/ DE IUBILAEI EXTENSIONE AD UNIVERSUM 0ATH0LI0UM GREGEM EPISTOLA ENCYCLICA LEONIS PP. XII. QUAE OE MANDATO Pll IX. PONT. MAX. ITERUM EDITA EST OCCASIONE IUBILAEI ANNI MDCOOLXXV. UT OMNIBUS PATRIARCIIIS AECHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS GRATIAM ET COMMUNIONEM SEDIS APOSTOLICAE HABENTIBUS PRO UBERIORI AGENDORUM NORMA TRANSMITTATUR. Leo PP. XII. Venerabiles Fratres! Salutem et Apostolicam Benedictionem. Caritate Cliristi urgente Nos, ut fruetus passionis eius in omnes, quantum divinitus concessa Nobis, licet indignis, potestate possumus, derivandos curemus; insignibus fidei, pietatis, omnisque virtutis exemplis turn incolarum liuius urbis, turn advenarum, qui frequentissimi pro conditione temporum hue universalis Iubilaei causa convenerunt, magnam in spem erecti fore, ut ubique stndia eadern Fidelium ad utilitatem animarum suarum, ad Dei et eius Ecclesiae gloriam excitentur; votis item vestris obsecundantes, Venerabiles Fratres, et Principum Catho- licorum, quibus vera felicitas cordi est gentium sibi subditarum, quemadmodum a fel. rec: Praedecessoribus nostris Benedicto XIV. et Pio \'I. factum est, Ecclesiae tliesauros, uti Romae elapso anno sacro, ita in universis orbis terrae regionibus aperiendos in Domino putavimus. Proinde Constitutionem ad universos Ohristifldeles edidimus, qua Iubilaei eiusdem indulgentiam extendimus, et quae pia opera quoque temporis spatio ad earn consequendam praestai-i debeant, item permissas arbitrio vestro facilitates iniuncta opera commutandi,. ant redigendi, eorum — 2 commoclo. qui impediti legitime fuerint, indicamus, eamque, ut per Vos cognosci ab omnibus possit, Vobis mittimus. In re autem huiusmodi quam necessaria opera vestra sit, quantaque Vobis contentione sit laborandum, ut felices consiliis nostris exitus respondeant, nihil neeesse est dicere. Tantum enim boni ex solemni hac anni saeri celebratione pereepturi sunt populi, quantum diligentiae studiique ad se, utipar est. praeparandos adhibuerint; ut autem plurimum adhibeant, id ex euris pendet, quas in id, pro rnunere officii vestri pastoralis, impenderitis. Agnoscant igitur per Vos, quid et quantum illud sit, quod eis tribuitur. Ostendite thesauri pretium, quern reseramus, et quam facile omnes possint eius divitiarum esse participes, turn ob amplissimas, quas ministris Poenitentiae concedimus facultates peccata remittendi, turn ob ipsam operum naturam, quae imponuntur peecatis expiandis. Seitis, quanta fuerit ea in re disciplinae sevcritas in Ecclesia ante saeeulum quartum decimum. Quicumque pro sola devotione, ait fel. rec. Praedecessor noster Urbanus II. in Concilio Olaromontano, ,.non pro honoris, vel „pecuniae adeptione, ad liberandam Ecclesiam Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro „omni poenitentia reputetur.“ Neque sane aliter tunc concedi plenariam indulgentiam solitam fuisse novimus, quemadmodum verba ilia referons doctissimus ac piissimus Dei servus Beatus Iosephus Maria Thomasius Cardinalis animadvertit. „Hanc, inquit, plenariam indulgentiam, in „qua opus iniunetum gravissimum erat sumptibus, incommodis, laboriosissimis itineribus, et „imminentibus vitae periculis, ut potius videri possit immutatio poenitentiae, quam huius „absoluta relaxatio. hane, inquam, plenariam indulgentiam pro terra sancta alii postea „Summi Pontifices semper confirmaruntV Lenitatem piae matris Ecclesiae imbeeillitatem miserantis filiorum suorum, quae nunc onera tanto leviora ac faciliora pro bonis pretium omne excedentibus imponit, Fidelium consideration! proponentes, illud certe assequernini, ut nemo tain mollis et negligens reperiatur, quin bona ilia relit tam parvo sibi comparare. Cavendum tamen est diligenter, no hide occasione accepta, ut