Macher WcchMatt. Nr. 10 "»*• Inhalt: I. Päpstliche Encyclica betreffend das Rosenkranzgebet, und II. Diesbezügliche An- , 1883 Ordnung des Ordinariates. — HI Decretum s. Congr. de Officiis Votivis. — IV. Con- | * curs-Berlautbarnng — V. Chronik der Diözese. I. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAP AE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BE NE DI CT ION EM Supremi Apostolatus officio quo fungimur et longe difficili horum temporum conditione quotidie magis admonemur ac propemodum impellimur, ut quo graviores incidunt Ecclesiae calamitates, eo imp ensius eins tutelae incolumitatique consulamus. Quapropter, dum quantuni in Nobis est, modis omnibus Ecclesiae iura tueri, et quae vel im-pendent vel circuinstant pericula antevertere et propulsare conamur, assidue damus operam cae-lestibus auxiliis implorandis, quibus effici unice potest, ut labores curaequae Nostrae optatum sint exitum habiturae. — Hane ad rem nihil validius potiusque iudicamus, quam religione et pietate de-mereri magnam Dei Parentem MARIAM Virgi-nem, quae pacis nostrae apud Deum sequestra et caelestium administra gratiarum, in celsissimo potestatis est gloriaeque fastigio in caelis collo-cata, ut hominibus ad sempitemam illam civitatem per tot labores et pericula contendentibus patro-cinii sui subsidium impertiat. — Itaque proximis iam anniversariis solemnibus, quibus plurima et maxima in populum christianum per Marialis Bosarii preces collata beneficia recoluntur, preces hasce ipsas singulari studio toto orbe catliolico adhiberi Magnae Yirgini hoc anno volumus, quo, Ipsa conciliatrice, divinum Eius Filium nostris placatum et mitigatum malis feliciter experiamur. Has igitur litteras ad Vos, Venerabiles Fratres, dandas censuimus, ut cognitis consiliis Nostris, populorum pietas ad ea religiöse perficienda vestra auctoritate studioque excitetur. Praecipuum semper ac solemne catholicis hominibus fuit in trepidis rebus dubiisque tempo-ribus ad Mariam confugere et in materna Eius bonitate conquiescere. Quo quidem ostenditur certissima non modo spes, sed plane fiducia, quam 19 Ecclesia catholica semper liabuit in Genetrice Dei iure repositam. Eevera primaevae labis ex-pers Virgo, adlecta Dei Mater, et hoc ipso ser-vandi hominum generis consors facta, tanta apud Filium gratia et potestate valet, ut maiorem nec huniana nec angelica natura assecuta unquam sit, aut assequi possit. Cumque suave Ipsi ac iucun-duni apprime sit, singulos suam liagitantes opem iuvare ac solari; dubitanduin non est, quin Eccle-siae universae votis adnuere multo libentius velit ac propemodum gestiat. Haec autem tarn magna et plena spei in augustam caelorum Eeginam pietas luculentius emi-cuit, cum errorum vis late serpentium, vel exun-dans morum corruptio, vel potentium adversariorum Impetus militantem Dei Ecclesiam in discrimen adducere visa sunt. — Veteris et recentioris aevi historiae, ac sanctiores Ecclesiae fasti publicas privatasque ad Deiparam obsecrationes et vota commemorant, ac vicissiin praebita per Ipsam auxilia parcamque divinitus tranquillitatem et pacem. Hinc insignes illi tituli, quibus Eam catholicae gentes christianorum Auxiliatricem, Opiferam, So-latricem, bellorum Potentem, Victricem, Paciferam consalutarunt. Quos inter praecipue coinmemo-randus .solemnis ille ex Rosario ductus, quo insi-gnia Ipsius in Universum christianum nomen be-neficia ad perpertuitatem consecrata sunt. — Nemo vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, quantum laboris et luctus, saeculo duodecimo exeunte, sanctae Dei Ecclesiae intulerint Albigenses haere-tici. qui recentiorum Manichaeorum secta progeniti, australem Galliae plagam atque alias latini orbis regiones perniciosis erroribus repleverant; armo-rumque terrorem civcumferentes, late dominari per clades et ruinas moliebantur. Contra huiusmodi teterrimos bostes virum sanctissimum, ut nostis, excitavit misericors Deus, inclitum scilicet Domi-niciani Ordinis parentem et conditorem. Is in-tegritate doctrinae, virtutum exemplis, muneris apostolici perfunctione magnus, pugnare pro Ecclesia catholica excelso animo aggressus est, non vi, non armis, sed ea maxime precatione confisus, quam sacri Eosarii nomine ipse primus instituit, et per se, per suos alumnos longe lateque disse-minavit. Dei enim instinctu ac numine sentiebat futurum, ut eins precationis ope, tamquam vali-dissimo instrumento bellico, victi hostes proflligati-que vesanam impietate audaciam ponere cogerentur. Quod reipsa evenisse compertum est. Etenim ea orandi ratione