huic tamen promulgandi rationi etsi plena vis esset, solemnitas illa deerat, quam par est supremae auctoritatis actis accedere. Eä de causa complures Episcopi, non modo a Nobis, sed a Nostris etiam Decessoribus, quum saepe alias, tum novissime in postulatis circa lus canonicum in codicem redigendum, flagitarunt, ut a suprema Ecclesiae auctoritate Commentarium proponeretur, in quo novae promulgarentur ecclesiasticae leges et Apostolicae Sedis acta vulgarentur. Re igitur mature perpensa, adhibitisque in consilium aliquod S. R. E. Cardinalibus, Antistitum, quos diximus, excipienda vota rati, auctoritate Nostra Apostolica, harum Litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno MDCCC1X, Commeritarium officiale de Apostolicae Sedis actis edatur Vaticanis typis. Volumus autem Constitutiones pontificias, leges, decreta, aliaque tum Romanorum Pontificum tum sacrarum Congregationum et Officiorum scita, in eo Commentario de mandato Praelati a secretis, aut maioris administri eius Congregationis vel Officii, a quo illa dimanent, inserta et in vulgus edita, hac una, eäque unica, ratione legitime promulgata haberi, quoties promulgatione sit opus, nec aliter fuerit a Sancta Sede provisum. Volumus praeterea in idem Commentarium cetera Sanctae Sedis acta referri, quae ad communem cognitionem videantur utilia, quantum certe ipsorum natura sinat; eique rei perficiendae sacrarum Congregationum, Tribunalium et aliorum Officiorum moderatores opportune consulere Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Litteras Nostras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus. A. Card. Di Pietro, Datarius. R. Card. Merry de! Val, a Secretis Status. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo octavo, 111 Ka-lendas Octobres, Pontificatus Nostri sexto. Visa De Curia 1. De Aqvila e Vicecomitibus Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium. V. Cvgnonius. 93. De Binatione Missae. S. Congregationis Concilii resolutio data die 23. Novembris 1907. Gravis quaestio de missae iteratione, quae iam anteactis temporibus non semel agitata fuit, hodie praesertim, ob peculiaria rerum ac temporum adiuncta, in praxi maiores ac frequentiores praesefert difficultates. Quocirca factum est, ut nonnulli locorum Ordinarii ex dissitis etiam regionibus, ancipites existentes in concedenda vel deneganda missae binatione, recursum habuerunt ad hanc S. C pro oportunis instructionibus; alii e contra instantias porrexerunt pro ite rando sacro nedum in casu verae fidelium necessitatis sed simplicis etiam utilitatis seu commoditatis. Quin imo, quum disciplina circa missae iterationem hucusque vigens plus aequo liberam fortasse relinqueret interpretationem, non raro even t, ut contraria praxis circa binationem induceretur inter dioeceses etiam finitimas. Hinc praesertim ex nimis lata legis interpretatione alicubi graves exorti sunt abusus et populi scandalum. Hisce igitur perpensis, quum non sat sufficiens visum sit in casu recurrere ad medium ordinarium privatae responsionis, vel concessionis aut denegatio-nis gratiae, res ex professo in plenaria Congregatione iudicio EE PP. proposita fuit, qui pro ea qua pollent experientia ac scientia, iudicarent an et quas regulas practicas in re decernere oporteat, ut tandem aliquando obtineatur ubique optata conformitas in sacri binatione. Hoc super tanti momenti negotio, uti consultor scripsit R. P. Pius a Langonio ea qua a cunctis nota est peritia ac doctrina. Votum praeclari consultoris ob spatii deficiendam omittere cogimur, quare