verbis utamur Sanctae Synodi Tridentinae, „peccata ipsa leviora putantes, velut iniurii, et contumeliosi Spiritui Sancto, in graviora labantur, ,,thesaurizantes sibi iram in die irae." Quare Ecclesiae quidem ea in re ostendatur liberalitas, sed nihil omnino diligentiae, atque industriae negligatur, quo redigant homines in memoriam quaecumque contra Dei legem commiserunt, caque dolentes ex animo, ac detestantes integre ac sincere confiteantur; atque inde magis ad admirandam amandamque Dei bcnignitatem excitentur, qui se tam faeilem ac placabilem praebeat iis, qui nunquam satis plectenda impietate „semel a peccati, et Daemonis servitute per Baptismuin iiberati, et accepto Spiritus Sancti „dono, scienter templum Dei violare, et Spiritum Sanctum eontristare non fonnidaverint.“ Earn ob causarn exemplum secuti Praedecessorum nostrorum, solemni indicto lubilaeo, divinum auxilium ad prosperum tanti operis exitum publice implorari iussimus, sine quo nihil eiusmodi humana potest imbecillitas, et frangi populo panem verbi Domini turn in templis? turn in plateis, quo ministrorum ope salutis animarum zelo fiagrantium, et catholicam de Indnlgentiis, ac lubilaeo doctrinam doceretur diligenter, et de omni Christiani instituti admo-i neretur officio, et ad sinceram poenitentiam gravissima oratione excitaretur. Sibi igitur unusquisque vestrum, Venerabiles Fratres, hoc potissimum in tempore illud Prophetaedictumputet: „clama, necesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui lacob peccata eorum“ etipsi per Vos, quoad poteritis.et monitu vestro saeri oratores, quos elegeritis verbis ac vita ad movendos animos maxime idoneos, incul- cent auribus omnibus, quod omnibus comminatus est Christus: „nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.“ Doceant. idipsum, nos ut poeniteat, petere supplioi prece oportere, quod implo- rabat verbis illis Propheta: „converte nos Domino ad Te, et convertemurostendant, quanta in Deum ininria sit peccatum: incutiant salutarem animis terrorem severitate proposita divini iudicii, ac suppliciorum acerbitate, quae parata sunt morientibus in peccato suo; excitent vero spem in omnibus ab infmita Dei bonitate impetrandae misericordiae, qui se expectare affirmat, ut mise- reatur, cuius sunt voces illae dulcissimae: ,,convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus inqui- namentis vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Proiicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini et vivite.“ Ex quo illud facile con- sequetur, ut agnoscatur, quam dignus amore sit pater adeo bonus ac misericors, indeque subeat consideratio, quam indigna tanta bonitate ratio sit eum offendere; dolor denique intimus oriatur. ac detestatio peccatorum. certaque ac deliberata voluntas vitam et mores emendandi. Ita internae ostensa poenitentiae necessitate, ad eamque comparatis Fidelium animis, de eadein quatenus sacramentum est, diligenter doceantur. Admoneant eos ministri verbi Domini, aeque necessarium esse illud degenerantibus post Baptismum, quam Baptismum ipsum nondum ■ regeneratis, merito proinde dictum „secundam tabulam post naufragium,“ qua una in aeternae salutis portum liceat pervenire: ostendant, quo sensu doloris et humilitatis, qua fide, qua inte- gritate confiteri peccatasua debeant; neque illud docere praetermittant; confessionem generalem persaepe utilem esse, certis autem in casibus omnino necessariam: abluta vero per absolutionem culpa, aeternaque poena condonata, temporalem plorumque superesse; ita omnino divina exigente iustitia, ut poenis saltern tempore definitis puniantur ii, quorum sceleribus noc ipsa nullis dofinita temporis finibus supplicia satis digna fuisbent. Sic praeparatis animis, Fideles sancti