Let01910 LJUBLJANSKI ŠKOFIJSKI LIST 94. De amotione administrativa ab officio et beneficio curato. Decretum. (Sacra Congregatio consistorialis.) Maxima cura semper Ecclesiae fuit, ut christiano populo praeessent et animarum saluti prospicerent selecti e sacerdotum numero viri, qui vitae integritate niterent et cum fructu suis muniis fungerentur. Quamvis autem, ut hi rectores quae paroeciae utilia aut necessaria esse iudicarent alacriore possent animo suscipere soluti metu ne ab Ordinario amoverentur pro lubitu, praescriptum generatim fuerit, ut stabiles in suo officio permanerent; nihilominus, quia stabilitas haec in salutem est inducta fidelium, idcirco sapienti consilio cautum est, ut eadem non sic urgeatur, ut in perniciem potius ipsorum cedat. Quapropter, si quis scelestus creditum sibi gregem destruat magis quam aedificet, is debet, iuxta antiquissimum et constantem Ecclesiae morem, quantum fas est, instituto iudicio de crimine, beneficio privari, hoc est a parochiali munere abduci. Quod si, vi canonici iuris, criminali iudicio ac poenali destitutioni non sit locus; parochus autem hac illäve de causa, etiam culpa semota, utile ministerium in paroecia non gerat, vel gerere nequeat, aut forte sua ibi praesentia noxius evadat; alia suppetunt remedia ad animarum saluti consulendum. In his potissimum est parochi amotio, quae oeconomica seu disciplinaris vulgo dicitur, et nullo iudiciali apparatu, sed administrativo modo decernitur, nec parochi poenam propositam habet, sed utilitatem fidelium. Salus enim populi suprema lex est: et parochi ministerium fuit in Ecclesia institutum, non in commodum eius cui committitur, sed in eorum salutem pro quibus confertur. Verum, quum de hac amotione canonicae leges haud plane certae perspicuaeque viderentur, coetus Consultorum et Emorum Patrum ecclesiastico codici conficiendo praepositus, rem seorsim ac repetito studio tractandam suscepit; collatisque consiliis, censuit formam quandam accuratiorem esse statuendam, qua gravis haec ecclesiasticae disciplinae pars regeretur. Quae studia quum SSmus D. N. Pius PP. X et vidisset et probasset, quo tutius in re tanti momenti procederet, sententiam quoque sacrae huius Congregationis Consistorialis exquirendam duxit. Qua excepta et probata, ut Ecclesia posset, nulla interiecta mora, novae huius disciplinae beneficio frui, decretum per hanc S. Congregationem edi iussit, quo novae normae de amotione administrativa ab officio vel beneficio curato statutae promulgarentur, eaedemque canonicam legem pro universa Ecclesia constituerent, omnibus ad quos spectat rite religioseque servandam. Hae autem normae hisce qui sequuntur canonibus continentur. 1. De causis ad amotionem requisitis. Can. 1. Causae ob quas parochus administrativo modo amoveri potest hae sunt: 1. Insania, a qua ex peritorum sententia perfecte et sine relabendi periculo sanus fieri non posse videatur; aut ob quam parochi existimatio et auctoritas, etiamsi convaluerit, eam penes populum fecerit iactu-ram, ut noxium judicetur eumdem in officio retinere. 2. Imperitia et ignorantia quae paroeciae rectorem imparem reddat suis sacris officiis. 3. Surditas, caecitas et alia quaelibet animae et corporis infirmitas, quae necessariis curae animarum officiis imparem in perpetuum vel etiam per diuturnum tempus sacerdotem reddant, nisi huic incommodo per coadiutorem vel vicarium occurri congrue possit. 4. Odium plebis, quamvis iniustum et non universale, dummodo tale sit quod utile parochi ministerium impediat, et prudenter praevideatur brevi non esse cessaturum. 