m m AT) UNIVERSUM CATHOLICUM GREG EM EPISTOLA ENCYCLICA LEONIS PP. XII. ' QUAE DEiflANDATO Pll IX. PONT. /- 9 ITERUM EDITA EST OCCASIONE IUBILAEI ANN I MDCCCLXXV. UT OMNIBUS PATRIARCHIS ABCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQUE LOCOEtlM OBDINABIIS GRATIAM ET COMMUNIONEM SEDIS APOSTOLIOAE HABENTIBUS PRO UBEBIOBI AGENDORUM NORMA TRANSMITTATUR. Leo PP. XII. Venerabiles Fratres! V Sahitcm et Apostolicam BcneclictioT#in. Caritate Christi urgente Nos, xit fructus passionis eius’ in omnes, quantum divinitus* eoncessa Nobis, licet indiguis, potestate possumus, derivaiidos curemus: insignibus fidei, pietatis, omnisque virtutis exemplis turn incolarumjmius urbis, turn advenarumt qui frequentissimi pro Uonditioue.-teinporum hue uAiversali&Jubilaei causa convenerunt, niagnam in spem erecti fore, tit ubique studia eadem Fidblium ad utilitatem animarum suartim, ad Dei et eius Ecclesiae ydoriam excitentur; votis itdm veStfis obsecundantes, Venerabiles Fratres, et Principum Catho- Icoinm, quibus vera feficitas eordi est gentium slbi subditarum, quemadmodum a fel. rec. Praodedessoribus nostris Benediete XIV. et Pio VI. factum est, Ecclesiae thosauros, uti Romae elapse anno sacro, ita in univemis orbis te'arae regionibiTs apeuendds in^ X>otjjino putavimus. Proinde Constitutional) ad umvwsas ObTlstificleles edidimus, qua IubilaeR eiusderfi indulgentiam extendimus, et .quae pia opera^quoqne tempojfis spatio ad earn consequendam praestari debeant, item, permiso arbitrio a-estro facilitates iniuncta e])e'ra eommutandi, aut redigendi, eorum * « — 2 commodo, qui impediti legitime fuerint, indicamus, eamque, ut per Vos cognosci ab omnibus possit, Vobis mittimus. In re autem huiusmodi quam necessaria opera vestra sit, quantaque Vobis contentione sit laborandum, ut feliees consiliis nostris exitus respondeasit, nihil necesse est dieere. Tantum enim boni ex solemni hac anni sfferi celebratione pereepturi sunt populi, quantum diligentiae studiique ad se, utipar est, praeparandos adhibuerint; ut autem plurimum adhibeant, id ex curis pendet, quas in id, pro munere officii vestri pastoralis, impenderitis. Agnoscant igitur per Vos, quid et quantum illud sit, quod eis tribuitur. Ostendite thesauri pretium, quern reseramus, et quam facile omnes possint eius divitiarum esse participes, turn ob amplissimas, quas ministris Poenitentiae concedimus facilitates peccata remittendi, turn ob ipsarn operum naturam, quae imponuntur peccatis expiandis. Seitis, quanta fuerit ea in re discipline severitas in Ecclesia ante saeculum quartum decimum. Quicumque pro sola devotione, ait fel. rec. Praedecessor noster Urbanus II. in Concilio Olaromontano, „non pro honoris, vel ,,pecuniae adeptione, ad liberandam Ecclesiam Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro „omni poenitentia reputetur.“ Neque sane aliter tunc concedi plenariam indulgentiam solitam fuisse novimus, quemadmodum verba ilia referens doctissimus ac piissimus Dei servus Beatus Ioseplius Maria Thomasius Oardinalis animadvertit. „Hanc, inquit, plenariam indulgentiam,. in ,,qua opus iniunctum gravissimum erat sumptibus, incommodis, laboriosissimis itineribusfplt „imminentibus vitae periculis, ut potius videri possit immutatio poenitentiae, quam huius „absoIuta relaxatio. hanc, inquam, plenariam indulgentiam pro terra sancta alii postea „Summi Pontifices semper confirmarunt.“ Lenitatem piae matris Ecclesiae imbecillitatem miserantis filiorum suorum, quae nunc onera tanto leviora .ac ^c.iliora pro bonis pretium omne excedentibus imponit, Fidelium consideration! proponentes, illud certe assequemini, ut nemo tarn mollis et negligent reperiatur, quin bona ilia v'elit tarn parvo sibi comparare. Oavendum tamen est diligenter, ne inde occasione accepta, ut verbis utamur Sanctae Synodi Tridentinae, ,.peccata ipsa leviora .pulantes, velut iniurii, et eontumeliosi Spiritui Sancto, in graviora labantur, „thesaurizantes sibi iram in die irae.