tantum conclusiones ad maiorem inteligentiam rescripti S. C. huc referimus. En ergo conclusiones, quas praelatus Ca-nonista sapientissimo EE. PP. iudicio submisit: 1. Abusus in iteratione Sacrorum, disciplinae vigenti nequaquam imputandi videntur, utpote quae, sapienti circumspectione, tum nimiam rigiditatem tum faciliorem laxitatem perbelle devitet; et ideo non est locus quibuslibet circa disciplinam vigentem restrictionibus aut ampliationibus proprie dictis, sive quoad causas, sive quoad conditiones praestabilitas. 2. Potissima abusuum causa desumenda videtur partim ex benigniori condescensione Ordinariorum erga Parochos, partimque, et praecipue, ex ipsorum Parochorum importunis instantiis, in quibus vera necessitas allegatur, ubi vix ac ne vix quidem mera co-moditas agnosci potest. 3 Hinc Ordinarios, per hanc S. Congregationem admoneri praestat, ne deinceps licentiam iterandi concedant, nisi prius, praehabitis informationibus omni exceptione maioribus, de causa vero sufficienti, praesertim de sacerdotum in loco penuria, satis constet, exclusa semper et absolute licentia pro cuiuslibet familiae privatae commoditate. 4. Item admonendos esse ne supplices libellos Parochorum ad S. Sedem in casibus dubiis porrectos, commendent, nisi de veritate expositorum pariter constet. 5. Episcopis facultas impertiatur, qua nomine S. Sedis, deficientibus aliis sacerdotibus, clericos eiusdem loci animarum curae non addictos compellere possint, etiam poenis interminatis servatis de coetero servandis, ut diebus de praecepto, missam in Ecclesiis quarum populo pateat aditus celebrent. 6. Opportunum foret explicite declarare quod, stante necessitate comprobata, nihil obstat quominus sacra sive in altera sive in eadem ecclesia, remoto tamen, si quod timeatur, simplicium scandalo, iterari possint et valeant. 7. Item declarari nulli sacerdoti licere missam iterare, vel in ipsis casibus urgentibus, si tempus suppetat ad Ordinarium recurrendi. 8. Item poenas praestatuere ipso facto incurrendas contra sacerdotes, qui bis in die missam illegitime celebrare praesumpserint, aut qui subreptitiis aut ob-reptitiis precibus ab Ordinario licentiam obtinere per-tentarint. 9. Item exoptandum videtur quod in posterum uni tantum S. C. Concili (firmis remanentibus S. C. de Propaganda Fide iuribus) rescripta cuncta pro sacris iterandis commitantur expedienda. Emmi Patres, quaestione sedulo matureque perpensa, cunctis consideratis rescripserunt: „Quoad((quaestionem"generalem fiant literae circulares iuxta mentem, et quoad quaestiones particulares iuxta votum consultoris.“ 94. Additiones et variationes in Breviario et Missali Romano. Addenda et varianda in duabus tabellis excerptis e rubricis generalibus Breviarii. Duplicia secundae classis, in quibus de simplicibus fit commemoratio tantum in Laudibus; de aliis uti in Rubricis. Circumcisio Domini. Festum Septem Dolorum B. M. V. (Feria VI post Dom. Passionis). Commemoratio B. M. V. de Monte Carmelo. Purificatio B. M. V. Visitatio B. M. V. Nativitas B. M. V. Festum Septem Dolorum B. M. V. (Dom. 111. Sept.). Solemnitas SSmi Rosarii B. M. V. Duplicia maiora per annum, quae aliis duplicibus minoribus praeferuntur. Transfiguratio Domini. Festum Septem Dolorum B. M. V. (Feria VI post Dom. Passionis) Commemoratio B. M. V. de Monte Carmelo. Varianda in catalogo Festorum quae uti primaria secundaria etc. Festa secundaria. § II. Duplicia secundae classis. Festum SSmi Nominis Iesu. Festum Septem Dolorum B. M. V. (Dom III Sept.). Selemnitas SSmi