Iubilaei fructus adipisci poterunt; sed ut opera qua par est pietate fiduciaque suscipiant, per quae hoc tantum boni sint adepturi, vestrum erit efficere, ut intelligant, ac certum et persuasum habeant, relictum esse Ecclesiae a rnediatore Dei et hominum Christo lesu inexhaustum meritorum suorum thesaurum, quibus et merita accedunt Beatissimae Yirginis Genitricis eius, Sanctorumque omnium vi copiosae apud Dominum redemptions eo dignitatis evecta, cuius divitias hominibus dividers, in eius esset potestate, quem Christus ipse visibilem pro se invisibili in eadem Ecclesia caput constituisset; eius nempe prudenti arbitrio merita ilia modo amplius modo arctius applicari vivis ad modum absolutionis. mortuis ad modum suffragii posse, siquidem illi per Sacramentum poenitentiae culpam eluissent, aeternaque poena essent absoluti, hi vero si cum Deo caritate coniuncti migrassent e vita; in ea vero meritorum illorum applicatione indulgentiam esse positam, per quam temporales poenae apud divinam iustitiam peccatis debitae plus minusve relaxantur, pro modo applicationis a dispensatore thesauri illius Romano Pontifice constitutae, et quam Fideles ad earn afferant, praeparationis: denique plenariam esse indulgentiam Iubilaei, et ab aliis etiam plenariis indulgentiis distinctam, quae in modum Iubilaei conceduntur, propterea quod anno solemnis remissionis, qui Iubilaeus dicitur, amplior poenitentiae ministris ad hoc ipsum constitutis tribuitur facultas a peccatis absolvendi, et vincula atque impedimenta relaxandi, quibus non raro confitentium conscientia implicatin': dum autem universi Christiani populi in coelum ascendit deprecatio, certior in omnes ampliorque placati poenitentia Domini descendit miseratio. Atque liaec quidem, Venerabiles Fratres, docendi sunt populi; sed ut, quae docti fuerint, efficere cum fractu possint, quam necessaria sit apta et opportuna Sacerdotum opera, 4 apud quos confiteri peccata sua debeant, probe intelligitis. Quamobrem curandum sedulo Vobis est, nt ii, quos ad confessiones audiendas deligetis, ea meminerint ac praestent, quae de ministro Poenitentiae praecipitPraedecessor noster Innocentius III., ut scilicet sit discretus „et cautus, „ut more periti medici similiter infundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens ,.et peccatoris eircumstantias et peccati, per quas prudenter intelligat, quale illi debeat consilium „praebere, et eiusmodi remedium adhibere diversis experiments utendo ad sanandum aegrotum; „habeatque prae oculis documenta ilia Eitualis Romani; videat diligenter Sacerdos, quando et ,,quibus conferenda, vel neganda, vel differenda sit absolutio, lie absolvat eos, qui tabs beneficii ,,sunt incapaces, quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, ,.aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio rnodo ,.peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum „dederunt, nisi publico satisfaciant, et scandalum tollant.“ Quae quidem nemo non, viderit quam longe ab eorum ratione distent, qui, ut gravius aliquod audiunt peccatum, aut aliquem sentiunt multiplici peccatorum genere infectum, statim pronuntiant se non posse absolvere: iis nempe ipsis mederi recusant, quibus maxime curandis ab eo sunt constituti qui ait: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus; aut quibus vix ulla scrutandae conscientiae diligentia, aut doloris, ac propositi satis videtur signiflcatio, ut absolvere se posse existiment ; ac turn demum tutum se cepisse consilium putant, si homines in aliud tempus absolvendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est mediocritas, in hae potissimum servetur nocesse est, ne vel nimia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, vel nimia difficultas alienet