Macher WcchMatt. ------'vVL'UÜXAAa^- Inhalt: 1. Bncyclica Leonis Pp. XIII. de civitatum constitutione christiana. — 2. Litt. Pontif. de extraordinario Jubilaeo. — 3. Fastenmandat für die Laibacher Diöeese (deutsch und slovenisch). — 4. Concurs-Berlautbarung. — 5. Chronik der Diöcese. 1886 i. YENERÄBILIBYS fhätbibys PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS CATHOLICI ORBIS YNIVERSIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENER ÄBTTjES FRATRES SALYTEM ET APOSTOLICAM BEHEDICTIONEM. (Continuatio.) De religione autem putare, nihil inter formas dispares et contrarias interesse, hunc plane habet exitum, nolle ullam probare iudicio, nolle usu. Atqui istud ab atheismo, si nomine aliquid differt, re nihil differt. Quibus enim Deum esse persuasum est, ii, modo constare sibi nec esse perabsurdi ve-lint, necessario intelligunt, usitatas in cultu divino rationes, quarum tanta est differentia maximisque etiain de rebus dissimilitudo et pugna, aeque pro-babiles, aeque bonas, aeque Deo acceptas esse omnes non posse. Sic illa quidlibet sentiendi litterarumque formis quidlibet exprimendi facultas, omni moderatione posthabita, non quoddam est propria vi sua bo-num, quo societas humana iure laetetur: sed mul-torum malorum fons et origo. — Liberias, ut quae virtus est hominem perficiens, debet in eo quod verum sit, quodque bonum, versari: boni autem verique ratio mutari ad hominis arbitrium non pot-est, sed manet semper eadem, neque minus est, quam ipsa rerum natura, incommutabilis. Si mens adsentiatur opinionibus falsis, si malum voluntas adsumat et ad id se applicet, perfectionem sui neutra consequitur, sed excidunt dignitate naturali et in corruptelam ambae delabuntur. Quaecumque' sunt igitur virtuti veritatique contraria, ea in luce atque in oculis hominum ponere non est aequum: gratia tuteläve legum defendere, multo minus. Sola bene acta vita via est in caelum, quo tendimus universi: ob eamque rem aberrat civitas a regula et praescriptione naturae, si licentiam opinionum praveque factorum in tantum lascivire sinat, ut impune liceat mentes a veritate, animos a virtute deducere. — Ecclesiam vero, quam Deus ipse con-stituit, ab actione vitae excludere, a legibus, ab institutione adolescentium, a societate domestica, magnus et perniciosus est error. Bene morata civitas esse, sublata religione, non potest: iaraque plus fortasse, quam oporteret, est cognitum, qualis in se sit et quorsum pertineat illa de vita et mo-ribus philosophia, quam civilem nominant. Vera est inagistra virtutis et custos morum Ecclesia Christi: ea est, quae incolumia tuetur principia, unde officia ducuntur, propositisque caussis ad ho- neste vivendum efficacissimis, iubet non solum fu-gere prave facta, sed regere motus animi rationi contrarios etiam sine effectu. — Ecclesiam vero in suorum officiorum munere potestati civil i veile esse subiectam, magna quidem iniuria, magna teme-ritas est. Hoc facto perturbatur ordo, quia quae naturalia sunt praeponuntur iis, quae sunt supra naturam: tollitur aut certe magnopere minuitur fre-quentia bonorum, quibus, si nulla re impediretur, communem vitam Ecclesia compleret: praetereaque via ad inimicitias munitur et certamina, quae quantam utrique reipublicae perniciem afferant, nimis saepe eventus demonstravit. Huiusmodi doctrinas, quae nec humanae rationi probantur, et plurimuin habent in civilem disciplinam momenti, romani Pontifices decessores Nostri, cum probe intolligerent quid a se postu-laret apostolicum munus, impune abire nequaquam passi sunt. Sic Gregorius XVI per Encyclicas litteras hoc initio Mirari vos die XV August! anno MDCCCXXXII, magna sententiarum gravitate ea perculit, quae iam praedicabantur, in cultu divino nullum adhibere delectum oportere: integrum siu-gulis esse, quod malint, de religione iudicare: so-lam cuique suam esse conscientiam iudicem: prae-terea edere quae quisque senserit, itemque res moliri novas in civitate licere. De rationibus rei sacrae reique civilis distrahendis sic idem Pontifex: „Neque „laetiora et religioni et principatui ominari possemus „ex eorum votis, qui Ecclesiam a regno separari, „mutuamque imperii cum sacerdotio concordiain „abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertiinesci „ab impudentissimae libertatis amatoribus concor-„diani illam, quae semper rei et sacrae et civili „fausta extitit et salutaris“. — Non absimili modo Pius IX, ut sese opportunitas dedit, ex opinionibus falsis, quae maxime valere coepissent, plures nota-vit, easdemque postea in unum cogi iussit, ut sei licet in tanta errorum colluvione haberent catholici ho-mines, quod sine offensione sequerentur *. 1 Earum nonnullas indicare sufficiat. Prop. XIX — Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus iuribus sibi a divino suo Funaatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae iura ac limites, intra quos eadem iura exer-cere queat. Prop. XXXIX — Keipublicae status, utpote omnium iurium origo et fons, iure quodam pollet nullis circumscripto limitibus. Ex iis autem Pontificum praescriptis illa omnino intelligi necesse est, ortum publicae potestatis a Deo ipso non a multitudine repeti oportere: sedi-tionum licentiam cum ratione pugnare: officia reli-gionis nullo loco numerare, vel uno modo esse in disparibus generibus affectos, nefas esse privatis hominibus, nefas civitatibus: immoderatam sentiendi sensusque pal am iactandi potestatem non esse incivium iuribus neqne in rebus gratia patrocinioque dignis ulla ratione ponendam. — Similiter intelligi debet, Ecclesiam societatem esse, non