suscepta riteque celebrata ex institu-tione Dominici Patris, pietas, tides, concordia resti-tui, liaereticorum molitiones atque artes disiici passim coepere: ad haec, plurimi errantes ad sanitatem revocati, et catholicorum armis, quae fuerant ad vim propulsandam sumpta, impiorum compressus furor. Eiusdem precationis efficacitas et vis mira-biliter etiam perspecta est saeculo decimo sexto, cum ingentes Turcarum copiae Europae prope universae superstitionis et barbariae iugum intentarent. Quo tempore sanctus Pius V Pontifex Maximus, excitatis ad communium rerum tutelara principibus christianis, omni studio in primis egit ut poten-tissima Mater Dei, per Eosarii preces implorata, nomini christiano volens propitia succurreret. No-bilissimum sane spectaculum per eos dies caelo terraeque exhibitum omnium in se mentes animos-que convertit. Hinc enim Christi tideles non procul a Corinthiaco sinu vitam et sanguinem pro reli-gionis patriaeque incolumitate fundere parati, liostem interriti oppericbantur; illinc inermes pio suppli-cantium agmine, Mariam inclamabant, Mariam ex Eosarii formula iteratis vicibus consalutabant, ut certantibus adesset ad victoriam. Adstitit exorata Domina; nam commisso ad Ecliinadas insulas na-vali praelio, christianorum classis, sine magna suorum clade, fusis caesisque hostibus, magnifice vicit. Quare idem sanctissimus Pontifex in accepti beneficii memoriam, anniversarium tanti certaminis diem lionori Mariae Victricis festum haberi voluit: quem Gregorius XIII titulo Eosarii consecravit. Simili modo, superiore saeculo, semel ad Te-mesvariam in Pannonia, semel ad Corcyram in-sulam nobilis est de Turcarum copiis victoria re-portata: idque sacris Magnae Virgini diebus, pre-cibusque pio Eosarii ritu ante persolutis. Quae res Clementem XI Decessorein Nostrum adduxit ut grati animi ergo, solemnern Deiparae a Rosario honorem quotannis habendum tota Ecclesia de-creverit. Igitur cum sacra haec precandi formula tan-topere Virgini grata esse dignoscatur, eaque ad Ecclesiae populique christiani defensionem et ad divina beneficia publice privatimque impetranda apprime conferat; mirum non est, eximiis eam praeconiis alios quoque Decessores Nostros eft'erre atque augere studuisse. Sic Vrbanus IV quotidie. per Rosarium christiano populo bona provenire testatus est. Sixtus IV liunc orandi ritum ad honorem Dei et Virginis, et ad imminentia mundi pericula propulsanda opportunum; Leo X adversus haeresiarchas et gliscentes haereses institutum, et Iulius III romanae JEcclesie decorem dixerunt. Item-que de eo sanctus Pius V, hoc, inquit, orandi modo evulgato, coepisse fideles iis meditationibus accensos, iis precibus inflammatos, in alios viros repente mutari, haeresum tenebras remitti, et lu-cem catliolicae fidei aperiri. Demum Gregorius XIII Rosarium a beato Dominico ad irarn Dei pla-candam et Reatae Virginis intercessionem implo-randam fuisse institutum. llac Nos cogitatione, exemplisque Decessorum Nostrorum perinoti, opportunum omnino censemus solemnes hoc tempore supplicationes ob eam caus-sam institui, ut invocata per Rosarii preces Vir-gine augusta, parem necessitatibus opem a Iesu Christo eius Filio impetremus. — Perspicitis, Ve-nerabiles Fratres, Ecclesiae labores dimicationesque diuturnas et graves. Christianam pietatem, pu-blicam morum honestatem, fidemque ipsam, quae summum est bonum virtutumque ceterarum prin-cipium, maioribus quotidie periculis videmus oppo-sitam. Item difficilem conditionem variosque an-gores Nostros non modo cognoscitis, sed facit caritas vestra ut quadarn Nobiscum societate et communione sentiatis. Miserrimum autem est, ac longe luctuosissimum, tot animas Iesu Christi san-guine redemptas, quodam aberrantis saeculi veluti correptas turbine, praecipites in peius agi atque in interitum ruere sempitemum. Igitur divini ne-cessitas auxilii liaud sane est hodie minor, quam cum magnus Dominicus ad publica sananda vul-nera Marialis Rosarii usum invexit. Ille vero cealesti pervidit 1 umine, aetatis suae malis reme-dium nullum praesentius futurum, quam si homines ad Christum, qui via vcritas et vita est, salutis per Eum nobis partae crebra commentatione rediis-sent; et Virginem illam, cui datum est cunctas haereses interimere, deprecatricem apud Deum ad-hibuissent. Idcirco sacri Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine recolerentur, et liuic meditandi officio mysticum innecteretur sertum ex angelica salutatione contex-tum, interiecta oratione ad Deum et Patrem Domini Nostri Iesu Christi. Nos igitur liaud absi-mili