animos a confessione, et in desperationem salutis adducat. Sistunt se quidem multi Sacramenti Poenitentiae ministris prorsus imparati, sed persaepe tamen huiusmodi, ut ex imparatis parati fieri possint, si modo Sacerdos viscera indutus misericordiae Christi Iesu, qui non venit vocare iustos, sed peccatores, seiat studiose, patienter, et mansuete cum ipsis agere. Quod si prae- stare praetermittat, profecto non magis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam caeteri ad confitendum accedere. Imparati enim illi tantummodo sunt iudicandi, non qui vel gravissima admiserint flagitia, vel qui plurimos etiam annos abfuerint a contessione; mise¬ ricordiae enim Domini non est numerus, et bonitatis injinitus est thesaurus ; vel qui rudes conditione, aut tardi ingenio non satis in se ipsos inquisierint nulla fere industria sua id sine Sacerdotis ipsius opera assecuturi; sed qui, adhibita ab eo necessaria, non qua praeter modum graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique in iisdem ad detestationem peccatorum excitandis, non . sine fusis ex intimo corde ad Deum precibus, exhausta caritatis industria, sensu tamen doloris ac poenitentiae, quo saltern ad Dei gratiam in Sacramento impetrandam disponantur, carere prudenter iudicentur. Quocumque autem animo sint qui aceedant ad ministrum Poenitentiae, nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa diffisus quispiam Dei bonitati, aut Sacramento reconciliationis infensus discedat. Quare si iusta sit causa, cur differenda sit absolutio , verbis quoad poterit, humanissimis persuadeat confessis necesse est, id et munus officiumque suum, et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quamprimum blandissime alliciat, ut iis fideliter peractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccatonun gratiae coelestis dulcedine reficiantur. Aptissimo eius caritatis exemplo inter ceteros esse potest S. Raymundus de Pennafort, quern insignem Sacramenti Poenitentiae ministrum appellat Ecclesia. ,,0ognitis peccatis, inquit, adsit (con- „fessarius) benevolus, paratus erigere et secum onus portare; habeat dulcedinem in affect!one, ,pietatem in alterius erimine, discretionem in varietate, adinvet confltentem orando, eleemosynas ,,et caetera bona pro eo faciendo, semper eum invet leniendo, consolando, spem promittendo, „et, cum opus fuerit, etiam increpando.“ Huiusmodi vero accepti patientia ac benignitate caritatis peccatores aequiore etiam animo poenae se subiicient, quae sibi satisfactionis nomine irrogabitur. Animadvertant enim necesse est, non earn esse vim ac naturam Iubilaei, ut per eius indulgentiam omni solvantur homines obligatione offensae peccatis Dei iustitiae satisfaciendi, quasi vero quae poenitentibus eius rei causa a Sacerdotibus Sacramenti ministris per id tempus iniungnntur, praestare necesse non sit. Nam ad Sacramenti integritatem pertinet satisfactio ilia, neque profecto alia Nobis mens esse potest, dum permissa a Christo potentate de severitate debitae peccatis poenae per indulgentiam remittimus, nisi ut illi dumtaxat tanto fruantur beneficio, qui omnia imple- verint, quibus, eodem Ecclesiam suam docente Christo, didicimus velle iustitiae suae Deum per intlnita ipsius Filii sui Redemptoris nostri merita satisfieri. Revoeanda igitur vobis sunt iff memoriam Poenitentiae ministris verba ilia S. Ooneiiii Tridentini: ,,debent Sacerdotes, quantum prudentia suggesserit. pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et ,,convenientes satisfactiones iniungereet quod docet Catechismus eiusdem S. Ooneiiii, in irroganda scilicet satisfactionis poena nihil sibi suo arbitrate •statuendum esse, sed omnia iustitia, prudentia et pietate dirigenda; qua ut regula peccata metiri