minus quam ipsam civitatem, genere et iure perfectam: neqne debere, qui sum-mam imperii teneant, committere ut sibi servire aut subesse Ecclesiam cogant, aut minus esse sin an t ad suas res agendas liberam, aut quiequam de ceteris iuribus detrahant, quae in ipsam a Iesu Christo collata sunt. — In negotiis autem mixti iuris, maxime esse secundum naturam itemque se-cundum Dei consilia non secessionem alterius potestatis ab altera, multoque minus contentionem, sed plane concordiain, eamque cum caussis proximis congruentem, quae caussae utramque societatem genuerunt. Haec quidem sunt, quae de constituendis tem-perandisque civitatibus ab Ecclesia catliolica prae-cipiuntur. — Quibus tarnen dictis decretisque si recte diiudicari velit, nulla per se reprehenditur ex variis reipublicae formis, ut quae nihil habent, quod doctrinae catholicae repugnet, eaedemque possunt, si sapienter adhibeantur et iuste, in optimo statu tueri civitatem. — Immo neqne illud per se reprehenditur, participem plus minus esse populum rei publicae: quod ipsum certis in temporibus cer-tisque legibus potest non solum ad utilitatem, sed etiam ad officium pertinere civium. — Insuper neque caussa iusta nascitur, cur Ecclesiam quis-quam criminetur, aut esse in lenitate facilitateque plus aequo restrictam, aut ei, quae germana et legitima sit, libertati inimicam. — Eevera si di-vini cultus varia genera eodem iure esse, quo veram Prop. LV — Ecclesia a Statu, Statusque ab Ecclesia se-iungendus est. Prop. LXXIX —..............falsum est, civilem cuiusque cultus libertatem, itemque plenam potestatem Omnibus attribu-tam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque rnani-festandi, conducere ad populorum mores animosque facilius cor-rumpendos, ac indifferentismi pestem propagandam. religionem, Ecclesia iudicat non licere, non ideo tarnen eos damnat rerum publicamm moderatores, qui, magni alicuins aut adipiscendi boni, aut prohi-bendi caussa mali, moribus atque usu patienter ferunt, ut ea habeant singula in civitate locum. — Atque illud quoque magnopere cavere Ecclesia solet ut ad amplexandam fidem catholicam nemo invitus cogatur, quia, quod sapienter Augustinus monet, credere non potest horao nid volens \ Simili ratione nec potest Ecclesia libertatein probare eam, quae fastidium gignat sanctissimarum Bei legum, debitamque potestati legitimae obedien-tiam exuat. Est enim licentia verius, quam libertas; rectissimeque ab Augustino libertas perditionis \ a Petro Apostolo velamen malitiae ä appellatur: immo, cum sit praeter rationem, vera servitus est: qui, enim, facit peccatum, servus est peccati*. Contra illa germana est atque expetenda libertas, quae si privatim spectetur, crroribus et cupiditatibus, teterrimis dominis, hominem servire non sinit: si publice, civibus sapienter praeest, facultatem augen-dorum commodorum large ministrat: remque pu-blicam ab alieno arbitrio defendit. — Atqui hone-stam hanc et homine dignain libertatem, Ecclesia probat omnium maxime, eamque ut tueretur in po-pulis firrnam atque integram, eniti et contendere numquam destitit. — Revera quae res in civitate plurimum ad coinmunem salutem possunt: quae sunt contra licentiam principum populo male con-sulentium utiliter institutae: quae summam rem-publicam vetant in municipalem, vel domesticam rem importunius invadere: quae valent ad decus, ad personam hominis, ad aequabilitatem iuris in singulis civibus conservandam, earum rerum omnium Ecclesiam catholicam vel inventricem, vel auspicem, vel custodem semper fuisse, superiorum aetatum mo-numenta testantur. Sibi igitur perpetuo consen-tiens, si ex altera parte libertatem respuit imrno-dicam, quae et privatis et populis in licentiam vel in servitutem cadit, ex altera volens et libens amplectitur res meliores, quas dies afferat, si vere Prosperitäten! contineant huius vitae, quae quoddam 1 Tract. XXVI in Ioan., n. 2. 3 Epist. CV, ad Donatistas, cap. II, n. 9. ' I. Petr. II, 16. 4 Ioan. VIII, 34. est velut stadium ad alteram eamque perpetuo mansuram. — Ergo quod inquiunt, Ecclesiam re-centiori civitatum invidere disciplinae, et quaecum-que horum temporum ingenium peperit, omnia promiscue repudiare, inanis est et ieiuna calumnia. Insaniam quidem repudiat opinionum: improbat nefaria seditionum studia, illumque nominatim ha-bitum animorum, in quo initia perspiciuntur volun-tarii discessus a Deo: sed quia omne, quod verum est, a Deo proficisci necesse est, quidquid, indagando, veri attingatur, agnoscit Ecclesia velut quoddam divinae mentis vestigium. Cumque nihil sit in rerum natura veri, quod doctrinis divinitus traditis fidem abroget, multa quae adrogent, omnisque possit inventio veri ad Deum ipsum vel cognoscendum vel laudandum impellere, idcirco quidquid accedat ad scientiarum fines proferendos, gaudente et li-bente Ecclesia semper accedet: eademque studiose, ut solet, sicut alias disciplinas, ita illas etiam fovebit ac provehet, quae positae sunt in explicatione na-turae. Quibus in studiis, non adversatur Ecclesia si quid mens repererit novi: non repugnat quin plura quaerantur ad decus commoditatemque vitae : immo inertiae desidiaeque iniinica, magnopere vult ut hominum ingenia uberes ferant exercitatione et cultura fructus: incitamenta praebet ad omne ge-nus artium atque operum: omniaque harum rerum studia ad honestatem salutemque virtute sua dirigens, impedire nititur, quominus a Deo bonisque caele-stibus sua hominem intelligentia atque industria deflectat. Sed haec, tametsi plena rationis et consilii, minus probantur hoc tempore, cum civitates non modo