Rosarii B. M. V. § III. Duplicia maiora. Exaltatio S. Crucis. Rubrica reformanda in Breviario et Missali Romano. Dominica III Septembris. Deleatur integra Rubrica: „Impedita .. . post Dom. III Septembris“. Eius loco substituatur sequens: Hac Dominica si occurat festum nobilius, tamquam in sede propria celelebretur B. V. M. Perdolentis prima sequenti die, non impedita a festo nobiliori, ac translato Duplici maiori, vel Doctoris Ecclesiae; de Duplici vero minori vel semiduplici occur-rente fiat tantum commemoratio iuxla Rubricas“. Rubrica reformandalin Breviario. Dominica infra Octavam Nativitatis B. M. V.: „Si haec Dominica immediate sequatur festum Nativitatis, Vesperae dicuntur integrae de ipsa Nativitate sine commemoratione SSmi Nominis Mariae. Si hac Dominica occurat festum nobilius, eo anno festum SSmi Nominis celebretur die duodecima Septembris, tamquam in sede propria, uti notatur in Martyrologio. Sicubi vero die duodecima occurrat festum nobilius, Oficium SSmi Nominis’Mariae transferatur in primam diem liberam iuxta Rubricas“. SSmus Dominus Noster Pius PP. X, referente in-frascripto Cardinalij Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, suprascriptas additiones et variationes inserendas Breviario et Missali Romano benigne approbare dignatus est. Die 8 Iulii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. 95. Novae Lectiones historicae in festo S. Bonaventurae. Die XIV Iulii. 5. Bonaventurae Episc. et Eccl. Doct. Duplex. Omnia de Communi Conf. Pont, praeter sequ. In Utrisque Vesperis. Ad Magnificat. Ant O Doctor...........Beate Bonaventura. Oratio. Deus, qui populo tuo. In I. Nocturno. Lect. Sapientiam de Communi Doct. In II. Nocturno. Lectio IV. Bonaventura, Balneoregii in Etruria natus, a lethali morbo adhuc puer, beati Francisci pre- 16* cibus, cuius religioni, si convaluisset, voto matris dicatus fuerat, evasit incoiumis. Itaque adolescens, Fratrum Minorum institutum amplecti voluit, in quo ad eam doctrinae praestantiam Alexandro de Ales magistro pervenit, ut septimo post anno Parisiis magisterii lauream adeptus, libros Sententiarum publice summa cum laude sit interpretatus, quos etiam praeclaris postea commentariis illustravit. Nec scientiae solum eruditione, sed, et morum integritate, vitaeque innocentia, humilitate, mansuetudine, terrenarum rerum contemptu et coelestium desiderio mirifice excelluit: dignus plane, qui tamquam perfectionis exemplar haberetur, et a beato Thoma Aquinate, cui summa caritate coniunctus erat, sanctus appellaretur. Is enim, cum sancti Fran-cisci vitam illum scribentem comperisset: Sinamiis, ait, sanctum, pro sancto laborare. Lectio V. Divini amoris flamma succensus, erga Christi Domini passionem, quam iugiter meditabatur, ac Deiparam Virginem, cui se totum devoverat, singulari ferebatur pietatis affectu: quem in aliis etiam verbo et exem, lo excitare, scriptisque opusculis augere summopere studuit. Hinc illa morum suavitas, gratia sermonis, et caritas in omnes effusa, qua singulorum animos sibi arctssime devinciebat. Quamobrem vix quinque et triginta annos natus, Romae summo omnium consensu Generalis Ordinis Minister electus est: sus-ceptumque munus per duodeviginti annos admirabili prudentia gessit ac laude sanctitatis. Plura constituit regulari disciplinae et amplificando Ordini utilia: quem una cum aliis Ordinibus mendicantibus adversus ob-tnctatorum calumnias feliciter propugnavit. Lectio VI. Ad Lugdunense Concilium a beato G egorio Decimo accersitus, et Cardinalis Episcopus Albanensis