videantur, et poenitentes suorum'Scelerum gravitatem agnoseant, operae pretiiun esse eis interdum significare, quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripto, qui poenitentiales vocantur, con- stitutae sint; universaeque satisfactionis modum culpae ratione temperandum. Quain in rem illud etiam hoc praesertim tempore misericordiae, et remissionis opportune admonebuntur Sacerdotes, quod ait Doctor Angelicas: „Melius est, quod Sacerdos poenitenti ..indicet quanta poenitentia esset sibi pro peccatis iniungenda, et iniungat nihilominus aliquid, „qnod poenitens tolerabiliter ferat.“ Quod ipsum antea docuerat Chrysostomus: ,,Si nulla ex parte, „inquit, parcere volens debitam adhibueris sectionem, fiet saepe, ut animum ille doloris impa- „tientia despondens, atque adeo omnia simul detrectans cum pharmacum, turn vinculum, „se ipse praecipitem ferat, contrito iugo, et confracto laqueo. Equidem complures recensere „possim, quos constat in extrema mala adactos non ob aliud, nisi quod digna ab eis poena, „et quae peccatis perpetratis par esset, exigeretur.“ Hue vero cum pertineat saluberrima haec, quae nobis divinitus facta est, potestas merita Dei et Hominis Christi Domini, et Sanctorum eius dispensandi, ut partibus omnibus impletis Sacramenti Poenitentiae, quidquid poenae adhuc sibi luendum supersit peccatorum supplere Fideles possint; date operam, ut intelligant, qua ratione, cpio ordine, qua pietate, quae ad id iniuneta fuerint, sint exsequenda. Discant supplicationes hasce, quae ad certas sacras aedes faciendae praescribuntur, instar esse quoddam stationum illarum, quae priscis Ecclesiae temporibus fieri solebant, cum mos fuit Medium, ut certis diebus includerent se in sacris aedibus, ibique ieiuni orantesque, et annos suos recogitantes in amaritadine animae suae usque ad vesperam perseverarent. Quod si nunc temporis Ecclesia tanto minus requirit a filiis suis ad hoc etiam, ut plenariam consequi indulgentiam possint, id non ita sane est interpretandum, quasi minorem existimet nunc, quam antea, debere nos Deo compensationem pro peccatis; sed dum laboriosa opera mitigat miserieordia, quantum de asperitate remittit exterioris satisfactionis, tantum conari 6 vult homines, ut intensioris vi contritionis, piique ardore studii exequendorum, quae impe- raverit, operurn interiori profeetui afferant animorum. Atque ad hoc illud refertur, quod inter iniuncta opera Sanctissimae Eucharistiae perceptio numeretur, qua, cum ipse in ea fons coclestium omnium charismatum, ac donorum Ohristus Dominus contineatur, nulla profecto efficacior res est ad ignem excitandum perfectae caritatis: ex quo liquet, quantopere in earn curam incumbendum Vobis sit, ut tidelis populus tanti Sacramenti vim et naturam doceatur, et optime affecto ac praeparato animo ad illud accedat. * Habetis, Venerabiles Fratres, quae velimus potissimum, quod ad sacrum pertinet Iubilaeum, fideles populos praemoneri. Freti studio vestro salutis commissarum Vobis anima- rum non modo Vos confidimus operam daturos, ut omnes ea studiose peragendo, quae indi- cavimus, plenariam, quam omnibus de inaestimabili Ecclesiae thesauro otforimus, consequantur indulgentiam; sed ita consequantur, ut eius fructus etiam in posterum permaneat. Eo cnim pro sollicitudine nostra omnium Ecclesiarum spectant vota nostra, dum beneficium huiusmodi ad universos orbis Catholicos extendimus, ut omnis, si fieri potest, corruptela a moribus Christiani populi in perpetuum removeatur. In vestro quiqe grege, quae potissimum vitia dominentur, probe nostis. In ea igitur radicitus evellenda toto animo incumbere nunquam zeli vestri pastoralis desistat industria. Immane illud flagitium contumeliose in Deum loquendi quis credidisset fieri