recusant sese ad christianae sapientiae referre for-mam, sed etiam videntur quotidie longius ab ea veile discedere. — Nihilominus quia in lucem pro-lata veritas solet sua sponte late fluere, homi-numque mentes sensim pervadere, idcirco Nos con-scientia maximi sanctissimique officii, hoc est Apo-stolica, qua fungimur ad gentes universas, legatione permoti, ea quae vera sunt, libere, ut debemus, eloquimur: non quod non perspectam habeamus rationem temporum, aut repudianda aetatis nostrae honesta atque utilia incrementa putemus, sed quod rerum publicarum tutiora ab offensionibus itinera ac firraiora fundamenta vellemus: idque incolumi populorum germana libertate; in hominibus enim mater et custos optima libertatis veritas est: veri-tas liberabit vos Itaque in tarn difficili rerum cursu, catholici homines, si Nos, nt oportet, audierint, facile vide-bunt quae sua cniusqne sint tarn in opinionibus, quam in factis officia. — Et in opinando quidem, quaecumque Pontifices romani tradiderint vel tra-dituri sunt, singula necesse est et teuere iudicio stabili comprehensa, et palam, quoties res postu-laverit, profiteri. Ac nominatim de iis, quas liber-tates vocant novissimo tempore quaesitas, oportet Apostolicae Sedis stare iudicio, et quod ipsa sen-serit, idem sentire singulos. Cavendum, ne quem fallat honesta illarum species: cogitandumque quibus ortae initiis, et quibus passim sustententur atque alan-tur studiis. Satis iam est experiendo coguitum, qua-rnm illae rerum effectrices sint in civitate: eos quippe passim genuere fructus, quorum probos viros et sapientes iure poeniteat. — Si talis alicubi aut reapse sit, aut fingatur cogitatione civitas, quae christianum nomen insectetur proterve et tyrannice, cum eäque conferatur genus id reipublicae recens, de quo loquimur, poterit hoc videri tolerabilius. Principia tarnen, quibus nititur, sunt profecto eius-modi, sicut ante dixiinus, nt per se ipsa probari nemini debeant. Potest tarnen aut iu privatis domesticisque rebus, aut in pnblicis actio versari. — Privatim quidem primum officium est, praeceptis evangelicis dili-gentissime conformare vitam et mores, nec recusare si quid christiana virtus exigat ad patiendum tole-randumque paulo difficilius. Debent praeterea sin-guli Ecclesiam sic diligere, ut communem matrem: eiusque et servare obedienter leges, et honori ser-vire, et iura salva veile : conarique, ut ab iis, in quos quisque aliquid auctoritate potest, pari pietate co-latur atque ametur. — Illud etiam publicae salutis Interest, ad rerum urbanarum administrationem conferre sapienter operam: in eäque studere maxiine et efficere, ut adolescentibus ad religionem, ad probos mores informandis ea ratione, qua aequum est christianis, publice consultum sit: quibus ex rebus magnopere pendet singularuin salus civitatum. — Item catholicorum hominum operam ex hoc tamquam angustiore campo longius excurrere, ipsam-que summam rempublicam complecti, generatim utile est atque honestum. Generatim eo dicimus, quia haec praecepta Nostra gentes universas attingunt. Ceterum potest alicubi accidere, ut, maximis iustis-simisque de caussis, rempublicam capessere, in mu-neribusque politicis versari, nequaquain expediat. Sed generatim, ut diximus, nullam veile rerum publi-carum partem attingere tarn esset in vitio, quam nihil ad coinmunem utilitatem afferre studii, nihil operae: eo vel magis quod catholici homines ipsius, quam profitentur, admonitione doctrinae, ad rem integre et ex fide gerendam impelluntur. Contra, ipsis otiosis, facile liabenas accepturi sunt ii, quorum opiniones spem salutis band sane magnam afferaut. Idque esset etiam cum pernicie coniunc-tum christiani nominis: propterea quod plurimum possent qui male essent in Ecclesiam animati; minim um, qui bene. Quamobrem perspicuum est, ad rempublicam adeundi caussam esse iustam catholi-cis: non enim adeunt, neque adire debent ob eam caussam, ut probeut quod est hoc tempore in rerum publicarum rationibus non honestum; sed ut has ipsas rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum transferant sincerum atque verum, desti-natum animo habentes, sapientiam virtutemque catholicao religionis, tamquam saluberrimum succum ac sanguinem, in ontnes reipublicae venas inducere. — Haud aliter actum in primis Ecclesiae aetati-bus. Mores enim et studia ethnicorum quam longis-sime a studiis abborrebant moribusque evangelicis: christianos tarnen cernere erat in media supersti-tione incorruptos semperque sui similes animose, quacumque daretur aditus, inferre sese. Eideies in exemplum principibus, obedientesque, quod fas esset, imperio legum, fundebant mirificum splendorem sanctitatis usquequaque; prodesse studebant fra-tribus, vocare ceteros ad sapientiam Christi, cedere tarnen loco atque emori fortiter parati, si honores, si magistratus, si imperia retinere, incolumi virtute, nequivissent. Qua ratione celeriter instituta christiana non modo in privatas domos, sed in castra, in curiam, in ipsam regiam invexere. „Hesterni „surnus, et vestra ornnia implevimus, urbes, insu-»las, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, »tribus, decurias, palatium, senatum, forum:1 * ita ut fides christiana, cum Evangelium publice Profiten lege licuit, non in cunis vagiens, sed adulta et iam satis firma in magna civitatum parte ap-paruerit. Iamvero bis temporibus consentaueum est, haec maiorum exempla renovari. — Catholicos quidem, quotquot digni sunt eo nomine, primum omnium necesse est amantissimos Ecclesiae filios et esse et videri veile: quae res nequeant cum hac laude consistere, eas