“ Quare Ecclesiae quidem ea in re ostendatur liberalitas, sed nihil omnino diligentiae,. atque industriae negligatur, quo redigant homines in memoriam quaecumque contra Dei legem commiserunt, oaque dolentes ex animo, ac detestantes integre ac sincere conflteantur; atque inde magis ad admirandam amandamque Dei benignitatem excitentur, qui se tarn facilem ac placabilem praebeat iis, qui nunquam satis plectenda impietate „semel a peccati, et Daemonis servitute per Baptismum liberati, et accepto Spiritus Sancti ,,dono, scienter templum Dei violare, et Spiritum Sanctum contristare non fonnidaverint.“ Earn ob causam exemplum secuti Praedecessorum nostrorum, solemni indicto lubilaeo, divinum auxilium ad prosperum tanti operis exitum publice implorari iussimus, sine quo nihil eiusmodi humana potest imbecillitas, et frangi populo pattern verbi Domini turn in templis* turn in plateis, quo ministrorum ope salutis animarum zelo flagrantium, et catholicam de Indulgentiis, ac lubilaeo doctrinam doceretur diligenter, et de omni Ohristiani instituti admo- . . neretur officio, et ad sinceram poenitentiam gravissima oratione excitaretur. Sibi igitur unusquisque vestrum, Venerabiles Fratres, hoc potissimum in tempore illud Prophetae dictum putet: ,,clama, ne cesses: quasi tuba oxalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum“ etipsi per Vos, quoad poteritis,et monitu vestro sacri oratores, quos elegeritis verbis ac vita ad movendos animos maxirne idoneos, incul- cent auribus omnibus, quod omnibus coihminatus est Ohristus: „nisi poenitentiam habueritis, omnes 3 similiter peribitis.“ Doceant, idipsum, nos ut poeniteat, petere supplici prece oportere, quod implo- rabat verbis illis Propheta: „converte nos Domine ad Te, et convertemurostendant, quanta in Deum iniuria sit peccatum: incutiant salutarem animis terrorem severitate proposita divini iudicii, ac suppliciorum acerbitate, quae parata sunt morientibus in peccato suo; excitent vero spem in omnibus ab infinita Dei bonitate impetrandae miserioordiae, qui se expectare affirmat, ut mise- reatur, cuius sunt voces illae duleissimae: „convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus inqui- namentis vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Proiicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevarieati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini et vivit6.“ Ex quo illud facile con- sequetur, ut agnoscatur, quam dignus amore sit pater adeo bonus ac misericors, indeque subeat consideratio, quam indigna tanta bonitate ratio sit eum offendere; dolor denique intimus oriatur, ac detestatio peccatorum, certaque ac deliberata voluntas vitam et mores emendandi. Ita internae ostensa poenitentiae necessitate, ad eamque comparatis Fidelium animis, de eadern quatenus sacramentum est, diligenter doceantur. Admoneant eos ministri verbi Domini, aeque necessarium esse illud degenerantibus post Baptismum, quam Baptismum ipsum nondum regeneratis, merito proinde dictum ,,secundam tabulam post naufragium," qua una in aeternae salutis portum Mceat pervenire: ostendant, quo sensu doloris et humilitatis, qua fide, qua inte- gritate confiteri peccata sua debeant; neque illud docere praetermittant, confessionem generalem persaepe utilem esse, certis autem in casibus omnino necessariam: abluta vero per absolutionem culpa, aeternaque poena condonata, temporalem plerumque superesse; ita omnino divina exigente iustitia, ut poenis saltern tempore defmitis puniantur ii, quorum sceleribus nec ipsa nullis defmita