unquam posse, ut audiretur inter Christianos? Atqui tamen nulla iam pene regio est, in qua non temere iuretur, ac sanctum et terribile nomen Domini usurpetur- irreverenter, atque adeo non desint (horreseimus cogitantos, pudetque dicere) qui ei, quern Angeli glorificant, non vereantur maledicere. In huiusmodi impietatem, qua nulla maior Di- vinae Maiestati afferri potest iniuria, exardescat zelus vester, summaque ope invehatur. . . . Vestrum potissimum est decorem diligere domus Dei; at illud maximae curae Vobis esse debet, lie ilia adeuntium cultu habituque minus decente, aut quavis irreligiositate violetur > quibus sane nihil earn magis dedocorat; neve unquam excidant fidelibus monita ilia Ohristi Domini: Domus mea domus orationis est , et, zelus domus tuae comedit vie. Meminerint admoniti per Vos populi praeceptum, quod ipse Dominus imposuit verbis illis: memento, ut Sabbata sanctijices, et horrendam illam in violatores sentcntiam: Sabbata mea violaverunt vehementer: dixi ergo, ut effunderem jurorem meum super eos, et consumerem eos: in quo tamen tanta est multorum pcrversitas, ut vel non dubitent servilia exercere, vel quae immunitas ab huiusmodi operibus ad vacandum Deo praecepta est, ea ipsi ad vacandum Diabolo abutantur; ita se diebus festis ad conimessationes, ad ebrietatern, ad libidinem, ad omnia Diaboli opera proiiciunt. Tollatur in perpetuum, quoad per Vos fieri poterit, scandalum huiusmodi, succedatque illi orandi studium, audiendique verbi Domini, neque modo pie as- sistendo augustissimo Missae sacrificio, sed ipso sumendo Ohristi Corpore, saluberrima sacri- ficii ipsius participatio. Quid vero de Ecclesiae praeceptis, quid nominatim de abstinentiae, ac ieiunii obser- vantia dicemus? Quotus enim iam quisque est, qui praeceptum illud praesertim vel, ut par est, curet, vel etiam non omnino contemnat? In hoc etiam intelligitis, quam necesse sit, Vos animum intendere, ut cognoseant Fideles, quo praecepta Ecclesiae pertineant, quantaque tantae parentis auctoritatem veneratione prosequi debeant, de qua sponsus ipse eius Ohristus pro- nuntiavit: „ siquis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus“. 7 Omnis quideni aetas curas vestras sibi vindieat, sed ea potissimum, ex qua futurus pendet Ecclesiae status et humanae soeietatis, quamque ideo coniurata in utriusque perniciem ornni ope ad suas partes adducere conatur impietas. Edueationis eius ae disciplinae vel ne- gligentiam vel perversitatem inde magna ex parte repetendam esse probe cognoscitis, ae no¬ biscum deploratis, quod iam homines Matrimonii sanctitatis ot officiorum cepisse videatur oblivio; adeo crebro contractus, ut vocant, civilis, qui tot in regionibus usurpatur, occasione sanctissimae Sacramenti illius leges violantur, quod, Paulo Apostolo auctore, magnum est in Christo et in Ecclesia ; adeo invaluit iniquissima ilia inter catholicos, et haereticos coniuges conventio, ut vel tota proles patris, vel mascula patris, femina mafris religionem sequatur. Yidetis igitur, quanta Vobis suscipienda sit sollicitudo, ut tideles catholicam de Sacramento illo teneant doctrinam, et ad parendum adducantur Ecclesiae legibus, funestaqua ilia Ohristi- anae edueationis pernicies, quantum eniti liortatu et auctoritate possitis, a Christiano populo amoveatur: generation vero ut catliolicis moribus atque institutis imbuantur adolescentes, et eisdem ipsis instando, et parentibus, et praeceptoribus, eontendite; praesertim vero ut caveant a seductoribus, ut adeo propagatam miserrima temporum conditione opinionum sententiarumque pravitatem, et unde teterrima malorum omnium seges orta ost, libros religioni, moribus, quieti publicae infestos perhorrescant. Quae ut pestis prohibeatur a fideli populo, eum