creatus, arduis Concilii rebus egregiam navavit operam: qua et schismatis dissidia composita sunt, et eccesiastica dogmata vindicata. Quibus in laboribus, anno aetatis suae quinquagesimo tertio, salutis vero millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, summo omnium moerore decessit, ab universo Concilio, ipso praesente Romano Pontifice, funere honestatus. Eum Xystus quartus plurimis maximisque' clarum miraculis in Sanctorum numerum retulit. Multa scripsit, in quibus summam eruditionem cum pietatis ardore coniungens, lectorem docendo movet; quare a Xysto quinto Doctoris Seraphici nomine merito est insignitus. In 111. Nocturno. Homilia in Evang. Vos estis sal terrae, de Communi Doct. 3° loco. URBIS et ORBIS Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X., libenter deferens supplicibus votis plurium Sacrorum Antistitum, praeeunte Emo Dno Cardinali Antonio Agliardi Episcopo Albanensi, a Rmo P. Magistro Generali Ordinis Minorum Conventualium humillime depromptis, suprascriptas Lectiones secundi Nocturni, quibus Franciscales Familiae iamdudum utuntur in festo S. Bonaventurae Cardinalis Episcopi Albanensis, Lectionibus historicis substituendas mandavit, quae nimium ieiunae modo habentur de ipso Seraphico Doc-tore in Breviario Romano. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 22 Iulii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep Laodicen., Secretarius. 96. Varianda et addenda in Proprio Sanctorum Breviarii Romani. Sacra Rituum Congregatio statutis haec varianda et addenda in Proprio Sanctorum Breviarii Romani, diebus 11 et 12 Februarii, iuxta decretum Urbis et Orbis. Die 11 Februarii. Apparitionis B. M. V. Immaculatae. — Duplex maius. Ponatur Officium uti eadem die in Appendice pro aliquibus locis huc usque, addendo ad calcem VI Lectionis: „Tandem Pius decimus Pontifex Maximus, pro sua erga Deiparam pietate, ac plurimorum votis annuens Sacrorum Antistitum, idem festum ad Ecclesiam universam extendit“ iuxta decretum diei 13 Novembris 1907; et in II VesperisJpost'Ant ad Magnificat Hodie Oloriosa . . . gaudio exsultant (Alleluja), addatur: „Et fit Comm. sequ., et Feriae in Quadrag.“ Die 12 Februarii. SS. Septem Fundatorum Ord. Serv. B. M. V., Conf. — Dupl. Omnia de Communi Conf. non Pont., praeter seqq. ln I Vesperis. Quoties hae dicendae sint, sumantur Antiphonae et Capit, de Laudibus; Hymnus vero e 11 Vesp. jj. Hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. I£. Semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. Oratio. Domine Iesu Christe, qui ad recolendam memoriam . . . per extensum. Ad Matutinum. Invitatorium Regem Confessorum .,. Ps. Venite exultemus. Hymnus Bella dum late furerent, et urbes . . . (qui modo habetur ad Vesp.) per extensum. ln I Noct. Lect. de^Scriptura occurrente. In Quadrag. Laudemus viros gloriosos de Communi Conf. Pont. 2° loco. ln II. Nocturno, etc. ln III Noct. Homilia S. Hieronymi In Evang. Ecce nos reliquimus omnia de Communi Abbatum. In Quadragesima, IX Lectio de Homilia Feriae. Laudes. Capitulum, 1 Petr. 4 Carissimi: Communicantes . .. per extensum (quo modo habetur ad Matutinum). y. Sit memoria illorum in benedictione. I£. Et ossa eorum pullulent de loco suo. Ad Benedictus. Ant. Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. Oratio. Domine Iesu Christe. Et fit Comm. Feriae in Quadrag. In 11 Vesperis. Omnia ut in primis, praeter sequ. Hymnus Matris sub almae numine... per extensum (qui modo habetur ad Laudes). y. Ni viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. I£. Semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. Ad Magnificat Ant. Nomen eorum permanet in aeternum, permanens ad filios eorum, sanctorum virorum gloria. Et fit Comm., Feriae in^Quadrag. Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa^X supra-scriptas variationes ac notas rubricales, ab ii frascripto Cardinali Sacrorum Rituum Congregatione Praefecto relatas, approbavit, ac Proprio Sanctorum Breviarii Romani inseri iussit. Die 8 Aprilis 1908. S. Card Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. 97. Decretum de typica editione Vaticana Gradualis Romani. Hanc Vaticanam Gradualis Sacrosanctae Ecclesiae Romanae Editionem, Sacra Rituum Congregatio, attentis atque confirmatis Decretis suis, datis diebus 11. et 14. Augusti anni 1905, uti authenticam ac typicam declarat et decernit f'quippe quae pro Missis de Tempore et de Sanctis, necnon et pro Missarum Ordinario, Cantum [gregorianum exhibet, prout is fuit a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa X. feliciter restitutus, ipsiusque iussu et auctoritate diligenter ec rite revisus et recognitus. Ea quidem fuit totius operis norma, quam varia plane 4 instituerant et iniunxerant documenta Pontificia, et perspicue rursus ac plenius exponit et inculcat Commentarium de ratione editionis Vaticanae Cantus Romani, quod Graduali praemittitur. Haec autem Editio, ut in usum apud omnes ecclesias hic et nunc deveniat ita sancitum est, ut ceterae quaelibet Cantus Romani Editiones, ad tempus tantummodo iuxta Decreta praedicta toleratae, nullo iam in futurum iure gaudeant, quo typicae substitui possint. Quo vero forma Cantus aptius posset restitui, restitutae sunt etiam nonnullae hic illic quoad verba lectiones, quamvis ab hodierno textu Missalis alienae. Quarum restitutio, quum ab ipso Summo Pontifice, in audientia die 14. Martii anni 1906 Emmo Cardinali Pro-Praefecto huius Sacrae Congregationis indulta expresse fuerit approbata atque^ praescripta, in futuris Gradualis Editionibus omnino erit observanda. Iuxta tenorem quoque utriusque Decreti supra-scripti, ad eos]tantum editores seu typographos quibus id a Sede Apostolica conceditur,Ppertinet privilegium evulgandi eumdem Cantum qui, quum sit vetus Ecclesiae Romanae patrimonium, eiusdem prorsus exstat proprietas. Cautum est insuper, ne quid quovis praetextu editores praesumant addere, demere aut mutare, quod ipsius Cantus integritati atque uniformitati discrimen inferat. Qualiscumque igitur Editio Cantus gre-goriani ad usum liturgicum destinata, ut sit legitima, et ab Ordinario queat permitti, debet esse typicae huic omnino conformis, quoad ea praesertim, quibus sive in praefatis Decretis, sive in alio diei 14. Februarii anni 1906 specialiter provisum est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 7. Augusti 1907. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. 98. Decretum seu litterae ad Archiepiscopos, Episcopos aliosque Ordinarios de editione typica vaticana Gradualis Romani. Postquam Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X Motu Proprio diei XXII. Novembris MCMI1I. sacram musicen reformari mandavit; ut coeptum opus, qua par est ratione, absolveretur, decrevit Motu Proprio diei XXIV. Aprilis MCMIV. ut typica editio librorum cantum Gregorianum continentium in vulgus prodiret typis vaticanis: qua editione antiquo usu recepti Ecclesiae concentus pristinae integritati ac puritati redderentur, in eum potissimum finem, ut Romanae Ecclesiae ceterisque Romani ritus Ecclesiis communem liturgicorum concentuum