malo idem quarentes remedium, non dubitamus, quin eadem haec a beatissimo viro tanto cum orbis catholici emolumento inducta precatio, momenti plurimum liabitura sit ad levandas nostrorum quoque temporum calamitates. Quamobrem non modo universos christianos enixe hortamur, ut vel publice vel privatim in sua quisque domo et familia pium hoc Rosarii officium peragere studeant et non intermissa con-suetudine usurpent, sed etiam INTEGRVM ANNI LABENTIS OCTOBREM MENSEM caelesti Re-ginae a Rosario sacrum dicatumque esse volumus. — Decernimus itaque et mandamus, ut in orbe catholico universo hoc item anno solemnia Deiparae a Rosario peculiari religione et cultus splen-dore celebrentur; utque a prima die proximi oc-tobris ad secundam subsequentis novembris, in omnibus ubique curialibus templis, et si Ordinarii locorum utile atque opportunum iudicaverint, in aliis etiam templis sacrariisve honori Deiparae de-dicatis, quinque saltem Rosarii decades, adiectis Litaniis Lauretanis religiöse recitentur: optamus autem ut ad has preces conveniente populo, eodem tempore vel sacrum ad altare fiat, vel Sacramento augusto ad adorandum proposito, sacrosancta de- 19* inceps hostia pius supplicantium coetus rite lu-stretur. — Magnopere probamus, sodalitates a Rosario Virginis solemni pompa vicatim per urbes, accepta a maioribus consuetudine, publicae reli-gionis caussa procedere. Quibus autem in locis id iniuria temporum forte non licet, quid quid publicae religioni ex hac parte detractum est, frequentiore redimatur ad sacras aedes accursu; et diligentiore virtutum christianariun exercitatione fervor pietatis eluceat. Eorum autem gratia, qui quae supra iussi-mus facturi sunt, libet caelestes Ecclesiae thesauros recludere, in quibus ipsi incitainenta simul et prae-mia pietatis inveniant. Omnibus igitur qui intra designatum temporis spatium, Rosarii cum Lita-niis publicae recitationi interfuerint, et ad mentem Nostram oraverint, septem annorum itemque septem quadragenarum apud Deum indulgentiam singulis vicibus obtinendam concedimus. Quo beneficio frui pariter posse volumus, quos supplicationibus pu-blicis supra dictis legitima caussa prohibeat, hac tarnen lege ut eidem sacrae exercitationi privatim operam dederint, itemque Deo ad mentem Nostram supplicaverint. — Eos vero qui supra dicto tempore decies saltem, vel publice in sacris templis, vel iustas ob caussas privatis in domibus eadem peregerint et, expiatis rite animis, sacra de altari libaverint, piaculo omni et statis admissorum poe-nis ad pontificalis indulgentiae modum exsolvimus. — Plenissimam hanc admissorum suorum veniam omnibus etiam elargimur, qui vel in ipsis beatae Mariae Virginis a Rosario solemnibus, vel quolibet ex octo consequentibus diebus, ablutis pariter sa-lutari confessione animis, ad Christi mensam ac-cesserint, et in aliqua aede sacra pro Ecclesiae necessitatibus ad mentem Nostram Deo et Deiparae rite supplicaverint. Agite vero, Venerabiles Fratres; quantum Vobis curae est et Mariae honos et socieiatis hu-manae salus, tantum studete populorum in Magnam Virginem alere pietatem, augere fiduciam. Divino quidem munere factum putamus, ut, vel turbu-lentissimis hisce Ecclesiae temporibus, in maxima christiani populi parte stet ac vigeat antiqua in augustam Virginem religio et pietas. Nunc vero exhortationibus bis Nostris excitatae, vestrisque vocibus incensae christianae gentes vehementiore in dies animi ardore sese in Mariae tutelam fidem-que recipiant; et adamare magis ac magis insistant Marialis Rosarii consuetudinem, quam maiores nostri non modo uti praesens in malis auxilium, sed etiam nobilis instar tesserae christianae pietatis habere consueverunt. Obsecrationes con-cordes ac supplices libens excipiet humani generis Patrona caelestis, illudque facile impetrabit, ut boni virtutis laude crescant; ut devii sese ad sa-lutem colligant ac resipiscant; ut vindex scelerum Deus ad clementiam ac misericordiam conversus rem christianam remque publicam, amotis periculis, optatae tranquillitati restituat. Hac spe erecti, Deum ipsum, per Eam in qua totius boni posuit plenitudinem, summis animi Nostri votis enixe obsecramus, ut maxima quae-que Vobis, Venerabiles Fratres, caelestium bonorum munera largiatur: in quorum auspicium et pignus, Vobis ipsis et Clero vestro et popuüs cuiusque vestrum curae concreditis, Apostolicam. Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud 8. Petrum die 1 Sep-tembris, A. MDCCCLXXXIII. Pontificatus Nostri Anno Sexto. LEO PP. XIII. durch (vslies Md des apsKsliicherr Stuhles