sine cunctatione respuere: institutis populorum, quantum boneste fieri potest, ad veritatis iustitiaeque patrocinium uti: elaborare, ut constitutum naturae Deique lege modum libertas agendi ne transiliat: dare operam ut ad eam, quam diximus, Christian am similitudinem et form am omnis respublica traducatur. — Harum rerum adipiscen-darum ratio constitui uno certoque modo haud commode potest, cum debeat singulis locis tempo-ribusque, quae sunt multum inter se disparia, con-venire. Nihilominus conservanda in primis est vo-luntatum concordia, quaerendaque agendorum simi-litudo. Atque optime utrumque impetrabitur, si praescripta Sedis Äpostolicae legem vitae singuli putent, atque Episcopis obtemperent, quos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei2. — Defensio quidem catbolici nominis necessario postulat ut in profitendis doctrinis, quae ab Ecclesia traduntur, una sit omnium sententia, et summa Constantia, et hac ex parte cavendum ne quis opinionibus falsis aut ullo modo conniveat, aut mollius resistat, quam veritas patiatur. De iis quae sunt opinabilia, licebit cum moderatione studioque indagandae veritatis disputare, procul tarnen suspicionibus iniuriosis, crimiuationibusque mutuis. — Quam ad rem, ne animorum coniunctio criminandi temeritate diri-matur, sic intelligant universi: integritatem pro-fessionis catholicae consistere nequaquam posse cum opinionibus ad naturalismum vel rationalismum accedentibus, quarum summa est tollere funditus instituta christiana, hominisque stabilire in societate 1 Tertull. Apol. n. 37. 2 Act. XX, 28. principatum, posthabito Deo. — Pariter non licere aliam officii formam privatim sequi, aliam publice, ita scilicet ut Ecclesiae auctoritas in vita privata observetur, in publica respuatur. Hoc enirn esset honesta et turpia coniungere, hominemque secum facere digladiantem, cum contra debeat sibi semper constare, neque ulla in re ullove in genere vitae a virtute christiana deficere. — Verum si quae-ratur de rationibus inere politicis, de optimo genere reipublicae, de ordinandis alia vel alia ratione ci-vitatibus, utique de bis rebus potest honesta esse dissensio. Quorum igitur cognita ceteroqui pietas est, animusque decreta Sedis Äpostolicae obedienter accipere paratus, iis vitio verti dissentaneam de rebus, quas diximus, sententiam, iustitia non pa-titur: multoque est maior iniuria, si in crimen violatae suspectaeve fidei catholicae, quod non semel factum dolemus, adducantur. — Omninoque istud praeceptum teueant qui cogitationes suas solent mandare litteris, inaximeque ephemeridum auctores. In hac quidem de rebus maximis contentione nihil est intestinis concertationibus, vel partium studiis relinquendum loci, sed conspirantibus animis stu-diisque id debent universi contendere, quod est commune omnium propositum, religionem remque publicam conservare. Si quid igitur dissidiorum antea fuit, oportet voluntaria quadam oblivione conterere: si quid temere, si quid iniuria actum, ad quoscumque demum ea culpa pertineat, com-pensandum est caritate mutua, et praecipuo quo-dam omnium in Apostolicam Sedem obsequio redi-mendum. — Hac via duas res praeclarissimas ca-tholici consecuturi sunt, alteram, ut adiutores sese impertiant Ecclesiae in conservanda propaganda-que sapientia christiana: alteram ut beneficio ma-ximo afficiant societatem civiiem, cuius, malarum doctrinarum cupiditatumque caussa, magnopere pe-riclitatur salus. Haec quidem, Venerabiles Fratres, habuimus, quae universis catbolici orbis gentibus traderemus de civitatum constitutione christiana, officiisque ci-vium singulorum. Ceterum implorare summis precibus oportet caeleste praesidium, orandusque Deus, ut haec, quae ad ipsius gloriam communemque humani generis salutem cupimus et conamur, optatos ad exitus idem Ipse perducat, cuius est illustrare hominum mentes, permovere voluntates. — Divinorum autem beneficiorum auspicem, et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque com- inisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Eomae apud 8. Petrum die I Novem-bris an. MDCCCLXXXY, Pontificatns Nostri Anno octavo. Leo PP. XIII. EXTRAORDINARIUM IUBILAEUM. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQYE LOCORVM ORDINARIIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS. LEO PP. XIII. YENEBÄBILES FBÄTBES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Quod auctoritate Apostolica semel iam atque iterum decrevimus, ut annus sacer toto orbe chri-stiano extra ordinem ageretur, oblatis bono publico caelestium munerum tbesauris, quorum est in Nostra potestate dispensatio, idem placet in annum pro-ximum, Deo favente, decernere. — Cuius utilitas rei fugere vos, Venerabiles Fratres, nequaquam potest gnaros temporum ac morum: sed quaedam singularis ratio facit, ut in hoc consilio Nostro maior, quam fortasse alias, inesse opportunitas videatur. — Nimirum cum de civitatibus superiore epistola Encyclica docuerimus, quanti intersit, eas ad veritatem formamque christianam propius acce-dere, intelligi iam licet quam sit huic ipsi propo-sito Nostro consentaneum dare operam, quibus-cumque rebus possumus, ut vel excitentur homines ad christianas virtutes, vel revocentur. Talis est enim civitas, qualis populorum fingitur moribus: et quemadmodum aut navigii aut aedium bonitas ex singularum pendet bonitate aptaque suis locis collocatione partium, eodem fere modo rerum cursus publicarum rectus et sine offensione esse non potest, nisi rectam vitae cives consequantur viam. Ipsa disciplina civilis, et ea omnia, quibus vitae publicae constat