temporis finibus supplicia satis digna fuissent. Sic praeparatis animis, Fideles sancti Iubilaei fructus adipisci poterunt; sed ut opera qua par est pietate fiduciaque suscipiant, per quae hoc tantum boni sint adepturi, vestrum erit efficere, ut intelligant, ac certum et persuasum habeant, relictum esse Ecclesiae a mediatore Dei et hominum Christo Iesu inexhaustum meritorum suormn thesaurum, quibus et merita accedunt Beatissimae Virginis Cenitricis eius, Sanctorumque omnium vi copiosae apud Dominum redemptions oo dignitatis evecta, cuius divitias hominibus dividere, in eius esset potestate, quem Christus ipse visibilem pro se invisibili in eadem Ecclesia caput constituisset; eius nempe prudenti arbitrio merita ilia modo amplius modo arctius applicari vivis ad modum absolutionis, mortuis ad modum suffragii posse, siquidem illi per Sacramentum poenitentiae culpam eluissent, aeternaque poena essent absoluti, hi vero si cum Deo caritate coniuncti migrassent e vita; in ea vero meritorum illorum applicatione indulgentiam esse positam, per quam temporales poenae apud divinam iustitiam peccatis debitae plus minusve relaxantur, pro modo applications a dispensatoro thesauri illins Romano Pontiflce constitutae, et quam Fideles ad earn afferant, praeparationis: denique plenariam esse indulgentiam Iubilaei, et ab aliis etiam plenariis indulgentiis distinctam, quae in modum Iubilaei conceduntur, propterea quod anno solemnis remissionis, qui Iubilaeus dicitur, amplior poenitentiae ministris ad hoc ipsum constitutis tribuitur facultas a peccatis absolvendi, et vincula atque impedimenta relaxandi, quibus non raro confitentium conscientia implicatur: dum autem universi Christiani populi in coelum ascendit' deprecatio, certior in omnes ampliorque placati poenitentia Domini descendit miseratio. Atque liaec quidem, Venerabiles Fratres, docendi sunt populi; sed ut, quae docti fuerint, efficere cum fructu possint, quam necessaria sit apta et opportuna Sacerdotum opera,. 4 — apiitl quos confiteri peccata sua debeant, probe intelligitis. Quainobrem eurandum sedulo Yobis est, ut ii, quos ad confessiones audiendas deligetis, ea meminerint ac praestent, quae de ministro Poenitentiae praecipitPraedecessor noster Innocentius III., ut scilicet sit discretus „et cautus, „ut more periti medici similiter infundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens „et peceatoris circumstantias et peccati, per quas prudenter intelligat, quale illi debeat consilium „praebere, et eiusmodi remedium adhibere diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum; „habeatque prae oculis documenta ilia Eitualis Romani; videat diligenter Sacerdos, quando et ,,quibus conferenda, vel neganda, vel differenda sit absolutio, lie absolvat eos, qui tabs beneficii „sunt incapaces, quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, „aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo „peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum ..dederunt, nisi publico satisfaciant, et scandalum toll aril." Quae quidern nemo non Viderit quarn longe ab eorum ratione distent, qui, ut gravius aliquod audiunt peccatum, aut aliquem sentiunt multiplici peccatorum genere infeetum, statim pronuntiant se non posse absolvere: iis nernpe ipsis mederi recusant, quibus maxirne curandis ab eo sunt constituti qui ait: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus; aut quibus vix ulla scrutandae conscientiae diligentia, aut doloris, ac propositi satis videtur signifieatio, ut absolvere se posse existiment • ac turn demum tutum se cepisse consilium putaht, si homines in aliud tempus absolvendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est mediocritas, in liae potissimum servetur necesse est, ne vel