5. Bonae aestimationis amissio penes probos et graves viros, sive haec procedat ex inhonesta aut suspecta vivendi ratione parochi, vel ex alia eius noxia, vel etiam ex antiquo eiusd m crimine, quod nuper detectum ob praescriptionem poena plecti amplius non possit; sive procedat ex facto et culpa familiarum et consanguineorum quibuscum parochus vivit, nisi per eorum discessum bonae parochi famae sit satis provisum. 6. Crimen quod, quamvis actu occultum, mox publicum cum magna populi offensione fieri posse prudenti Ordinarii iudicio praevideatur. 7. Noxia rerum temporalium administratio cum gravi ecclesiae aut beneficii damno; quoties huic maol remedium afferri nequeat auferendo administrationem parocho aut alio modo, et aliunde parochus spirituale ministerium utiliter exerceat. 8. Neglectio officiorum parochialium post unam et alteram monitionem perseverans et in re gravis momenti, ut in sacramentorum administratione, in necessaria infirmorum adsistentia, in catechismi et evan-gelii explicatione, in residentiae observantia. 9. Inobendientia praeceptis Ordinarii post unam et alteram monitionem et in re gravis momenti, ceu cavendi a familiaritate cum aliqua persona vel familia, curandi debitam custodiam et munditiem domus Dei, modum adhibendi in taxarum parochialium exactione et similium. Monitio de qua superius sub extremo duplici numero, ut peremptoria sit et proximae amotionis praenuntia, fieri ab Ordinario debet, non paterno dumtaxat more, verbotenus et clam omnibus; sed ita ut eadem in actis Curiae legitime constet II. De modo procedendi in generali. Can 2. § 1. Modus deveniendi ad amotionem administrativam hic est; ut ante omnia parochus invitetur ad renunciandum: si renuat, gradus fiat ad amotionis decretum si recursum contra amotionis decretum interponat, procedatur ad revisionem actorum et ad praecedentis decreti confirmationem. § 2. In quo procedendi gradu regulae infra statutae ita servandae sunt, ut, si violentur in iis quae substantiam attingunt, amotio ipsa nulla et irrita evadat. III. De personis ad motionem decernendam necessariis. Can. 3. § 1. In invitatione parocho facienda ut renun-ciet, et in amotionis decreto ferendo, Ordinarius ut legitime agat, non potest ipse solus procedere; sed debet inter examinatores, de quibus statuit Sacra Tri-dentina Synodus, cap. XVIII, sess. XXIV, de reform., duos sibi sociare et eorum consensum requirere in omnibus actibus pro quibus hic expresse exigitur; in ceteris vero consilium. § 2. In revisione autem decreti amotionis, quoties haec necessaria evadat, duos parochos consultores assumat, quorum consensum vel consilium requiret, eodem modo ac in § superiore de examinatoribus dictum est. Can. 4. Examinatoribus et parochis consultoribus eligendis lex in posterum ubilibet servanda haec esto: § 1. Si synodus habeatur, in ea, iuxta receptas normas, eligendi ■ erunt tot numero quot Ordinarius prudenti suo iudicio necessarios iudicaverit. § 2. Examinatoribus et parochis consultoribus medio tempore inter unam et aliam synodum demortuis, vel alia ratione a munere cessantibus, alios pro-synodales Ordinarius substituet de consensu Capituli Cathedralis, et, hoc deficiente, de consensu Consultorum dioecesanorum. § 3. Quae regula servetur quoque in examinatoribus et parochis consultoribus eligendis, quoties synodus non habeatur. § 4. Examinatores et consultores sive in synodo, sive extra synodum electi, post quinquennium a sua nominatione, vel etiam prius, adveniente nova synodo, officio cadunt. Possunt tamen, servatis de iure servandis, denuo eligi. § 5. Removeri ab Ordinario durante quinquennio nequent, nisi ex gravi causa et de consensu capituli cathedralis, vel consultorum dioecesanorom. Can. 5. § 1. Examinatores et parochi consultores ab Ordinario in causa amotionis assumendi, non quilibet erunt, sed duo seniores ratione electionis et in pari electione seniores ratione sacerdotii, vel hac