actio, nonnisi auctoribus hominibus nascuntur, intereunt: homines autem suarum solent opinionum morumque expressam imaginem iis rebus affingere. Quo igitur eis praeceptis Nostris et imbuantur penitus animi, et, quod caput est, quo-tidian'a vita singulorum regatur, enitendum est ut singuli inducant animum Christiane sapere, Christiane agere non minus publice quam privatim. Atque in ea re tanto maior est adhibenda contentio, quanto plura impendent undique pericula. Non enim exiguam partem magnae illae patrum nostrorum virtutes cessere: cupiditates, quae per se virn habent maximam, maiorem licentia quae-siverunt: opinionum insania, nullis aut parum aptis compressa frenis, inanat quotidie longius: ex iis ipsis, qui recte seutiant, plures praepostero quodam pudore deterriti non audent id quod sen-tiunt libere profiteri, multoque minus reipsa per-ficere: deterrimorum vis exemplorum in mores populäres passim influit: societates hominum non honestae, quae a Nobismetipsis alias designatae sunt, flagitiosarum artium scientissimae, populo imponere, et quotquot possunt, a Deo, a sauctitate offlciorum, a fide christiana abstrahere atque aba-lienare contendunt. Tot igitur prementibus malis, quae vel ipsa diuturnitas maiora facit, nullus est Nobis prae-termittendus locus, qui spem sublevationis aliquam afferat. Hoc consilio et hac spe sacruin iubilaeuin indicturi sumus, monendis cohortandisque quotquot sua est cordi salus, ut colligant paulisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducant. Quod non privatis solum, sed toti futurum est reipublicae salutare, propterea quod quantuin singuli profecerint in animi perfuctione sui, tantundem honestatis ac virtutis ad vitam moresque publicos accedet. Sed optatum rei exitum videtis, Venerabiles Fratres, in opera et diligentia vestra magnam partem esse positum, cum apte studioseque popu-lum praeparare necesse sit ad fruetus, qui pro-positi sunt, rite percipiendos. — Erit igitur cari-tatis sapientiaeque vestrae lectis sacerdotibus id negotium dare, ut piis concionibus ad vulgi captum accomodatis multitudiuem erudiant, maximeque ad poenitentiam cohortentur, quae est, auctore Augustino, bonorum et Immilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: dimitte nobis debita nostra.') Poenitentiam, quae-que pars eins est, voluntariam corporis castiga-tionem non sine caussa primo commemoramus loco. Nostis enim morem saeculi: libet plerisque deli-cate vivere, viriliter animoque magno nihil agere. Qui cum in alias incidunt miserias multas, tum Epist, 108. fingunt saepe caussas, ne salutaribus Ecclesiae legibus obtemperent, onus rati sibi gravius, quam tolerari possit, impositum, quod vel abstinere certo ciborum genere, vel ieiunium servare paucis anni diebus iubeantur. Hac enervati consuetudine, mirum non est si sensim totos se cupiditatibus dedant maiora poscentibus. Itaque lapsos aut proclives ad mollitiem animos consentaneum est ad temperan-tiam revocare: proptereaque, qui ad populum dicturi sunt, diligenter et enucleate doceant, quod non modo Evangelica lege, sed etiam naturali ratione praecipitur, imperare sibimetipsi et domitas habere cupiditates unumquemque oportere: nec expiari, nisi poenitendo, posse delicta. — Et huic, de qua loquimur, virtuti, ut diuturna permaneat, non inepte consultum fuerit, si rei stabiliter institutae quasi in fidem tutelamque tradatur. Quo id pertineat, facile, Venerabiles Fratres, intelligitis: illuc scilicet, ut sodalium Franciscalium ordinem Tertium, quem saecularem nominant, in Dioecesi quisque vestra tueri et amplificare perseveretis. Profecto ad con-servandum alendumque poenitentiae in christiana multitudine spiritum, plurimum omnino valitura sunt exempla et gratia Francisci Assisiensis patris, qui cum summa innocentia vitae tantuin coniunxit Studium castigandi sui, ut Iesu Christi crucifixi imaginem non minus vita et moribus, quam im-pressis divinitus signis retulisse videatur. Leges eius Ordinis, quas opportune temperavimus, longe sunt ad perferendum leves: inomentum ad chri-stianam virtutein habent non leve. Deinde vero in his privatis publicisque tantis necessitatibus, cum tota spes salutis utique in patro-cinio tutelaque Patris caelestis consistat, magno-pere vellemus, Studium precandi constans et cum fiducia coniunctum reviviscere. — In omni magno christianae reipublicae tempore, quoties Ecclesiae usuvenit, ut vel externis periculis, vel intestinis premeretur incommodis, praeclare maiores nostri, sublatis in caelum suppliciter oculis, docuerunt, qua ratione et unde luinen animi, unde vim virtutis et apta temporibus adiumenta petere opor-teret. Inhaerebant enim penitus in mentibus illa Iesu Christi praecepta, petite et dabitur vobis;') '7 Matth. VII, 7. oportet semper orare et non deficere. ’) Quibus resonat Apostolorum vox : sine intermissione orate ') : obsecro igitur primnm omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.5) Quam ad rem non minus acute quam vere illud Ioannes Chrysostoinus scriptum per similitudinem reliquit: quo modo homini, cum nudus idemque egens rebus omnibus susci-piatur in lucem, manus natura dedit, quarum ope res ad vitam necessarias sibi compararet; ita in iis, quae sunt supra naturam, cum nihil per se ipse possit, largitus est Deus orandi facultatem, qua illa sapienter usus, omiiia quae ad salutem requiruntur, facile impetraret. — His ex rebus singuli statuite, Venerabiles Fratres, quam sit gratum et probatum Nobis Studium vestrum in provehenda sacratissimi Rosarii religione his prae-sertim proximis annis, Nobis