indentidem admonendum curate, quam iuste ac salubriter et a Praedecessoribus nostris, et a Christianis Principibus cautum sit, lie libri huiusmodi retineantur, nullamque ea in re nimiam vigilantiam curamque existimate. Omnis autem aetatis, sexus, eonditionis mortalibus consultum fuerit, si salutari pabulo assidue nutriantur verbi Domini, si frequens foveatur usus Sacramentorum, si pii coetus, quibus utrumque sit in primis propositum, vel provehantur quicumque sint, vel novi etiam instituantur. Sed ad liaec efficienda adiutoribus Vobis opus est, quos vocavit Dominus operarios in vineam suam. Quare admonete eos assidue, quam non ipsis liceat esse otiosis, quamque necesse sit, ut operam suam conferant ad mores populi moderandos. Inquirite sedulo in eorum vitam, sermones, convictus, consuetudines: „manus enim sordida, ut ait S. Gregorius ,,M., aliam non lavat, et oculus plenus pulvere maculam non considerat; ita mundus debet ,,esse qui vult aliena corrigere.“ Ad cultus praeterea eorum exterior is gravitate m ac mo- destiam diligenter attendite. Ud autem docendis Fidelibus, et ecclesiasticis ministeriis recte riteque obeundis sint idonei, ne sitis experimento contend, quod dederint antequam Ordinibus initiarentur; sed curate, ut initiati nunquam desinant in rerum sacrarum studiis impigre se exercere. Quo spectat quod Concilium Romanum habitum a Benedicto X11L anno Iubilaei 1725. de (jongregationibus decrevit Ecclesiasticorum „semel in unaquaque hebdomada liabendis, ,,in quibus alternatim et rituum et conseientiae casus proponantur, discutiantur, et practice „exerceanturquodque proinde Vobis maiorem in rnodurn volumus commendatum. Ceteris vero Ecclesiasticis eos aequum est in omnibus excell ere, qui excellunt di- gnitate. Eorum idcirco a Vobis ratio est habenda diligenter, ut nihil in eis reprehendendum populus animadvertat, quos maxime intuetur; sed ita vobiscum consilio atque opera conspi- rent in opus ministerii, in aedifleationem Corporis Christi, ut merito cum Ooncil. Trid. Ec¬ clesiae. Senatus dici possint. Parochorum praesertim curas et industriam acuite, ut ex prae- scripto eiusdem Sanctae Bynodi „plebem per se incessanter instruant, et Sacramentis refi- „ciant, quotidianas pro populo ad Deum preces et orationes effundant, et laudabili vitae et 8 — „eonversationis exemplo, virtutibus, et morum clisciplina omnibus praeluceant, viamque salutis „praemonstrent,“ caeteris denique fungantur officiis, quae ibidem praescripta sunt. Seminarium oustodite ut pupillam oculi, et quicumque in spem Ecclesiae adolescunt, Clericorum institutio summae Vobis curae sit aeriterque vigilate, ne quis, nisi indole, virtute, scientia vere se vocatum praeseferat in sortem Domini, saeris Ordinibus initietur. Neque eo minus religiosarunvfamiliarum observantiae prospicite facultatibus utentes, quae Vobis a S. Goncilio Tridentino vel tanquam Ordinariis, vel tanquam Sedis Apostolieae delegatis tribuun- tur. Scholas et collegia adolescentium crebro invisite ad venena prohibenda praesentis aevi corniptelarum, omnique ad normam dirigenda sanetissimae disciplinae. Instate, ut Moniales quae Deo voverunt religiose praestent, „et quas (uti monet Concilium Romanum) educandas „ac formandas susceperint puellas convictrices, pie illas, et catholiee instruant, incumbantque, „ne ipsarum ornatus, et vestes puellis inter sponsas Christ! versantibus disconveniant.