deficiente, ratione aetatis. § 2. Qui inter eos ob causam in iure recognitam suspecti evidenter appareant, possunt, ab Ordinario, antequam rem tractandam suscipiat, excludi. Ob eam-dem causam parochus potest contra ipsos excipere, cum primum in causa veniat. § 3. Alterutro vel utroque ex duobus prioribus examinatoribus vel consultoribus impedito vel excluso, tertius vel quartus eodem ordine assumetur. Can. 6. § 1. Quoties in canonibus qui sequuntur expresse dicitur, Ordinario procedendum esse de examinatorum vel consultorum consensu, ipse debet per secreta suffragia rem dirimere, et ea sententia probata erit quae duo saltem suffragia favoribiüa tulerit. § 2. Quoties vero Ordinarius de consilio examinatorum vel consultorum procedere potest, satis est ut eos audiat, nec ulla obligatione tenetur ad eorum votum, quamvis concors, accedendi. § 3. In utroque casu de consequentibus ex scrutinio scripta relatio fiat, et ab omnibus subsignetur. C a n. 7. § 1. Examinatores et consultores debent sub gravi, dato iureiurando, servare secretum officii circa omnia quae ratione sui muneris noverint, et maxime circa documenta secreta, disceptationes in consilio habitas, suffragiorum numerum et rationes. § 2. Si contra fecerint, non solum a munere examinatoris et consultoris amovendi erunt, sed alia etiam condigna poena ab Ordinario pro culpae gravitate, servatis servandis, multari poterunt: ac praeterea obligatione tenentur sarciendi damna, si quae fuerint inde sequuta. IV. De invitatione ad renunciandum. Ca n. 8. Quoties itaque, pro prudenti Ordinarii iudicio, videatur parochus incidisse in unam ex causis superius in can. 1, recensitis, ipse Ordinarius duos examinatores a iure statutos convocabit, omnia eis patefaciet, de veritate et gravitate causae cum eis disceptabit, ut statuatur sitne locus formali invitationi parochi ad renunciandum. Can. 9. § 1. Formalis haec invitatio semper praemittenda est antequam ad amotionis decretum deveniatur, nisi agatur de insania, vel quoties invitandi modus non suppetat, ut si parochus lateat. § 2. Decernenda autem est de examinatorum consensu. Can. 10. § 1. Invitatio scripto facienda generatim est. Potest tamen aliquando, si tutius et expeditius videatur, verbis fieri ab ipso Ordinario, vel ab eius delegato, adsistente aliquo sacerdote, qui actuarii munere fungatur, ac de ipsa invitatione documentum redigat in actis curiae servandum. § 2. Una cum invitatione ad renunciandum debent vel scripto vel verbis, ut supra, parocho patefieri causae seu ratio ob quam invitatio fit, argumenta quibus ratio ipsa innititur, servatis tamen debitis cautelis de quibus in can. 11, examinatorum sufragium postulatum et impetratum. § 3. Si agatur de occulto delicto, et invitatio ad renunciandum scripto fiat, causa aliqua dumtaxat ge- neralis nuncianda est; ratio autem in specie cum argumentis quibus delicti veritas comprobatur, ab Ordinario verbis dumtaxat est explicanda, adsistente uno examinatorum qui actuarii munere fungatur, et cum cautelis ut supra. § 4. Denique sive scripto sive voce invitatio fiat, admonendus parochus est, nisi intra decem dies ab accepta invitatione aut renunciationem exhibuerit, aut efficacibus argumentis causas ad amotionem invocatas falsas esse demonstraverit, ad amotionis decretum esse deveniendum. Can. 11. § 1. In communicandis argumentis quibus comprobatur veritas causae ad renuncialionem obtinendam adductae, caveatur ne nomina patefiant recurrentium vel testium, si ii secretum petierint, aut, etiamsi secretum non petierint, si ex adiunctis praevideatur eos vexationibus facile expositum iri. § 2. Item relationes ac documenta quae sine periculo magnae populi offensionis, rixarum vel querelarum palam proferri non possunt, scripto