auctoribus, positum. Neque est silentio praetereunda pietas popularis, quae omnibus fere locis videtur in eo genere ex-citata: ea tarnen ut inagis inflaminetur ac per-severanter retineatur, summa cura videndum est. Idque si insistimus hortari, quod non semel idem hortati sumus, nemo mirabitur vestrum, quippe qui intelligitis, quanti referat, Rosarii Marialis apud christianos florere consuetudinem, optimeque nostis, eam esse huius ipsius spiritus precum, de quo loquimur, partem et formam quamdam pulcherri-mam, eamdeinque convenientem temporibus, usu facilem, utilitate uberrimam. Quoniam vero Iubilaei prior et maximus fruc-tus, id quod supra indicavimus, emendatio vitae et virtutis accessio esse debet, necessariam nominatim censemus eins fugam mali, quod ipsis superioribus litteris Encyclicis designare non praetermisimus. — Intestina intelligimus ac prope domestica non-nullorum ex nostris dissidia, quae caritatis vinculum, vix dici potest quanta cum pernicie animorum, sol-vunt aut certe relaxant. Quam rem ideo rursum commemoravimus hoc loco apud vos, Venerabiles Fratres, ecclesiasticae disciplinae mutuaeque caritatis custodes, quia ad prohibendum tarn grave ') Luc. XVIII, 1. J) I Thessal V, 17. 3) I Timotb. II, 1. incommodum volumus vigilantiam auctoritatemque vestram perpetuo esse conversam. Monendo, lior-tando, increpando date operam, ut omnes solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, utque redeant ad officium, si qui sunt dissidiorum auctores, illud in omni vita cogitautes, Unigenitum Bei Filium in ipsa supremorum appropinquatione cruciatuum nihil a Patre contendisse vehementius, quam ut inter se diligerent, qui crederent aut cre-dituri essent in eum, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.') Itaque de omnipotentis Bei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, uni-versis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus plenissimain peccatorum omnium indulgentiam, ad generalis Iubilaei modum, concedimus ea tarnen conditione et lege, ut intra spatium anni proximi MDCCCLXXXVI haec, quae infra scripta sunt, effecerint. Quotquot Romae sunt cives hospitesve Basi-licam Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam bis adeant: ibique aliquandiu pro Ecclesiae catho-licae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et ex-altatione, pro extirpatione haeresum omniumque erran-tium conversione, pro christiauorum Principuin con-cordia ac totius fldelis populi pace et unitate, secundum mentem Nostram pias ad Beum preces effundant. Iidem duos dies esurialibus tantum cibis utentes ieiunent, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos, aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecratos: praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum suscipiant, stipemque aliquam pro sua quisque facultate, adhibito in consilium Con-fessario, in aliquod pium conferant opus, quod ad propagationem et incrementum fidei catholicae per-tineat. Integrum unicuique sit, quod malit, optare ; duo tarnen designanda nominatim putamus, in quibus erit optime collocata beneflcentia, utrumque, multis locis, indigens opis et tutelae, utrumque civitati non minus quam Ecclesiae fructuosum: nimirum ~Öloan. XVII, 21. privatas puerorum scholas, et Seminaria Cleri-corum. Ceteri vero omnes extra Urbera ubicumque degentes tria templa, a vobis, Veuerabiles Fratres, aut a vestris Yicariis seu Officialibus, aut de vestro eorumve mandato ab iis qui curam animarum ex-erceut designanda, bis, vel, duo tantum si templa fuerint, ter, vel, si unura, sexies, dicto temporis intervallo adeant; item alia opera omnia, quae supra commemorata sunt, peragant. Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii appli-cari posse volumus. Vobis praeterea potestatem facimus, ut Capitulis et Congregationibus tarn sae-cularium quam regularium, sodalitatibus, confra-ternitatibus, universitatibus, collegiis quibuscumque meinoratas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro vestro prudenti arbitrio reducere possitis. Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, vel alio ad certam Stationen! sese receperint, visitato sexies templo maximo seu parochiali, ceterisque operibus, quae supra prae-scripta sunt, rite peractis, eamdem indulgentiam consequi queant. — Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degen-tibus, nee non aliis quibuscumque tarn laieis, quam ecclesiasticis, qui carcere, infirmitate corporis, aut alia qualibet iusta caussa impediantur, quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus, ut ea Confessarius in alia pietatis opera commutare possit, facta etiam potestate dispensandi super Communionem cum pueris nondum ad primam Communionem admissis. Insuper universis et sin-gulis Christi fldelibus, tarn laicis quam ecclesiasticis, saecularibus ac regularibus cuiusvis Ordinis et Institut!, etiam specialiter nominandi, facul-tatem concedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum Confessarium tarn saecularem quam regulärem ex actu approbatis: qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro monialibus. — Con-fessariis autem, hac occasione et durante huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsas facul-tates largimur, quas largiti sumus per litteras Nostras Apostolicas Pontifices maximi datas die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, iis tarnen omnibus exceptis, quae in eisdem litteris excepta sunt. Ceterum summa cura studeant universi magnam Dei parentem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereri. Nam in patrocinio sanctissimae