nhnia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, vel nimia difficultas alienet animos a confessione, et in desperationem salutis adducat. Sistunt se quidern multi Sacramenti Poenitentiae ministris prorsus imparati, sed persaepe tamen huiusmodi, ut ex imparatis parati fieri possint, si modo Sacerdos viscera indutus misericordiae Cliristi Iesu, qui non venit vocare iustos , sed peccatores, sciat studiose, patienter, et mansuete cum ipsis agere. Quod si prae- stare praetermittat, profecto non rnagis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam caeteri ad confitendum accedere. Imparati enim illi tantummodo sunt iudicandi, non qui vel gravissima admiserint flagitia, vel qui plurimos etiam annos abfuerint a confessione; mise¬ ricordiae enim Domini non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus; vel qui rudes conditione, aut tardi ingenio non satis in se ipsos inquisierint nulla fere industria sua id sine Saeerdotis ipsius opera assecuturi; sed qui, adhibita ab eo necessaria, non qua praeter modurn graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique in iisdern ail detestationem peccatorum excitandis, non sine fusis ex inferno corde ad Deum precibus, exhausta caritatis industria, sensu tamen doloris ac poenitentiae, quo saltern ad Dei gratiam in Sacramento impetrandam disponantur, carere prudenter iudicentur. Quocumque autem anirno sint qui accedant ad ministrum Poenitentiae, nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa diffisus quispiam Dei bonitati, aut Sacramento reconciliationis infensus discedat. Quare si iusta sit causa, cur differenda sit absolutio, verbis quoad poterit, humanissimis persuadeat confessis necesse est, id et munus officiumque suum, et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quamprimum blandissime alliciat, ut iis fideliter poractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccatorum gratiae coelestis dulcedine reficiantur. Aptissimo eius caritatis exemplo inter ceterOs esse potest S. Raymundus de Pennafort , quern insignem Sacramenti Poenitentiae ministrum appellat Ecclesia. ,,0ognitis peccatis, inquit, adsit (con- ,,fessarius) benevolus, paratus erigere et secum onus portare; habeat dulcodinem in affectione, ,pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate, adiiivet confltentem orando, oleemosynas ,,et caetera bona pro eo faciendo, semper eum invet leniendo, consolando, spem promittendo, ,.et, cum opus fuerit, etiam increpando.“ Huiusmodi vero accepti patientia ac benignitate caritatis peccatores aequiore etiam animo poenae se subiicient, quae sibi satisfactionis nomine irrogabitur. Animadvertant enim necesse est, non earn esse vim ac naturam Iubilaei, ut per eius indulgentiam onmi solvantur homines obligatione offensae. peccatis Dei iustitiae satisfaciendi, quasi vero quae poenitentibus eius roi causa a Sacerdotibus Sacramenti ministris per id tempus iniunguntur, praestare necesse non sit. Nam ad Sacramenti integritatem pertinet satisfactio ilia, neque profecto alia Nobis mens esse potest, dum permissa a Christo potestate de severitate dcbitae peccatis poenae per indulgentiam remittimus, nisi ut illi dumtaxat tanto fruantur beneficio, qui omnia implc- verint, quibus, eodem Ecclesiam suam docente Christo, didicimus velle iustitiae suae Deum per infmita ipsius Filii sui Redemptoris nostri merita satisfieri. Revocanda igitur vobis sunt in memoriam Poenitontiae ministris verba ilia S. Concilii Tridentini: ,,debent Sacerdotes, quantum prudentia suggesserit, pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et „convenientes satisfactiones iniungere;“ et quod docet Catechismus eiusdem S. Concilii, in irroganda scilicet satisfactionis poena nihil sibi suo arbitratu statuendum