ne patefiant; imo ne verbis quidem, nisi cauto omnimo ne memorata incommoda eveniant. Can. 12. Fas autem parocho est, invitatione cum assignato temporis limite accepta, dilationem ad deliberandum vel ad defensionem parandam postulare. Quam Ordinarius potest iusta de causa, cum examinatorum consensu, et modo id non cedat in detrimentum animarum, ad alios decem vel viginti dies concedere. Can. 13. § 1. Si parochus invitationi sibi factae assentiri et paroecia se abdicare statuat, renunciationem edere potest etiam sub conditione, dummodo haec ab Ordinario legitime acceptari possit et acceptetur. § 2. Fas autem parocho renuncianti est loco causae ab Ordinario invocatae aliam ad renunciandum allegare sibi minus molestam vel gravem, dummodo vera et honesta sit, e. g. ut obsequatur Ordinarii desideriis. § 3. Renunciatione sequuta et ab Ordinario acceptata, Ordinarius beneficium vel officium vacans ex renunciatione declaret. V. De amotionis decreto. Can. 14. § 1. Si parochus intra utile tempus nec renunciationem emittat, nec dilationem postulet, nec causas ad amotionem invocatas oppugnet, Ordinarius, postquam constiterit invitationem ad renunciandum rite factam, parocho innotuisse, neque ipsum quominus 19° respondeat legitime impeditum fuisse, procedat ad amotionis decretum, servatis regulis quae in sequentibus canonibus statuuntur. § 2. Si vero non constet de superius indicatis duobus adiunctis, Ordinarius opportune provideat, aut iterans parocho invitationem ad renunciandum, aut eidem prorogans tempus utile ad respondendum. Can. 15. § 1. Si parochus oppugnare velit causas ad amotionem decernendam invocatas, debet intra utile tempus scripto deducere iura sua, allegationibus ad hoc unum directis, ut causam ob quam renunciatio petitur impugnet et evertat. § 2. Potest etiam ad aliquod factum vel assertum quod sua intersit comprobandum, duos vel tres testes proponere, et ut examinentur postulare. § 3. Ordinarii tamen est cum examinatorum consensu eos vel aliquot ipsorum, si idonei sint et eorum examen necessarium videatur, admittere et excutere ; vel etiam, si causa amotionis liqueat et testium examen inutile et ad moras nectendas petitum appareat, excludere. § 4. Quod si, allegationibus exhibitis, dubium exoriatur quod diluere oporteat ut tuto procedi iliceat, Ordinarii erit cum examinatorum consilio, etiam parocho non postulante, testes qui necessarii videantur inducere, et parochum ipsum, si opus sit, interrogare. Can. 16. § 1. In examine testium sive ex officio sive ro-gante parocho inductorum, ea dumtaxat serventur quae necessaria sint ad veritatem in tuto ponendam, quolibet iudiciali apparatu et reprobationibus testium exclusis. § 2. Eadem regula in interrogatione parochi, si locum habeat, servetur. Can. 17. § 1. Si parochus intersit et documenta ac nomina testium ipsi patefiant, ipsiusmet erit, si possit ac velit, contra ea quae afferuntur excipere. § 2. Quando vero parochus iuxta can. 9. invitari nequeat ad iura sua deducenda, aut quando iuxta can. 11 testium nomina et aliqua documenta ei manifestari nequeant, ipse Ordinarius curas et industrias omnes adhibeat (seu diligentias, ut vulgo dicitur, peragat), ut de documentorum valore et de testium fide iustum iudicium fieri possit. Can. 18. § 1. Ad renunciationem et amotionem impediendam nefas parocho est turbas ciere, publicas subscrip- tiones in sui favorem promovere, populum sermonibus aut scriptis excitare, aliaque agere quae legitimum jurisdictionis ecclesiasticae exercitium impedire possunt: secus, iuxta prudens Ordinarii iudicium, pro gravitate culpae puniatur. § 2. Insuper cum agatur de re ad consulendum animarum bono directa et administrativo modo resolvenda, parochus, nisi legitime impeditus sit, debet