Virginis a Rosario sacrum hoc Iubilaeum esse volumus: ipsaque adiutrice confldimus, non paucos futuros, quorum animus detersa admissorum labe expietur, fideque, pietate, iustitia non modo in spem salutis sempiternae, sed etiam in auspicium pacatioris aevi renovetur. Quorum beneficiorum caelestium auspicem pa-ternaeque Nostrae benevolentiae festem vobis, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud 8. Petrum, die XXII. De-cembris anno MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri Octavo. Leo PP. XIII. 3. Jaftenmarihat für die Laibacher Diöcese im Jahre 1886. Die Nachsichten, welche hinsichtlich des Fasten- des heiligen Vaters auch für das Jahr 1886 in gebotes ans Grund der vom Apostolischen Stuhle Geltung. Es haben demnach die Gläubigen der gewährten Vollmachten in der Laibacher Diöcese Laibacher Diöcese in Betreff dieses Kirchengebotes bisher zugestanden waren, bleiben mit Genehmigung in diesem Jahre Nachstehendes zu beobachten: I. Eigentliche Jasttage oder Aööruchstage, an welchen nur einmalige Sättigung erlaubt ist, sind folgende: 1. Alle Tage der vierzigtägigen Fastenzeit, ausgenommen die Sonntage. 2. Die Mittwoche, Freitage und Samstage der vier Quatemberzeiten. 3. Die Mittwoche und Freitage der Adventzeit. 4. Die Vorabende vor Pfingsten, Petri und Pauli, Mariä Himmelfahrt, Allerheiligen, Unbefleckte Empfängnis und Weihnachten. II. Aöstinenztage, d. h. solche, an welchen der Kenuk von Jleischspeisen verboten ist, sind folgende: 1. Alle Freitage des ganzen Jahres. 2. Der Aschermittwoch, die vier Quatembermitt-woche und Quatembersamstage. 3. Die drei letzten Tage der Charwoche. 4. Die Vorabende vor Pfingsten, vor Petri und Pauli, Mariä Himmelfahrt, Allerheiligen, Unbefleckte Empfängniß und Weihnachten. III. Weitere Aispensen vom Kevote, stch des Attische ssens zu enthalten, sind folgende: 1. Für die ganze Diöcefe fo oft ein gebotener kirchlicher Feiertag auf einen der früher genannten Abstinenztage fällt. 2. Für einzelne Orte, fo oft daselbst ein Jahrmarkt auf einen der genannten Abstinenz-tage fällt. (Viele Pfarren bestehen aus mehreren von einander entfernten Orten; da gilt die Dispense nicht für die ganze Pfarre, sondern nur für jene Orte, wo des Marktes wegen das Zusammenströmen der Menschen stattfindet.) 3. Für einzelne Personen: a) Mit Ausnahme des Aschermittwochs, der drei letzten Tage der Charwoche und der Vorabende vor Pfingsten und Weihnachten werden an allen übrigen Tagen dispensirt: die Arbeiter in den Fabriken und in den Kohlen- und Bergwerken; die Reisenden, welche in den Gasthäusern essen, auch andere, falls sie z. V. in Städten oder anderen geschloffenen Orten in Gasthäusern ihre Beköstigung haben. b) Mit Ausnahme des Charfreitags werden an allen übrigen Tagen dispensirt: die Eisenbahn-Conducteurs; die Reisenden, falls sie auf Bahnstationen speisen; diejenigen, welche sich zur Herstellung der Gesundheit in Bädern aufhalten, mit ihren daselbst befindlichen Angehörigen und ihrer Dienerschaft. c) Vom Verbote des Fleischgenusses, wenn ihnen Fastenspeisen nicht ausreichend zu Gebote stehen, sind gänzlich dispensirt: jene, welche wegen großer Armuth essen müssen, was immer sie bekommen; auch die Uebrigen, welche in einer Familie leben, wo Fastenspeisen nicht anfgetischt werden. Sie sollen jedoch trachten, sich wenn möglich wenigstens am Charsreitage des Fleischgenusses zu enthalten. IV. An allen jenen Fasttagen des Jahres, an denen nur einmalige Sättigung erlaubt ist, und in der ganzen Fastenzeit, auch an den Sonntagen, ist der Genuß von Fisch- und Fleischspeisen bei einer und derselben Mahlzeit nicht erlaubt. Man muß sich entweder des Fleisches oder des Fisches enthalten. V. Sich Abbruch zu thnn siud nicht verpflichtet: die Kranken, ferners jene, welche schwere körperliche Arbeiten verrichten, endlich, die noch nicht das einundzwanzigstc Lebensjahr erfüllt oder das sechzigste Jahr bereits überschritten haben. Diejenigen, welche nicht zum Abbruch verpflichtet sind, dürfen an jenen Abbrnchstagen, an denen der Fleischgenuß nicht gänzlich verboten ist, Fleisch essen, so oft sie im Laufe des Tages Nahrung zu sich nehmen, während hingegen die zum Abbruche Verpflichteten an denselben nur Mittags und Abends Fleisch genießen dürfen, sich am Abende aber den schuldigen Abbruch thnn müssen. DieHerrcnPfarrerundBeichtväter sind ermächtiget, in einzelnen Fällen einer wirklichen Nothwendigkeit noch weitergehende Dispensen vom Verbote des Fleischgenusses zu ertheilen, insbesondere zu gestatten, daß zur Bereitung von Fastenspeisen, mit Ausnahme des Charfreitages und der Quatemberfreitage, statt des R i n d- schmalzes Schweinschmalz (Schweinfett) gebraucht werden dürfe. Wer eine bleibende Dispense zu bedürfen glaubt, hat sich diesfalls an das fürstbischöfliche Ordinariat zu wenden. Die vorstehenden Bestimmungen sind nicht auch für O r d e n s P e r s o n e n maßgebend; dieselben richten sich nach ihren eigenen Regeln. Alle Gläubigen, welche sich der hiemit gewährten Nachsichten bedienen, haben an jedem Tage der vierzigtägigen Fasten, an welchem sie dies thun, fünfmal das „Vater unser und Gegrüßet seist du Maria" zu Ehren des bitteren Leidens Jesu Christi zu beten. Jedoch steht es ihnen frei, an dessen Statt ein entsprechendes Almosen zu geben. Postna postava za Ljubljansko Skofijo v letu 1886. Polajsave, ki so se gledd posta po papezevem pooblastenji doslej dajale v Ljubljanski Skofiji, veljajo 8 privoljenjem sv. oöeta tudi za leto 1886. Verniki Ljubljansko skofije so tedaj dolzni pri iz-polnovanji postue zapovedi paziti v tekoöem letu na sledeöe doloöbe: I. Dnevi, o kterili si je pritrgati treba, ali o kterili je dovoljeno le enkrat do sitega jesti, so: 1. Vsi dnevi ätiridesetdanskega posta razun nedelj. 