esse, sed omnia iustitia, prudentia et pietate dirigenda; qua ut regula peccata metiri videantur, et poenitentes suorum scelerum gravitatem agnoscant, operae pretium esse eis interdum signiticare, quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripto, qui poenitentiales vocantur, con- stitutae sint; universaeque satisfactionis modum culpae ratione temperandum. Quam in rem illud etiam hoc praesertim tempore misericordiae, et remissionis opportune admonebuntur Sacerdotes, quod ait Doctor Angelicas: „Melius est, quod Sacerdos poenitenti .,indicet quanta poeniteutia esset sibi pro peccatis iniungenda, et iniungat nihilominus aliquid, „quod poenitens tolerabiliter ferat.“ Quod ipsum antea docuerat Chrysostomus: „Si nulla ex parte, „inquit, parcere volens debitam adhibueris sectionem, flet saepe, ut animum ille doloris impa- „tientia despondens, atque adeo omnia simul detrectans cum pharmacum, turn vinculum, „se ipse praecipitem ferat, contrite iugo, et confracto laqueo. Equidem complures recensere „possim, ((uos constat in extrema mala adactos non ob aliud, nisi quod digna ab eis poena, ,:et quae. peccatis perpetratis par esset, exigeretur.“ flue vero cum portineat saluberrima haec, quae nobis divinitus facta est, potestas merita Dei et Hominis Ohristi Domini, et Sanctorum eius dispensandi, ut partibus omnibus impletis Sacramenti Poenitentiae, quidquid poenae adliuc sibi luendum supersit peccatorum supplere Fideles possint; date operam, ut intelligant, qua ratione, quo online, qua pietate, quae ad id iniuncta fuerint, sint exsequenda. Discant supplicationes hasce, quae ad certas sacras aedes faciendae' praescribuntur, instar esse quoddam stationum illarum, quae priscis Ecclesiae temporibus fieri solebant, cum mos fuit fidelium, ut certis diebus includerent se in saeris aedibus, ibique ieiuni orantesque, et annos suos recogitantes in amaritudine animae suae -usque ad vesperam perseverarent. Quod si nunc temporis Ecclesia tanto minus requirit a filiis suis ad hoc etiam, ut plenariam consequi indulgentiam possint, id non ita sane est interpretandum, quasi minorem existimet nunc, quam antea. debere nos Deo compensationem pro peccatis; sed dum laboriosa opera mitigat misericordia. quantum de asperitate romittit exterioris satisfactionis, tantum conari — 6 vult homines, ut intensions vi contritionis, piique ardore studii exequendorum, quae impe- raverit, operum interiori profeotui afferant animorum. Atque ad hoc illud refertur, quod inter iniuneta opera Sanetissimae Eueharistiae perceptio numeretur, qua, cum ipse in ea fons coelestium omnium charismatum, ae donorum Christus Dominus oontineatur, nulla profecto effioacior res est ad ignem exoitandum perfectae caritatis: ex quo liquet, quantopere in earn ouram incumbendum Yobis sit, ut fidelis populus tanti Sacramenti vim et naturam doceatur, et optime affecto ac praeparato animo ad illud accedat. Habetis, Venerabiles Fratres, quae veliinus potissimum, quod ad sacrum pertinet Iubilaeum, fideles populos praemoneri. Freti studio vestro salutis commissarum Vobis anima- rum non modo Yos confidimus operam daturos, ut ornnes ea studiose peragendo, quae indi- eavimus, plenariam, quam omnibus de inaestimabili Ecclesiae thesauro offerimus, consequantur indulgentiam; sed ita consequantur, ut eius fructus etiam in posterum permaneat. Eo enim pro sollicitudine nostra omnium Ecclesiarum spectant vota nostra, dum beneficium huiusmodi ad universos orbis Catholicos extendimus, ut omnis, si fieri potest, corruptela a moribus Christiani populi in perpetuum removeatur. In vestro quiqe grege, quae potissimum vitia dominentur, probe nostis. In ea igitur radicitus evellenda toto animo incumbere nunquam zeli vestri pastoralis desistat