ipse per se, excluso aliorum interventu, adstare. Si autem impeditus sit, potest probum aliquem sacerdotem sibi benevisum et ab Ordinario acceptatum procuratorem suum constituere. Can. 19. § 1 Omnibus expletis quae ad iustam parochi tuitionem pertinent, de amotionis decreto ab Ordinario cum examinatoribus discutiendum est, et per secreta suffragia iuxta praescripta in can. 6. res est definienda. § 2. Suffragium autem pro amotione nemo dare debet, nisi sibi certo constet causam parocho denuntiatam vere adesse eamque legitimam. Can. 20. § 1. Si conclusio sit pro amotione, decretum ab Ordinario edi debet, quo generatim statuatur ratione boni animarum parochum amoveri. Propria autem et peculiaris amotionis causa exprimi potest pro prudenti. Ordinarii iudicio, si id expediat et absque incommodis liceat. Mentio tamen semper facienda erit de invitatione facta ad renunciandum, de exhibitis a parocho allegationibus ac de requisito et obtento exa minatorum suffragio. § 2. Decretum indicendum est sacerdoti; sed promulgari non debet, nisi elapso tempore utili ad interponendum recursum. Can. 21. Si conclusio non sit pro amotione, certior ea de re faciendus est parochus. Ordinarius autem ne omittat addere monitiones, salutaria consilia et praecepta quae pro casuum diversitate opportuna aut necessaria videantur: de quibus maxima ratio habenda erit, si denuo de illius sacerdotis amotione res futura sit. VI. De actorum revisione. Can. 22. § 1. Contra decretum amotionis datur dumtaxat recursus ad eumdem Ordinarium pro revisione actorum coram novo Consilio, quod Ordinario et duobus parochis consultoribus constat iuxta § 2, Can. 3. § 2. Recursus interponendus est intra decem dies ab indicto decreto; nec remedium datur contra lapsum fatalium, nisi parochus probet se vi maiori impeditum a recursu fuisse; de qua re videre debet Ordinarius cum examinatoribus, quorum consensus requiritur. Can. 23. Interposito recursu, dantur parocho adhuc decem dies ad novas allegationes producendas, iisdem servatis regulis quae superius in discussione coram examinatoribus statutae sunt, salva dhposiitone § 4, can. seq. Can. 24. § 1. Consultores, convenientes cum Ordinario, de duobus tantum videre debent, utrum in actibus praecedentibus vitia formae in ea irrepserint quae rei substantiam attingant, et utrum adducta amotionis ratio sit fundamento destituta. § 2. Ad hunc finem omnia superius acta et adducta examinare debent atque perpendere. § 3. Possunt etiam ex officio ad illa duo memorata discussionis capita in tuto ponenda exquirere et percontari de rebus quas necessario cognoscendas putent, auditis etiam, si opus sit, novis testibus. § 4. Parochus tamen ius non habet exigendi ut novi testes inducantur et examinentur; nec ut sibi dilationes ulteriores ad deducenda sua iura concedantur. Can 25. § 1. Admissio vel reiectio recursus maiore suffragiorum numero est decernenda. § 2. Adversus huius consilii resolutionem non datur locus ulteriori expostulationi. VII. De amoti provisione. Can 26. § 1. Sacerdoti ex facta sibi invitatione renuncianti, aut administrativo modo a paroecia amoto, Ordinarius pro viribus consulat, aut per translationem ad aliam paroeciam aut per assignationem alicuius ecclesiastici officii, aut per pensionem aliquam, prout casus ferat et adiuncta permittant. § 2. In provisionis assignatione Ordinarius examinatores, vel parochos consultores si usque ad eos causa pervenerit, audire ne omittat. Can. 27. § 1. Paroeciam Ordinarius ne assignet, nisi dignus idoneusque ad eam regendam sit sacerdos; pro- ponere autem eidem potest paroeciam paris, inferioris aut etiam superioris ordinis, prout aequitas et prudentia videantur exigere. § 2. Si agatur de pensione, hanc Ordinarius ne assignet