2. Kvaterne srede, petki in sobote. 3. Srede in petki v adventu. 4. Dnevi pred binkoStmi, pred prazniki sv. Petra in Pavla, vnebovzetja Marijinega, vseb svötov, öistega spoöetja M. D. in pred Boziöem. II. Dnevi, o kterili je prepovedaiio meso jesti, so: 1. Ysi petki celega leta. 2. Pepelnicna sreda, stiri kvaterne srede in kvaterne sobote. 3. Tri je zadnji dnevi velicega tedna. 4. Dnevi pred binkoätmi, pred prazniki sv. Petra in Pavla, vnebovzetja Marijinega, vseh svötov, öistega spoöetja M. D. in pred Boziöem. III. Privoljeno je nadalje meso jesti: 1. Za vso äkof'ijo, kolikorkrat je zapo-vedan praznik na kak poprej imenovan dan, o kterem je meso jesti prepovedano. 2. Za posamezne kraje, kolikorkrat je kak semenj na tak dan. (V mnogih farah je po veö raznih krajev, ki so drug od druzega oddaljeni; tu polajsanje n e velja za vso faro, ampak le za tiste kraje, kjer se zaradi semnja veöja mnozica ljudij shaja.) 3. Za posamezne osebe; a) Bazun pepelniöne srede, zadnjih treh dnij välikega tedna ter dnij pred binkoätmi in Boziöem se za vse druge dni polajsanje, to je privoljenje meso jesti, daje: delalcem v tovarnah (fabrikall) in v premögo-in rudokdpih; popotnikom, ki v krömah ali gostilnicah jedö; tudi drugim, kteri n. pr. v mestih, trgih itd. navadno v gostilnico na hrano hodijo. b) Bazun vdlikega petka se za vse druge dni tako polajsanje daje: zelezniönim konduktßrjem; vsem, ki po zeleznici potujejo in so prisiljeni na zelezniönih postajah v ondotnih gostilnicah jesti; tistim, ki zaradi zdravja v kopeljili bivajo, njihovim ondi bivajoöim druziuam in poslom. c) Vse dni brez izjeme, smejo mesne jedi uzivati: tisti, kteri so zaradi prevelike revsöine pri-morani jesti, karkoli dobö; tudi drugi, ki v druzinah sluäjo ali zivd, kjer se postno ne kuha. Vendar naj taki gledajo, ce je moö, da se vsaj vdliki petek mesnih jedi zdräd. IV. Vse tiste postne dni v letu, o kterih je le enkrat nasititi se pripuäöeno, in ves ätirideset-danski postni cas, tudi ob nedeljah, je uzivanje rib in mesa pri r a v n o t, i s t e in obedu prepovedauo. Treba se je mesa ali rib zdrzati. Y. V jedi pritrgovati si ni treba: bolnikom, nadalje onim, ki tezka dela opravljajo, slednjiö onim, ki eden in dvajsetega leta Se niso dopolnili, ali pa so äestdeseto £e prestopili. Oni, kterih ne veSe zapoved v jedi pritrgovati si, smejo tiste dni, kadar je drugim v jedi pritrgovati si zapovedano, pa ne popolnoma prepove-dano jesti meso, — izjemoina raeso jesti, kolikorkrat med dnevom jed uzivajo; nasproti pa smejo oni, ktere veSe zapoved v jedi pritrgovati si, tiste dni meso le o poludne in zveöer uZivati, pa si zveöer po dolznosti pritrgovati. Grospodje znpniki in spovedniki so pooblasceni, da smejo y slucajni resniöni po- trebi prepoved o uLivanji mesa se bolj zlajäati, zlasti pa dovoliti, da se pri napravljanji postnih jedij, razun völikega petka in kvaternih petkov, sme svinjska masöoba rabiti mesto masla. Kdor meni, da mu je stalne dispenze potreba, naj se zastran tega obrne na kn. §k. ordinarijat. Tukaj navedena dolocila pa ne veljajo tudi za redovnike; oni se ravnajo po svojih pravilih. Ysi verniki, ki se s tim podeljene polajsave posluzujejo, naj tiste dni stiridesetdanskega posta, o kterih to storä, petkrat molijo „Oce nas in Öeäöena si Marija“ v cast bridkeinu trpljenju in smrti Jezusa Kristusa. Yendar jim je na prosto voljo dano, mesto tega primerno m i 1 o § c i n o dajati. 4. Cmtruvs - Verlautbarung. Die Religionsfonds-Pfarre St. Georgen bei Scharfenberg, im Decanate Littai, steht in Folge Pensionirung in Erledigung. Die Religionsfonds-Pfarre Grossdoru, im Decanate Gurkfeld, ist durch die freie Resignation des dafür neuernannten Ortscuraten in Podkraj, Johann Vidergar in Erledigung gekommen. Die Religionsfonds - Pfarre Adlesiöe, im Decanate Möttling, ist durch Todfall erledigt worden. Die Gesuche um diese drei Pfarren sind an die hohe k. k. Landesregierung für Krain in Laibach zu stilisireu. Die bisthümliche Collations-Pfarre Hotedersica, im Decanate Oberlaibach, steht durch Pensionirung in Erledigung. Die Gesuche um diese Pfarre sind an das Hochwürdigste fürstbischöfliche Ordinariat in Laibach zu richten. Der Competenz-Termin für diese Pfarren wird peremptorisch auf den 4. April 1886 festgesetzt. Chronik der Diärese. Herr Jguaz Koren, Pfarrcooperator iu Toplice, wurde als Administrator der Pfarre Verh, im Decanate Möttling, angestellt. Herr Paul Kramar, Pfarrcooperator in Adleäiöe, wurde als solcher nach St. Peter bei Weinhof, und Herr Franz DemSar, Pfarrcooperator in Stopice, als solcher nach Toplice übersetzt. Herrn Andreas Pipan, Pfarrcooperator in Brezovec, wurde die Pfarre Poliea verliehen. Gestorben sind die Herren: Thomas Keber, pens. Pfarrer der Triester Diöcese, am 14. Jänner; Anton Moönik, Defizientenpriester der Görzer Erzdiöcese, am 30. Jänner; Johann Pogacnik, Cnratbeneficiat in Podraga, am 9. Februar, und Leopold Gorenec, Pfarrer in Adle-sice, am 19. Februar 1886. Dieselben werden dem Gebete des hochw. Diöcesan-Clerns empfohlen. Vom fürstbischöflichen Ordinariate Laibach am 22. Februar 1886. BST Die Hinausgabe eines diesjährigen Hirtenbriefes wird anläßlich der Ausschreibung eines außerordentliche» allgemeinen Jubiläums in einer späteren Nummer des Diöeesan-Blattes erfolge«. Herausgeber und für die Redaction verantwortlich: Martin Pogacar. — Druck von Klein & Kovaö in Laibach.