industria. Immane illud flagitium contumeliose in Deum loquendi quis credidisset fieri unquam posse, ut audiretur inter Christianos? Atqui tamen nulla iam pene regio est, in qua non temere iuretur, ac sanctum et terribile nomen Domini usurpetur irreverenter, atque adeo non desint (horrescimus cogitantes, pudetque dicere) qui ei, quern Angeli glorificant, non vereantur maledicere. In huiusmodi impietatem, qua nulla maior Di- vinae Maiestati afferri potest iniuria, exardescat zelus vester, summaque ope invehatur. . . . Vestrum potissimum est decorein diligere domus Dei; at illud maximae curae Vobis esse debet, no ilia adeuntium cultu habituque minus decente, aut quavis irreligiositate violetur > qnibus sane nihil earn magis dedecorat; neve unquam excidant fidelibus monita ilia Christi Domini: Domus mm domus orationis est , et, zelus domus tuae comedit me. Meminerint admoniti per Vos populi praeceptum, quod ipse Dominus imposuit verbis illis: memento, ut Sabbata sanctifices, et horrendam illam in violatores sententiam: Sabbata mea violaverunt vehementer: dixi ergo, ut effunderem jurorem meum super eos, et consumerem eos: in quo tamen tanta est multorum perversitas, ut vel non dubitent servilia exercere, vel quae immunitas ab huiusmodi operibus ad vacandum Deo praecepta est, ea ipsi ad vacandum Diabolo abutantur; ita se diebus festis ad commessationes, ad ebrietatem, ad libidinem, ad omnia Diaboli opera proiiciunt. Tollatur in perpetuum, quoad per Vos fieri poterit, scandalum huiusmodi, succedatque illi orandi studium, audiendique verbi Domini, neque modo pie as- sistendo augustissimo Missae sacrificio, sed ipso sumendo Christi Corpore, saluberrima sacri- ficii ipsius participatio. Quid vero de Ecclesiae praeceptis, quid nominatim de abstinentiae, ac ieiunii obser- vantia dicemus? Quotus enim iam quisque est, qui praeceptum illud praesertim vel, ut par est, curet, vel etiam non omnino contemnat? In hoc etiam intelligitis, quam necesse sit, Vos animum intendere, ut cognoscant Fideles, quo praecepta Ecclesiae pertineant, quantaque tantae parentis auctoritatem veneratione prosequi debeant, de qua sponsus ipse eius Christus pro- nuntiavit: „ siquis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus". — 7 Omnis quiclem aetas curas vestras sibi vindicat, sed ea potissimum, ex qua futurus pendet Ecelesiae status et humanae societatis, quamque ideo coniurata in utriusque pernieiem omni ope ad suas partes adducere conatur impietas. Educationis eius ae disciplinae vel ne- gligentiam vel perversitatem inde magna exjparte repetendam esse probe cognoscitis, ac no¬ biscum deploratis, quod iam homines Matrimonii sanctitatis et officiorum cepisse videatur oblivio; adeo crebro contractus, ut vocant, civilis, qui tot in regionibus usurpatur, occasione sanctissimae Sacramenti illius legos violantur, quod, Paulo Apostolo auctore, magnum est in Christo et in Ecclesia ; adeo invaluit iniquissima ilia inter catholicos, et haereticos coniuges conventio, ut vel tota proles patris, vel mascula patris, femina matris religionem sequatur. Videtis igitur, quanta Yobis suseipienda sit sollicitudo, ut tideles catholicam de Sacramento illo teneant doctrinam, et ad parendum adducantur Ecelesiae legibus, funestaqua ilia Ohristi- anae educationis pernicies, quantum eniti liortatu et auctoritate possitis, a Christiano populo amoveatur: generatim voro ut catholicis moribus atque institutis imbuantur adolescentes, et eisdom ipsis instando, • et parentibus, et praeceptoribus, contendite; praesertim vero ut caveant a seductoribus, ut adeo propagatam miserrima temporum conditione opinionum sententiarumque pravitatem, et unde teterrima malorum omnium seges orta est, libros religioni, moribus, quieti publicae