probatum textum suppeditaret. Quare iuxta hanc Summi Pontificis voluntatem typica editio Gradualis Romani, numeris omnibus feliciter absoluta, modo in locum prodit. Quoniam vero ad Rmos locorum Ordinarios pertinent eiusmodi Gradualis usum diffusionem promovere ac regere apud clerum et populum sibi commissos ; Sacra Rituum Congregatio, de Mandato Sanctissimi Domini nostri, animadvertendas proponit iisdem Rmis Ordinariis normas et mandata praecipue circa huiusce typicae editionis introductionem, eiusque novas typographicas impressiones, quae fiant ab editoribus, facultate impetrata ab Apostolica Sede, scilicet decreta huius S. Congregationis d i. XI. et XIV. Augusti MCMV., XIV. Februari MCMVI. et VII. Augusti MCMVII. Porro e primo eiusmodi documentorum colligitur io. Vaticanam editionem Gradualis, vel quamlibet aliam quae legitime statisque sub conditionibus eamdem typicam referat, substitui debere editionibus, quae modo adhibeantur: itemque 2°. ad Rmos Ordinarios pertinere munus efficiendi et suae cuiusque dioecesis Propria sic restaurentur, ut conformia reddanlur Grego-rianis concentibus typicae vaticanae editionis. Per novissimum decretum hic et nunc ita praescribitur usus huius Gradualis, ut quibuslibet editionibus (minime excepta, quae Medicea vocatur) huc usque adhibitis, quamprimum substituenda sit editio vaticana, vel eius legitime peracta nova impressio: ideo-que ceterae Gradualis editiones a typica discrepantes, rursus imprimi nequeunt, multoque minus a Rmis Ordinariis approbari. Quae vero, antequam integra typica Gradualis editio prodiret, benignae datae fuerint concessiones, nullimode prorsus contra memoratas universales praescriptiones debent praevalere. Denique ad cantus traditionalis instaurationem facilius exequendam, praeterquamquod iuverit (adiu-vante Commissione uti vocant dioecesana) animos adiicere eorum quotquot Summi Pontificis menti ac beneplacito libenter cupiant respondere, nil procul dubio magis efficax erit, quam si vigilantissime intendant Rmi Ordinarii, ut executio sacrorum concentuum in Cathedralibus et potioribus ecclessiis adeo fiat plena ac perfecta, ut forma et exemplar ceteris habeatur. Oportet insuper, ut qui ad Cantoris officium eliguntur, congruis dotibus revera sint praediti et superato idoneitatis periculo probati, quod multo magis dici debet de chori Magistro seu de Praefecto musicae uti aiunt, qui necessaria polleat auctoritate ad suum implendum officium iuxta Summi Pontificis praecepta de musica sacra et cantu Gregoriano instaurandis. Voluit autem Sanctitas Sua praesens Decretum a Sacra Rituum Congregatione expediri, et Rmis Archi-episcopis, Episcopis aliisque locorum Ordinariis notum fieri; contrariis non abstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Die VIII. Aprilis MCMVI1I, S. Care/. Cretoni, Praefectus. D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. 99. Različne V knjigi Synodus Dioec. Labac., 1, str. 42, se čita, da imajo voditelji „družbe krščanskih družin v čast sv. družini nazareški“ razne pravice. Podeljuje se jim tudi „iisdem parochis conceditur facultas benedicendi coronas, rosaria, cruces, crucifixa, parvas statuas ac numismata, eisque applicandi indulgentias, quas Summi Pontifices attribuere iis solent; sed haec facultas non opazke. potest exerceri nisi pro sodalibus et quidem quando hanc consociationem ingrediuntur et quando solemniter renovatur pactum consecrationis. Vprašanje: Katero slovilo naj se rabi pri blagoslavljanju teh predmetov? Odgovor: O tem govori obširneje