nisi servatis de iure servandis. § 3. In pari conditione, renuncianti magis favendum in provisione est, quam amoto. Can. 28. § 1. Negotium de provisione sacerdotis potest Ordinarius reservare post expletam causam amotionis, et generatim quam citius expediendum. § 2. Sed potest etiam in ipsa invitatione ad renuntiandum vel separatis litteris, pendente amotionis negotio, vel in ipso amotionis decreto provisionem hanc proponere et indicare, si expediens, iudicaverit. § 3. In quolibet casu quaestio de provisione futura sacerdotis non debet commisceri cum quaestione praesenti de amotione a paroecia; neque illa hanc impedire aut remorari, si bonum animarum exigat ut expediatur. Can. 29. § 1. Sacerdos qui renunciavit, aut a beneficio vel officio amotus fuit, debet quamprimum liberam relinquere paroecialem domum, et omnia quae ad paroeciam pertinent eius oeconomo regulariter tradere. Et si moras illegitime nectat, potest ecclesiasticis sanctionibus ad id cogi. § 2. Quod si agatur de infirmo, Ordinarius eidem permittat usum etiam exclusivum, ubi sit opus, paroecialium aedium, usque dum possit pro prudenti eiusdem. Ordinarii iudicio commode alio transferri. Interim vero novus paroeciae rector aliquam aliam temporariam habitationem in paroecia sibi comparari curet. VIII. De iis qui huic legi subiacent. Can. 30. Superius constitutis regulis, — adamussim applicandis iis omnibus qui paroeciam, quovis titulo, ut proprii eius rectores obtinent, sive nuncupentur Vicarii perpetui, sive desservants, sive alio quolibet nomine, — locus non est, quoties paroecia committatur curae alicuius sacerdotis qua oeconomi temporalis vel Vicarii ad tempus, sive ob infirmitatem parochi, sive ob vacationem beneficii, aut ob aliam similem causam. Can. 31. § 1. Si parochus in ius rapiatur ut reus criminis, pendente criminali iudicio sive coram ecclesiastica sive coram civili potestate, locus non datur administrativae illius amotioni; sed expectandus est exitus iudicii. § 2. Interim tamen si agatur de crimine quod infamiam facti inducat, Ordinarius parochum prohibere potest, quominus curam animarum exerceat ac temporalem administrationem beneficii gerat: ea vero munia cum congrua fructuum assignatione Vicario aliive a se eligendo committat. § 3. ludicio autem criminali finito, locus erit restitutioni parochi, vel eius administrativae amotioni, vel canonicae destitutioni, prout iustitia exigat et adiuncta ferant. Can. 32. Ordinarii nomine pro omnibus quae in hoc titulo statuuntur non venit Vicarius Generalis, nisi speciali mandato ad hoc sit munitus. lis autem cito exsequendis quae in hoc decreto statuuntur, SSmus Dominus Noster mandat ut omnes et singuli Ordinarii quamprimum parochos aliquot consultores, iuxta praescripta Can. 4, constituant. Quod vero ad examinatores attinet, si hi in dioecesi, sive in synodo sive extra synodum electi, habeantur, statuit ut, de cathedralis capituli vel consultorum dioecesano-rum consilio, aut eos in officio confirmare (hac tamen lege, ut post quinquennium a munere cessent), aut ad novam examinatorum electionem, servata regula Can. 4, devenire possint, prout prudentia et adiuncta suaserint. Deficientibus vero in dioecesi examinatoribus, ad eorum electionem, servatis superius statutis, sine mora deveniant. Praesentibus valituris, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, die 20 Augusti 1910. C. Card. De Lai, Secretarius. L. f S. Scipio Tecchi, Adsessor. 95. Nadziranje veronauka ob dekanskih vizitacijah. C. kr. deželni šolski svet za Kranjsko je dne 18. septembra 1910, št. 5918 razposlal sledeči odlok vsem c. kr. okrajnim šolskim svetom na Kranjskem in c. kr. mestnemu šolskemu svetu v Ljubljani : Gemäß Alinea 2 des Erlasses des k. k. Ministeriums für Kultus und Unterricht vom 28. Juni 1869, Nr. 60, M.