infostos perhorrescant. Quae ut pestis prohibeatur a fldeli populo, eum indentidem admonendum curate, quam iuste ac salubriter et a Praedecessoribus nostris, et a Christiania Principibus cauturn sit, 'ne libri huiusmodi retineantur, nullamque ea in re nimiam vigil antiam curamque existimate. Omnis autem aetatis, sexus, conditionis mortalibus consultum fuerit, si sajutari pabulo assidue nutriantur verbi Domini, si frequens foveatur usus Sacramentorum, si pii coetus, quibus utrumque sit in primis propositum, vel provehantur quicumque sint, vel novi etiam instituantur. Sed ad haec efficienda adiutoribus Vobis opus est, quos vocavit Dominus operarios in vineam suam. Quare admonete eos assidue, quam non ipsis liceat esse otiosis, quamque necesse sit, ut operam suam conferant ad mores populi moderandos. Inquirite sedulo in eorum vitam, sermones, convictus, consuetudines: „manus enim sordida, ut ait S. Gregorius „M., aliam non lavat, et oculus plenus pulvere maculam non considerat; ita mundus debet „esse qui vult aliena corrigere.“ Ad cultus praeterea eorum exterioris gravitatem ac mo- destiam diligenter attendite. Ud autem docendis Eidelibus, et occlesiasticis ministeriis recte riteque obeundis sint idonei, ne sitis experimento contenti, quod dederint antequam Ordinibus initiarentur; sed curate, ut initiati nunquam desinant in rerum sacrarum studiis impigre se exercere. Quo spectat quod Concilium Romanum habitum a Benedicto XIII. anno Iubilaei 1725. de congregationibus decrevit Ecclesiasticorum „semel in unaquaquo hebdomada habendis, ,,in quibus alternatim et rituum et conscientiae casus proponantur, discutiantur, et practice „exerceanturquodque proinde Vobis maiorem in modum volumus commendatum. Ceteris vero Ecclesiasticis eos aequum est in omnibus excellere, qui excellunt di- gnitate. Eorum idcirco a Vobis ratio est habenda diligenter, ut nihil in eis reprehendendum populus animadvertat, quos maxime intuetur; sed ita vobiscum consilio atque opera conspi- rent in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi, ut merito cum Ooncil. Trid. Ec- clesiae Senatus dici possint. Paroehorum praesertim curas et industriam acuite, ut ex prae- scripto eiusdem Sanctae Synodi „plebem per se incessanter instruant, et Sacramentis reli- „ciant, quotidianas pro populo ad Deum preces et orationes effundant, et laudabili vitae et — 8 — „conversationis exemplo, Virtutibus, et morum disciplina omnibus praeluceant, viamque salutis ,,praemonstrent,“ caeteris deni (pie fungantur officiis, quae ibidem praescripta sunt. Seminarium custodite ut pupillam oculi, et quicumque in spem Eeclesiae adolescunt, Clericorum institutio summaeYobis curae sit aciiterque vigilate, ne quis, nisi indole, virtute, seientia vere se vocatum praeseferat in sortem Domini, sacris Ordinibus initietur. Neque eo minus religiosarum familiarum observantiae prospicite facultatibus utentes, quae Vobis a S. Concilio Tridentino vel tanquam Ordinariis, vel tanquam Sedis Apostolieae delegatis tribuun- tur. Scholas et collegia adolescentium crebro invisite ad venena prohibenda praesentis aevi corruptelarum, omnique ad normam dirigenda sanctissimae disciplinae. Instate, ut Moniales quae Deo voverunt religiose praestent, „et quas (uti monet Concilium Romanum) educandas „ac formandas susceperint puellas eonvictrices, pie illas, et catholice instruant, incumbantque, ,,ne ipsarum ornatus, et vestes puellis inter sponsas Ohristi versantibus disconveniant.