“ Quae de celebratione synodorum, quae de visitatione dioecesium praecipiuntur a Concilio Tridentino, partes ducite muneris vestri gravissimas. Ea ut praescriptis ab eo temporibus modoque religiose impleantur, Vobis etiam atque etiam commendamus. Inde enim et cognoscetis oves vestras, et quibus earum malis medendum sit, quibus commodis consulendum intelligetis. Omnium ordinum cura Vobis commissa est, sed praecipue pauperum, quibus ad evangelizandum se missum a Patre professus est Christus, in quos adeo praeclara singularis praebuit argumenta voluntatis. Probe autem intelligitis, quam facile sit, ut, egestate impellente, omnem praesentis Dei beneflcentiae fructum amittant. Bonis igitur Ecclesiae ita utimini, ut praeceptum Domini in exemplum impleatis, quod superest date eleemosynam , eaque fideliter praestetis, quae de bonorum illorum usu Episcopis praescribit Ecclesia: aditum habeant ad Vos facilem egentium gemitus. divitum opem, eleemosynae praecepto quam saepissime proposito, pro eis implorate; eosque ab omni oppressione atque iniuria pro virili parte defendite. Contra foeneratorum iniquitatem, qui, ut ait Catechis. Rom., miseram plebem compliant et trucidaht usuris, inter cetera vehementer invehatur zelus vester, quod malum adeo miseris hisce temporibus invaluit. . . . ') Inter pauperes autem eos praesertim caritati vestrae commendamus, quorum egestati vel orbitas, vel aegritudo veluti cumulus accedit, ut domus utriusque sexus adolescentibus alendis educandisque, invalidis aegrisque recipiendis turn quod ad corpus remque familiarem pertinet, turn quod ad animum, quam diligentissime accurentur. Ne multa: pastores Vos estis ac magistri populorum. Vestrum ideirco est, Venera- biles Fratres, non modo vigilare, ne quos crediti Vobis greges spiritualium bestiarum patiantur incursus, sed eos eoelestis doctrinae pabulo nutrire monitis quidem legibusque salutaribus, at exemplo potissimum; quo spectant quae et Vobis dicta sunt a Domino: „vos estis lux mundi.... sic luceat lux vestra coram liominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; „quod unum maxitne valet turn ad movendos animos, turn ad obstruendum os loquentium iniqua, secundum illud Apostoli: „In omnibus te ipsum praebe „exemplum bonorum opertun, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum irrepre- „hensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de vobis.“ Ita fiet, ut non modo quid agendum sit videant populi, sed ut agant reipsa, ac tanquam Apostoli, sic *) Idem graviter agatur contra fnrti seelus, quod tot modis totquo damnis soeietatem eonturbat. 9 et Vos sal terrae sitis; hoc est, putore adempto peccatorum, qua semel imbuti per Vos fuerint homines, vitae morumque integritas diutissime incorrupta servetur. Haec sunt vota nostra, hoc freti virtute studiisque vestris. Deo adiuvante, confidimus consecuturos, ut erro- ribus vitiisque profligatis pietate corroborata, induant fideles, ut liortatur Apostolus, „sicut „electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatcm. humilitatem, modestiam, pa- „tiontiam supportantes invicem, et donantes sibimetipsis, sicut et Dominus donavit nobis: „super omnia autem caritatem habeant, quod est vinculum perfectionisquod scilicet Chri¬ stianas omnes simul iunctas secum fert, et conservat virtutes, atque hominem Deo coniungit, in quo tota hominis perfectio est. Hunc fructum sacri Iubilaei maximum ex Christi Iesu Dei ac Redeniptoris nostri meritis, Sanctorumque' omnium ut capere Vobis.contingat laborum vestrorum; huius ut Nos voti compotes faciat misericordiarum Pater et Deus totius consola- tionis per eundem Filium suum Redemptorem nostrum, cuius eadem fait precatio cum ait: rogo, Pater , ut unum sint sicut et nos, quanta possumus animi contentione obsecrantes Apo- stolicam Benedictionem Vobis, et commissis curae vestrae gregibus peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum Octavo Kal. lannarii Anno incarnationis Do- minicae Millesimo octingentesimo vigesimo quinto Pontiticatus. Nostri Anno Tertio. SUMTIBUS ORDINARIATUS. - LITEEIS BLABNIK. LABAOI.