Beringer: Die Ablässe etc, 1895, str. 327: Eine Entscheidung der hl. Kongregation der Riten vom 12. August 1854 will5 daß der Priester, wenn sich für einen Gegenstand im römischen Rituale keine besondere Formel der Segnung vorfindet, einfach unter den Worten: in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, mit der Hand ein Kreuzzeichen über den betreffenden Gegenstand mache und ihn dann mit Weihwasser besprenge, ohne Kerzen anzuzünden. — Für die päpstliche Ablaßweihe ^selbst wenn die sogenannten Birgittenablässe den Rosenkränzen mitgeteilt werden sollen) bedarf es indes auch dieser Worte und der Besprengung mit Weihwasser nicht, sondern es genügt das einfache bloß mit der Hand gemachte Kreuzzeichen mit der Meinung, die Gegenstände, welche gesegnet und mit Ablässen versehen werden sollen, wirklich zu segnen und die Ablässe ihnen mitzuteilen, mag es in der Vollmacht heißen : in forma Ecclesiae consueta, oder nicht (Decr. auth. n. 281 ad 5, 313 ad 2, 401). Der Papst selbst verfährt nie anders mit den Gegenständen, welche man ihm zum Weihen darreicht Die Gläubigen dürfen sich also nicht wundern, wenn der Priester, von der Zeit gedrängt, oder wo er Chorrock, Stola und Weihwasser nicht zur Hand hat, einfach das hl. Kreuzzeichen über die Medaillen, Rosenkränze u. s. w. macht, und dabei leise eine kurze Formel der Segnung spricht. Doch ist es allerdings geziemender, daß der Priester, wenn ihm die Gläubigen einen Gegenstand bringen, damit er ihn weihe und mit den päpstlichen (oder ändern, keine bestimmte Formel forderndem Ablässen versehe, sich an das in'der Kirche für Weihungen überhaupt bestehende Zeremoniell halte, d. h. die Weihe mit einer gewissen Feierlichkeit, in Chorrock und Stola vornehme und das Weihwasser gebrauche, zumal wenn er die Segnung in der Kirche und vor Gläubigen vornehmen darf. Die Weihe sowohl für die päpstlichen, als auch für die Birgittenablässe kann gemeinsam durch ein einziges Kreuzzeichen geschehen, wag man beide Weihefakultäten durch ein einziges oder durch zwei Reskripte haben ; es reicht hin, daß der Priester dabei die Intention hat, von diesen beiden Vollmachten Gebrauch zu machen. 8. Prošnje za podelitev župnij se kolkujejo le, če so naslovljene na c. kr. deželno vlado ali na kako drugo državno ali deželno oblast, zato ne potrebujejo kolka, če so naslovljene na kn.-šk. ordinariat ali na kakega zasebnega patrona. Priloge kolkovanih prošenj morajo biti tudi kolkovane, če že same zase nimajo kolka. Krstnih listov, maturitetnih spričeval itd. torej ni treba kolkovati, pač pa se morajo kolkovati druge sicer ne kolkovane priloge, in sicer s kolkom po 30 h. 9. Prošnje za dovolitev pokojnine naslovljene na c. kr. deželno vlado ali na c. kr. ministrstvo za bogočastje in uk, kadar se prosi za povišano pokojnino, morajo biti kolkovane s kolkom po l K. Tudi priloge morajo biti kolkovane, torej tudi tabelarni izkaz. Kolek prilog po 30 h Tabelarni izkazi pri prošnjah za petletnice so kolka prosti. 10. Zdravniška spričevala, ki se prilagajo prošnjam, naslovljenim na c. kr. deželno vlado, morajo izdati ali vsaj potrditi zdravniki v državni službi, sicer jih c. kr. deželna vlada vrne. 100. Slovstvo. Praktisches Geschäftsbuch für den Kurat-Klerus Oesterreichs. Bearbeitet von P. Wolfgang Dannerbauer. Tretja izdaja te za vsakega dušnega pastirja velevažne in skoro neobhodno potrebne knjige je dovršena s 35. snopičem. Cena 30 K. Nikomur ne bo žal tega zneska, kdor si to knjigo nabavi. Skoro za vsak slučaj ima natančen pouk in ta