-Vgd.-Bl., betreffend die Religionsprüfungen an Volksschulen, bleibt es der Kirche unbenommen, sich jederzeit durch ihre Organe von dem Gange des Religionsunterrichtes in der Schule zu überzeugen. Anläßlich eines speziellen Falles hat sich der k. k. Landesschulrat mit dem f. b. Ordinariate in Laibach dahin geeinigt, daß die in Rede stehende Beaufsichtigung des Religionsunterrichtes nur in jenen Unterrichtsstunden stattzufinden hat, die nach dem geltenden Stundenpläne für den Religionsunterricht bestimmt sind. Es besteht jedoch kein Anstand, daß anläßlich der Visitation des Dechants die Religionsstunde auf eine andere Stunde, bezw. auf einen anderen Tag, verlegt werde, insoferne seitens der Kirchenbehörde, bezw. seitens des Religionslehrers, dies gewünscht wird. Die Verlegung des Religionsunterrichtes haben die Schulleifungen und der Religionslehrer zu vereinbaren und sind die Schulleitungen anzuweisen, den diesfälligen Wünschen der Religionslehrer in coulan-tester Weise zu entsprechen. Ueber jede darart vereinbarte Verlegung der Religionsstunde haben die Schulleitungen fallweise an die Vorgesetzte Bezirksschulbehörde zu berichten. Na ta odlok se opozarjajo vsi p. n. čč. gg. dekani in kateheti. 96. Praznovanje godu sv. Klemena Marije Hofbauer dovoljeno v ljubljanski škofiji. Sv. obredna kongregacija je 5. avgusta I. 1910 Labacen. št. L. 49 dovolila praznovanje godu sv. Klemena Marije Rmus Dnus Antonius Bonaventura Jeglič, Epi- Hofbauer v ljubljanski škofiji na dan 15. marca sub scopus Labacen, Sanctissimum Dominum Nostrum ritu duplici minori. Pium Papam X. supplicibus votis rogavit, ut Kalen- Dotično dovoljenje se glasi: dario ac Proprio in usum sibi commissae Dioeceseos inseri valeat die 15. Martii, sub ritu duplici minori festum S. Clementis Mariae Hofbauer, Confessoris cum Officio ac Missa, quae Congregationi Ssmi Re demptoris, aliisque Dioecesibus praesertim Austriaci Imperii, concessa fuere. Sacra porro Rituum Congre gatio, utendo facultatibus sibi specialiter ab eodem Sanctissimo Domino Nostro, tributis, benigne arnuit pro gratia iuxta preces: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 5 Augusti 1910. Seb. Card. Martinelli, Praef. m. p. f Petrus La Fontaine Ep. Charystien, Secret. m. p. 97. Eternit. V Škofijskem Listu 1909, str. 142 (93, 1) smo opozorili, da c. kr. centralna komisija za ohranjenje umetnostnih in zgodovinskih spomenikov odločno odsvetuje, da bi se cerkve krile z eternitom. Ista c. kr. centralna komisija z dopisom 17. avgusta t. 1., št. 2967 zopet svari pred eternitom in se sklicuje zlasti rta sporočilo konservatorja P. Hammerla iz Zvvettla, ki spričuje, da so se pri požaru gradu Engelstein eternitne plošče napele in do 70 m daleč odletavale, kar je provzročevalo gasilcem neizrazne težave. C. kr. centralna komisija ponavlja tudi druge razloge proti vporabi eternita. Ker so pa ti razlogi že našteti v Škof. Listu, 1909, str. 142, jih tu ne ponavljamo, ampak nanje samo opozarjamo. 98. Različne 1. Oficij sv. Klemena Marije Hofbauer in Addenda in Breviario raznih praznikov (glej Škof. List, 1910 str. 120) so se razposlali na čč. dekanijske urade v razdelitev med duhovščino. Oba obrazca staneta 20 h. Kdor bi še kaj teh obrazcev potreboval, jih lahko dobi v kn. šk. pisarni. 2. Sprejemna pisma mašnih ustanov naj se opazke. semkaj pošiljajo v dveh izvodih in sicer kolkovana a 1 K, ne pa ä 72 h ali 30 h, ker se mora sicer kazen plačati. Na to je opozoril Škof. List že 1. 1908, str. 127. Prej je bil res predpisan kolek ä 36 kr. = 72 h. (Glej Anweisung zur Verwaltung des Kirchen-, Stif-tungs- und Pfründen - Vermögens in der Laibacher Diözese. § 120), a je sedaj povišan na 1 K. 99. Slovstvo. Podrobni načrt za poučevanje veronauka na ljudskih šolah. Dodatek načrt za ponavljavne šole. Uredil katehet A. Čadež. V Ljubljani, 1910. Izdalo „Društvo slovenskih katehetov.