“ Quae de celebratione synodorum, quae de visitatione dioecesium praecipiuntur a Concilio Tridentino, partes ducite muneris vestri gravissimas. Ea ut praescriptis ab eo temporibus modoque religiose impleantur, Vobis etiam atque etiam commendamus. Inde enim et cognoscetis ovos vestras, et quibus earum malis medendum sit, quibus conmiodis consulendum intelligetis. Omnium ordinum cura Vobis conunissa est, sed praecipue pauperum, quibus ad evangelizandum se missum a Patre professus est Christus, in quos adeo praeclara singularis praebuit argumenta voluntatis. Probe autem intelligitis, quam facile sit, ut, egestate impellente, omnem praesentis Dei beneflcentiae fructum amittant. Bonis igitur Eeclesiae ita utimini, ut praeceptum Domini in exemplum impleatis, quod superest date eleemosynam , eaque fideliter praestetis, quae de bonorum illorum usu Episcopis praescribit Ecclesia: aditum liabeant ad Vos facilem egentium gemitus, divitum opem, eleemosynae praecepto quam saepissime proposito, pro eis implorate; eosque ab omni oppressione atque iniuria pro virili parte defendite. Contra foeneratorum iniquitatem, qui, ut ait Catechis. Rom., miseram plebem compilant et trucidant usuris, inter cetera vebementer invehatur zelus vester, quod malum adeo miseris hisce temporibus invaluit. . . . ') Inter pauperes autem eos praesertim caritati vestrae commendamus, quorum egestati vel orbitas , vel aegritudo veluti cumulus accedit, ut domus utriusque sexus adolescentibus alendis educandisque, invalidis aegrisque recipiendis turn quod ad corpus rcmque familiarem pertinet, turn quod ad animum, quam diligentissime accurentur. Ne multa: pastores Vos estis ac magistri ■ populorum. Vestrum idcirco est, Venera- biles Fratres, non modo vigilare, ne quos crediti Vobis greges spiritualism bestiarum patiantur incursus, sed eos coelestis doctrinae pabulo nutrire monitis quidem legibusque salutaribus, at exemplo potissimum; quo spectant quae et Vobis dicta sunt a Domino: ,,vos estis lux mundi.... sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; „quod unum maximevalet turn ad movendos animos, turn ad obstruendum os loquentium iniqua, secundum illud Apostoli: „In omnibus te ipsum praebe „exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verburn.sanum irrepre- „hensibile, ut is, qui ox adverse est, vereatur nihil habens malum dicere de vobis.“ Ita fiet, ut non modo quid agendum sit videant populi, sed ut agant reipsa, ac tanquam Apostoli, sic ') Idem graviter agatur contra farti scehip, quod tot modis totquo damnis soeietatem eonturbat. et Vos sal terrae sitis; hoc est, putore adempto peccatorum, qua semel imbuti per Vos fuerint homines, vitae morumque integritas diutissime incorrupta servetur. Haee sunt vota nostra, hoc freti virtute studiisque vestris, Deo adiuvante, confldimus consecuturos, id erro- ribus vitiisque profligatis pictate corroborata, induant fideles, ut hortatur Apostolus, „sicut ..electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, pa- „tientiam supportantes invicem, et donantes sibimetipsis, sicut et Dominus donavit nobis: ,,super omnia autem caritatem habeant, quod est vinculum perfectionisquod scilicet Chri¬ stianas omnes simul iunctas secum fert, et conservat virtutes, atque hominem Deo coniungit, in quo tota hominis perfectio est. Hunc fructum sacri Iubilaei maximum ex Christi Iesu Dei ac Redemptoris nostri meritis, Sanctorumque omnium ut capere Vobis contingat laborum vestrorum; huius ut Nos voti compotes faciat misericordiarum Pater et Deus totius consola- tionis per eundem Filium suum Redemptorem nostrum, cuius eadem fait precatio cum ait: rogo, Pater, ut unum sint sicut et nos, quanta possumus animi contentione obsecrantes Apo- , stolicam Benedictionem Vobis, et commissis curae vestrae gregibus peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum Octavo Kal. Ianuarii Anno incarnationis Do- minicae Millesimo octingentesimo vigesimo quinto Pontificate Nostri Anno Tertio. ■ i SUMTIBUS ORDINARIATUS. ~ LITERIS BLASNIK. LABACI.