pouk, kar je tudi nekaj vredno, se precej lahko najde, ker je knjiga sestavljena v obliki slovarja. Opozorili bi radi na več točk te knjige, za sedaj zadostuj opazka, da naj se tudi sprejemna pisma mašnih ustanov kolkujejo s kolki po 1 K, ne pa s kolki po 30 h ali 72 h, ker sprejemna pisma niso priloge, ampak samostojne listine. Tiskovine za župne urade. Vse tiskovine, ki jih rabijo župni uradi, n. pr. za matice, golice za razne liste, pobotnice itd. se dobivajo v „Katoliški Bukvami“ v Ljubljani. Glede na rimski odlok „Ne temere“ je „Katoliška Bukvama“ založila prav porabne uradne dopisnice z latinskim in slovenskim besedilom, s katerimi se tuji župni uradi obveščajo o sklenjenih porokah v njih župnijah rojenih poročencev. Te dopisnice župnim uradom dopisovanje jako olajšujejo. Ker imajo tudi latinsko besedilo, se pošiljajo tudi lahko v druge države, samo da se jim mora potem prilepiti znamka. Cena po 5 h, 50 izvodom 1 K 80 h. 101. Konkurzni razpis. Po okrožnici sta bili razpisani župniji Šent Vid nad Ljubljano in Sv. Trojica pri Cirknici do 31. oktobra 1908. Razpisujeta se župniji Kropa v radoliški in Slap v vipavski dekaniji. Prosivci za obe razpisani župniji naj naslove svoje prošnje na kn.-šk. ordinarijat v Ljubljani. Kot zadnji rok za vlaganje prošenj se s tem določi 30. november 1908. 102 Škofijska kronika. Odlikovanje: Nj. cesarsko in kr. Veličanstvo cesar Franc Jožef 1. je imenoval preč. g. Janeza Novaka, dekana v Radolici, za častnega kanonika stolnega kapitlja ljubljanskega. Podeljene so župnije: Brezovica č. g. Frančišku Hönigmanu, župniku v Kropi; Železniki č. g. Valentinu Marčiču, župniku na Slapu. Umeščenje bil č. g. Andrej Pavlin, ekspozit na Gori, 14. oktobra 1908 na župnijo Sv. Katarina. Imenovani: Č. g. Valentin Zabret, kaplan v Šent Vidu nad Ljubljano, za župnega upravitelja ondi; č. g. Konrad Texter, župnik v Višnji gori, za soupravi-telja župnije na Polici. Premeščeni so bili Čč. gg. Frančišek Zajec, kaplan v Starem logu (Altlag) kot župni upravitelj v Polom (Ebental), č. g. Janez Jaklitsch, kaplan v Črmoš-njicah, v Starilog. Mašniško posvečevanje. Dne 3. oktobra t. I. je prejel prezbiterat č. g. Frančišek Škvarča iz Slavine, diakonat č g. Anton Hlond iz vratislavske škofije in subdiakonat č. g. Peter Wieterlak iz poznanj- ske škofije, oba poslednja iz salezijanske družbe, sedaj bivajoča na Radni. V pokoj je stopil č. g. Andrej Pipan, župnik na Polici, in se naselil v Šent Vidu pri Zatičini. Župnijski izpit v jesenskem roku so delali 7. in 8 oktobra sledeči čč. gg.: Bajec Ludovik, župni upravitelj pri Sveti Trojici nad Cirknico; Bešter Ivan, kaplan v Cerkljah pri Kranju; Čerin Karol, knezo-škohjski tajnik v Ljubljani; Jerič Anton, kurat na Ustju; Kajdiž Valentin, kaplan na Dobrovi; Logar Josip, prefekt v zavodu sv. Stanislava v Št. Vidu; Mikuž Janez, kaplan v Stari Loki; Oranič Frančišek, ekspozit v Šmihelu; Pavšič Frančišek, kaplan v Naklem; Pečarič Martin, kaplan v Predosljih; Pelc Ivan, ekspozit na Zdihovem; Perz Alojzij, kaplan v Koprivniku (Nesseltal); Plahutnik Ivan, kaplan v Ribnici; Potokar Jožef, stolni vikar v Ljubljani; Skubic Anton, kaplan na Vrhniki; Škerjanc Martin, župni upravitelj na Premu; Štular Martin, prefekt v zavodu sv. Stanislava v Št. Vidu. Umrl je č. g. Gregor Malovrh, kn.-šk. duhovni svetnik in župnik v Šent Vidu nad Ljubljano, dne 6. oktobra 1908. Priporoča se čč. sobratom v molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 7. novembra 1908. Izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.