“ Natisnila Katoliška tiskarna. 8°, str. 48. Cena 80 h. Knjižica nudi podrobni načrt za vse kategorije ljudskih šol, zato je vsakemu katehetu nujno potrebna, da se more opoznavati glede kolikosti predpisane tvarine. Enchiridion Liturgicum. Collegit Josephus Erker, Canonicus Ecclesiae Cathedralis Labacensis. Editio altera et aucta. 1910. Cena 4 60 K, vez. v platno 5'80 K. Ephemerides liturgicae ocenjujejo v septembrovi številki 1910 to knjigo na sledeči način: En, lector humanissime, succincte, clare, naviter et concinne maxime necessarias, praeliminares et generales notiones iuxta nuperrimum lus Liturgicum Roma- num in unico volumine fusius contentas, Ciar. Auctor hoc Enchiridium fideliter ex libris liturgicis, Rituumque Congregationis Decretis, usque hodie editis, ex authenticis regestis nec non ex probatis auctoribus, praesertim Ephemeridibus Liturgicis, dissertissime redegit; unde pretiosissimum merito dicendum est, et prae omnibus eiusdem generis, usque adhuc evulgatis, extimandum et commendandum. Fromme’s Kalender für den katholischen Klerus Österreich Ungarns pro 1911. Cena po pošti 3 30 K. - Ta znani koledar prinaša poleg koledarske vsebine še tri članke: Fr. Schubert: Die Seelsorgstätigkeit in ihrer Beziehung zu den Pastorationsgebieten. - E. Wiener: Die österreichischen Katechetengesetze. - J. Zimmerman : Der St. Joseph-Priesterverein in Görz. 100. Konkurzni razpis. Razpisujejo se naslednje župnije: Želi ml j e v ljubljanski dekaniji, Gora nad Sodražico in Velike Poljane v ribniški dekaniji, Sv. Gora v mo-ravški dekaniji. Prošnje naj se naslove: za Želimlje na lastništvo turjaške graščine, za Goro nad Sodražico in Velike Poljane na kn.-šk. ordinariat ljubljanski, za Sv. Goro na c. kr. deželno vlado za Kranjsko. Rok za vlaganje prošenj se s tem določi 5. november 1910. 101. Škofijska kronika. Cerkveno odlikovanje. Č. g. dr. Janez Zore, ki se je povrnil iz Sv. Dežele, je bil imenovan za konzistorialnega svetnika in za gimnazijskega profesorja na kn.-šk. gimnaziji v Šent Vidu nad Ljubljano. Podeljena je župnija Gorenji Logatec č. gospodu Ivanu Erjavec, župniku v Želimljah. Imenovan je: č. g. Franc Pavšič, župnik na Turjaku za soupravitelja v Želimljah; č. g. dr. Franc Kulovec, kaplan na Vel. Dolini, za prefekta v zavodu sv. Stanislava, č. g. Ivan Baloh, kaplan v Stari Loki, za župnega upravitelja istotam s 1. nov. 1910. Sprejet je v višje duhovsko izobraževališče Augu-stineum na Dunaju č. g. novomašnik Andrej Snoj. Prezbiterat je prejel 10. septembra t. I. dijakon Franc Šmit v kapeli avstrijskega hospica v Jeruzalemu. Subdiakonat je prejel v škofijski kapeli v Ljubljani salezijanec g. Franc Walland. Župnijskega izpita 5. in 6. oktobra so se udeležili naslednji čč. gg.: Gregorič Josip, ekspozit v Št. Vidu pri Brdu; Knižek Feliks, župni upravitelj na Sv. Gori; Kurent Alojzij, kaplan v Krškem; Lavrenčič Anton, župni upravitelj v Velikih Poljanah; Lavtar Josip, župni upravitelj na Gori pri Sodražici; Majdič Frančišek, kaplan na Vačah; Orehek Andrej, kaplan v Dobrepoljah; Papež Anton, kaplan v Sv. Križu pri Litiji; Vovko Frančišek, kaplan na Vrhniki. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 12. oktobra 1910. Vsebina: 94. De amotione administrativa ab officio et beneficio curato. — 95. Nadziranje veronauka ob dekanskih vizi-tacijah. — 96. Praznovanje godu sv. Klemena Marije Hofbauer dovoljeno v ljubljanski škofiji. — 97. Eternit. — 98. Različne opazke. — 99. Slovstvo. — 100. Konkurzni razpis. — 101. Škofijska kronika. izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.